Liber I, Quaestio 40

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | November 22, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q40

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L122v

Quaestio 40

[Circa textum]

1 " Sciendum quodque " [a] . Haec est distinctio 48 et ultima huius primi in qua postquam Magister ostendit in praecedenti divinae voluntatis efficaciam, hic ostendit voluntatis creatae ad divinam concordantiam seu consonantiam.

2 Et dividitur in duas, nam primo ostendit quod conformitas in volito non arguit bonam hominis voluntatem, secundo ostendit quod bona Dei voluntas quandoque impletur per voluntatem hominis depravatam seu peccato deformatam. Secunda ibi "Illud quoque" [b] etc.

3 Prima dividitur in duas quia primo qualiter debemus voluntatem nostram conformare divinae ostendit, secundo per Beatum Augustinum probat hoc et concludit. Secunda ibi " unde Augustinus " [c] etc.

4 Et haec secunda pars dividitur in quattuor nam primo circa illud ponit suam intentionem, secundo instat per unam obiectionem, tertio illius subiungit solutionem, quarto ostendit per hoc quod quis potest solvere multiplicem quaestionem. Secunda ibi "sed adhuc opponitur" [d] . Tertia, ibi "ad quodam respondentes" [e] . Quarta, "ex quo solvitur" [f] Et haec est divisio praesentis distinctionis, etc.

[Quaestio]

5 Utrum stet rectum esse actum voluntatis creatae sine sui ad velle divinum conformitate.

[Rationes principales]

6 Quod non quia non stat intellectum creatum esse rectum et ipsum non esse conformem divino intellectui, ergo actus voluntatis etc. L123r Consequentia patet per simile quia intellectus divinus est regula cuiuslibet veri et recti alias intellectus assentiens opinioni falsae non erraret, quod est falsum.

7 Secundo, nullus actus est rectus nisi sit divinae voluntati gratuite acceptus, ergo. Consequentia patet quia quia nullus actus est iustus aut rectus et acceptus nisi sit conformis divino velle. Antecedens patet Ad Romanos 9 " non est volentis neque currentis sed Dei " [g] , etc.

8 Tertio, non stat divinam voluntatem creatam habere rectitudinem sine sui ad divinum velle similitudine seu conformitate, ergo. Consequentia patet cum actus voluntatis rectus praesupponat rectitudinem et includat. Et antecedens patet per dicta Augustini Contra Faustum dicente " peccatum est dictum factum vel concupitum contra legem seu voluntatem Dei " [h] . Confirmatur quia voluntas divina non esse creatae conformis, ergo nec econverso. Tenet consequentia quia relativa aequiperantiae dicuntur ad convertentiam.

9 In oppositum arguitur quia licite quis potest velle quod Deus non vult ergo stat actum, etc. Patet consequentia, et antecedens est Magistri [i] allegantis Augustinum, Enchiridion [j] ubi loquitur de bono Filio licite volente patrem vivere quem Deus vult mori, immo quem scit Deum non velle vivere.

[Prima conclusio]

10 Prima conclusio: licet ad rectitudinem et certitudinem intellectus creati requiratur eius conformitas ad divinum intellectum respectu obiecti cogniti, tamen ad rectitudinem voluntatis creatae non semper exigitur eius conformitas ad divinam voluntatem respectu obiecti voliti. Prima pars patet per Augustinum, libro de mortalitate, capitulo 18 " si quid veritatem eam dicimus qua vera sunt omnia " [k] . Confirmatur ratione quia, si non sequitur quod staret creatum intellectum vere et certitudinaliter aliquid scire et Deum illud non scire. Consequens est impossibile cum intellectus divinus sit cuiuslibet veri idea et exemplar cognitivum et repraesentativum. Et patet consequentia quia si intellectus divinus et humanus idem obiectum intelligunt sub eadem ratione formali sequitur quod ibi est conformitas in obiecto cognito. Secunda pars patet per Augustinum, Enchiridion [l] ubi fuit allegatum de filio etc.

11 Primum corollarium: sicut una rectitudo excedit aliam rectitudinem sic non quaelibet rectitudo habet eandem latitudinem. Prima patet quia rectitudo moralis excedit naturalem. Item, rectitudo immensa excedit quam crealam[?]. Item, libertas increata excedit angelicam et angelica humanam. Secunda pars probatur quia sequitur una rectitudo excedit aliam, igitur non omnes habent eandem latitudinem perfectionaliter.

12 Secundum corollarium: stat aliquem moraliter deficere et hoc quod Deus vult obiectaliter appetere. Patet per Magistrum et Augustinum in hac distinctione quia Deus vult bona voluntate et bene quod homo vult mala voluntate et male.

13 Tertium corollarium: stat mentem creatam divino velle conformari materialiter seu obiectaliter et simul eidem deformari habitualiter vel sic stat aliquem divino velle conformari nec deformari actualiter. Primum patet nam Iudaei volebant mortem Christi mala voluntate quam Deus volebat bona. Patet sicut praecedens. Secundum patet quia stat aliquem habere gratiae seu caritatis habitum et non L123v exire in actum meritorium.

[Secunda conclusio]

14 Secunda conclusio: stat aliqua duo velle inter se deformari et illa simul uni et eidem conformari. Patet quia angelus parsarum volebat resistere angelo Danielis promonentis liberationem populi Israelitici 12 diebus ut patet libro Danielis, et tamen constat quod illae voluntates Deo erant conformes. Item, Abraham voluit immolare filium et angelus noluit, immo prohibuit et utrumque habuit velle conforme voluntati divinae quia volebant illud quod Deus volebat ipsas velle aliter peccasset, quod non est dicendum.

15 Primum corollarium: licet voluntatem viatricem agere deformiter rectae rationi sit ipsam peccare et demereri, tamen voluntatem velle conformiter rectae rationi non infert semper ipsam iustam esse seu mereri. Prima pars patet loquendo de viatoribus adultis, tamen quia qui agit contra conscientiam seu rationis dictamen aedificat ad gehennam cum quia recte agere et mereri est se conformare rectae rationi secundum omnes circumstantias debitas et requisitas quas enumerat Philosophus, II Ethicorum [m] ergo se deformans rectae rationi est male agere mortaliter et peccare. Secunda pars probatur quia existens in mortali peccato potest velle et optari cor contritum et sic de multis aliis circumstantiis et dictaminibus rectae rationis potest se aliquo modo conformare ergo non quaelibet conformitas voluntatis ad rectam rationem infert et multa bona opera recto dictamini conformia facere.

16 Secundum corollarium: licet nullus assensus ex puris naturalibus elicitus sit meritorius, tamen verus assensus potest elici ex puris naturalibus. Prima pars patet quia non sumus sufficientes ex nobis tamquam ex nobis etc. Secunda pars patet ex praecedenti corollario quia si in mortali peccato potest haberi verus assensus et iudicium rectae rationi conforme sequitur a fortiori quod in puris naturalibus existens ratione utens non impeditus aliunde potest.

17 Tertium corollarium: aliqua voluntas recto dictamini conformata est iniusta et peccato deformata vel sic non quaelibet voluntas quae per culpam est deformis est cuilibet recto dictamini seu recto rationi deformis. Patet quia voluntas existens in mortali peccato potest esse conformis recto dictamini. Item voluntas potest esse deformis absque hoc quod aliquod iudicium actualiter sit in intellectu.

[Tertia conclusio]

18 Tertia conclusio: voluntatis humanae ad divinam moralis conformitas seu rectitudo consistit in velle vel nolle quod eam vult teneri velle vel nolle summa pulcritudo. Dico teneri propter consimilia quia dum homo facit opus consilii Deus vult eum sic velle, et tamen sine taliter velle potest esse voluntas conformis divinae quia non vult eam teneri velle quia tunc peccaret. Si non, sic vellet quod est falsum. Patet conclusio per Anselmum, libro De similitudinibus, capitulo 3 ubi dicit quod " non debemus semper velle quod Deus vult sed hoc velle debemus quod Deus vult nos velle " [n] Item, patet per Augustinum super psalmo 31 [o] recti cordae sunt qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei.

19 Primum corollarium: non semper requiritur ad creatae voluntatis moralem et iustam rectitudinem ipsam velle quod sine ambiguitate scit L124r velle summam pulcritudinem et certitudinem contra Thomam de Argentina [p] . Hoc patet quia amisso breviario scio sine dubio quod Deus vult me eum perdere, et tamen potest Deus me non velle illud. Minor probatur quia licite possum me velle habere breviarium et non amisisse vel amitere ne omittam horas cum non habeam aliud.

20 Secundum corollarium: licet oppositum voliti divini a voluntate creata licite possit esse volitum, tamen quodlibet recte et iuste volitum est divinae volitatis obiectum. Prima pars patet per dicta. Secunda pars probatur quia quidquid est iuste volitum a voluntate creata Deus vult illam voluntatem velle sed quidquid Deus vult iustam voluntatem velle est obiectum voluntatis divinae, ergo.

21 Tertium corollarium: stat aliquem habere rectum velle et mereri et voluntatem suam divinae voluntati in aliquo deformari contra Gregorium [q] et Hugolinum [r] . Patet quia secundum omnes doctores quilibet tenetur velle quod Deus eum vult velle, sed in casu possibili Deus vult aliquem velle oppositum illius quod ipse Deus vult, ergo.

22 Ex quibus patet responsio affirmativa ad quaestionem.

[Obiectiones responsiones]

23 Contra primam conclusionem, arguitur sic intellectus intellectus humanus et divinus infinitae sunt dissimiles et distantes ergo inter illos nulla est conformitas et per consequens conclusio falsa. Consequentia prima patet quia inter infinite dissimilia nulla videtur posse esse conformitas et secunda consequentia patet quia nullus obligatur ad simpliciter impossibile.

24 Secundo, contra primum corollarium diffinitio recti omnibus rectis aequaliter convenit, ergo unum rectum non est magis rectum alio nec una rectitudo aliam excedit, et sic corollarium falsum.

25 Tertio, una linea recta non est magis recta alia ergo nec unus intellectus est alio magis rectus et similiter de voluntate potest argui quia ut videtur rectitudo consistit in indivisibili.

26 Quarto contra alia corollaria, sequitur quod staret Sortem peccare, et tamen qualitercumque Deus vult ipsum velle vult. Consequens est falsum quia tunc staret Sortem peccare et Deum velle Sortem velle qualitercumque ipse vult et sic Deus vult Sortem peccare quod non est dicendum.

27 Quinto, si talis vult qualitercumque Deus vult ipsum velle et vult ipsum non peccare, ergo ipse non vult peccare et per consequens non peccat.

28 Sexto, nullus peccat conformando totaliter voluntatem suam divinae voluntati sed talis sic volens qualitercumque Deus vult ipsum velle conformat totaliter voluntatem suam divinae voluntati, igitur.

29 Contra secundam, conclusionem nulla voluntas creata potest esse divinae voluntati conformis, ergo etc. Antecedens probatur quia, si sic, sequitur conversio quod voluntas divina esset conformis creatae quia relativa aequiperantiae dicuntur ad convertentiam. Consequens est falsum, ergo.

30 Secundo, aliquid est Deo volitum cuius nullus potest sine culpa conformari, ergo. Antecedens probatur quia Christum occidi Deus voluit et non potuit occidi nisi iniuste, igitur volens ipsum occidi iniuste et male vult.

31 Tertio contra tertium corollarium, arguitur ex determinatione consilii ubi dicitur donum utrumque Dei est et scire quid facere deL124v beamus et diligere ut sciamus.

32 Quarto, per Beatum Augustinum, III De libero arbitrio, capitulo 39 " amisit homo scire quid rectum sit et ab hac poena non liberatur nisi ex dono dei ergo homo non potest sine caritate habere dictamen rectae rationi conforme" [s]

33 Quinto, per eundem I Retractationum capitulo 9 [t] ad miseriam iuste dampnatorum pertinet ignorantia quam patitur omnis homo ergo ignorantia agendorum consequitur quodlibet peccatum mortale.

34 Contra tertiam conclusionem, arguitur quia, si sic, sequeretur quod aliquis tenentur velle se non esse in gratia. Consequens est falsum quia tunc voluntas teneretur velle sua rectitudine carere. Et patet consequentia de peccante et cadente a culpa in gratiam, immo econverso a gratia in culpam quia scit quod Deus vult ipsum privari gratia.

35 Secundo, si Sorti reveletur quod debeat perpetuo damnari, sequitur quod ipse teneretur velle suam damnationem. Consequens est falsum quia tunc licite non posset orare Deum pro sua salute nec ipsam optare, et sic cogeretur desperare et peccare.

36 Tertio, Deus vult quemlibet viatorem servare praecepta ex caritate, sed peccans mortaliter pro mensura qua peccat vel est in mortali non potest sic illa servare nec tamen tenetur ad impossibile ergo non tenetur velle quod scit Deum velle ipsum velle.

37 Quattuor contra primum corollarium, arguitur per glosam super illo Psalmo non adhaesit mihi cor pravum cor pravum et distortum habet qui non vult quod deus vult. Item, ibidem voluntas Dei est regula cui nos oportet conformari.

38 Quinto contra secundum corollarium, si sic, sequeretur quod Deus vellet opposita et contraria simul. Consequens est falsum. Et patet consequentia quia illud quod ego volo est divinae voluntatis obiectum sed quodlibet quod est obiectum divinae voluntatis Deus vult ergo Deus vult opposita quod est propositum.

39 Sexto contra tertium corollarium, sequitur quod aliquis teneretur velle contra legem Dei aeternam. Consequens est falsum quia omnis sic volens peccat. Consequentia patet per Augustinum Contra Faustum 22 dicentem " lex aeterna et ratio vel voluntas divina " [u] , ergo. Ratio est Hugolini [v] .

40 Ad primam, dico quod duplex ex conformitas, una naturalis seu proportio naturalis commensurationis, alia habitudinis et imitationis. De prima loquendo Conceditur antecedens sed negatur consequentia. De secunda negatur antecedens.

41 Ad secundam, negatur consequentia patet instantia de qualibus susci?bus intensionem et remissionem. Secundo posset dici antecedens negando quia sicut rationale magis conventi angelo quam homini sic etc.

42Ad confirmationem quod est secundum dicitur quod una linea recta non est magis recta quam alia, ergo. Hic dicitur quod sicut linea recta aurea aliter est recta quam linea recta ferrea sic in proposito sed posset instari quia hoc non solvit rationem quia, licet ibi non sit rectitudo aequaliter bona, tamen ibi est aequalis rectitudo in esse rectitudinis.

43Ad hoc dicitur quod non est simile de lineis rectis et dictaminibus rectis quia quod linea sit recta hoc non habet ab extrinseco cui magis et magis possit conformari sicut dictamen rectum, ideo non est simile, ideo neganda est consequentia. Item notat quod sicut ternarius indivisibiliter non est ternarius et similiter binarius, tamen ternarius excedit binarium L116r sic quaelibet rectitudo consistit in indivisibili, tamen una excedit aliam et una est perfectio.

44 Ad quartam, conceditur consequens quia circa deformitatem Sortis Deus habet non velle, et tamen velle ipsum elemosinam dare et hoc etiam Sortem velle et cum probatur falsitas consequentis quia tunc staret sortem etc. Haec consequentia negatur, nam non sequitur sortes vult qualitercumque Deus vult ipsum velle, ergo Deus vult Sortem velle qualitercumque ipse vult. Ratio est quia respectu sui difformis velle Deus millum habet velle.

45 Ad quintam, dicitur quod Deus non vult Sortes peccare dato etiam quod Sortes peccet, tamen semper loquendo de voluntate bene placiti non signi ratio est quia respectu malorum Deus non habet velle nec nolle, ut patet per Magistrum, distinctione 46 [w] .

46 Ad sextam, negatur minor quia conformitas voluntatis humanae ad divinam non stat completive in his duobus, scilicet quod Sortes vellit quidquid scit Deum velle et quidquid vult ipsum velle.

47 Ad primam contra secundam conclusionem, negatur antecedens de conformitatem habitudinis et imittationis, et ad probationem posset concedi consequens.

48 Secundo, posset dici quod in relatis quae se habent ut causa et effectus non oportet quod si effectus sit similis causae quod econverso causa sit similis effectui nec oportet quod sicut rectum est conformem suae [1] regulem quod regula sit conformis recto totaliter.

49 Ad secundam, negatur antecedens ad probationem dicitur quod non est idem Christum occidi et Christum in iuste occidi. Item, dicitur quod possum velle Christum obedivisse Patri et animam posuisse quae meritoria sunt nostrae salutis, et tamen non debeo velle Iudeos Christum occidisse, licet ergo non potuerit nisi in iuste Christum occidi, tamen pm et sanctae possum velle passionem ipsius et aliorum sanctorum ut ostendit Magistrum in hac distinctione [x] et sic in Christi occisione sunt distincta obiecta, scilicet bonum virtutis in Christo et malum voluntatis in Iudeis. Ced contra responsionem instat Hugolinus quia, si non potuit nisi iniuste occidi, sequitur quod homo non potuit redimi nisi aliquis peccato novo peccasset. Hic negatur consequentia, licet non potuerit redimi per talem mortem Christi nisi aliquis iniuste occidisset Christum, tamen aliter quam per mortem potuit redimere hominem, sed haec materia pertinet ad tertium librum.

50 Ad tertiam, cum arguitur per auctoritatem pro intellectu earum et cor?is dicitur quod actum assensus esse rectum potest sumi tripliciter. Uno modo inesse naturali vel falso. Secundo modo inesse morali et virtuoso. Tertio modo in esse supernaturali et meritorio sequendo ergo opinionem Doctoris Nostri Gregorii de actu moraliter bono potest dici quo auctoritates debent intelligi secundo et tertio modis. Aliter posset dici sequendo aliam sententiam quod debet intelligi de tertio modo, scilicet quod talis assensus seu tale dictamen non potest ex naturalibus habere rectitudinem [2] meritoriam et hoc est verum patet per hoc ad quartum et quintum quae sunt auctoritates Augustini.

51 Ad primam contra tertiam conclusionem, dicit Magister Thomas de Argentina quod hominem non esse in gratia non est simpliciter voluntatum sed sub conditione et quandoque homo potest velle oppositum conditionis licite potest etiam licite velle oppositum voliti sic in proposito Deus vult Sorti auferre gratiam si peccat modo certem est quod licitum est Sorti, immo tenetur velle oppositum conditionis et per consequens oppositum voliti.

52 Conformiter L116v dicit Gregorius in hac distinctione dicens quod peccans et sciens voluntatem debet velle et sibi debet placere quod Deus subtrahat sibi gratiam quia iustum est et Deo beneplacitum, nec tamen sequitur ex hoc quod ipse debeat velle se non esse in gratia quia consequens importat quod pro quolibet tempore velit non esse in gratia.

53 Aliter dicit Hugolinus in hac distinctione ultima [y] dicens quod in tali ablatione gratiae duo sunt consideranda, scilicet privari gratia ut accidens est menti vel voluntati adhaerens seu in existens et sic mere poenale, aliud est in dignitas gratiae et repugnantia ad illam, et illud est peccati formale et fugibile. Primum ergo ut praescindit a culpa potest ille velle licite et iuste, sed secundum, scilicet indignitatem tenetur fugere et non velle. Aliter potest dici quod Deus potest velle me privari gratia, et tamen non vult hoc me velle vel non velle me hoc velle, et sic talis potest licite hoc non velle.

54 Ad secundam, dicitur sicut ad praecedens negando consequentiam quia cum tali revelatione staret quod Deus non vellet Sortem velle se dampnari.

55 Secundo, posset dici quod sumendo damnationem pro miseria poenae positive sine inclusione culpae quod talis tenetur illam velle quia iustum est sumendo vero pro miseria culpae seu pro latitudine indignitatis gloriae, sic non tenetur damnationem suam velle.

56 Ad tertiam, dicitur primo secundum aliquos quod non repugnat aliquem simul Deum diligere et extra caritatem esse. Secundo, quod homo potest se obligare ad impossibile saltem secundum quid et hoc ex sua culpa. Tertio, posset concedi tota ratio quia non semper teneor velle quo scio Deum velle.

57 Ad quartam, dicitur quod glossa debet intelligi sic qui non vult taliter sicut velle debet.

58 Secundo dico quod glossa non est intelligenda sicut iacet quia aliter puer baptizatus noviter haberet cor distortum quia non vult quod Deus vult.

59 Ad confirmationem dicitur quod illi regulae quod est voluntas divina Deus non vult conformare modo dicto in tertia conclusione.

60Ad quintam, negatur consequentia pro quo est notandum quod aliquid esse obiectum divinae voluntatis potest esse dupliciter, primo modo in se, secundo modo in suo actu modo illud quod ego vollo est voluntatis divinae obiectum non in se immediate sed in suo actu, scilicet in velle in eo modo non oportet quod respectu omnis talis sit proprius actus vel si est actus non erit oppositus actus respectu actus oppositi obiecti, ideo no concludit ratio.

61 Ad sextam, negatur consequentia ad probationem dicitur quod non sequitur teneor voluntatem meam in aliquo volito divinae voluntati deformare, ergo teneor voluntatem meam divinae voluntati deformare. Unde similem consequentiam negat Gregorius in hac materia et distinctione, [z] scilicet illam teneor velle privari gratia in hoc instanti, ergo teneor velle privari gratia. Similiter dicitur quod non sequitur teneor velle oppositum voluntatis divinae in hoc volito, igitur tenero velle oppositum divinae voluntatis. Item, Hugolinus volens solvere rationes Deum Alphonsi dicit " non est idem te velle deformiter in hoc volito quod deus vult et te deformiter velle voluntati divinae simplicis complacentiae " .

62 Ad rationes patet per praecedentia quid sit dicendum.

[Conclusiones]

63 "Sciendum quoque et cetera" [aa] . L126r Prima conclusio huius distinctionis 48 et ultime primi libri sententiarum: quod voluntas hominis volentis hoc fieri quod Deus vult aliquando est mala volentis aliud quam illud quandoque est bona exempla patent in textu.

64 Secunda conclusio: quod bona voluntas Dei aliquando impletur per malam voluntatem hominis nam Deus voluit bona voluntate mortem Christi quam intulerunt ei Iudaei voluntate mala.

65 Tertia conclusio: quod tota Trinitas voluit quod Christus pateretur, non tamen voluit ut eum Iudaei occiderent quia voluit poenam crucifixi, sed non voluit [3] Iudaeorum culpam, nec tamen noluit quia si noluisset non fuisset.

66 Quarta conclusio: quod sanctis viris placuit quod Christus moreretur intuitu nostrae redemptionis et impletionis divinae voluntatis, sed eis non placuit intuitu eius cruciatus poenalitatis.

67 Quinta conclusio: quod homo potest passiones sanctorum velle et nolle bona voluntate nam passionem Christi bona voluntate volebant qui ei compatiebantur et ex compassione nolebant qui vero volebant illam ut eius corona acceleraretur bona voluntate eam volebant etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus