Liber I, Quaestio 33

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q33

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L98v

Quaestio 33

[Circa textum]

1 " Si autem quaerimus " [a] . Postquam Magister egit de praedestinatione et reprobatione quantum ad eorum [1] certitudinem infallibilem in hac 43 distinctione incipit tractare de ipsis quantum ad eorum rationem causalem. Et dividitur in duas, nam primo L99r quaerit an praedestinato vel reprobatio tenetur ex humana operatione, secundo incidenter quaerit utrum Dei scientia varietur ex creaturarum mutatione. Secunda ibi " praeterea considerare oportet " [b] .

2 Prima dividitur in tres quia primo facit suam inquisitionem [2] , secundo circa eam ponit suam intentionem, tertio refellit quemdam haereticam opinionem. Secunda ibi " opinati sunt " [c] . Tertia ibi " multi vero " [d] .

3 Prima in tres principalis quia primo de scientia et praescientia movet quaestionem, secundo ad quaestionem de praescientia dat responsionem, tertio alterius quaestionis dat solutionem. Secunda ibi "de scientia" [e] . Tertia ibi "de praescientia autem" [f] , etc.

[Quaestio]

4 Utrum praedestinationis ac reprobationis aeternalis sit aliquod aeternale motivum autem ratio causalis

[Rationes principales]

5 Quod sic quia aliquis potest mereri alteri primam gratiam, ergo eadem ratione finalem et ultimam, sed illa videtur esse ratio causalis praedestinationis, ergo. Antecedens patet de stante orante pro Paulo. Confirmatur, si nulla daretur causa, sequitur Deum esse acceptorem personarum contra Scripturam.

6 Secundo, reprobatio alicuius est et non a se, ergo ab aliqua causa et non a Deo, igitur quod non a Deo probatur quia vel esset volente Deo ut dicit Gregorius, et hoc non quia tunc oppositum esset impossibile nec eo volente quia tunc Deum vellet malum culpae [3] vel praecise eo non volente, ut dicit Hugolinus [g] . Et hoc non quia tunc reprobatio futura non differet a mere possibili futuro non. [4] Confirmatur quia Deus rationabiliter agit reprobando, ergo reprobationis est assignanda causa et non Deus, ergo aliquod demeritum temporale vel homo et habetur propositum.

7 Tertio, principaliter Deus reprobat praescitos et praedestinatos praedestinat propter aliquid quod non est ei aeternum et est ergo temporale. Patet consequentia et antecedens probatur quia aliqua est ratio causalis in communi vel generali, scilicet ut reluceat divinae mi?e[?] largitas et iustitiae aequitas, ut dicit Sanctus Thomas [h] et Aegidius Noster in hac distinctione. [i] Tum secundo quia datur causa sine qua non reprobationis et praedestinationis, ut dicit Henricus Gandavensis 4 quolibet, distinctio 19 [j] . Tum tertio quia usus malus liberii arbitrii finaliter duraturus a Deo praescitus est ratio causalis [5] reprobationis, ut dicit Thomas de Argentia in hac distinctione articulo primo [k] et similiter Clienton quaestione [l] , igitur.

9 Item, Augustinus De fide ad Petrum, 35 capitulo , " illi soli cum Christo regnabunt quos gratuita voluntate sua praedestinavit ad regnum. " [n]

[Prima conclusio]

10 Prima conclusio: licet non quilibet gradus caritatis vel gratiae sit praedestinationis effectus, tamen divina praedestinatio est causa cuiuslibet meritorii actus. Nota tamen quod hic voco meritorium actum pro quo dabitur in patria aliquis gradus gloriae. Prima pars probatur quia aliquis praedestinatus potest habere gratiam seu habet de facto, sed talis gratia non est de facto taliter vel effective a sua praedestinatione cum sit reprobatus, ergo illa pars vera. Consequentia bona et antecedens patet de vida et pluribus praescitis qui quandoque fuerunt et sunt in caritate.

11 Secunda pars probatur quia quidquid est causa alicuius finis est causa eorum quae sunt ad illum finem necessario requisita sed praedestinatio est tam salvationis ergo praedestinatio erit causa meriti necessario requisiti ad salutem, ergo conclusio vera tota. Confirmatur dicto Christi " elegi vos praedestinando [6] , scilicet ut eatis et fructum afferatis " [o] , ubi no?anter praeponit [7] praedestinationem electivam tamquam fructus meritorii effectivam, etiam patet per Magistrum de ista.

12 Primum corollarium: nullus praesciti actus proprie est meritorius gloriae. Patet quia praedestinatio L99v divina ut sic non est illius causa.

13 Secundum corollarium: non quilibet usus liberi arbitrii est productivus actus meritorii. Patet de arbitrio praesciti.

14 Tertium corollarium: licet praescitus possit salvari, tamen numeris electorum de communi lege non potest augeri. Prima pars patet quia quilibet praedestinatus contingenter salvabitur. Secunda pars patet per Augustinum de cor[?] commune et gratia, capitulo 61 dicentem " certus est numerus electorum ut non addatur eis quidquam nec minuatur ab eis " [p] .

15 Confirmatur quia si posset augeri ponatur quod per a augeatur, tunc sic a est de numero electorum et prius non fuit de eorum numero, igitur a incepit esse de numero illorum. Consequens est falsum quia quilibet electus fuit ab aeterno electus.

[Secunda conclusio]

16 Secunda conclusio: sicut ratio causalis divinae praedestinationis est divinum propositum merendi praedestinato finaliter, sic non propositum finaliter ad iuste esse et bene acceptandi respectu reprobationis se habet causaliter. Probatur conclusio per Augustinum super Apostolum cuius vult miseretur et quem vult indurat non inquit Augustinus ut ab illo aliquid irrogetur quo sit homo determinor sed tantum quo sit homo melior non erogatur ex quibus. Patet conclusio. Confirmatur ratio cum non est currentis neque volentis sed Dei miserentis.

17 Primum corollarium: sicut reprobatio per propositum non miserendi vel per nolle misereri non bene exprimitur sed per solum non propositum vel per velle non misereri insufficienter describitur. Prima pars probatur quia tam propositum quia velle se habent positive, sed Deus respectu reprobationis non se habet positive, ergo. Secunda pars probatur quia per solum non propositum non distinguitur [8] reprobatus vel reprobatio a mere possibili non futuro, ergo per illud insufficienter describitur reprobatio. Consequentia tenet et antecedens probatur quia ratio distinctiva futuri positivi a mere possibili est determinatio divinae voluntatis. Item, Deus habet non propositionem seu non velle respectu chimerae.

18 Secundum corollarium: lege stante haec est bona consequentia a est reprobatus, ergo erit aliqua culpa maculatus. Patet quia sequitur a est reprobatus, ergo Deus aeternam poenam sibi praeparavit, sed non sine culpa, ergo.

19 Tertium corollarium: licet Deus aequae primo sit culpae et poena praesciti clara visio et cognitio, tamen respectu poenae et culpae Deus non est aeque primo causalis volitio. Patet quia Deus vult et praeparat poenam sed non culpam.

[Tertia conclusio]

20 Tertia conclusio: sicut nulli merito viatori correspondet ratio di?va vel electiva praedestinationis sic praedestinationis ac reprobationis aeternalis nulla est ratio causalis temporalis. Prima patet quia tota ratio d?va et electiva correspondet praecise determinationi divinae voluntatis. Secunda pars patet quia solum divinum suppositum vel non propositum miserendi est ratio causalis praedestinationis et reprobationis, sed illud est aeternum non temporale, ergo.

21 Primum corollarium: sicut non datur causa vel ratio in speciali quare Petrus praedestinatur et Iudas damnatur nisi aeternalis sic nec datur causa nisi in generali quare aliqui reprobantur et alii praedestinantur nisi voluntas divinalis. Patet quia si esset aliqua hoc esset propter relucentiam divinae bonitatis [9] et aequitatis quia Dei bonitas et aequitas sufficienter relucent in aliis effectibus, ergo.

22 Secundum corollarium: sicut divina praedestinatio est causa meritoriae operationis sic liberi arbitrii usus L100r non est causa praedestinatonis. Patet quia est posterior illa, ergo.

23 Tertium corollarium: licet possit aliquis aliquo modo esse causa suae obdurationis, tamen nullus potest esse causa suae aeternae reprobationis. Prima patet quia demeritum potest esse causa obdurationis aliquo modo ut dicit Gregorius [q] et Magister obdurationis inquit Magister meritum invenimus. Secunda patet per conclusionem Ex dictis sequitur negativa pars conclusionis.

[Obiectiones et responsiones]

24 Contra primam conclusionem, arguitur per Beatum Augustinum in fine libri De praedestinatione sanctorum [r] dicentem praedestinationem non solum in apostolis sicut Pelagiani ponunt ponimus, sed in omnibus Deo digne servientibus, sed existens in caritate est serviens Deo digne, ergo omnis talis est praedestinatus, et per consequens omnis gradus caritatis vel gratiae est praedestinationis effectus.

25 Secundo, si non sequitur quod aliquis esset dignus vita aeterna cui Deus nollet eam dare sed poenam. Consequens est falsum quia tunc non omne istum esset a Deo volitum. Consequentia patet quia existens in gratia vel caritate est dignus vita aeterna.

26 Tertio, sequeretur quod aliquis posset esse effectus ad aliquem gradum certum ad quem ?eus cum aeternaliter non elegisset eum. Falsitas consequentis patet per Augustinum super illo verbo Ad Ephesios " elegit nos ante mundi constitutionem ut essemus sancti " [s] . Augustinus ideo facti sumus et non aliter quia nos elegit et non econverso.

27 Quarto, sequitur quod esset in potestate non praedestinati ex suis naturalibus et gratia sibi data facere se praedestinati. Consequens est falsum, et patet consequentia quia mediante auxilio gratiae sibi datae posset vitare quodlibet peccatum mortale futurum et perseverare finaliter in gratia quod, si faceret, salvaretur et per consequens esset praedestinatus.

28 Quinto, per Augustinum de haeresibus [t] et allegat ipsum Magister, libro 2, distinctione 28 [u] nullus potest implere mandata et est ergo quilibet talis habet gratiam praedestinationis.

29 Sexto, nullus sententiatus a Deo ad supplicium aeternum est vita aeterna dignus, ergo nullus sit sententiatus habet gratiam vel caritatem. Tenet consequentia cum habere caritatem. Tenet consequentia cum habere caritatem vel gratiam arguat dignitatem habendi vitam aeternam. Antecedens probatur quia quilibet ad tale supplicium sn?iatus [10] est tali supplicatio et morte aeterna dignus.

30 Contra secundam conclusionem, parvuli non baptizati non sunt reprobati nisi propter usum liberi arbitrii primorum parentum, ergo non solum non propositum acceptandi ad gloriam est causa reprobationis. Tenet consequentia, et antecedens patet per Augustinum, libro V Contra Iulianum, capitulo 3 dicentem " nulla esset poena nisi peccatum praecessisset " [v] .

31 Secundo contra secundam [11] partem primi corollarii, non propositum finaliter acceptandi ad gloriam est causa reprobationis, ergo per solum non propositum finaliter miserendi reprobatio sufficienter describitur. Antecedens est secunda conclusio, igitur illa repugnat corollario et per consequens alterum illorum male ponitur.

32 Tertio contra secundum corollarium, quia dato quod nulla esset culpa et quod Deus nollet misereri stat aliquem esset indignum vita ergo ad esse reprobatum, non sequitur aliquem culpa maculandum. Prima consequentia patet L100v et antecedens probatur quia Deus posset praeservare. Vide hugolinum, quaestione secunda, huius distinctionis, articulo secundo

33 Quarto contra idem corollarium, si hoc sit bona consequentia sortes est reprobatus, ergo etc., sequitur quod Deus esset causa peccati sortis. Consequens est falsum. Patet consequentia quia quidquid est causa antecedentis est causa causantis, sed Deus est illius antecedentis causa, ergo. Item in bona consequentia antecedens est causa consequentis.

34 Contra tertiam conclusionem, arguitur per glosam genesim 25o depraecatus est ysaac Deum pro uxore eo quod esset scilis, ubi dicit glosat in ysaac facta est promissio sed sanctorum praecibus adiuvanda est Dei profuntio.

35 Secundo, quia aliter sequitur Deum actorem esse personarum.

36 Tertio, quia Deus rationabiliter praedestinat unum et alium reprobat, ergo propter aliquam certam causam. Tenet consequentia quia, si nulla esset, sequitur quod irrationabiliter, quod dicendum non est.

37 Ad primam, dicitur primo quod aliquis non praedestinatus est dignus vita aeterna.

38 Secundo, dicitur quod Augustinus loquitur de finaliter deo servientibus meritorie cum gratia et verum est omnes tales esse praedestinatos

39 Ad secundam, conceditur consequens, et ad probationem negatur consequentia quia tali dare vitam aeternam non est iustum, licet sit dignus pro tunc seu secundum praesentem iustitiam.

41 Ad quartam, negatur consequentia ad probationem dicitur quod licet non praedestinatus sit in gratia, tamen finaliter perdet eam ita quod non est possibile ipsum perserverare in gratia et non esse praedestinatum.

42 Ad quintam, dicitur quod Augustinus loquitur de impletione finali cum perserverantia quia finaliter nullus potest illa implere nisi sit praedestinatus

43 Ad sextam, negatur antecedens Deus enim vult dampnare aliquem vita aeterna dignum

44 Ad primam contra secundam conclusionem, negatur antecedens nec reprobatio est pena sed praeparatio pene ideo dictum Augustini non probat.

45 Ad secundam, dicitur quod in reprobatione duo sunt attendenda, scilicet esse futurum rei et repudium Dei modo Deus se habet positive respectu esse futuri ipsius reprobati quia per hoc quod deus vult ipsum fore distinguitur reprobatus a mere possibili non futuro sed quo ad repudium ipsius Deus non se habet positive sed negative et in hoc est ratio completiva reprobationis

46 Ad tertiam, dicitur quod talis subductio culpae non est de lege Dei ordinata, ideo non est contra corollarium quia ponitur lege stante.

47 Secundo, dicitur quod cum tali subductione culpae stat indignitas aeternae vitae

48 Ad quartam negatur consequentia, et ad probationem similiter negatur consequentia et datur instantia sortes poentitet de peccatis ergo fuit in peccatis. Sed Deus vult et est causa antecedentis, ergo non tamen consequentis

49 Secundo, dicitur quod non semper antecedens est causa consequentis in bona consequentia quia sequitur sortes est ergo deus est et tamen sortes esse non est causa quare deus est. Item potest dici quod si sumitur antecedens primae consequentiae cum toto ambitu suo id est cum principali significato et cogitato quod deus non est causa totalis ipsius, si autem intelligatur praecise cum principali significato sine inclusione deformitatis connotatae tunc vult antecedens et non consequens, et sic consequens includitur in antecedente, licet primo modo bene includatur.

50 Ad primam contra tertiam conclusionem, dicitur quod illud et similia dicta intelliguntur de executione effectus partialis praedestinationis non de totali nec de principali ratione praedestinationis nam effectus praedestinationis quantum ad positionem ipsorum L101r in esse possunt iuvari sanctorum precibus et orationibus, Deus enim ordinavit ut sanctorum mediantibus precibus hi pro quibus orant recipiant gratiam in praesenti et gloriam in futuro, ideo glosa non loquitur ibi de praedestinatione in se et secundum se consideratam sed in ordine ad executionem et effectuum in esse positionem.

51 Ad secundam, negatur consequentia, si intelligitur quod accipit personas secundum earum statum vel dignitatem. Si autem intelligitur quod sit acceptor personarum, id est personas acceptans propter ipsius gratuitam misericordiam, sic non est contra scripturam concedere consequens.

52 Ad tertiam, dicitur quod nulla est ratio praeter eius voluntatem.

53 Ad rationes in oppositum, quando dicitur aliquis potest alteri mereri primam gratiam, igitur finalem, negatur consequentia. Secundo posset dici quod prima gratia et gratia praedestinationis quam nullus meretur nec potest mereri.

54 Ad alias, patet quid sit dicendum per dicta in positione.

[Conclusiones]

55 "Si autem quaerimus" [w] Prima conclusio: quod gratiae quae homini apponitur ad iustificationem, nulla sunt merita et multo minus praedestinationis consequentia ab aeterno elegit quod voluit aliqua possunt existere merita, nec ita reprobationis qua ab aeterno aliquos praescivit futuros malos et damnandos nulla sunt merita obdurationis, vero potest esse aliquod meritum quia aliquid suis peccatis demerentur ut gratia eis non apponatur.

56 Secunda conclusio: quod catholica fides respuit animas in caelos esse conversatas et ibi aliquid boni vel mali egisse et pro meritis ad corpora terrena detrusa esse.

57 Tertia conclusio: quod Deus elegit quos voluit gratuita misericordia, non quia futuri fideles erat, sed ut fideles essent eis gratiam dedit, non quia fideles erat, sed ut fierent, sed tamen non conceditur quosdam reprobasse ut mali essent, nec obdurare ut peccent quia reprobatio non est ita causa mali sicut praedestinatio causa boni.

58 Quarta conclusio: quod Deus multa praescivit quae modo non praescit quia praescire non est nisi respectu futuri multa vero sunt quae prius fuerit futura et modo non sed praeterita vel praesentia.

59 Quinta conclusio: quod illud quod Deus semel scivit semper scit, sicut aliquando Christum scivit nasciturum, ita nunc scit natum eadem scientia, et ideo tempora sunt merita et verba, sed fides non, nec scientia etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus