Liber I, Quaestio 35 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | February 01, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q35

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L103v

1
Quidam tamen de suo sensu gloriantes
postquam magister superius determinavit de dei omnipotentia per respectum ad
ad productorum entitatem nunc vero in hac 43 distinctione tractat de
ipsam per respectum ad ipsorum quantitatem seu numerositatem

2 Et dividitur in tres
quia primo refellit unam opinionem falsidam[?] 2o adducit et solvit eius
rationem sophisticam 3o ponit determinationem propriam veridicam 2a incipit ibi
non potest deus 3a fateamur itaque deum

3 2a pars habet 7 partes quas adducit
pro illa falsa opinione partes patebunt legendo et haec est in generali divisio etc

4
utrum eam quae deus praeordinavit immediate se facturum possit
libere numquam facere in futurum

5/ quod non quia nihil potest a deo fieri ergo consequentia
bona quia conclusio supponit oppositum / antecedens probatur quia si sic sequitur omnem creaturam
esse possibilem quia deus potest facere quod talis creatura potest fieri quia deus potest facere
illam sicut ideo domus potest fieri ab homine quia homo est artifex sciens et potens
facere donum et consequentia patet a simili quia ideo a impossibile non potest a deo fieri quia
tale impossibile non potest possibiliari seu fieri

6 2o si quaestio esset vera sequeretur quod etiam
illud quod deus non praeordinavit se facturum / posset facere consequentia patet a simili
sed consequens falsum probatio quia tunc deus posset producere aliquid infinitum cum non
videatur maior ratio de uno non praeordinato quam alio ad esse vel fore //

7
3o inconveniens est non fieri ab homine prudente quia praeordinavit et praedixit
se facturum et quod si faceret iuste et decenter faceret ergo inconveniens esset deum
non facere quae praeordinavit se facturum et per consequens illud est impossibile ultima
consequentia patet per anselmum quia minimum inconveniens in deo est impossibile

8 In oppositum est
dictum christi potestate habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam
sed praeordinaverat animam suam pro omnibus ponere et potuit illam libere
a dolore et morte exipere et praeservare ergo quod praeordinavit se facturum
potest non facere confirmatur quia quidquid deus praeordinavit se facturum illud praeL104r
ordinavit contingenter et libere ergo illud faciet contingenter et libere ergo posset
illud numquam facere ergo quaestio vera

9 prima conclusio licet deus ideo non
possit a impossibile inesse producere quia impossibile est a produci inesse / tamen ideo
b producibile potest esse quia deus potest b inesse producere / prima pars probatur quia
si non sequitur quod econverso ideo a non potest esse quia deus non potest a producere sed hoc
est falsum quia illud importaret insufficientiam et de factum potentiae in deo igitur
patet consequentia ultima quia per illud designatur quod prima causa et ratio huius impossibilitatis
esset negatio potentiae in deo et deffectus potentiae requisitae sufficienter ad illud
producendum exemplum si ideo sol non potest illuminare extra caelum vel infra
clausam donum quia ibi non est locus illuminabilis vel quia est impeditum
propter corpus oppacum propter hoc non notatur deffectus potentiae insolubile / confirmatur
quia si ideo visus non potest videre sonum quia sonus non est visibilis et non
econverso ergo a simili ideo deus non potest etc 2a pars conclusionis probatur quia dicit b est
ideo est quia deus dat sibi esse ergo dum b potest esse ideo potest esse quia deus
potest sibi dare esse ergo tota conclusio vera confirmatur per anselmus in de casu dyaboli dicentem
capitulo 12
ideo mundus est quia deus potuit facere mundum antequam fieret
non quia mundus ipse prius potuit esse ex quibus verbis patere potest illa
pars 2a

10 primum corollarium licet omnis res factibilis possit a deo solo produci
effective tamen non omnem rem factibilem secundum qualibet suam conditionem et denomina
tionem deus potest se solo effective productive prima pars patuit in praecedenti
conclusione / 2a pars probatur quia actum meritorium cum conditionem relatus et relationis quem
importat non potest producere ergo antecedens patet quia esse meritorium est conditio actus
ut relati ad aliquam causam relatabilem conformiter agentem relative divinae
Item actus meritorius dicit relatum ad aliquod gratis acceptans talem actum
ad aliquod certum praemium ergo ut sic a solo deo non potest produci

11 2m
corollarium quod ideo deus non potest simul verificare contradictoria quia illa ex suis
propriis rationibus formaliter sunt repugnantia patet quia frustra eius repu
gnantiae et impossibilitatis assignaretur causa extrinseca ex quo per proprias quidditates
sunt impossibilia et repugnantia

12 3m corollarium licet impossibilitas producendi
a impossibile se teneat ex parte rei producibilis seu impossibilis tamen impossibilitatis
peccandi non se tenet ex parte peccati sed ex parte dei impeccabilis
prima patet per dicta 2a pars probatur quia peccatum fieri est possibile a creatura ergo
ex parte peccati non est assignanda impossibilitas illius qua impossibile est deum
peccare sed ideo non potest peccare quia est summa perfectio a neccessaria bonitas
sine malitia Ex quibus posset inferri quod licet a possibile ideo possit
esse quia deus est omnipotens tamen b impossibile non ideo potest esse quia deus non est
omnipotens Item sequitur quod convenientius dicitur ideo hominem non posse asinum quia
deus non vult sic esse quam quia deus illud non potest facere patet quia secundum L104v
notat imperfectionem in deo et primum non

13 2a conclusio licet deus per suum immensum
posse possit producere aliquid infinite perfectum in accidentis genere / tamen non
potest aliquid infinitae perfectionis simpliciter in genere substantiae producere seu facere / prima pars
probatur quia deus potest producere albedinem quae esset infinite perfecta albedo
et tamen non esset infinite perfectum accidens nec infinite perfectum accidens ens
simpliciter ergo antecedens probatur quia illud non videtur claudem contradictionem sicut fuit
supra probatum de productionem caritatis per partes proportionales etc in praecedenti
conclusione arguendo contra 2am conclusionem / 2a pars probatur quia substantia infinitae perfectionis simpliciter esset
simpliciter indeppendens et per consequens esset deus sed deus adextra non potest alium pro
ducere deum ergo

14 primum corollarium stat a esse infinite perfectam albedinem et a
non esse infinite perfectam qualitatem patet quia si a esset infinita albedo
adhuc in genere aequalitatis b caritas esset perfectior qualitas quam a quia esset
speciei superioris

152m corollarium cum intentionem perfectionis in specie stat in eodem
remissa perfectio in genere patet per idem

16 3m corollarium stat aliquid distare plus
a non gradu suae speciei quam a non gradu perfectionis simpliciter seu a non
gradu essendi patet quia si a esset albedo infinita ipsa distaret in
finite a non esse albedinis et tamen infinite sed finite distaret a non
gradu entitatis vel perfectionis simpliciter / Ex hoc hoc patet quod illae perfectiones
non possunt simul uniformiter remitti per certam mensuram usque ad non
gradum patet quia tunc una posset esse sine altera quod est impossibile et patet de
ductio

17 3a conclusio sicut deus illud quod ab aeterno voluit potest numquam vo
luisse sic deus illud quod se facturum ordinavit potest numquam producere
prima pars patet per dicta in alii quaestionibus / confirmatur quia libere et contingenter vult ergo
potest non velle sed ad deum posse non velle sequitur ipsum posse numquam vo
luisse ergo 2a pars conclusionis probatur ex prima parte quia suum velle efficax est
suum facere igitur sicut illud quod vult potest non velle sic illud quod praeor
dinavit se facturum possit numquam producere confirmatur voluntas creata libere
et contingenter produxit actum suum ergo divina voluntas adextra patet consequentia cum rationali
veritatis et cotingentiae creaturae radicetur et fundetur in libertate divina
et antecedens experimur quia percipimus nos posse velle quod volumus vel quod
non volumus et econverso posse non velle quod volumus vel quod nolumus

18 primum
corollarium ad deum velle neccessario antichristum fore sequitur omnia evenire non con
tingenter sed de neccessitate patet quia secundum magistrum cum eius voluntas sit omnipotens sequitur quod si
vult a neccessario fore a neccessario erit sed eadem ratio est de quolibet futuro igitur etc
/ confirmatur quia si a futurum contingenter evenire supposito quod deus vellet ipsum
neccessario fore hoc videretur esse ideo quia causae secundae libere et contingenter a producerent
in esse sed hoc est falsum quia eadem neccessitate illas causas ad illius productionem influere
vel concurrere Item si libere illae causae producunt sequitur etiam quod deus libere producit L105r
et vult patet consequentia ex dictis quoniam libertas causae 2ae deppendet ex libertate
primae et / voluntatis divinae

19 2m corollarium sicut cum deus efficitur agens
vel creans de non creante ipse non mutatur sic cum vult neccessario illud
quod voluit contingenter in nullo variatur patet quia modo deum velle a libere
libertate contradictionis et postea propter lapsum temporis idem neccessario velle non est
deum aliter se habere intrinsece sed solum quadam denominationem extrinseca sicut
supra patuit in exemplo statuae / nam secundum magistrum distinctione 41 primi deus
sibi retinuit diversas denominationes propter mutationes extrinsecas

20 3m corollarium
licet ad positionem seu praeteritionem rei inesse sequatur neccessario deum illam
rem velle fuisse tamen per huius rei positionem vel praeteritionem non infertur
deum ad illam neccessitatum esse patet quia tunc creatura haberet respectu dei
prioritatem et causalitatem sicut neccessarias respectu neccessitati quod non est dicendum

21 Ex dictis
patet affirmativa pars quaestionis quae patet ex 3a conclusionis

22 Contra primam conclusionem arguitur
primo sic illud quod potest esse ideo potest esse quia deus vel aliqua tam potest illud
facere ergo ideo a impossibile non potest esse quia deus non potest illud facere esse
antecedens est 2a pars primae conclusionis et patet consequentia quia in causis convertibilibus si affirmativa
est causa affirmationis et negatio negationis ut habetur primo posteriorum

23 2o illud
quod deo convenit ab aeterno et neccessario non conventi sibi quia convenit creaturae sed deum
non producere b impossibile convenit sibi ab aeterno nonet neccessario ergo non per creaturam
nec per aliquod sibi extrinsecum maior probatur quia vel illud est imperfectionis vel perfectionis
si primum non convenit deo si 2m sequitur quod sibi non conveniat per creaturam
nec per aliquod intelligibile sibi extrinsecum minor rationis est nota

24 3o ideo
creatura non potest deum corrumpere quia deus non potest corrumpi ergo ideo impossibile
non potest esse quia deus non potest illud producere inesse tenet consequentia quia eodem modo
videtur dicendum de omnibus impossibilibus antecedens probatur quia neccessarias essendi formaliter
ex parte dei est ratio quare creatura non potest ipsum corrumpere et non deffectus
potentiae creaturae

25 4o aeque impossibile est deum facere peccatum sicut chymeram
vel aliud impossibile sed ratio impossibilitatis primi se tenet ex parte dei ut dicit
corollarium unum ergo ratio impossibilitatis cuiuslibet alterius etiam se tenebit ex parte
dei non creaturae seu impossibilitatis deirei 2a pars antecedentis prius est concessa
/ confirmatur quia deus est causa omnium causarum causantium repugnantiam et impossibilitatem
igitur illa impossibilitas se tenet ex parte dei

26 contra 2am partem istius conclusionis
si ideo a possibile potest esse etc sequitur quod ab aeterno et neccessario deus ageret et
vellet adextra consequens est falsum et patet consequentia quia ab aeterno quodlibet possibile fuit
possibile et etiam neccessariam est deum posset producere a possibile ymmo deus vult
neccessario a possibile posse esse

27 2o creaturam esse producibilem a deo et deum
esse productivum ipsius sunt simul natura quia corruptiva ergo unum non est causa alterius
consequentia patet quia causa naturaliter est prior causato et antecedens patet de se

28 3o aliquid est possibile formaliter L105v et non est possibile deo ergo non ideo etc antecedens patet quia posse errare decipi
fallere sunt in se possibilia et non deo ergo

29 4o a non ideo potest esse
talle vel taliter se habens quia deus potest ipsum facere tale vel taliter
se habens ergo non ideo quia deus potest ipsum facere esse est possibile tenet consequentia
quia ratio negandi consequens est quia omnis possibilitas est a deo antecedens patet quia actus
non potest esse a deo deformis vituperalis nec demeritorius ymmo nec
meritorius denominative

30 contra prima partem 2ae conclusionis arguitur quia de ratione cuiuslibet ad
extra producto repugnat infinitas quaelibet consequentia patet quia qua ratione
sibi conveniret unus modus infinitatis eadem ratione nullus sibi repu
gnaret antecedens patet per augustinum 6o de trinitate capitulo 5o / Item sapientiae 7 omnia
constituisti domine in numero pondere et mensura

31 2o sequitur quod deus respectu
alicuius producibilis adextra posset se reddere impotentem consequens est falsum et patet
consequentia quia si produceret infinitum non posset aliud illius rationis postea pro
ducere patet quia quodlibet quod esset illius speciei includeretur in illo aliter non esset
infinitum

32 3o si deus produceret caritatem vel albedinem infinitam
sequitur quod illa continent infinitos gradus et per consequens esset infinitus numerus
consequens est impossibile ut patet per supra dicta omnis numerus est par aut impar et potest
augeri per additionem unitatis et per consequens nullus infinitus est numerus possibilis
vel dabilis

33 contra 3am conclusionem qualitercumque divina voluntas se habebit intrinsece respectu a
futuri taliter nunc se habet respectu illius sed quandoque se habebit respectu illius neccessario
ergo et nunc neccessario vult a fore minor est nota quia quandocumque a futurum erit
praeteritum neccessario deus volet a fuisse / sed maior probatur multipliciter primo quia si non
sequitur quod deus esset hodie minus liber quam heri consequens est falsum patet consequentia
de aliquo futuro quod hodie transivit in praeteritum quia hodie neccessario deus
vult ipsum fuisse et heri non neccessario sed libere illud voluit ergo etc

34
/ 2o quia si non sequitur quod aliqua creatura neccessitabit divinum velle ad volendum
consequens est falsum et patet consequentia quia ex positione creaturae in esse neccessitaretur deus
ad volendum talem creaturam Item novae neccessitatis illius est causa aliqua
ergo quia non nisi creatura

35 / 3o sequitur quod pura privatio et purum nihil divinam
neccessitabit voluntatem consequens non est dicendum et patet consequentia quia res praeterita nihil
est et tamen ducit deum ad impossibilitatem et neccessitatem volendi igitur

36 4to
voluntas divina ex se neccessitatur respectu praeteriti ergo etiam respectu futuri tenet consequentia quia non
videtur ratio diversitatis quin si neccessitet se ipsum respectu praeteriti quin posset
respectu futuri

37 Ad primum negatur consequentia et ad probationem dicitur quod regula illa non
tenet secundum quamlibet formam et in diversis materiebus nam non sequitur corruptibile
ideo immediate potest a deo destrui quia deus est virtus destructiva opus
ergo quod non est corruptibile ideo non potest destrui vel corrumpi quia deus non est
virtus destructiva opus patet consequentiam non valere quia spiritus sanctus non potest desL106r
trui non quia deus non sit virtus destructiva omnipotens sed quia spiritus sanctus est formaliter
neccesse esse

38 Item non sequitur omne ab aeterno cognitum fore ideo est ab aeterno co
gnitum fore quia deus videt ab aeterno omnia futura ergo quod non est ab aeter
no cognitam ideo non est cognitum fore quia deus non videt omnia futura
Item non sequitur omnis avis potest volare quia animal alatum alis potet volare ergo
quod non potest volare ideo non potest volare quia animal alatum alis non potest
volare sed potius quia non est animal alatum non potest volare / 2o dicitur quod negatio
est causa negationis si negatio illa post puram negationem denotet affirmationem
in proposito autem denotaret defectum potentiae in deo qui staret ex parte
dei et non ex parte obiecti / denotaret etiam illa negatio quod causa praecisiva vel
potior se tenent ex parte dei sicut in affirmativa notatur talis causalitas
praecisiva vel potior ex parte dei

39 Ad 2m conceditur maior si li quia denotet
causalitatem si autem sumatur large ut magis negetur causalitas quam po
natur sic negatur maior et maxime capiendo convenire large pro quocumque de
deo dicibili sine per modum affirmationis sive negationis sive per enun
tiationem de praesenti de esse seu de possibili

40 Ad probationem dicitur quod non est perfectionis
nec imperfectionis non posse facere impossibile sed quia nihil ponit in affirmativa sed tantum
negat

41 Ad 3m negatur consequentia quia aliqua dicuntur de deo cum modo impossibilitatis
quae non denotant nec cognotant imperfectionem in deo sed potius realiter et im
plicite dicunt perfectionem potentiae in ipso sic quod illa possibilitas aequivalet neccessitati
perfectionis sicut est non posset corrumpi non posse impedire non posse non in
fluere causae 2ae agenti / quaedam vero cum negatione potentiae dicta de ipso deno
tarent imperfectionem ut dictum non posse se solo producere b modo impossibilitas
faciendi chymeram non provenit ex imperfectione potentiae absolutae

42 Ad 3m dicitur
quod non est simile de quolibet impossibili quia non posse peccare convenit deo ratione
neccessariae bonitatis ita ideo tam convenienter sumitur ex parte dei sed impos
sibilitas producendi chymeram non sic denotat imperfectionem in deo sed
potius videretur denotare imperfectionem si se teneret ex parte dei et non
principaliter ex parte chymerae improducibils

43 Ad confirmationem dicitur quod licet deus sit causa
remota et per accidens indirecte illius impossibilitatis eo quod est causa actu vel
potentia naturarum ex formalibus rationibus repugnantium tamen non sequitur propter hoc pro
positum

44 Ad primum contra 2am partem negatur consequens quia licet propositio causalis proprie si sit
de inesse affirmativa de praesenti veram habeat causalitatem in re correspondentem tamen
hoc universaliter non requiritur ad veritatem cuiuslibet causalis ypostaticae unde in proposito
illa causalis non significat causam et propter quid nec est de inesse sed de possibili nec
significat causam causare sed posse causare

45 Ad 2m posset concedi consequens et consequentia loquendo
de propria et vera causalitate si tamen intelligeretur de inconveniente vel inferetur
ex ipso quod talis ypostatica causalis esset falsa sic negatur consequentia

46 Ad 3m
negatur antecedens sumendo possibile proprie pro aliquo producibili per se / ad probationem L106v
dicitur quod peccatum posse esse a deo non tantum importaret aliquod ens posse esse
a deo effective sed aliquid importaret posse fieri a deo vel obmitti
contra dictamen rectae rationis et contra regulam divinae iustitiae cui debet deus
conformari

47 Ad 4m dicitur quod si per esse intelligitur esse tale per formam
positivam sic negatur antecedens si vero intelligitur esse tale generaliter positive
privative absolute relative sic negatur consequentia quia quandoque rem posse esse talem
vel taliter non est proprie rem habere potentiam sed deffectum potentiae vel potentiam
deffectivam

48 / 2o dicitur conformiter ad quoddam corollarium quod sicut a solo deo non
potest effici meritorius actus propter conditionem relativam ad causam 2am sub habitudine
determinata sic etiam nec in consensu compositionis effectus causae 2ae potest esse a solo
deo et sic potest dici quod solus deus licet actum meritorium possit pro
ducere non tamen potest producere actum meritorium

49 Ad primam contra 2am conclusionem negatur
consequentia quia si deus produceret aliquod infinitam caritatem ad huc posset
creare aliam quia posset corrumpere aliam et producere aliam infinitam ymmo
posset conservare primum in eodem loco que ponere cum prima et 2am et 3am secundum
sui beneplacitum

50 Ad 3m negatur consequentia quia forte licet deus posset
infinita producere non tamen infinitum numerum primum patet de productione an
gelorum per partes proportionales horae 2m patet quia par vel impar est passio
numero ab eo inseparabilis et per unitatem posse augeri

51 Ad primum contra 3am
conclusionem negatur consequentia ad probationem primam similiter negatur consequentia quia idem eodem modo vult hodie
et heri intrinsece

52/ Ad 2m negatur consequentia et consequens ad probationem dicitur quod si li ex de
notet connaturalem illationem conditur si vero causalitatem negatur quia talis neccessaris non
proprie habet causam

53 Ad 3m negatur consequentia quia solum est illa neccessaris connaturalis

54
Ad 4m negatur consequentia quia ex se eo neccessitatur spiritus sanctus ad productionem
spiritus sancti et non alterius rei

55 fateamur itaque deum etc
prima conclusio quod deus potest facere plura quam facit et alia velle quam vellit de
facto vide textum ibi et lege rationes et solutiones ibidem

56/ 2a conclusio quod quae facit
deus decet eum facere et si alia faceret deceret eum faceret et tamen eius
voluntas non est alia nec nova nec immutabilis aliquo modo esse potest licet enim
possit velle quod numquam voluit hoc tamen non potest velle nova voluntate
sed aeterna quod ostendit pluribus rationibus et auctoribus lege textum illum