Liber I, Quaestio 39

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q39

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L120r

Quaestio 39

[Circa textum]

1 "Voluntas quippe Dei" [a] , etc. postquam Magister determinavit de divina voluntate in generali in ista distinctione 47 incipit de terminare de ea in speciali.

2 Et dividitur in duas, nam primo ostendit divinae voluntatis efficaciam, secundo nostrae voluntatis ad divinam ponit conformitatem. Secunda pars incipit in principio distinctionis ultime ibi "sciendum est" [b] .

3 Prima pars dividitur in duas, nam primo ostendit omnia fieri secundum divinam voluntatem, secundo tractat quamdam occurrentem dubietatem. Secunda ibi "in his verbis" [c] .

4 Et haec secunda pars dividitur in tres nam primo movet quaestionem, secundo ponit solutionem, tertio dictorum subiungit recapitulationem seu epylogationem. Secunda ibi "verum ut supra" [d] , etc. Tertia ibi "ex praedictis" [e] etc. Et haec sit in generali divisio distinctionis praesentis.

[Quaestio]

5 Utrum quodlibet bonum possibile aliud a prima bonitate sit in se ponibile ab increata voluntate.

[Rationes principales]

6 Arguitur primo quod non quia, si sic, sequeretur quod Deus posset facere peccatum. Consequens est falsum, sed patet consequentia quoniam est bonum cum sit quoddam verum. Confirmatur quia omnis motio vel motus est bonitas sicut est entitas sed aliquod peccatum est motus animi, ergo.

7 Secundo, quia tunc sequeretur quod possibile esset possibile a divina voluntate effective. Consequens est falsum quia omne possibile ab aeterno fuit possibile aliter quandoque possibile fuisset impossibile. Consequentia patet quia aliquod possibile esse possibile est verum et bonum ut puta Sortem posse mereri et salvari et posse unde agere. Confirmatio quia, si sic, sequeretur quod Deus posset infinitam delectationem de obiecto creato in mente creata causare. Consequens est falsum quia sic mens in aliquo citra Deum posset beatifice quietari contra Augustinum [f] . Et consequentia patet quia illud videtur bonum.

8 Tertio principaliter, sequeretur quod divina voluntas non esset aliquo modo impedibilis. Consequens est falsum quia tunc produceret necessario quaelibet suum effectum quod non est dicendum. Patet consequentia quia causa quae non potest impediri necessario causat suum effectum. Confirmatur quia vult omnem hominem salvuum fieri et hoc non fit ergo divina voluntas est impedibilis et per consequens non quodlibet bonum possibile aliud a se potest ponere inesse.

9 In oppositum est illud Hester 13 "domine deus in ditione tua cuncta sunt posita et non est qui possit resistere tuae voluntati " [g] . Item, Magister in hac distinctione [h] .

[Prima conclusio]

10 Prima conclusio: licet voluntas humana infecta possit malum sub ratione existentis vel apparentis boni appetere, tamen voluntas divina perfecta non potest nisi bonum et bene velle percipere seu efficere. Prima pars probatur quia aliquis scienter contra conscientiam suam peccat peccato non delectabili nec utili, igitur illa pars est vera. Consequentia bona et antecedens apparet de scienter invido contra illum cui scit se non posse nocere, et tamen invidet et vellet nocere. Item aliquis potest appetere, immo de facto appetit facere quod non est in se L120v existens nec apparens, ergo. Antecedens patet de mentientibus sola mentiendi libidine et habetur in Canone 22, quaestione 2 [i] et 3 Sententiarum distinctionem 35 [j] . Item, obstinati voluit malum sub ratione mali, ergo. Secunda pars in sensu praemisso in alia quaestione patet per Magistrum distinctione 46 [k] Item, patet per articulum dampnatum 7m in ordine novellorum dicentem quod "peccantem Deus vult peccare error" [l] . Ad idem est Augustinus super illo verbo Psalmi [m] "ut non loquatur os meum opera hominum" [n] etc., et in pluribus aliis locis oppositum huius partis tenet Doctor Profundus, primo libro summae suae capitulis 33 et 34 [o]

11 Primum corollarium sicut divina voluntas non est agens malum culpae causaliter sic non est volens peccatum seu malum culpae formaliter

12 Secundum corollarium: sicut non omne possibile ut possibile est a Deo causaliter antecedenter productum sic non quodlibet futurum ut futurum fuit [1] a Deo antecedenter complacenter volitum. Patet quia quodlibet possibile et futurum fuit ab aeterno possibile et futurum. Confirmatur secunda pars quia tunc qualiter cumque esset futurum taliter esset a Deo antecedenter volitum sed ut culpa est est antecedenter futurum ergo ut culpa est est a Deo volitum sed ut culpa est est antecedenter futurum ergo ut culpa est est a Deo placitum forma est bona. Et conclusio est falsa, ergo aliqua praemissarum. Non minor, ergo maior et consequenter corollarium verum.

13 Tertium corollarium: cuiuslibet deformitatis mentis infectivae voluntas creata est principalis causa antecedenter causative seu effecitve volitive. Patet quia illius Deus non est causa principalis, ergo voluntas creata.

14 Ex dictis patet quod quam repugnat Deum esse actorem peccati tam repugnat ipsum esse causam mali seu peccati contra modum loquendi Armatam in Summa Armenorum [p] . Patet per consequentiam quam facit Magister, distinctione 38 primi , dicentis " si praescientia Dei esset causa malorum Deus esset actor malorum, ubi patet quod esse causam peccati est esse actorem peccati " [q] .

[Secunda conclusio]

15 Secunda conclusio: licet divinum velle possit aliquod infinitum in certa specie producere et illud productive efficere, tamen divina voluntas non potest facere quodlibet possibile simul existere. Prima pars probatur quia ad infinitum esse nullum, sequitur impossibile nec falsum, ergo illud potest Deus facere. Consequentia patet per Augustinum, Epistola 3 ad Volusianum dicentem " dicamus Deum aliquid posse quod nos fateamur investigare non posse in talibus, enim tota ratio facti est potentia facientis " [r] . Item, 12 De civitate Dei, capitulo 18 " omnis in finitas est Deo finita " [s] Secunda pars probatur quia Deus actum positivum prohibitum cum voluntate producit et efficit, et tamen illum produci prohibet antecedenter voluntati, ergo. Tertia pars probatur quia nulla sunt omnia possibilia. Tum quia Deus posset totam suam potentiam productivam evacuare, quod est falsum. Tum tertio quia posset contradictoria simul verificare. Consequentia patet quia quaelibet pars contradictionis est possibilis.

16 Primum corollarium: non sequitur iste est actum lege prohibitum causans vel volens, ergo est peccator seu contra legem peccans vel agens. Prima patet quia actus positivi prohibiti Deus est causa coeffectiva, et tamen Deus nullo modo dicendus est peccator seu agens contra legem vel contra rationis dictamen.

17 Secundum corollarium: L121r licet illud quod Deus prohibet quandoque aliquo modo vellit et faciat nullum, tamen hominem vult facere oppositum praecepti seu aliud quam praecipiat. Prima patet quia actum qui est odium prohibet fieri, et tamen illud coefficit cum voluntate creata cui, tamen antecedenter prohibuit illud facere ut patuit supra. Secunda pars patet quia Deus nullum facit peccare aut contra suam legem agere.

18 Tertium corllarium [2] sicut idem creatum potest esse simul finitum et infinitum sic idem creatum potest diversimode infinitari seu fieri infinitum. Prima patet quia unum creatum potest esse infinitum extensive seu durative et finitum perfective seu intensive. Secunda pars probatur quia Deus tale infinitum creatum potest alio modo infinitare quam sit infinitum patet extensive vel intensive.

[Tertia conclusio]

19 Tertia conclusio: omne intelligibile per aliquam potentiam vere factibile est a divina voluntate inesse ponibile probatur quia quodlibet factibile vere per potentiam finitam est factibile a potentia infinita, ergo a voluntate divina. Tenet consequentia cum nulla sit infinita potentia simpliciter nisi ipsa. Antecedens probatur quoniam quidquid potest potentia finita productive potest in virtute potentiae infinitae quae se sola potest quidquid potest cum alia. Confirmatur auctoritate Magistri, 45 distinctione primi , dicentis quod " voluntas dei inexpleta esse non potest " [t] Item, Augustinus Enchiridion 3 " Dei omnipotens voluntas semper invicta est " [u] .

20 Primum corollarium: quodlibet imaginabile futurum potens evenire divina voluntas se sola posset impedire. Patet quia quodlibet tale futurum vel possibile posset nolle fore sicut potest velle fore, immo aliqua potest nolle quae non potest velle sicut peccata, ergo potest impedire. Patet consequentia cum suum nolle respectu cuiuslibet futuri sit causa sufficiens impeditiva. Et antecedens patet quia quodlibet futurum aequa in differentia sibi proponitur ut patuit supra.

21 Secundum corollarium: sicut impossibile est aliquid non evenire Deo volente sic impossibile est aliquid evenire Deo [3] non sinente patet per Augustinum Enchiridion 104 capitulo dicentem " opi bono quam facile est quod non vult esse non sinere tam facile est quod vult esse facere " [v]

22 Tertium corollarium: licet omne divinum facere sit divinum velle, tamen non omne divinum velle est divinum facere. Prima patet per Augustinum quia Deus non operatur nisi per velle. Secunda patet quia aliter divinum velle faceret possibile esse impossibile quod est falsum. Patet consequentia cum divina voluntas vellit possibile esse possibile et impossibile esse impossibile. Ex dictis patet affirmativa quaestionis pars vera.

[Obiectiones et responsiones]

23 Contra primam conclusionem, arguit doctor praenominatus sic Bernardin ubi supra tamen primo quia peccatum esse est verum sed omne verum Deus potest facere ergo.

24 Secundo, Deus scit peccatum et non impedit, et tamen impedire potest, ergo est causa peccati. Patet consequentia cum " non careat scrupulo conscientiae alienae qui manifesto facinori desunt obviare " [w] ut dicit regula iuris.

25 Tertio, quia Deus est causa omnium nostrarum motionum quarum multae sunt male, ergo.

26 Quarto, omnis boni Deus est causa peccatum est bonum, ergo. Maior patet. Minor probatur per Beatum Augustinum Enchiridion 26 Deus iudicat melius de malis benefacere quam nulla mala L121v esse.

27 Quinto, omnis iusti Deus est causa peccatum est huius , ergo. Minor patet per dicta Augustini, Contra Iulianum 45 [x] . Item, per Gregorium super Ezechiel tertia omelia [y] ubi habetur quod unum peccatum alterius est causa et poena iusta plures aliae rationes fatae fuerunt in alia quaestione immediata.

28 Confirmatur secundam [4] conclusionem, si eius probatio esset bona, sequeretur quod Deus posset facere qualibet [5] possibile esse. Consequens repugnat. Et patet consequentia a simili quia quodlibet possibile non sequitur aliquod inconveniens nec impossibile.

29 Secundo, Deus producit adintra secundum gradum maximum activitatis ergo et adextra, et per consequens producit infinita vel non potest producere ipsum. Consequens est falsum quia tunc poneret quodlibet possibile inesse.

30 Tertio, si Deo omnis infinitas sit finita sequitur quod aliqua sit omnis infinitas finita. Consequens est falsum.

31 Quarto, quaeritur ubi esset tale infinitum quia, si in loco, sequitur infinitum non esse. Patet cum locus sit ultima superficies corporis continentis.

32 Quinto, sequeretur quod pars esset aequalis toto et unum infinitum maius alio quae universaliter falsa.

33 Sexto, sequitur quod Deus possit facere delectationem infinitam et in illa quietare mentem. Consequens est falsum.

34 Contra tertiam conclusionem, arguitur primo intelligibile est per finitam [6] potentiam fieri mala et illa non possunt fieri ad?ma voluntate ergo non quodlibet, etc.

35 Secundo contra corollaria, voluntas Dei est impedibilis probatur quia non posset impedire necessario ageret adextra, et sic quodlibet producibile produceret.

36 Tertio, non omne volitum a Deo fit, ergo. Antecedens patet Ad Thimotheum 7 quia " vult omnes homines salvos fieri " [z]

37 Quarto, Deus mala culpae vult non esse, ergo. Antecedens probatur quia praecipit illa non fieri.

38 Quinto, stat divinum velle esse velle quod Sortes velit et Sortem posse non velle ponatur, ergo in esse. Et sequitur quod Sortes non libere vult immo nihil vult, et tamen divinum velle est velle quod Sortes velit, ergo divinum velle est impedibile.

39 Ad primam respondet Magister, distinctione 36 [aa] dicens quod non est dignum solutionem propter quod Bernardin dicit quod indignius soluit.

40 Secundo, posset dici negando maiorem et si doctores videantur dicere oppositum dicitur quod loquuntur de incomplexis veritatibus.

41 Tertio, et forte melius potest dici quod in talibus formis semper minor est neganda sumendo verum pro re dicti non pro dicto nec pro signo veri, unde licet haec propositio sit vera Sortes peccat, tamen haec deformitas Sortem peccare nec dicitur nec est verum.

42 Ad secundam, negatur consequentia quia, licet permittat, tamen non proprie vult ratio permissionis nobis non est nota sed tantum sibi.

43 Ad tertium, dicitur quod Augustinus sumit 'causam' large pro illo quod est causa esse sive est causa ut sic et ut causa sic, non autem ut causae sint.

44 Secundo, dicitur quod loquitur de positivo actu tantum cuius Deus est causa coefficiens tantum cum voluntate [7]

45 Ad 5m et 4m, dicitur simul quod, si intelligitur quod peccatum in se sit aliquod bonum, hoc est falsum. Si vero intelligitur quod aliquod iustum et bonum vel utile quandoque, sequitur L122r per accidens ad peccatum sicut est verum. Et tunc, si sic uniformiter sumeretur, maior neganda est quia non omne ad quod sequitur per accidens aliquod iustum vel bonum Deus vult.

46 Ad primum contra secundam conclusionem, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod non est simile quia aliqua serentur inconvenientia quae patent in probatione secundae partis eiusdem conclusionis.

47 Ad secundam, dicitur quod improprie in Deo dicitur summus gradus seu agere secundum ultimum posse sui, tamen sumendo ad bonum sensum, negatur consequentia quia non posse producere infinitum simpliciter adextra non dicit imperfectionem, licet in creatura producere posse tantum et non plus proveniat ex imperfectione.

48 Ad tertiam, negatur consequentia quia non sequitur omnis pars continui est finita Deo cognita, ergo aliqua pars est omnis pars Deo cognita. Consequentia non valet sic in proposito.

49 Ad quartam, dicitur quod non implicat infinitam magnem vel multitudinem loco contineri, sed tunc non esset ibi dare ultimam superficiem.

50 Secundo, posset dici quod Deus simul posset duo corpora ponere et tria, immo infinita quae omnia non plus occuparent de loco quam primum corpus Thomas de Argentina.

51 Ad quintam, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod tale infinitum secundum quod infinitum non proprie haberet partem.

52 Secundo, dicitur quod non est inconveniens unum infinitum esse maius alio secundum sic opinantes.

53 Ad sextum, dico quod quidam concedunt consequens et quod mens tantum delectaretur in illo obiecto creato sicut in Deo, non tamen per hoc beatificaretur Rosetus .

54 Secundo, dicunt alii quod consequens est verum, dicunt tamen quod adhuc non tantum delectaretur in illo sicut in Deo et per consequens non beatificaretur Climeton.

55 Tertio, dicit Hugolinus quod tantum delectaretur quantum ad gradum in specie sed non quantum ad perfectionem speciei in genere ita quod quantumcumque delectatio intenderetur respectu boni causati numquam deveniret ad perfectionem delectionis causatae ab obiecto increato et sic numquam quietaretur ultimate in illo creato.

56 Ad primam dicitur quod deformitas proprie non dicitur fieri cum nihil sit sed potius est de fieri vel deficere a fieri vel facere.

57 Ad secundam, negatur antecedens ad probationem dicitur quod causam impedire potest esse dupliciter. Primo modo extrinsece ab alio, secundo intrinsece a se ipso modo ad propositionem dicitur quod causa quae non potest retrahi nec cessare ab agere nec ab alio nec a se necessario agit, sed sic non est de deo quia potest libere ab actum adextra cessare et hoc potest dici improprie et large impedire sed quia impediri magis proprie sonat impedimentum proveniens ab extrinseco, sic dicitur quod Deus nullo modo est impedibilis quia quaecumque vult facit.

58 Ad tertiam, negatur antecedens de voluntate efficaci loquendo, sed non de voluntate signi, et ad probationem dicitur quod intelligitur sic, id est nullus fit salvatus nisi Deus velit ipsum salvum fieri. Hanc ponit Augustinus, Enchiridion, circa finem [ab] et Magister in littera [ac] .

59 Secundo, potest dici quod ibi fit distributio pro generibus singulorum non pro singulis generum.

60 Ad quartam, negatur antecedens de voluntate efficaci quia, si sic vellet illa non esse non fierent, et ad probationem negatur consequentia quia aliquando Deus aliquid vult voluntate signi, quod tamen non vult voluntate L122v beneplaciti ut patet de immolatione Isaac quam praecepit quae sibi non placuit, sed tantum manifestatio obiective fuit et Abraham in volendo facere praeceptum Deo placuit.

61 Ad quintam, dicitur quod stat Deum velle voluntate signi seu praecepti Sortem mereri et cum hoc Sortem non mereri sed non stat Deum velle efficaciter Sortem mereri et quod Sortes non mereatur et si obicitur ex hoc sequitur quod Sortes non libere meretur quia posito quod deus hoc vellit de facto efficaciter quod Sortes a mereatur, tunc necessario merebitur in a, ergo non libere ergo non libere, et sic non erit meritum quod repugnat dicto posito, ergo.

62 Hic posset dici quod adhuc Sortes mereri est contingens simpliciter sed ipsum mereri sit consequens necessariam ad Deum velle ipsum efficaciter mereri quia sicut Deum sic efficaciter velle est contingens sic contingenter vult Sortes efficaciter mereri libere ibi, ergo est necessarias consequentiae non consequentis.

[Conclusiones]

63 "Voluntas quippe Dei" [ad] . Prima conclusio: quod voluntas Dei aeterna quae ipse est semper est efficax et nihil fit contra eam multa, tamen fiunt praeter eam, et haec voluntas de homine semper impletur quocumque se vertat.

64 Secunda conclusio: quod voluntas Dei semper impletur aut a nobis cum bonum et bene facimus aut de nobis cum contra voluntatem Dei facimus quae est signi et sic de homine semper implet Deus suam voluntatem quia nihil facit homo de quo non operetur Deus quod vult.

65 Tertia conclusio: quod Deus quaedam praecepti personaliter in veteri lege et in nova quae ab illis quibus praecepit noluit fieri ut Abrahae immolationem Filii et etiam in evangelio de sanatis ab eo quibus praecepit me cui dicerent, et nota quod illa non volebat simpliciter, sed ad modum volentis se habuit propter aliquam significationem iustam forte ad obiectiam v el humilitatem ostendam et propriam laudem vitandam vel non quaerendam. Et haec sufficiant pro praesenti lectione.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus