Liber I, Quaestio 38

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q38

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L115r

Quaestio 38

[Circa textum]

1 "Hic oritur quaestio" [a] . Haec est distinctio 46 primi in qua postquam Magister determinavit de divina efficacia, hic circa dicta movet quaestiones, nam primo quaerit utrum Deus vellit aliquod bonum quod non eveniet, secundo utrum aliquod malum nolit fieri quod tamen fiet. Secunda ibi "ideoque cum stet" [b] .

2 Prima dividitur in duas, nam primo ostendit duplici auctoritate divinam voluntatem non semper impleri, secundo docet qualiter his auctoritatibus potest responderi. Secunda ibi "sed audiamus solutionem" [c] .

3 Secunda principalis pars etiam dividitur in duas, nam primo recitat opinionem duplicem, secundo uni illarum consen?do[?] ponit propriam determinationem. Secunda incipit ibi "si quis sibi diligenter" etc. Haec est divisio, etc.

[Quaestio]

4 Utrum divinum velle rerum immediatum productivum principium sit non esse earum causale principium positivum.

Rationes principales

5 Quod non quia, si sic sequeretur quod divinum velle tantum et tam perfecte influeret et ageret ad productionem unius rei sicut alterius, immo tantum ad non esse rei sicut ad eius productionem inesse. Consequens videtur falsum. Et consequentia patet quia omne illud quod divinum velle immediate producit ad illius productionem infinite concurrit et influit. Patet quia eius causalitas a nulla causa secunda suppleri potest.

6 Secundo, sequitur quod divinum velle esset per se causa peccati et deformitatis. Consequens est falsum. Et patet consequentia quia si Deus est principium causale non esse gratiae Sortis, cum ad hoc sequitur formaliter Sortes esse in culpa sequitur illatum.

7 Tertio, illud quod ex se formaliter circumscripto omni alio habet non esse illud non habet ab alio, sed non ens est huius, ergo. Maior nota. Minor apparet quia quaelibet creatura sibi relicta non habet nisi non esse, ergo etiam habet in se principium deducens ipsam ad non esse nisi a Deo conservare inesse.

8 In oppositum, arguitur quia non ens ex se non habet non esse, ergo habet ab alio causaliter. Consequentia bona. Sed antecedentis probatio quia, si sic, tunc sequeretur quod non ens esset necesse non esse, et sic per nullam potentiam posset poni inesse, quod est falsum.

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: licet divinum velle dicatur agere adextra infinite secundum modos repugnantes creaturae, tamen semper adextra agit finite secundum conditiones sibi et causae secundae. Prima patet quia divinum velle agit principio infinitae perfectionis independenter ut causa prima sine qua non potest agere alia causa secunda et sic agere repugnat causae secundae quantumcumque intendatur eius perfectio et activitas ergo illa pars vera, sed secunda pars probatur quia agere effectum finitum in tempore finito finita velocitate et effectum, nunc maiorem, nunc minorem arguit aliquem agere finite, sed illae conditiones conveniunt Deo et creaturae simul agentibus, igitur.

10 Primum corollarium: sicut non repugnat creaturam secundum varios sensus finite et infinite Deum diligere, sic non repugnat Deum secundum varios respectus adextra finite et L115v infinite influere. Prima pars quia creatura finite diligit Deum referendo finite ad potentiam et ad actum diligendi, et tamen cum hoc diligit Deum infinite secundum appraeciabilitatem et propositionem quia praeponit eum infinitis bonis aliis creatis si essent. Secunda pars patet per conclusionem et eius probationem.

11 Secundum corollarium: licet Deus non agat adextra infinite secundum terminationem adaequatam et ex haustionem ultimatam virtualis influentiae, tamen agit infinite adextra secundum immensitatem suae causae ut est nota nobilitatis et excellentiae. Prima patet quia, si Deus ageret primo modo, sequitur quod non posset plus nec perfectius agere intensive nec extensive. Consequens est falsum quia quocumque effectum dato Deus potest producere perfectiorem. Secunda pars probatur quia Deus non solum ens in se infinitivo absolute formaliter, sed etiam agit modo excellentiae infinitae et eminentiae quia independenter ut primum efficiens et ultimus finis et ut habens plenam omnipotentiam, ergo.

12 Tertium corollarium: licet quolibet effectu dato vel dabili Deus possit perfectiorem producere, tamen Deus quantum est ex parte sui ad nullius effectus productionem potest perfectius quam concurrit concurrere. Prima patet per alias dicta, secunda pars probatur ex conclusione quia dtn?quantum est ex parte sui semper infinite concurrit nec perfectius Filium suum generat quam muscam producat referendo li 'perfectius' ad perfectionem principii producentis. Si autem notaret perfectionem termini praecedentis, tunc est dicendum quod in infinitum perfectius producit Filium quam hominem vel angelum sicut Filius improportionabiliter perfectior est angelo vel homine.

[Secunda conclusio]

13 Secunda conclusio: licet Deo volente seu actore nemo fiat malus causaliter simpliciter, tamen in malis culpae Deus vult coagere secundum quid et quasi conditionaliter. Prima pars est Augustini, 83 quaestionibus, quaestione 3 [d] ubi sic arguit nullo homine sapiente actore fit homo determinor, Deus autem est omni homine sapiente praestantior, ergo nemo actore Deo fit determinor multo enim est praestantior Dei voluntas quam hominis sapientis, sed constat quod convenit homini sapienti causare effective malitiam qua formaliter quis efficiatur malus, ergo etc. Secunda pars probatur quia quantum est ex parte Dei plus vellet illud positivum actu non fieri, tamen si voluntas creata vult omnino illud fieri et producere ipsum nec Deo obedire Deus non subtrahet eius influentiam generalem, sed relinquit voluntatem suae libertati, unde sicut proiciens merces in mari non vult simpliciter proicere merces sed conditionaliter quia citius vult divitiis privari quam vita, sic in proposito. Item, sicut Pater trahit navem cum Filio ne maneat inflivem[?], et tamen prius prohibuit ei ne illam moveret cum Filio trahente Pater coagit, nec tamen proprie vult Filium trahere, immo sibi displicetm licet coagat eidem, sic in proposito vult malos actus cum admixtionem in voluntarii et de hac mixtione voluntarii cum in voluntario habetur III Ethicorum [e] .

14 Primum corollarium: licet respectu bonorum actuum moraliter divinum velle praecedat creatum velle causaliter tamen in actibus L125r voluntatis qui sunt mali defective divinum velle non prius concurrit quam creatum effective. Patet per Beatum Augustinum XIII De civitate Dei, capitulo 15 , dicentem " ad malum quippe prior est voluntas hominis posterior vero voluntas Dei sed econverso est in bonis " [f] .

15 Secundum corollarium: ideo agit voluntas divina in malis quia humana voluntas agit et non econtra patet quia, si sic, sequeretur quod Deus illud fieri ante praeordinasset et per legem approbasset, et sic respectu illius haberet esse simpliciter velle sine admixtione involuntarii quod est contra conclusionem. Patet etiam in exemplo praemisso trahente navem contra praeceptum Patris tum quo Pater trahit, ideo quia Filius qui liber est omnino vult trahere navem.

16 Tertium corollarium: licet velle divinum non sit causa peccati seu causans mala, tamen divinum velle actus mali et peccati est causa effectiva. Prima patet quia aliter sequitur quod Deus esset causa mali ut malum est et quod malum esset malum quatinus est a Deo, quod est falsum. Patet consequentia quia li 'malum' vel 'peccatum' a parte praedicati positum appellat suam formam. Secunda pars probatur quia per illud denotatur solum quod illius rei quae est peccatum Deus est causa et hoc est verum quia cuiuslibet actus Deus est causa vel cum causa .

17 Ex dictis posset inferri quod, sicut defectus vel malitia in actu voluntatis non semper provenit ratione humanae cognitionis, sic defectus vel malitia in actu voluntatis numquam provenit ex parte divinae volitionis seu creationis. Patet a simili quia defectus in prolem quandoque contingit ratione matris quandoque ratione patris quandoque ratione alterius influentiae parti?ris, et sic defectus quandoque deputatur uni et non alteri, sic, licet Deus actus defectuosi sit causa, non tamen est causa alicuius defectuosi moraliter nec debet ei imputari inquantum est defectuosus.

[Tertia conclusio]

18 Tertia conclusio: licet non entis non sit aliqua causa proprie productiva, tamen illius quod non est potest assignari causa positiva. Patet prima pars quia circumscripto omni productivo et conservativo non ens non esset seu non haberet esse sicut modo habet, ergo. Secunda pars probatur per Anselmum, De casu diaboli, capitulo 3 , dicentem " ideo Deus non dedit perseverantiam quia angelus non accepit" [g] Item, sequeretur quod nullius propositionis negativae esset causa quaerenda nec esset assignare propter quid illius, contra Aristotelem I Posteriorum [h]

19 Primum corollarium: ideo non ens non est seu non habet esse existere quia Deus non vult illud in esse producere probatur quia ideo a sinit esse quia Deus desinit a conservare in esse, ergo. Conclusio vera consequentia bona et antecedens probatur quia ideo a est vel incipit esse quia Deus vult a esse. Patet consequentia praedicta quia non conservare a infert non esse ipsius a. Confirmatur ratio quia illud convenienter assignatur pro causa quod destruit adnihilatque a sed divinum velle principaliter destruit etc., ergo.

20 Secundum corollarium: licet Deus non sit proprie causa defectiva alicuius naturalis defectus, tamen potest dici causa negativa actionis requisitae ad perfectionem alicuius effectus. Prima patet quia sic esse causam esset nota insufficientiae et impotentiae vel carentiae circumstantiae debitae et convenientis Deo quod non est dicendum. Secunda pars probatur quia ideo perfectio talis naturalis ex parte effectus de est et deficit tali L125v rei productae quia Deus non [1] produxit illam vel non influxit ad esse illius, et sic Deus potest dici causa negativa improprie defectus naturalis et secundum quid.

21 Tertium corollarium: non omne quod dependet a divino velle causaliter est res positiva seu ens formaliter. Patet quia mors quae iuste pro peccato infligitur inter iuxta Dei opera vere connumeratur, ergo. Corollarium verum. Patet consequentia cum mors non sit quam positivum sed privativum. Antecedens est Magistri distinctione 38 primi [i] ex quo potest inferri quod ad alicuius non [2] esse rei divinum velle concurrit effective. Et per hoc patet quid dicendum est ad quaestionem quod divinum velle rerum productivum potest assignari pro causa non essendi seu privationis earum, licet non proprie possit dici causa productiva [3] non esse seu privationis illarum, ut patet ex conclusione tertia.

[Obiectiones et responsiones]

22 Contra primam partem conclusionis primae, arguitur primo sic potentia libera creata per libertatem arbitrii potest perfectius coagere unitatem quam alteri et una vice quam alia, ergo Deus etiam hoc potest secundum modos creare repugnantes. Tenet consequentia quia Deus est liberior quam homo vel angelus, et antecedens patet quia Sortes potest nunc magis niti et conari quam prius conabatur ad volendum, licet non sit operatio perfectior propter aliquod impedimentum vel adiutorii divinationem.

23 Secundo, Deus perfectius coagit illi causae cui coagit auxilio speciali ultra influentiam generalem quam illi cui coagit influentia generali tantum, ergo non semper infinite perfectae. Antecedens probatur quia illa causa magis iuvatur a Deo, ergo.

24 Tertio, Deus perfectius agit se solo creando quam ad eductionem formae de potentia materiae cum causa secunda concurrendo, ergo. Probatur antecedens quia talis modus agendi, scilicet per creationem non potest convenire cuicumque, et tamen stat effectum productum per creationem non esse magis perfectum essentialiter quam sit effectus productus a causa secunda Deo concurrente quod potest quia idem numero vel specie potest produci a solo Deo per creationem et a causa secunda Deo concurrente, ergo illa maioritas productionis non potest in effectum poni sed in Deo.

25 Quarto, Deus potest magis et minus impedire, ergo potest minus coagere. Antecedens patet quia potest impediendo aequivalem tantae aut tantae resistentiae, sed haec maioritas vel minoritas non potest primo in effectu et praecise poni quia effectus, ideo perfectior est quia vel minus perfectius quia Deus magis vel minus coagit vel impedit, ergo.

26 Quinto, contra secundam partem quia si Deus agit finite aut finitate quae est Deus vel in Deo est infinitum nec secundum quia Deus non causat formaliter per aliquid in existens creaturae formaliter cum formaliter agat per suum velle.

27 Sexto, contra aliam partem Deus infinite acceptat creaturam seu voluntatem bene agentis et unam plus diligit quam aliam ergo non quamlibet diligit infinite secundum infinitatem quae est Deus quia non posset magis aut minus acceptare quod est falsum.

28 Contra primam partem secundae conclusionis Deus speciali instinctum facit hominem loqui perversa cogitatione intentione et voL117r ??ione ergo Deo actore homo fit malus. Tenet consequentia. Et antecedens patet Ioannis 13 ubi Caiaphas consulens christum occidi ne Iudaei perderent locum ait "expedit nobis ut unus moriatur homo" [j] etc. Hoc aut dicit perversa cogitatione Christi mortem ne perderent bona eorum temporalia inducens alios ad hoc faciendum prout dicunt Origines et Theophillus, sed ibi dicitur quod prophetavit et secundum glosam [k] spiritum Dei locutus est et sic habuit a Spiritu Sancto huius locutionem et principium illius, scilicet cogitationem et volitionem.

29 Secundo, Deus spiritualiter impedit consentire voluntati [4] veritati et inclinat ad credendi errori, ergo. Ideo homo errat quia voluntatem Deus antecedenter inclinat. Antecedens patet per Augustinum, libro De gratia et libero arbitrio circa finem [l] , ubi ponit quod quandocumque inclinat corda hominum ad consentiendum malo seu falso et ad hoc adducit illud II Regum 17 " manifestavit dominus dissipare consilium Achitophel bonum ut inducat super Absalon mala " [m] et dissimilavit, ut ait Augustinus agendo in corde Absalon tale consilium repudiaret et aliud quod sibi non expediebat eligeret.

30 Tertio contra secundam partem, si Deus aliquid vellet sub conditione aut illa est praesens aut praeterita non secundum quia omne praeteritum vel praesens est certum et absolute determinatum aut illa conditio esset aliquod possibile futurum, et hoc non quia qualibet rem futuram quae erit Deus scit determinate illam fore, ergo frustra ponitur illud velle sub conditione.

31 Quarto, quaeritur aut Deus vult illam conditionem fore aut non. Si primum ergo vult illam conditionem fore absolute aut non. Si detur secundum iterum, quaeretur de illa et sic erit processus in infinitum. Si detur primum, sequitur eadem ratione quod volebat principale simpliciter et absolute non conditionaliter.

32 Quinto, sequitur quod conditionis positio esset antecedenter determinans divinum velle ad volendum et simpliciter determinans quando conditio esset posita [5] Consequens est falsum, ergo.

33 Sexto, sequitur quod Deus intrinsece foret volens aliter nunc quam prius. Consequens est falsum. Probatur consequentia quia nunc vult conditionaliter et quando conditio ponetur inesse volet determinate.

34 Septimo, sequitur quod Deus unum futurum vellet intrinsece modo perfectiori quam aliud. Consequens est falsum. Probatur consequentia quia quod vult absolute et determinate vult modo perfectiori actualiori et determinatiori quam illud quod vult modo conditionali sicut illud quod scio me habere determinate scio modo certiori quam illud quod scio me habere modo conditionali.

35 Contra primum et secundum corollaria, ideo creata voluntas omittit quia Deus non coagit nec vult coagere, ergo in actibus malis et prohibitis, ideo voluntas committit quia Deus coagit, et per consequens voluntas Dei est prior in illis. Consequentia patet quia non est magis inconveniens unum quam aliud quia saepe tantum peccat omittens quantum committens. Antecedens probatur quia peccator aliquando, ideo non bene agit nec resurgit quia non potest sine auxilio speciali et quia deus non coadiuvat eum bene Augustinus de bono perseverantiae circa medium dicit peccato, ideo non surrexit quia hunc Deus non erexit.

36 Secundo, ideo voluntas L117v agit bonum quia Deus coagit ergo omittit quia Deus non coagit. Tenet consequentia quia negatio est causa negationis ubi affirmatio affirmationis.

37 Tertio, ideo iste est in peccato quia Deus ei subtrahit gratiam ergo quia Deus non agit ad bonum etc. Patet consequentia quia subtractio gratiae est subtractio conservationis et manutae nenciae gratiae etc. est [6] subtractio cuiusdam causalitatis effectivae. Antecedens probatur quia ideo iste est peccator quia privatus rectitudine et iustitia quia Deus eum privavit illis.

38 Contra tertium corollarium, Deus est actor huius entis quod ens est peccatum, ergo est actor peccati.

39 Secundo, Deus est actor illius quod est peccatum ergo peccati. Consequentia patet quia peccatum et illud quod est peccatum convertuntur et hoc peccatum et illud quod est hoc peccatum similiter convertatur, ergo. Antecedens est notum.

40 Tertio, peccatum faciens est Deus, ergo Deus est faciens peccatum. Consequentia patet per conversionem simplicem.

41 Contra tertiam conclusionem, arguitur per Anselmum De casu diaboli, capitulo primo dicentem, " sicut omnia alia a Deo a se nihil habent, ita a Deo [7] non nisi aliquid habent et infra ea quae sunt et transeunt ad non esse non ipse Deus facit ea non esse quia, sicut a summo bono non est nisi bonum, ita a summa essentia non est nisi essentia nihil, ergo, et non esse non est ab ipso aliquo non est nisi bonum et essentia " [n] .

42 Item, per Augustinum, libro De moribus ecclesiae [o] quomodo inquit potest ille qui omnium quae sunt causa est ut sicut causa esse rursum ut non sicut nam quidquid est inquantum est ex Deo est inquantum vero abesse deficit non est ex Deo eandem ponit sententiam 83 quaestionibus, quaestione 21 [p] .

43 Secundo, ratione fundata in dicitis Augustini arguitur nullum malum est a Deo sed cadere ab esse in non esse est malum ergo maior ponitur ibidem, scilicet 83 questiones, questione 2 [q] , et similiter minor.

44 Tertio, deficere ab esse est malum, ergo illius Deus non est causa. Consequentia patet per dicta. Antecedens probatur quia illud unicuique est malum quod est contra eius naturam quod tollit bonum essendi.

45 Ad primam, dicitur quod si perfectius intelligitur ex parte effectus conceditur quod perfectiorem potest producere. Si autem intelligitur formaliter ex parte Dei, id est ex principio formaliter et realiter perfectiori negatur, unde Magister, libro primo, distinctione 44, capitulo 3 dicit " ea quae Deus facit non potest facere alio modo vel meliori " [r] . si modus referatur ad sapientiam artificis, si vero ad ipsam rem factam, sic dicitur quod potest facere aliter et modo meliori, sic in proposito est dicendum per hoc ad formam. Negatur consequentia sumendo 'perfectius' secundo modo nec valet similitudo quia Deus non agit per velle nec perfectius nunc minus perfectum tamquam per aliud et aliud principium immediatum sicut hoc est angelus.

46 Ad secundam, negatur antecedens sumendo 'perfectius' ex parte Dei realiter et formaliter. Secundo, dicitur quod cum influentia specialis dicitur addi generali influentiae non est intelligendum quod ex parte Dei aliquis gradus causalitatis vel principii addatur formaliter et realiter alteri gradui quasi imperfectiori, sed influentia speciali Deum agere est Deum agere cum causa secunda ad tantum vel talem effectum quod secundum ordinem institutum regulariter et communem cursum causarum secundarum ad actionem illarum, non sequitur talis et tantus effectus. Tertio, dicitur quod cum Deus agit speciali influentia potest dici quod perfectius agit non L118r formaliter nec realiter ex parte sui, sed virtualiter et quasi interpretative quia tunc agit mediante aliquo dono supernaturali prius dato quod virtus Dei, licet sit simplex et indivisibilis, tamen ratione libertatis suae potest producere extra se inaequalia ac si virtus eius esset divisibilis et quasi ageret actione sibi formaliter inhaerente nunc perfectiori nunc minus perfecta.

47 Ad tertiam, negatur antecedens sumendo 'perfectius' personaliter et significative et quando dicitur quod creare non potest communicari creaturae dicitur hic quod nullus modus quo Deus agit est creaturae communicabilis quia non potest agere independenter nec principio infinito formaliter, si autem dicatur producere creando non potest affirmari de creatura sed educere formam de potentia me potest creaturae convenire. Ergo hic dicitur concedo antecedens, sed negatur consequentia.

48 Ad quartam, cum dicitur quod Deus potest magis et minus nisi in quadam aequivalentia virtuali non formali quia, si illa maioritas vel minoritas sit alicubi, ipsa est in effectu realiter qui est maior vel minor vel in resistentia seu peccato creatae quod est maius vel minus, et cum dicitur quod ideo effectus est maior, etc. dicitur quod si intelligitur quod talis minoritas vel maioritas sit in Deo formaliter negatur illud si vero intelligitur quod Deus vellit effectum talem et tantum esse conceditur quod divinum velle est causa illius.

49 Ad quintam, dicitur quod in Deo nulla est finitas activitatis nisi aequivalenter et similitudinarie seu interpretative quia agit principio formaliter in finito quasi ageret virtute finita ut dictum est.

50 Ad sextam, dicitur quod Deus diligit et approbat finite et infinite secundum diversas acceptationes talis denominationis diligit enim infinite quia formaliter dilectione infinita et ad bonum infinitum obiectaliter saltim et durative. Item, finite diligit quia acceptat illud bonum finitum ad praemium formale finitum intensive.

51 Ad primam contra secundam, negatur antecedens et ad probationem dicitur quod Deus non movit Caiapham ad loquendum consilium malum sed Caiapha volente loqui consilium malum Deus acceptavit verba ad hoc ut essent vera in sensu prophetico quem tamen sensum loquens non habebat in mente sua expresse.

52 Ad secundam, negatur antecedens et ad probationem de Achitophel dicitur quod non debet intelligi quod Deus inclinet effective ad illa ut incitet vel sugerat per se proprie et positive sed quandoque ex demeritis hominum permittit voluntates eorum ad illa inclinari et excitari in eis occasiones peccati et causas peccati et impedimenta boni impleri sive ab homine sive a diabolo non conferendo auxilium speciale sed deserendo non reprimendo occasiones mali et impedimenta boni etiam quandoque maiorem potentiam et licentiam hosti permittendo. Vide Augustinum De correptione et gratia [s] .

53 Item, inclinat ad malum quandoque per accidens et indirecte, scilicet quandoque conferendo beneficia homini quibus abutitur et occasionem accipit peccati ex benficio aliquo accipere debuisset occasionem bene L118v agendi. Item, quandoque administrat vel administrari permittit homini malo aliquod quod potest eum inclinare occasionaliter ad peccandum salva, tamen hominis libertate exemplum ponit Chrysostus, Super Matthaeum " de domino ponente ante servum saccum pecuniae ut probet eius fidelitatem, sic Deus quandoque dat homini occasionem peccandi et hoc malis non ut peccare sciant, sed ut peccatorem ostendat " [t] . Haec Chrysostus.

54 Ad tertiam, dicitur quod aliquid Deum velle occasionaliter tripliciter potest sumi primo propter illius conditionis ignorantiam et incertitudinem sicut dicimus cras faciam c si b evenerit sic Deus nihil vult conditionaliter. Secundo, modo propter conditionis aliqualem nolitionem et reprobationem et displicentiam sicut quis vult proicere merces in mari, si sit in periculo, sic dicitur Deus velle actus positivos qui sunt prohibiti. Conditio autem est ex quo voluntas non vult servare iustitiam nec obedientiam sed contraire mandatis Dei, sic etiam vult hominem damnari ex quo habet finalem in poenitentiam et quod non vellit absolute. Patet Ezechiel 18 " nolo mortem peccatoris sed ut " [u] etc. Tertio, propter conditionis requisitae negationem volo te peregrinari si esset samis et quia scio conditionem non poni, ideo non volo illud absolute sic Deus vult bona quae praecipit et consulit, licet non fiat sic etiam vult omnes homines salvos fieri si voluntas humana vellet et non esset rebellis divinae voluntati.

55 Ad formam ergo argumenti, potest dici quod talis conditio potest esse praesens vel praeterita et quando arguitur, quod Deus scit quodlibet praesens, etc., dicitur quod licet certum sic Deo simpliciter et determinate illud esse, scilicet actum prohibitum esse, tamen non vult simpliciter actum prohibitum absolute et quia etiam secundum oppositum tenentes Deus scit simpliciter mala esse et fieri, tamen non vult illa simpliciter et directe sed sicut medicus vult venenum in medicinam vel incisionem infirmi.

56 Ad improbationem tertii membri, dicitur quod ratio solum probat quod Deus non vult conditio naturaliter primo modo.

57 Ad quartam, dicitur quod quandoque non vult conditionem fore quia non vult illum peccare, si tamen peccat vult coagere ad talem actum generali influentia contingit, etiam quandoque Deum velle huiusmodi conditionem non simpliciter, sed secundum quid quia cum admixtione involuntarii vel displicibilis sic Deus vult voluntatem causare actum prohibitum non absolute et simpliciter sed cum admixtionem voluntarii antecedenter prohibitioni et voluntarii consequenter displicentis et detestantis. Ideo cum dicitur, si Deus non vult huius conditionem, ergo frustra vult aliquid sub illa conditione, negatur consequentia quia licet illa conditio ponatur ab alio, tamen irrationabilis est et mala. Et cum dicitur ultra, si vult illam etc., sequitur quod vellit conditionem sub alia conditione, negatur consequentia, nec tamen sequitur quod illam vellit simpliciter, sed solum secundum quid cum permixtione involuntarii ut dictum est.

58 Ad quintam, negatur consequentia quia procedit L119r de velle conditionaliter primo modo, non secundo.

59 Ad sextam, negatur consequentia propter idem et ad probationem quod nunc et prius et semper volet sub conditione modo dicto nec valet probatio quia similiter probaretur alietas in Deo ex eo quia prius vult a fore postea esse et post fuisse.

60 Ad sextum, negatur consequentia ad probationem quia vult unum modo determinatiori, negatur hoc quia utrumque velle est aeque determinatum et actuale ex parte Dei, licet secundum unum dicatur velle simpliciter et absolute aliud vero secundum quam et conditionaliter quia propter libertatem et illuminationem actus illius formantur denominationes variae vere sicut de voluntate nostra varietatem actuum.

61 Ad primam contra corollaria, negatur antecedens sumendo 'omittere' non tantum pro negatione et privatione simplici, sed pro privatione deformi nova deformitate secundum quam dicitur peccans. Et cum arguitur ulterius, negatur assumptum, immo quia malitia illum impedit et quia non facit antecedenter quod in se est ut adiuvetur speciali auxilio et facit se adiutorio [8] divino indignum et ad Augustinum potest dici quod li 'quia' notat con causam vel quasi rationem et propter quid conditionale, ideo enim non resurrexit quia ex libertate sua et malitia impediente peccator non fecit quod in se est ideo Deus hunc non erigit et sic ratio quare hunc Deus non erigit reducibilis est in rationem se tenentem ex parte peccatoris, scilicet propter indignitatem et defectum.

62 Ad secundam, negatur consequentia, quomodo autem regula debeat intelligi patuit supra.

63 Ad tertiam, negatur antecedens sumendo 'gratiam' pro habitu infusibili, et ad probationem conceditur quod ideo ille est peccator quia privatur rectitudine debita. Et cum infertur, ergo quia privatus caritate, negatur consequentia nam privari caritate non est formaliter privari rectitudine nec econtra, licet concomitanter et convertibiliter se habeant pro statu vitae praesentis.

64 Secundo, posset dici quod si privari caritate sit privari rectitudine quasi quadam rectitudine habituali, tunc non valet consequentia consequentia in talibus propositionibus causalibus.

65 Ad primam contra tertium corollarium, committitur fallaciam figurae dictionis item ibi non est forma syllogistica quia totale medium non sumitur in utraque praemissarum, ideo non sequitur conclusio, sed deberet concludit, ergo Deus peccati est actor et illa conceditur.

66 Ad secundam, negatur consequentia, sicut enim ars non facit illud quod est imago sed facit imaginem sic in [9] proposito, et ultra conceditur quod illae convertuntur, sed per hoc nihil habetur contra sicut, licet b et b esse album convertantur consequentia sicut illa imaginem causans est natura, ergo natura est causans imaginem vel illam trinitatem cognoscentes fuerunt philosophi, igitur philosophi fuerunt trinitatem cognoscentes ratio est quia propter naturam terminorum aliud cognoscat convertens quam conversa. Si tamen argueretur sic, Deus est actor huius rei, sed actor huius rei est actor peccati, ergo, forma haec est bona, sed minor est falsa.

67 Ad primam contra tertiam conclusionem, dicitur quod aliquid esse causam non esse [10] potest dupliciter intelligi. Primo modo tamquam illud quod impedit illam rem esse et expellit illam ab esse et quo circumscripto vel non impediente illa res staret in esse ex se vel ab alia causa et sic Deus nulli L119v creaturae possibili est causa non essendi, et sic intelligunt Anselmus et Augustinus. Secundo modo tamquam illud quo dante esse illa res est nec manutenente quocumque alio posito non est sic Deus est causa non essendi rerum.

68 Secundo, potest dici quod non locuntur de non esse simpliciter et universaliter, sed de non esse includente deformitatem unde infinite [11] auctor 83 questiones questione 21 concludit "mali inquit auctor non est alias Deus non fuisset quare tenebrae factae fuerunt in eius passione." [v] Item preciosa in conspectu Deum, etc. sed nihil preciosum nisi bonum, ergo et quodlibet bonum deus vult. Item, causa secunda causat non esse alicuius et non nisi in virtute primae sibi coagentis, igitur.

69 Ad secundam, dicitur sicut ad primum quod Deum esse causa imperfectionis vel defectus dicitur intelligitur primo modo quia rem capacem perfectionis et bonitatis naturalis Deus impedit et ipso dempto non impediente nec adiuvante haberet huius perfectionem naturalem et sic Deus non est causa defectus naturalis nec monstrorum ut sic secundo modo pro ipso dante huius perfectionem et quo non dante res talis non haberet quocumque alio dempto, et sic Deus potest dici causa imperfectionis et defectuum naturalium et monstrorum.

70 Ad tertiam, etiam dicitur quod esse causam defectivam potest dupliciter intelligi primo modo ut sit nota insufficientiae et impotentiae in causa et circumstantia imperfectionis vel carentia circumstantiae debitae et convenientis in causa, et sic Deus non est causa defectiva nec causa alicuius defectus. Secundo modo improprie ut notetur praecise causa negationis requisitae ad esse talis effectus [12] seu perfectionis ut quia talis causalitas non ponitur, ideo talis perfectio ex parte effectus de est et deficit, et sic Deus est causa defectus improprie et secundum quid sic etiam potest dici quod Deus est causa excaecationis alicuius, scilicet non dativa seu nolens dare illuminare modo supradicto. Patet per hoc ad tertium principale et ad primum. Et secundum patet per supradicta quid sit dicendum.

[Conclusiones]

71 "Hic oritur quaestio" [w] etc. Prima conclusio: quod Deus ea voluntate quae ipse est quae beneplacitum vocatur non vult aliquid fieri quod non fiat nec non fieri quod fiat et si obicitur illud Matthaeus 3 " quotiens volui congregare filios tuos et noluisti " [x] . Item, illud 2 Thimotheum 2 " vult omnes homines salvos fieri " [y] , et tamen non omnis salvantur haec sic debent intelligi, id est quicumque salvantur et congregantur sola Dei voluntate salvantur, sicut Deus illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, id est nullus illuminatur nisi per ipsum.

72 Secunda conclusio: quod Deus non vult mala fieri, sed permittit mala fieri quia si ea vellet non fieri vel si nolet ea fieri impotens videretur permittit autem mala fieri, licet non vellit quae ex malis quae fiunt facit bona provenire.

73 Tertia conclusio: aliquid est in se bonum et cui fit, sed non facienti sicut subvenire pauperibus non propter bonum aliquid est bonum in se et facienti, sed non ei cui fit sicut cum veritas alicui non obiecti praedicatur et aliquid est quod nec est bonum in se nec facienti, sed valet ad aliquid ut ad decorem universi et hoc est malum, mala enim poenae valent ad emendenda peccata vel ad probandam seu deL120r monstrandam huius vitae miseriam.

74 Quarta conclusio: licet omne verum sit a Deo et mala fieri sit verum, non tamen propter hoc mala fiunt a Deo, ita quod veritas quae est in hoc dicto est a Deo sed res dicti, scilicet deformitas non est a Deo.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus