Liber I, Quaestio 37

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q37

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L110v

Quaestio 37

[Circa textum]

1 " Iam de voluntate " [a] , etc. Postquam Magister egit de Dei scientia et potentia, in hac distinctione 45 incipit tractare de voluntate divina, et dividitur in duas quia primo praemittit divinae voluntatis quasi quamdam descriptionem, secundo annectit divinae voluntatis multiplicem acceptionem. Secunda pars incipit ibi "hoc est praetereundum" [b] .

2 Prima pars dividitur in duas quia primo ostendit quid sit voluntas divina, secundo qualiter sit omnium causa. Secunda pars incipit ibi "haec itaque summa bona." [c] etc. Et haec est divisio in generali praesentis distinctionis circa quam movetur talis quaestio.

[Quaestio]

3 Utrum per divinae voluntatis vigorem ordinentur et regulentur omnia ad universi decorem; utrum per divinae voluntatis rectitudinem ordinentur omnia ad universi pulcritudinem.

[Rationes principales]

4 Quod non quia, si per vigorem voluntatis divinae omnia, tunc quantumcumque resistentia mobilis augeretur vel potentia creata minueretur numquam motus propter hoc remitteretur. Consequens patet falsum ad experientia. Et consequentia patet quia semper totalis potentia motiva in movendo et causando excedet infinite totalem resistentiam. Confirmatur quia tunc numquam ad duplationem motoris creati duplaretur motus velocitatis vel mobilis. Consequens est contra regulas Philosophi VII Physicorum [d] et contra experientiam. Et consequentiam patet quia duplari non poterit proportio vel excessus motoris totalis ad resistentiam mobilis, immo semper potentia motiva totalis infinite excedit potentiam resistitivam ipsius mobilis.

5 Secundo, si sufficienter divinum velle regularet omnia sequeretur quod omnis regulatio alterius activa esset superflua. Consequens est falsum quia cum Deus omnem causam aliam regulantem regulet et ordinet, sequitur quod Deus aliquid faceret frustra. Sed patet consequentia cum divinum velle se solo aeque bene possit regulare. Confirmatur quia duorum navem trahentium, si unum in infinitum fortius trahit et movet quam alius, sequitur quod secundus nihil facit ad motum. Patet quia illo circumscripto et remoto nulla variatione facta circa illam motionem alterius navis movebitur aeque velociter sicut prius.

6 Tertio, melius foret mala non esse quam esse in universo, igitur illa non regulat ad universi decorem. Antecedens patet quia malum est corporo boni secundum Augustinum in pluribus locis. Item malum non perficit naturam sed viciat et inficit et bonum adnuit. Patet consequentia [1] quia ordinator bonus et regulator debet semper regulare et facere quod melius est igitur.

7 In oppositum est Apostolus Ad Romanos 2o " per ipsum et ex ipso et in ipso sunt omnia " [e] . Item, Primae ad Corinthios 7 " Deus operatur omnia in omnibus " [f] . Ad hoc est Augustinus 2o De civitate Dei capitulo 18 et 23 [g] ubi declarat existentis multis quomodo pulchritudo alicuius totius resultat ex contrariis et multis differentibus convenienter ordinatis ut nigredo pupillae in imagine si per se consideretur habere L111r videtur turpitudinem potius quam pulcritudinem, tamen relata ad alias partes oculi et vultus imaginem decorat. Item, vox grossa et rudis secundum se considerata non est dulcis nec delectabilis, tamen relata ad aliam per modum tenoris constituit armoniam et dulcem melodiam, ergo.

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: omnem entitatem realem et positivam divina voluntas regulat et ordinat pctlem[?] rationem productivam. Patet per Augustinum 12 De civitate Dei capitulo 16 dicentem, " occulta dei potentia cuncta penetrans facit esse quidquid aliquo modo est inquantum est " [h] Item, Anselmus De Concordia [i] et de libero arbitrio circa finem [j] dicit in omnibus voluntatibus et bonis operibus Deus facit et quod essentia sunt et bona sunt in malis vero facit non quod mala sunt sed tantum quod per essentiam sunt. Confirmatur ratione quia in ordine essentiali causarum effectivarum posterior praeexigit causalitatem primae causae sed Deus est prima causa in ordine essentiali causarum effectivarum secundum theologos et philosophos, ergo quaelibet causa secunda praeexigit et praesupponit causalitatem Dei in suo esse et in suo agere.

9 Primum corollarium: non semper ad duplationem cuiuslibet motus seu actionis realis requiritur duplatio motoris cuiuslibet seu causae moventis totalis. Patet quia divina virtus non potest duplari, et tamen movet et agit in qualibet actione agentis creati ut dici conclusio, ergo.

10 Secundum corollarium: licet ignis sit effectus agentis naturalis seu naturali activitate, tamen quilibet effectus potest dici liber inquantum productus est ab immensa libertate. Prima patet quia ignis producitur a solis causis naturalibus cum generali Dei influentia. Secunda etiam patet quia quilibet effectus plus dependet a Deo causante libere quam a quibuscumque causis secundis.

11 Tertium corollarium: licet nulla causa finita sit sufficiens ad producendum minimum effectum totaliter, tamen nullus effectus creatus est ad produci infinite difficulter seu resistentiae formaliter. Prima patet quia ad productionem cuiuscumque effectus requiritur immensa divina activitas, ergo. Secunda pars probatur quia productio unius effectus est maioris difficultatis quam productio alterius ergo. Item, quacumque difficultate vel resistentia data vel dabili potest dari maior et hoc respectu causarum secundarum quia respectu primae nulla est difficultas vel resistentia, igitur.

12 Corollarium: licet nullum divinum velle citra efficax sit executorium, tamen permissio divina non debet dici velle remissum. Patet quia remissio seu esse remissum dicit imperfectionem contra Scotum, distinctione 27 primi vel 37 [k] .

13 Aliud corollarium: licet in Deo sit unicum simplex velle, tamen secundum alium et alium respectum efficit entitatem productam et obligat mentem creatam. Prima patet quia est unicus simplex Deus. Secunda pars probatur quia obligat ut praeceptum et non efficit ut praeceptum.

[Secunda conclusio]

14 Secunda conclusio: licet non omne quod fit aliquo modo fiat a divinae voluntatis beneplacito seu complacentia, tamen quodlibet producibile a Deo volitum adextra divina voluntas vult immensa in differentia . Prima pars apparet de peccato de quo si verum est quod fiat, tamen respectu illius Deus non habet beneplacitum nec velle efficax positivum, sed tantum velle permissuum [2] . Secunda pars probatur quia Deus immense libere L111v vult adextra ergo immense indifferenter. Consequentia patet quia, si non immense indifferenter, sequitur quod volendo adextra perderet aliquem gradum libertatis quod non est dicendum.

15 Primum corollarium: sicut adintra quodlibet producibile aequali in differentia est propositum divinae voluntati sic adextra quodlibet existens per se immediate est determinatum ad divino velle in suo esse actuali. Patet quia, si non aequali in differentia adextra per suum velle posset exire in actum, sequitur quod non vere sed false illud possibile esset adintra sibi [3] propositum quod est falsum.

16 Secundum corollarium: aeque primo ad omne positivum concurrunt divinus intellectus repraesentans idealiter et divina voluntas se habens respectu illius seu potens se habere productive seu causaliter. Patet quia secundum Augustinum, II Confessionum, capitulo 7 [l] Deus non aliter facit quaecumque facit quam dicendo sed quaecumque vult aeque primo vult, et dicit ergo aeque primo illae potentiae concurrunt, etc.

17 Tertium corollarium: sicut divinum velle omnem effectum positivum immediate efficit, sic immediate causaliter illative omnem effectum indistanter attingit. Prima pars patet per dicta in prima conclusione. Item, patet per Beatum Augustinum, I De Trinitate, capitulo 15 , ubi dicit " non est ulla natura etiam in extremis infimisque bestialibus quam non ille consistervit aliquo est omnis motus omnis ordo omnis species sine quibus nihil rerum inveniri aut excogitari potest " [m] . Secunda pars probatur quia respectu cuiuslibet effectus adextra divinum velle se habet aeque primo ut dictum est sed aliquem effectum attingit immediate causaliter illative, ergo et quamlibet sic attingit immediate aliter unum prius quam alium et sic non aeque primo.

18 Ex prima parte conclusionis sequitur quod non cuicumque correspondet ratio volitiva eidem correspondet ratio causalis effectiva. Patet quia secundum Magistrum, distinctione 45 permissioni correspondet ratio volitiva et non effectiva et per hoc solvuntur multae rationes Brauardin

[Tertia conclusio]

19 Tertia conclusio: licet nullum malum culpae possit fieri bonum simpliciter per se et directe, tamen Deus omnia adextra ordinat libere ad universi decorem decenter et perfecte. Prima pars patet per Beatum Augustinum in pluribus locis dicentem quod malum est boni privatio sed privatio boni non est per se et simpliciter bonum seu bona, igitur. Item, confirmatur quia mala fieri seu operari non est proficere in aliquod bonum sed deficere a bono. Secunda pars patet per Magistrum, in hac distinctione 45 in illo capitulo permisso autem etc. [n] Item, posset confirmari per Augustini [o] exempla adducta ad affirmativam partem quaestionis. Unde Augustinus Deus non sineret mala esse vel evenire nisi ex ipsis sciret bona elicere.

20 Primum corollarium: ratio mali culpae per se sumpta non decorat universum seu producta. Patet quia tunc per se bonum foret malum esse et fieri contra conclusionem.

21 Secundum corollarium: licet melius foret in universo esse nullum malum tamen iusto Dei iudicio mala culpae et poenae decorat universum. Prima patet quia, si non sequitur quod status post peccatum esset perfectior ratione status in se quam [4] et ante peccatum quod est falsum. Et patet consequentia quoniam tunc nullum malum et dicit notanter ratione status in se quia universum et eius status est nunc perfectior propter Deum hominem factum, sed hoc non est ratione status in se. Secunda pars probatur per Augustinum XII De civitate, capitulo 7 vel vel 6 usque 24 [p] . Confirmatur quia iusto Dei L112r iudicio unum peccatum erit alterius poena perpetua.

22 Tertium corollarium: est responsivum, scilicet pars affirmativa quaestionis . Patet per dicta in tertia conclusione.

[Obiectiones et responsiones]

23 Contra primam conclusionem, arguitur primo sic quia, sequeretur quod Deus simul influeret et ageret ad conservationem b et ad destructionem ipsius. Consequens est falsum quia tunc nihil posset corrumpi cum virtus resistitiva esset tanta quanta virtus destructiva sed a proportione aequalitatis non proventi actio. Patet consequentia quia sicut creatura non potest agere nisi Deo coagente ita nec potest resistere nisi Deo coresistente et sic ultra sequitur quod Deus resisteret sibi ipsi.

24 Secundo, sequitur quod [5] nulla causa secunda movebit in tempore sed in instanti. Consequens est contra experientiam. Et patet consequentia quia nulla erit proportionata resistentiae ad totalem causam motivam, immo una duarum moventium causarum excedit in infinitum resistentiam mobilis.

25 Tertio, aliqua creata potentia est sufficiens motivum b mobilis igitur et sufficiens productivum alicuius effectus. Patet consequentia ex terminis. Et antecedens probatur quia resistentia b mobilis est finita, ergo potest excedi et uniti a potentia finita, sed potentia motiva [6] excedens resistentiam totalem alicuius mobilis sufficit ad modum aliquod mobile sine auxilio alterius motoris quod patet ex quo enim excedit resistentiam sequitur quod est magis potens movere quam mobile resistere.

26 Quarto, ponatur quod causa secunda cesset movere aliquod mobile aliquod mobile quod [7] prius cum Deo movebat et quod Deus uniformiter continuet causalitatem suam et motionem respectu b motus, tunc quaeritur aut b motus manebit aut non. Si primum, ergo gradus causalitatis et influentiae quo Deus prius causabat erat causa totalis, et sic causa secunda nihil faciebat. Patet quia per illam causalitatem ponitur ille effectus quam uniformiter stante circumscripta omni alia causalitate ponitur ille effectus. Si detur secundum aut igitur nihil ipsius b motus poneretur, et sic sequitur quod Deus moveret et nihil moveretur aut poneretur aliqua pars b motus, et tunc sequitur quod causa secunda habet certam proportionem in effectu et Deus aliam quod est falsum.

27 Contra primam partem conclusionis, secunda respectu cuiuslibet permissi Deus habet aliquem actum voluntatis et non habet actum nolitionis, ergo volitionis, sed omni volitioni divinae correspondet ratio causalis, ergo, si Deus permittit peccata, ipse vult illa causaliter et effective.

28 Secundo contra secundam partem, si sic sequeretur quod quidquid potest immediate nolle etiam posset immediate velle. Consequens est falsum quia peccata potest immediata nolle, sed non potest velle illa immediate. Sed patet consequentia quia ex quo est in differentia aequa aequaliter potest se ad utrumque determinare, ergo quidquid vult potest nolle et econverso.

29 Tertio, sequitur quod aliquid Deo intrinsecum immensa et differentia Deo competeret et Deo ipso verificaretur. Consequens est falsum quia sic aliqua contingentia esset Deo intrinseca. Et consequentia patet quia velle divinum est Deo intrinsecum et immensa divina tenet se respectu illius adextra, ergo.

30 Quarto, sequitur quod velle intrinseco nulla omnino causalitas adextra corresponderet. Consequens est falsum, et patet consequentia quia nulla L112v perfectio correspondet divino velle adextra sed causalitas adextra est immense perfectionis in Deo, ergo velle divino non correspondet causalitas adextra. Minor patet. Maior probatur quia quodlibet Dei velle adextra cum possit non esse, si diceret perfectionem in Deo intrinsecam ut sic posset infinita perfectio Deo de esse quod est impossibile.

31 Quinto contra corollaria illius conclusionis, arguitur quia potentia de executiva immediatius se habet respectu effectus adextra quam intellectus et voluntas ergo non aeque primo illae potentiae concurrunt ad effectum positivum. Antecedens probatur quia Deus semper mundum intellexit et voluit et non effecit semper vel produxit. Item, Hugo De sacramentis libro primo, parte secunda capitulo 5 dicit " illud quod voluntate praeeunte voluit potestate subsequente implevit " [q] .

32 Sexto, posito actu voluntatis ponitur effectus sed sic non est de intellectu, ergo voluntas se habet immediatius quam intellectus. Haec est ratio Thomae de Argentina in praesenti distinctione, articulo 2 [r] .

33 Contra tertiam conclusionem, Deus [8] non est illorum causa regulativa quorum non est causa prohibitiva, sed malorum actuum Deus est causa prohibitiva, ergo etc. Maior nota et quia idem regulari et prohiberi simul ab eodem videntur contraria et rationi dissona. Minor nota est.

34 Secundo, si sic, sequitur quod prohibitio divina esset signum falsum et quod Deus in prohibendo et statuendo esset duplex et fictus aliud habens in voluntate intrinsece [9] et praetendens aliud in signo. Consequens est falsum. Et patet consequentia quia prohibens aliquid fieri significat se non velle illud fieri, sed si Deus vult fieri ea quae prohibet, sequitur quod non prohibet illa intentione ut non fiant, ergo facientes excusantur a culpa quia non agunt contra intentionem legislatoris, immo Deus esset contrarius sibi ipsi quia faceret contra intentionem suam et prohibitionem.

35 Tertio, quia Deus est nolens illam actionem, ergo non est volens illam. Antecedens probatur quia odit illam et punit et sibi displicet sed odire et displicere est nolle, ergo sicut amore et complacere est species volendi.

36 Quarto, illud est per se volitum a Deo et simpliciter bonum quod est causa maximi boni sed aliquod bonum fuit causa maximi boni, ergo. Maior nota quia effectus non est praestantior sua causa. Minor patet quia crucifixio et mors christi fuit causa liberationis et redemptionis nostrae, et tamen ipsum crucifigere fuit malum quia aliter Iudaei non peccassent. Item, peccatum Adae fuit causa incarnationis secundum aliquos sanctos, unde Gregorius "o felix culpa" [s]

37 Quinto, malum fit, ergo Deus vult malum fieri. Consequentia tenet quia cum voluntatis Dei sit omnipotens, sequitur quod impossibile est fieri idem quod Deus vult non fieri.

38 Sexto, Deus vult passiones sanctorum, ergo vult omne illud fine quo ille non possunt esse vel fieri. Patet consequentia quia volens aliquem finem vult illa quae requiruntur ad illum finem sicut est prosecutio illorum. Item, vult antecedens quod est sanctos mereri per huius passiones, ergo consequens L113r vult quod est sanctorum in iusta persecutio quia illud consequens includitur in antecedente.

39 Ad primam, posset concedi consequens quia non est inconveniens de potentia illicita et resistentia sine audiotorio influentiae generalis quae idem iuvat et eidem resistit ratione diversorum quibus simul influit sicut [10] sol duos bellantes iuvat saltim illuminando, et tamen utrique resistit et utrumque impedit in hoc quod utrumque iuvat similiter possum eidem iuvare levando honus aliquod super caput et impedire simul addendo pondus.

40 Secundo, posset dici quod Deus principaliter et directe iuvat hanc secundam causam secundario vero et indirecte resistit ei, ideo proprie et per se non resistit sibi ipsi sicut sol cum desiccat et indurat lutum et simul resolvit glaciem propinquam ex cuius resolutione impeditur condensatio et induratio luti.

41 Ad secundam, negatur consequentia et ad probationem dicitur quod, licet nulla sit proportio resistentiae ad virtutem primae causae secundum quod est omnipotens et infinita, tamen est proportio ad totalem potentiam motivam particularem, et hoc sufficit cum generali influentia ad determinatam velocitatem motus.

42 Nota quod velle et nolle in Deo est idem actus simplex pluribus nominibus nominatus propter diversos effectus et varios respectus nec videtur inconveniens cum illi qui negant nolle in Deo ponant eandem potentiam dici liberam et necessariam secundum varios respectus, ideo eadem ratione idem est velle propter alium respectum dici potest nolle.

43 Secundo, potest dici quod proportio resistentiae ad totalem potentiam motivam est non secundum illud quod est essentialiter nec secundum illud quod est absolute potentiae sed prout tendit circa hoc passum secundum ordinem a Deo institutum.

44 Ad tertium, negatur antecedens ad probationem dicitur quod ad movendum b potentia excedens resistentiam ipsius b mobilis non est respectu causae, et si conceditur consequenter quod a est magis potens movere in ordine motoris particularis quam b sit potens resistere supposito, tamen concursu et auxilio causae primae essentialiter praeordinatae.

45 Ad quartam, dicitur quod b motus manebit, sed ex hoc non sequitur quod Deus prius esset totalis causa et quod causa secunda nihil faceret quia, licet divinum velle sit sufficiens ad ponendum totaliter effectum, tamen ex sui libertate potest secum compati aliam causalitatem ad eundem effectum.

46 Ad primam contra secundam conclusionem, negatur maior, et ad probationem negatur consequentia quia non minus sapienter regeret universum si nullum esset peccatum.

47 Ad secundam, negatur consequentia quia ratio indifferentiae non terminatur nec respicit pro extremis contraria sicut sunt velle et nolle, sed contradictoria sicut velle et non velle. Secundo, posset dici quod quidquid potest velle adextra potest nolle, sed non econverso ratio quia quidquid potest Deus velle adextra potest non velle et quidquid potest non velle potest nolle, non tamen potest velle quidquid potest non velle seu nolle quia tunc posset velle peccatum.

48 Ad tertiam, dicitur quod consequens potest dupliciter sumi. Uno modo intrinsece et entitative, et sic negatur consequentia. Alio modo extrinsece per habitudinem denotativam L113v et sic conceditur antecedens nec hoc est ponere proprie contingentia Deo intrinsecam nisi sumeretur 'contingentia' indifferenter libertatis sicut forte sumunt illi qui ipsam in Deo ponunt.

49 Ad quartam, negatur consequentia et quando probatur quia nulla perfectio correspondet, etc. negatur hoc sed bene potest denominari non velle adextra, non tamen ex hoc sequitur propositum.

50 Ad quintam, negatur consequentia quia non oportet ponere propter hoc aliam potentiam, sed sufficit alius respectus earumdem potentiarum. Ad dictum Hugonis dicitur quod ibi loquitur ad modum qui est in nobis volens ex hoc manuducere ad mysterium Trinitatis ubi talis quaelibet similitudo claudicat et ipsemet fatetur in prologo Angelicae Hierarchiae [t] .

51 Ad sextam, negatur consequentia. Secundo, posset dici quod actus divini intellectus est actus voluntatis divinae, ideo improprie ibi ponitur diversitas actuum, ideo si ponitur actus intellectus divini sub ratione causali ipsius creaturae aeque bene ponitur effectus, sicut si poneretur actus voluntatis.

52 Ad primum contra tertiam conclusionem, posset negari maior quia loquendo de positivo actu qui est prohibitus, licet illud Deus regulet et coefficiat et vellit, tamen non est dicendum quod simpliciter vellit illud fieri et esset sed secundum quid quia habet tantum velle generalis influentiae cum velle admixtione in voluntarii, puta cum velle contrariae praeordinationis et antecedentis prohibitionis unde sicut proiciens merces in mari non vult simpliciter proicere, sed magis vult divitiis privari quam vita similiter Pater trahens navem prohibet Filio ne trahat, et tamen Filio trahente Pater coagit, nec tamen proprie loquendo Pater vult Filium trahere, immo sibi displicet licet coagat eidem, et tamen Filius non potest trahere sine Patre sic Deus quantum est de se plus vellet illud non poni, si autem voluntas creata vult omnino illud ponere Deus non subtrahet influentiam suam sed voluntatem relinquit suae libertati et sic producitur. Patet ex hoc ad illas tres rationes.

53 Notandum tamen pro materia et solutione rationis et sequentium quod Deus variis modis dicitur [11] velle aliqua non quod in divino velle sit aliqua alietas formaliter intrinsece, sed haec varietas est formaliter in denominationibus formalibus sumptis a velle divino, illa autem varietas est in Deo virtualiter et aequivalenter.

54 Primo ergo respectu aliquorum Deus habet velle omnimodae efficaciae et sic vult mundum esse de qua voluntate Ad Romanos 9 " voluntati eius quis resistit " [u] .

55 Secundo, respectu aliquorum habet velle praeordinationis praeceptoriae vel consultoriae sicut vult illa quae praecipit vel consulit sive fiant sive non. Et haec dicitur voluntas signi non quod sit ipsum velle divinum sed est signum quod Deus quantum est ex se vellet et approbaret sic fieri, et sic illa quae fiunt contra praecepta dicuntur fieri contra eius voluntatem.

56 Tertio, respectu quorumdam habet velle approbationis et acceptationis specialis et complacentiae, et sic vult L114r bona et merita quae fiunt Ad Romanos 12 " ut probetis quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta " [v] et potest dici velle beneplaciti simpliciter.

57 Quarto, respectu quorumdam habet velle concessionis et licentiae, et sic vult quaecumque sunt licita non illicita ut sunt actus indifferentes.

58 Quinto, respectu quorumdam habet velle generalis influentiae seu velle non substractionis influentiae, et hoc dicitur velle large et generaliter conformiter Deus posset dici habere nolle respectu diversorum. Primo habet nolle efficax sicut vult alium mundum esse. Secundo, antecedentis prohibitionis et contrariae ordinationis, et sic vult mala fieri sive fiant sive fiant sive fiant sive non et per hoc solvitur tertia ratio. Tertio habet nolle reprobationis et detestationis specialis et displicentiae consequentis, et sic vult mala quae fiunt sic dicitur nescire malos Matthaeus 25 "nescio vox." [w] Quarto, habet nolle negationis et subtractionis influentiae est sic est nolens ea quae non sunt. Ex istis patet quid sit dicendum ad illas tres rationes, quomodo autem Deus respectu illorum quod reprobat habet aliquo modo velle et aliquo modo nolle. Patet Primo Samuelis 8 cum enim filii israel peterent sibi regem dominus hoc dicit Samueli reprobans "non te abiecerunt sed me ne regnem super eos iuxta omnia opera sua" [x] , et tamen ibidem dicit Deus " audi voces eorum et constitue super eos regem" [y] .

59 Ad quartam, negatur antecedens sumendo causam large. Ad probationem dicitur quod quidquid sit de causa per se et unica in proposito dicitur quod Iudaei non fuerunt causa nostrae salutis per se et simpliciter, sed solum occasionaliter et valde per accidens sicut frigiditas quandoque est causa per accidens caloris. Consimiliter potest dici quod a de peccatum non fuit causa per se nostrae incarnationis sed solum occasionalis, licet etiam secundum Magistrum Adam non peccasset Christus incarnatus non fuisset.

60 Ad quintam, consequentia negatur, et ad probationem dicitur quod multa sunt praeter Dei voluntatem quae nec sunt volita nec nolita, sed solum permissa nec impossibile est fieri quae Deus non vult fieri, licet impossibile sit fieri quod vult fieri.

61 Ad sextam, negatur consequentia et ad probationem dicitur loquendo 'vim' formiter de velle quod Deus vult passiones sanctorum approbative sed non vult aliquem [12] iuste eos per se qui nisi permissive, et ad confirmationem supra est dictum quod, sed adhuc dicitur quod non vult antecedente cum sua generalitate, id est prout consequens includit sed solum vult antecedens pro suo significato principali sine inclusione sui cognotati.

62 Ad primam in oppositum, negatur consequentia, et ad probationem dicitur quod non procedit de principio libere motivo, sed de naturaliter movente.

63 Secundo, dicitur conformiter ad praedicta quod, licet motiva potentia totalis sic infinita, tamen potentia particularis creata est finita et secundum resistentiam seu resistentiae intensionem respectu illius potest esse motus intensior vel remissior.

64 Ad confirmationem, negatur consequentia et dicitur quod ad duplationem motoris non oportet duplare causam universalem quae influentia generali in omnibus causis L114v influit nec proportio velocitatis motus sumitur secundum proportionem resistere ad talem potentiam, sed sufficit duplatio totalis causae particularis creatae.

65 Secundo, posset dici quod non requiritur quod causa secunda dupletur secundum absolutam quidditatem suae virtutis [13] quia aliquando hoc est impossibile naturaliter sed sufficit quod dupletur proportio potentiae motivae particularis totalis ut est motiva et applicata ad agere circa hoc passum vel mobile.

66 Tertio, dici posset quod regulae Philosophi VII Physicorum [z] non tenent in potentia libera respectu effectus immediate procedentis ab illa. Quarto, posset dici quod, licet formaliter et simpliciter non dupletur concursus divinus seu influentia, tamen aequivalenter in quadam similitudine potest dici duplari.

67 Ad secundum, negatur consequentia ad probationem dicitur quod, licet divinum velle se solo aeque perfecte regularet, tamen coninentius regulantur per plura quia conienntius est quod causae secundae habeant proprias actiones quas aptae notae sunt habere quam quod [14] privarentur illis actionibus propriis a Deo sibi datis. Ad confirmationem patet per idem.

68 Ad ultimam, negatur antecedens in sensu diviso nam regulat bona et mala sive fiant contra eius voluntatem sive secundum eam aliter, tamen aliter ut superius est dictum et haec sufficiant.

[Conclusiones]

69 "Hic non est praetereundem" [aa] etc. Posita voluntatis descriptione hic agit de eius varia acceptione et dividitur in tres quia primo tractat de voluntate beneplaciti seu efficaci, secundo ostendit divinam voluntatem propter plura signa pluraliter dici, tertio ostendit Deum aliqua percipere quae non vult impleri. Secunda ibi "aliquando vero secundum quamdam" [ab] . Tertia ibi "illa tria dicuntur dei voluntatis" [ac] etc.

70 "Iam de voluntate" [ad] Prima conclusio: quod divina voluntas est divina essentia sicut eius essentia est eius scientia unde voluntas in Deo non dicit affectum vel motum sicut in nobis sed talia in Deo cadere non possunt, ut dictum est.

71 Secunda conclusio: licet in Deo sit idem velle et esse Deus, tamen non dicitur esse omnia quae scit, licet in Deo sicut idem scire et esse.

72 Tertia conclusio: quod voluntas Dei quae non potest esse iniusta neque mala quia [15] Deus est sempiterna est et incommutabilis, licet ea quae ei sunt subiecta transeant et varientur.

73 Quarta conclusio: quod voluntas Dei est prima et summa causa omnium, ipsa enim est sola unde habet ortum quidquid est sed ipsa non est orta, ideo nec est eius causa quaerenda quia sequeretur aliquid esse maius vel prius ea quod nefas est credere.

74 Quinta conclusio: quod voluntas Dei non est nisi una et quandoque appellatur beneplacitum sive dispositio. Et contra hanc non potest aliquid fieri aliquando autem signa voluntatis divinae dicuntur voluntas Dei sicut signa irae dicuntur ira et signa dilectionis dilectio et est tropica locutio, signa autem divinae voluntatis sunt percipere prohibere permittere consulem operari sive praeceptio prohibitio permissio consilium et operatio, unde illud quod Deus praecipit potest dici eius voluntatis, et sic de aliis signis. Et contra huiusmodi signa potest aliquid fieri quia multa et plura Deus praecipit quae non fiunt sicut Abrahae praecepit filium imL115r molare, et tamen non voluit actum immolationis sed voluntatem et obedientiam Abrahae et fidem eius probare voluit et ostendere versus praecipit et prohibet permittit consulit implet, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus