Liber I, Quaestio 36

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q36

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L106v

Quaestio 36

[Circa textum]

1 "Nunc restat illud" [a] etc. Haec est distinctio 44. In qua postquam determinavit Magister de Dei potentia quantum ad productorum quantitatem, hic tractat de huiusmodi potentia per respectum ad ipsorum bonitatem.

2 Et dividitur in tres quia primo quaerit utrum Deus posset facere res in gradu perfectiori, secundo utrum modo meliori, tertio utrum omnem quod potuit semper possit statu uniformi. Secunda ibi "post haec considerandum." [b] . Tertia ibi "praeterea quaeri solet" [c] L107r prima dividitur in duas quia primo errorem quorumdam recitat et eundem recitat. Secundo, veritatem determinat et approbat ibi "verum hic ab eis" [d] .

3 Tertia pars principalis, scilicet praeterea quaeri solet dividitur in tres, nam primo circa illam quaestionem tangit quemdam falsam opinionem, secundo de ea ponit suam intentionem, tertio confirmat suam responsionem. Secunda incipit ibi "ad quod dicimus" [e] . Tertia ibi "fateamur" [f] etc.

[Quaestio]

4 Utrum omnipotens quodlibet posse ab eo dependens productive possit meliorare seu perfectius facere entitative seu augere perfective.

[Rationes principales]

5 Quod non quia quodlibet a Deo dependens est infinite perfectum, ergo nullum tale potest perfectius fieri entitative seu essentialiter. Patet consequentia, et antecedens probatur quia quodlibet individuum speciei superioris infinite excedit perfectionem speciei inferioris individui quia ipsum excedit per totam latitudinem specierum producibilium interse et aliam speciem, sed illae producibiles sunt infinitae, igitur quodlibet sic excedens est infinite perfectum.

6 Secundo, si aliquod creatum posset meliorari entitative, sequitur quod illud posset esse propinquius summo [1] enti independenti quam prius consequens est falsum quia quodlibet dependens infinite distat a Deo perfectionaliter, ergo nullum creatum est sibi propinquius alio. Consequentia patet quia penes appropinquationem ad summum ens videtur attendi rerum perfectio.

7 Tertio, si Deus perficeret hominem essentialiter aut homo maneret in specie humana aut non. Non primum quia quaelibet perfecto specifica consistit in indivisibili sicut species numeri cuiuslibet. Si detur secundum, sequitur quod homo non est melio?cus perfectionaliter seu essentialiter. Patet consequentia quia ex quo desiit esset in specie humana desiit esse homo, ergo quaestio falsa.

8 In oppositum est Magister in praesenti distinctione [g] et probatur ratione quoniam cuilibet perfectioni finitae Deus potest aliquem gradum perfectionis addere, sed omne a Deo dependens est perfectionis finitae, ego quaestio vera.

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: quaelibet species producibiles adextra, sicut est perfectionis limitatae, sic nulla species excedit aliam intrinsece quidditative infinitae.

10 Prima pars probatur quia, si sic, sequeretur quod infinitas perfectionis simpliciter denominationes contineret. Consequens est falsum quia tunc esset Deus. Et patet consequentia quia, si detur oppositum consequentis, sequitur quod non est intrinsece perfecta simpliciter et infinite quod est oppositum antecedentis.

11 Confirmatur quia, sicut unum infinitum intensive non excedit aliud infinitum intensive, sic unum infinitum perfectionaliter non excedit aliud infinitum perfectionaliter.

12 Secunda pars probatur quia quidditas cuiuslibet speciei est finita, ergo tantum finite aliam excedit. Patet consequentia quoniam excessus non est maior excedente. Et antecedens patet quia quidditas rei non est maior quam sit eius intrinseca perfectio.

13 Primum corollarium: licet nulla species aliam excedat infinite simpliciter, tamen summum necesse quodlibet creatum excedit immense aequaliter. Patet quia se tota excedit quidquid excedit cum sit perfectio super simplex et indivisibilis, ergo.

14 Secundum corollarium: licet nullae duae species sint aeque perfectae simpliciter, tamen summum necesse quamlibet speciem creatam excedit immense aequaliter vel sic, licet homo perfectior sit asino, tamen aequaliter exceduntur a Deo patet primum.

15 Tertium corollarium: si species aliqua contineret individua L107v infinita non propter hoc esset tunc plus quam nunc perfecta vel sit. Istud corollarium tertium quod quaelibet species latitudinis adextra producibilis est cuilibet aliquo modo alteri comparabilis. Patet quia quodlibet finitum alteri finito est aliquo modo comparabile aliud corollarium quam repugnat duas species imperfectione similiter aequari tam repugnat illas in aliqua specifica perfectione comparari [2] . Patet quia quaecumque comparantur oportet quod comparentur in aliqua [3] denominatione perfectionis simpliciter commune sit utrique communis et de utroque comparatorum p?abilis quia nigredo non potest comparari albedini in nigredine, sed in colore secundum quod unum illorum est intensior color quam aliud vel remissior seu perfectior color.

[Secunda conclusio]

16 Secunda conclusio: licet de facto aliquem duae species sint immediate, tamen inter quaslibet duas species sunt producibiles infinite. Prima patet quia inter humanam et angelicam nulla est de facto media. Secunda pars probatur quoniam excessus unius speciei super aliam est divisibilis, et per consequens secundum quantitatem continuam imaginabilis et sic secundum puncta huius quantitatis species sunt producibiles perfectiores et minus perfecte et cum huius puncta sint infinita sequitur propositum. Patet antecedens quia indivisibile non facit maius nec perfectius.

17 Primum corollarium: quod non plures species producibiles sunt inter Deum et non gradum quam sint producibiles inter hominem et angelum. Patet quia utrobique infinite.

18 Secundum corollarium: sicut perfectio specifica seu entitatis creatae non attenditur praecise penes replicationem unitatis divinae, sic non universaliter perfectiones specierum se habent aut formantur sicut species numerorum. Prima patet quia sequeretur quod angelus haberet maiorem perfectionem quam intelligere et velle. Consequens est falsum quia nulla maior est revelata in scripturis [4] . Et consequentia patet causa homo illas perfectiones habeat quia homo potest intelligere et velle. Secunda pars probatur quia inter binarium et trinarium nulla media species est producibilis sicut inter perfectiones specificas.

19 Tertium corollarium: sicut quaelibet perfectio specifica consistit in indivisibili simpliciter realiter, sic nulla species superior continet inferiorem formaliter. Prima patet quia talis perfectio est punctalis et sicut unitate addita vel remota variatur species numeri sic secundum Philosophum VII Metaphysicae [h] addito quocumque gradu essentiali alicui speciei mutatur eius diffinitio et perfectio. Secunda pars probatur quia, si sic, sequeretur quod homo esset formaliter asinus. Consequentia patet quia secundum Philosophum VII Metaphysicae "partes formales praedicantur in recto de diffinito" [i] . Item, sequeretur quod asinus esset formaliter iustus et iustitia. Patet supposito quod tota perfectio substantiae sit supra totam perfectionem accidentis secundum quosdam.

[Tertia conclusio]

20 Tertia conclusio: licet nullum creatum manens infra limites suae speciei possit a Deo meliorari intrinsece essentialiter, tamen quolibet creato dato Deus potest illud meliorare et aliquod illo melius producere perfectionaliter. Prima pars probatur quia per additionem cuiuslibet gradus essentialis mutatur perfectio specifica. Antecedens patet per dicta cum talis perfectio consistat in indivisibili propter hoc Philosophus VIII Metaphysicae [j] comparat numero diffinitionem seu perfectionem rei quia sicut unitate data vel remota ab aliquo numero variatur numeri species sic addito vel remoto quocumque gradu essentiali mutatur species rei seu diffinitio. Secunda patet per dicta quia qualibet perfectione finita Deus perfectiorem producere potest, igitur.

21 Primum corollarium: licet ab omnipotenti posse non sit factibile supremum L108r creabile, tamen infinitum creabile ab ipso est factibile. Patet utraque pars per Iacobum de Viterbio primo quolibet, quaestione secunda, articulo primo [k] ubi innuit lineam perfectionalem universi per purum actuale secundum sursum et purum potentiale secundum deorsum terminari et quemlibet gradum intermedium mixtum ex actuali et potentiali, ex quo patet quod quilibet gradus inter primum et infinitum magis debet dici potentialis quam actualis quia quia plus appropinquat ad purum potentiale quam ad purum actuale ad Deum qui est purus actus.

22 Secundum corollarium: licet non stet duas species esset aeque perfectas essentialiter, tamen non repugnat duas species esse aequales accidentaliter. Prima pars patet quia illae duo species non plus different quam duo individua eiusdem speciei et sic non essent duae species sed una. Secunda pars probatur quia albedo potest esse eiusdem intensionis et extentionis sicut nigredo, et per consequens aequales quoad hoc. Ex dictis patet in quo sensu quaestio potest concedi et in quo sensu negari.

[Obiectiones et responsiones]

23 Contra primam conclusionem, arguitur quilibet gradus perfectionis simpliciter citra immensum est creaturae communicabilis per participationem ergo aliqua species producibilis est vel potest esse infinitae perfectionis. Tenet consequentia et antecedens probatur quia nullus gradus repugnat creaturae nec unus repugnat alteri cum omnes simul concurrant in divinam essentiam ergo nec est repugnantia ex parte communicationis quia omnes communicantur adintra per plenitudinem.

24 Secundo, Deus aequae perfecte agit adextra sicut adintra, ergo plus sibi correspondere adextra aliquid adaequatum suae potentiae. Patet consequentia quia adintra sic agit quod habet termen adaequatum.

25 Tertio, incipiat Deus acquirere lineam perfectionis simpliciter, ita quod in prima parte proportionali horae acquirat tantam perfectionem et in secunda etc., tunc sequitur quod in fine horae erit linea totaliter acquisita.

26 Quarto contra primum corollarium, si sic, sequitur quod Deus non posset excedere creaturam perfectionaliter. Consequens est falsum. Patet consequentia quia minus excessus non ponit distantiam nec facit maius, sed per corollarium indivisibiliter excedit, ergo minime.

27 Quinto contra ultimum, primam necesse infinitis modis est mutabile a creaturis, ergo duae species imperfectione possunt aequari. Tenet consequentia et antecedens probatur quia sicut Deus est mutabilis secundum lineam imaginariam ascendentem et descendentem adversis speciebus, ita etiam est mutabilis secundum lineam transversalem quae aequaliter distat ab ipso secundum omnes partes suas. Confirmatur per Alanum De maximis theologiae regula 8 , dicentem " Deus est sphaera intelligibilis cuius centrum ubique circumferentia vero nusquam " [l] .

28 Contra secundam conclusionem, infinitas mediorum simul non communicantium identitate speciei vel generis [5] tollit finitatem [6] specificam extremorum ergo implicat inter duas species productas producibiles esse infinitas. Consequentia tenet quia ex opposito consequentis infertur oppositum antecedentis, et antecedens probatur quia implicat inter duos terminos finitos specifice esse infinita media specifice distincta.

29 Secundo contra secundum corollarium, est Philosophus VIII Metaphysicae ubi dicit quod " species sunt sicut numeri ergo perfectiones specificae formantur ad modum numerorum " [m] . Item, Augustinus " amove a rebus numeros et nihil sunt. " [n]

30 Tertio contra idem, quia, si perfectiones specificae non attendentur penes replicationem unitatis divinae, hoc esset quia rationes constitutivae non possunt communicari aliis. Consequens est falsum quia rationale quae est ratio constitutiva L108v hominis communicatur angelis.

31 Quarto contra tertium corollarium, linea perfectionalis est divisibilis, ergo componitur ex divisibilibus, ergo quaelibet species est divisibilis quantitate, ergo non consistit in indivisibili, immo plura puncta correspondent ei ex quo habet divisibilem quantitatem.

32 Quinto contra idem quia illa species est aliquanta perfectio, ergo est quantitatis perfectionis, ergo habet latitudinem intensivam et consequenter ei correspondent plura puncta in linea perfectionis simplici.

33 Contra tertiam conclusionem: si secunda pars esset vera sequeretur quod imperfectionibus specificis creabilibus esset processus in infinitum. Consequens est falsum quia ibi est ordo essentialis in illis, igitur etc.

34 Secundo contra primum corollarium, aliqua dabilis species est certe perfectionis et aliqua in duplo maioris et aliqua in triplo, et sic in infinitum, ergo est dabilis infinitae perfectionis.

35 Tertio, linea perfectionis simpliciter incipit a non gradu et terminatur ad Deum, ergo est aliqua species ita proprie Deum sicut proprie non gradum. Patet consequentia ex quo sunt ibi duo extrema illam terminantia.

36 Quarto contra secundum corollarium, stat duo individua eiusdem speciei esse inaequaliter eiusdem perfectionis simpliciter, ergo stat duas species esse aequae perfectas essentialiter. Consequentia patet quia qualis est habitudo seu proportio individui unius speciei ad individuum alterius talis est habitudo speciei ad speciem. Antecedens est articulus: anima Christi est perfectior essentialiter anima, vide.

37 Quinto, aliqua duo entia genere differentia sunt aequaliter perfecta, ergo stat duas species, etc. [7] Consequentia tenet quia quae differunt genere differunt species. Antecedens probatur de materia caeli et materia istorum inferiorum cum una sit transmutabilis generabilibus et corruptibilis, alia autem non sed quod sint aequae perfecte . Probatur quia utraque terminat inclusive totam latitudinem entis possibilis versus extremum inferius vel versus non gradu, ergo aequaliter distant a primo et summo terminante illam latitudinem seu lineam versus extremum superius.

38 Sexto, homo et anima sunt diversarum specierum et sunt eiusdem perfectionis essentialis vel aequalis, igitur. Antecedens probatur quia alia est ratio essentialis intrinseca animae et alia hominis, ut patet per earum diffinitiones quidditativas , homo enim dicitur substantia anima corporea rationalis anima vero in corporea. Sed secunda pars antecedentis probatur quia totum non est minus perfectum quam eius pars cum pars includatur in tota, ergo homo non est minus perfectus quam eius anima et maxime cum anima communicet corpori [8] omnem suam essentialem perfectionem et intrinsecam, sed quod anima non sit minus perfecta intrinsece quam compositum. Patet cum omnis perfectio essentialis ipsius compositi sit a forma quae dat sibi esse. Item, anima virtualiter et perfectiori modo continet omnem perfectionem compositi quam ipsum compositum, igitur aeque perfecta est intrinsece.

39 Ad primam, negatur antecedens sumendo ipsum collective et in sensu composito. Et cum probatur quia nullus gradus repugnat, etc. conceditur in sensu diviso quia nec a nec b nec c, tamen non sequitur propter hoc quod omnis possit simul esse et concurrere in eandem rem vel speciem quia talis gradus infinitus nec est nec esse potest.

40 Secundo, cum dicitur, quod non est repugnantia ex parte communicationis, etc., dicitur quod ex parte creaturae est incompossibilitas quia ei repugnat esse omnipotentem esse per se simpliciter esse necesse esse et independentem esse. Item, talis creatura L109r esset essentialiter iustitia cognitio gratia dilectio, et sic ipsa non posset decipi obliquae agere vel peccare, immo Deus eam non posset destruere et damnare. Patet ergo quod est repugnantia ex parte creaturae et ex parte talis denominationis cui repugnat communicari creaturae.

41 Ad secundam dicitur quod si li 'aeque perfecte ' notet vel respiciat agens. Conceditur antecedens, et negatur consequentia quia utrobique est Deus. Si vero denotet vel determinet termen actionis, negatur antecedens.

42 Et si arguitur Deus agit adextra secundum ultimum suae potentiae, ergo producit termen infinitum, hic respondetur quod si intelligatur quod non possit perfectius agere, negatur antecedens. Si autem intelligitur quod non potest perfectiori potentia vel modo agere, conceditur antecedens et negatur consequentia.

43 Ad tertiam, dicitur quod si casus sit possibilis in fine horae, nulla erit infinita, quamvis in infinitum aliqua sit perfecta, nulla tamen est illa secundum quod nulla est talis quae sit infinitae perfectionis. Et si dicitur quod ex omnibus istis Deus posset facere unam speciem quod si Deus faceret illa esset quia contineret omnia quae homo, sic in proposito, hic dicitur quod sic non posset fieri una ex omnibus istis quia nulla talis est creabilis seu possibilis.

44 Ad quartam, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quamvis sit indivisibilis, tamen eminenter in ipso omne divisibile continetur, et ideo immense excedit.

45 Ad quintam, negatur consequentia et cum arguitur de linea transversali dicitur quod est imitabilis secundum lineam transversalem praecise secundum eandem rationem, sed secundum lineam rectam secundum aliam et aliam rationem, ita quod non secundum lineam transversalem est specierum perfectio mutanda seu imaginanda.

46 Ad sextam, dicitur quod Deus est sicut centrum cuiuslibet rei modo a centro circuli versus circumferentiam possunt infinitae lineae trahi aequaliter se habentes ad centrum quae forte differrent specie maxime ubi circulus esset compositus ex partibus diversarum rationum, sic de Deus et diversitate specierum potest imaginari.

47 Ad primam contra secundam conclusionem, dicitur quod ratio bene concluderet, si unum non includeret aliud formaliter vel aequivalenter sicut est in proposito quia species inferior includitur in superiori aequivalenter vel supereminenter, ideo argumentum non facit contra conclusionem.

48 Ad secundam dicitur quod, sicut compatitur secum multiplex etc. et ideo illam exponit Aegidius [o] primo sicut non inveniuntur duae species numerorum aeque distantes ab unitate nec duae species sic distantes etc. Secundo, sicut unitate dempta vel addita variatur species numerii sicut etc. Tertio, sicut binarius continetur virtualiter in ternario sic vege?num insensitivo et una species in aliam. Secundo, notandum secundum Aegidium [p] quod duplex est distantia una finita alia infinita. Prima est duplex quia quaedam est in qua cadit medium et alia in propria in qua in qua non potest esse medium ut punctalis. Infinita etiam est duplex quia quaedam est in qua quodlibet extremum dicit aliquam essentiam sicut Deus et creatura distant. Secunda in propria in qua unum termen extremum dicit essentiam et sic distant prima materia et nihil L109v et sic dicuntur distare infinite quia inter ipsa nulla est proportio et sic posset dici ad illud sapientiae omnia in numero pondere et mensura constituisti omnis entitas creatur in certo numero partium organicarum et partium eiusdem quantitatis et certi generis ac specie. Secundo, quod perfectiones et qualitates cuiuslibet entis sunt in certo numero. Item sicut in numero est aliqua species infima sic in speciebus. Item sicut numeri sunt immediati sic species sunt immediate de facto. Item impondere id est unicuique dedit proprias operationes [9] inclinationes a determinatos fines. Item, in mensura hoc est habent certum gradum perfectionis.

49 Ad aliam, dicitur quod Augustinus vult dicere quod " omnia formantur in certis partibus organicis et integralibus " [q] .

50 Ad tertiam, dicitur quod, si differentia sumitur pro primo modo dicendi per se et in quale, sic rationale dicitur differentia hominis. Si autem sumitur secundo modo ex hoc non distinguitur ab omni specie alterius generis, et sic non est rationale ultima differentia hominis quia convenit Deo et angelis. Si autem accipitur ut distinguitur ab omnibus quae sunt eiusdem generis sic est differentia hominis quia distinguit hominem ab omni [10] alio quod continetur sub animali. Per hoc patet ad confirmationem.

51 Ad quartam, dicitur quod sicut trinarius est divisibilis, et tamen indivisibiliter est trinarius, ita species est divisibilis, et tamen stat in indivisibili ita quod illi gradus specifici sunt ut instans in tempore vel puncta in linea.

52 Ad quintum, dicitur quod quaelibet species est aliquanta perfectio quia eminenter continet perfectionem sub ipsa, non tamen sequitur quod habeat latitudinem intensivam formaliter sic quod ei correspondeat plura puncta sicut non sequitur binarius ut sic est quantitas discreta, ergo est divisibilis in binarios.

53 Ad primam contra tertiam conclusionem, potest concedi consequens quia in numeris videtur esse essentialis ordo et processus in infinitum.

54 Secundo, posset dici quod non oportet essentialem ordinem esse nisi in his quae actu sunt producta quia illa sunt tantum adinvicem comparabilia proprie quae habent realem et actualem entitatem modo species de facto productae sunt finitae, ideo inter illas stat ordo essentialis.

55 Ad secundam, dicitur quod in infinitum aliqua species est creata vel creabilis perfecta, et tamen nulla est perfecta in infinitum, ideo non potest dari species creata infinitae perfectionis.

56 Ad tertium, dicitur quod illa linea non terminatur ad Deum quia Deus est essentia non inclusa in illam lineam, sed totaliter extra illam immense illam excedens et quodlibet eius, sicut aeternitas tempus nec est imaginandum aliquid, ita prope Deum sicut prope non gradum.

57 Ad quartam, quidquid sit de consequentia, negatur antecedens. Ad articulum dicitur quod intelligitur de dispositionibus naturalibus et habitibus animam Christi informantibus quae perficiunt et meliorant essentiam animae.

58 Ad quintam, negatur antecedens. Ad probationem dicitur quod posset esse dubium, utrum sit materia ibi.

59 Secundo, posset dici quod licet ibi esset materia, non tamen eiusdem speciei cum materia istorum inferiorum.

60 Tertio, dicitur quod, si sic materia utrobique quod ambae sunt transmutabiles quantum est ex parte sui.

61 Quarto, diceretur quod si essent diversarum specierum altera non terminaret totam latitudinem entis creabilis, immo eis corresponderent diversa puncta in linea perfectionis.

62 Ad sextam, L110r primo dicitur quod anima non communicat corpori quodlibet suum esse perfectum perfectione simpliciter quia anima est formaliter vita, formaliter indivisibilis, formaliter forma intellectiva, unde principium modus et constat quod nullum istorum formaliter communicat corpori seu homini cum homo non sit formaliter vita nec intellectus.

63 Secundo, dicitur quod quaedam sunt species compositae quaedam simplices modo speciei compositae in linea perfectionis simpliciter correspondent duo puncta secundum formam unus et secundum formam alius, ideo licet una species sit, tamen possunt dici duae secundum quid. Ex quo patet quod homo est perfectior anima saltim extensiva perfectione.

64 Tertio, posset dici quod corollarium intelligitur de speciebus simplicibus quibus correspondet unus punctus in linea perfectionem simpliciter vel intelligitur de speciebus totaliter distinctis quarum una non includitur in altera ut pars eius.

65 Ad rationes in oppositum, patet per dicta in corollariis quid dicendum sit et in conclusionibus ac argumentorum solutionibus.

66 Notandum tamen gratia materiae quod duplex est accessus sive appropinquatio creaturae ad summum una est extrinseca illius perfectionis et illa mensuratur penes distantia quae est inter illam perfectionem et Deum et quia quaelibet distantia inter Deum et creaturam est infinita, ideo accessus creturae ad Deum non mensuratur penes talem distantiam extrinsecam. Alia est distantia intrinseca creaturae et illa est inter illam perfectionem specificam et non gradum perfectionis simpliciter quia quaelibet superior continet eminenter totam latitudinem perfectionum inferiorum et illa magis proprie vocatur accessus ad summum quam alia prima quae est extrinseca creatura.

67 Secundo, notandum quod accessus ad summum isto modo est acquisitio divinae participationis et quanto talis participatio. Maior est tanto est creatura perfectior nec ideo quia creatura est similior Deo magis participat divinam bonitatem, sed econverso quia magis participat divinam bonitatem, ideo est similior sibi quia fundamentum prius est suo relativo et causa suo effectu.

68 Item, quanto creatura illam plus participat tanto plus Deum imitatur et sic idem est accessus creaturae ad Deum et recessus a non gradu, licet perfectio specifica per accessum ad summum magis proprie mensuretur quam per recessum a non gradu quia ut est accessus dicit quam positivum et ut est recessus privativum.

[Conclusiones]

69 "Nunc illud restat" [r] etc. Prima conclusio: quod Deus potest alia facere quam facit et quae facit posset meliora facere unde Deus potuisset talem fecisse hominem qui nec posset peccare nec vellet, et si talem fecisset meliorem quam fecerit fecisset.

70 Secunda conclusio: quod Deus eorum quae facit quaedam posset facere modo meliori et quaedam modo minus bono quam faciat ut li 'aliter' seu 'alter' modus referatur ad qualitatem creaturae non ad sapientiam conditoris, non enim meliori nec minus bona sapientia posset facere quae facit quam de facto faciat.

71 Tertia conclusio: quod Deus potest quidquid semel potuit et semper vult quidquid semel voluit id est eam habet potentiam et voluntatem quam semel habuit unde potuit in L110v incarnari est incarnatus eadem potentia, sicut eadem est scientia qua scivit se resurrecturum et sic se resurrexisse, non tamen potest facere omne illud semper quod aliquando potuit nec vult esse vel fieri, sed fuisse vel factum esse ita et de scientia dicendum est eodem modo conformiter.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus