Liber I, Quaestio 5

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt, John T. Slotemaker

Contributors:

- Stefano Menegatti, Proof reader and collaborater

Edition: 0.0.0-dev | June 16, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q5

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L24r

Liber I, Quaestio 5

[Circa textum]

1 "Hic oritur quaestio" [a] . Ista est distinctio quarta, quae sic continuatur ad praecedentem quia, postquam Magister determinavit de essentiae unitate et personarum Trinitate, consequenter in hac parte determinat de earum origine et alienitate. Et dividitur in quattuor partes secundum quod quattuor facit Magister. Primo movet quaestionem, secundo arguit per rationem, tertio respondet ad dubitationem, et quarto ponit argumenti solutionem. Secunda ibi "si enim Deus genuit Deum" [b] . Tertia ibi "ad quod respondentes dicimus" [c] . Quarta ibi "nunc ad praemissam dubitationem seu quaestionem" [d] . Et hoc sit in generali divisio istius distinctionis.

[ Quaestio: utrum prius aeternaliter Deus genuit Deum quam produxit temporaliter ens dependens corporeum ]

2 Utrum prius aeternaliter Deus genuit Deum quam produxit temporaliter ens dependens corporeum.

[Rationes principales]

3 Quod non quia Deus non genuit Deum, ergo. Consequentia tenet, et antecedens probatur quia non genuit alium Deum a se, ergo non genuit Deum. Tenet consequentia quia nihil se ipsum potest generare nec alium quia tunc essent plures dii, igitur etc.

4 Secundo, si alium a se Deum genuit, sequitur quod aliqua esset ratio assignalis quare potius istum alium a se gigneret quam alterum. Consequens est falsum quia nulla talis est ratio reperibilis nec dabilis pro uno quin aeque concludat de altero, immo de infinitis.

5 Tertio, Filius in divinis incepit esse, ergo non prius, etc. Consequentia tenet et antecedens probatur, quia Filius est in aliquo instanti et numquam ante illud instans fuit, ergo in illo incepit esse. Confirmatur quia Filius incepit esse in aliquo instanti quia, si non incepit esse etc., sequitur quod non incepit esse in hoc instanti, quod est falsum.

6 In oppositum est Magister in hac distinctione [e] , quia Athansius in Symbolo " aeternus Pater aeternus Filius " [f] etc.

[Prima conclusio]

7 Prima conclusio: licet Virgo Maria eundem Filium concepit temporaliter quem Deus Pater genuit aeternaliter, aliquid tamen concepit Virgo Mater quod non genuit Deus Pater. Prima patet quia idem est Filius Dei Patris et Virginis Matris. Secunda patet quia carnem Christi Virgo concepit et illam non genuit Deus Pater.

8 Primum corollarium: licet Christus fuerit aeternaliter, tamen temporaliter L24v incepit esse Christus. Prima pars patet quia Filius fuit aeternaliter. Secunda patet quia temporaliter incepit homo, ergo temporaliter incepit esse Christus. Tenet consequentia quia, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.

9 Secundum corollarium: licet aliquis homo fuerit aeternaliter, tamen quidquid est homo incepit esse homo temporaliter.

10 Tertium corollarium: non sequitur demonstratio, 'Christo hoc fuit aeternaliter, ergo non incepit esse homo temporaliter'. Patet ex eodem medio, quia humanitas Christi incepit esse temporaliter.

11 Aliud corollarium: licet Christus tam necessario sit Filius sicut Deus, tamen Christus alicuius contingenter est Filius. Prima patet quia quam necessario Pater est Pater, tam necessario Filius est Filius et sunt Deus. Secunda patet quia contingenter est Virginis Filius.

[Secunda conclusio]

12 Secunda conclusio: licet quoad nos non sit evidenter probabile in divinis plures filios non esse, tamen solum Deum Patrem gignere unicum Filium sibi coaeternum et consubstantialem est necesse. Prima patet quia omne medium nobis evidens 'Patrem gignere unum Filium' inferens potest inferre aequaliter 'Filium producere alium Filium' quia omnes tres personae sunt eiusdem perfectionis, omnipotentiae, et activitatis. Secunda patet in distinctione praesenti. Item patet per Augustinum, VI De Trinitate, capitulo secundo , " Filius est Deus de Deo " [g] , sed non nisi per generationem ergo etc. Confirmatur quia de facto Deus Pater produxit seu gignit unum solum Filium sibi per omnia aequalem, ergo sic esse est necesse. Patet consequentia ex supra dictis. Antecedens est catholicum.

13 Primum corollarium quod non plus potest hic in via nobis demonstrari unum Filium quam infinitos generari. Patet conclusio.

14 Secundum [corollarium]: non est evidenter probabile productiones diversarum rationum in divinis esse. Patet quia sola fide tenetur quod sint tantum duae, scilicet generatio et spiratio.

15 Tertium corollarium: sicut multa sunt necessaria quae a nobis non sunt demonstrabilia nec evidentia, sic multa sunt impossibilia quae et contradictionem implicantia ad quam nullus potest reduci per solam rationem naturalem. Patet prima pars de articulis fidei significantibus [1] Trinitatem. Secunda patet quia 'Patrem non generare Filium' includit contradictionem latentem quam nullus in solo lumine naturali potest alteri illustrare aut demonstrative ostendere.

[Tertia conclusio]

16 Tertia conclusio: licet Deus Pater Deum Filium aeternaliter genuerit, tamen non proprie dicitur quod post eius generationem aliquam rem temporaliter produxerit. Prima patet per dictam et potest confirmari per illud Psalmus 2 "Dominus dixit ad me Filius meus est tu, ego hodie genui te " [h] . Secunda probatur quia quodlibet agere divinum ad intra mensuratur instanti aeternitatis, ergo termini importantes lapsum seu differentias temporis non proprie dicuntur de divinis. Tenet consequentia quia 'post', 'ante', 'quando', et similes termini concernunt temporis differentias. Antecedens patet per Augustinum Psalmo 101 ubi dicit: " Aeternitas ipsa dei substantia est, quae nihil habet mutabile; ibi nihil est praeteritum quasi iam non sit, nihil est futurum quasi nondum sit; non est ibi, nisi est; non est ibi, fuit vel erit " [i] . Item, idem XII De civitate [Dei], capitulo 15 : " Istae divisiones seu dimensiones temporalium spatiorum quae usitate et proprie dicuntur tempora a motu siderum ceperunt unde etiam Deus, cum instituit, dixit: 'Et sint in signa et tempora et dies et annos' " [j] . Item, idem 83 quaestiones , " Filius Dei debet dici natus, quia semper nascitur, quia eius nativitas seu generatio numquam praeteriit, sed semper praesens est " [k] . Vide ibi quia illa non sunt verba formalia. Nota tamen quod ibi non sumitur semper pro differentia temporalia, sed pro mensura vel instanti aeternali.

17 Primum corollarium: licet Deus Pater ante rerum creationem suum Filium non genuerit, tamen nulla L25r res creata sibi coeterna fuit. Prima patet sicut conclusio quia, sicut in aeternitate non est post, sic nec ante. Secunda patet, quia aliter Deus non produxisset ab initio temporis, quod est falsum quia "Deus creavit" [l] etc.

18 Secundum corollarium: in aliquo signo vel instanti Pater generat et numquam ante illud genuit. Et tamen generare non incepit Pater quia in instanti aeternitatis Pater generat et numquam ante illud quia ante illud nullum fuit aliquid instans.

19 Tertium corollarium: licet Pater in aliquo instanti Filium generat et numquam post illud generabit, tamen ipsum generare non desinet nec desinit. Patet ex eodem fundamento de instanti aeternitatis quia post illud instans nihil est vel erit. Ex istis patet pars negativa tituli, videlicet quod non ante corporeum ens factum temporaliter Deus genuit Deum Filium aeternaliter. Patet sumendo 'ante' dicto modo.

[Obiectiones et responsiones]

20 Contra primam conclusionem [m] : in divinis nullus est motus, ergo nec generatio. Tenet consequentia quia omnis motus est generatio. Antecedens patet Iacobi primo [n] .

21 Secundo, Virgo non genuit nisi creaturam, sed Filius Dei non est creatura, ergo etc. Maior est Augustini, Enchiridion, 34 capitulo [o] . Minor patet III Sententiarum, distinctione 11 [p] . Item, contra istam conclusionem [q] est ratio facta ante oppositum [r] .

22 Tertio contra corollaria eius [s] , aliquis actus intelligendi Patris praecedit actum generandi, ergo Filius non fuit aeternaliter. Patet consequentia quia Pater [non] solum novit in Filio sed etiam in se ipso ut patet per Augustinum III De Trinitate [t] . Ergo videtur quod Pater ante verbi expressionem habeat intelligendi cognitionem.

23 Contra secundam conclusionem [u] est ratio secunda facta in oppositum [v] .

24 Secundo, si Deus Deum generat, aut ergo generat cum sapientia aut sine sapientia. Si primum, ergo idem est terminus a quo producit et terminus ad quem producit, quod non videtur verum. Si sine sapientia, ergo Pater ignoranter producit Filium, quod est falsum.

26 Secundo, omnis ratio alia ab esse in Deo est posterior ipso esse. Sed generare Filium est denominatio vel ratio alia ab esse Dei, ergo posterior. Igitur est ibi prius et posterius. Maior probatur quia in divina essentia est ordo quidam rationum [2] essentialium secundum Dionysium, De divinis nominibus, capitulo tertio [y] . Item, prius est, ut videtur, Deum vivere quam intelligere, et intelligere quam velle. Sed haec natura generationem Filii praecedunt, ergo.

27 Tertio, illud quod habet rationem principii aliquo modo praecedit suum principatum. Sed Pater respectu Filii et intelligere Patris respectu dicere eius habet rationem principii, ergo aliquo modo praecedit. Confirmatur quia intelligere est commune tribus suppositis et non dicere, ergo prius est intelligere ipso dicere.

28 Ad primam [z] , negatur consequentia. Ad probationem dico quod non omnis generatio est motus, sicut patet de ista. Secundo, dicitur secundum Iacobum de Viterbio, quaestione secunda, de Divinis Praedicamentis quod " quandoque genus dicit imperfectionem et species perfectionem, et tunc genus illud non dicitur de Deo, sed bene species, sicut in proposito patet de generatione et motu. Quandoque [est] e converso, et tunc genus dicitur de Deo sed species non, sicut totum universale dicitur de Deo et totum integrale non quia Deus non habet partes " [aa] . Quandoque tam genus quam species dicunt perfectionem, et tunc utrumque convenit Deo. Ex quo patet quod, dato quod motus sit superius ad generationem et genus, tamen non sequitur generatio dicitur de Deo, igitur motus.

29 Ad secundam [ab] , dicitur quod Augustinus vult dicere quod Virgo non genuit nisi Christum, qui secundum humanitatem potest dici creatura, ut dicit Magister, 11 distinctione, III [ac] . Aliter dicetur ad hoc insequentibus.

30 Ad tertiam [ad] , negatur antecedens. Ad probationem dicitur quod notitia Patris in se ipso non est prior notitia in Filio, immo est eadem essentialiter.

31 Ad primam rationem in oppositum [ae] , negatur antecedens, et ad probationem negatur consequentia, quia, licet non generet alium Deum, tamen generat Deum Filium, qui est alius personaliter, tamen non est alius Deus.

32 Ad primam contra secundam conclusionem [af] , quae est secunda ratio in oppositum [ag] , diceret Hugolinus: [ah] L25v Concedo consequentiam, rationem huius assignificando per hoc, quod Pater totam latitudinem cognitionis in esse producit dicendo unum verbum. Ideo non sunt plura verba nec plures filii. Sed hoc non videtur ratio sufficiens quia adhuc contravenitur, quare potius per istam totam latitudinem immensam cognitionis produxerit Filium istum quam alium. Secundo diceret Brinkel ad hoc quod " producit hunc Filium et non alium " [ai] quia in Deo est tantum hoc memoria fecunda et non alia potest esse fecunda. Sed similiter non sufficit quia sic posset dicere quilibet de quolibet homine quod in ipso est tantum una memoria fecunda et tamen eius sunt plura verba. Item ipse solvit idem per idem et sic non reddit rationem, cum memoria, intelligentia, et cognitio sint in Filio sicut in Patre. Ideo dico aliter quod nulla ratio est nobis nota quare Pater generat istum et non alium, quae ratio se habeat tamquam antecedens nobis notum ad inferendum illud consequens quia, data quacumque ratione tali, aequaliter inferretur de Filio et Spiritu Sancto.

33 Ad secundam [aj] , dicitur quod generat cum sapientia ad bonum sensum, et ad improbationem negatur consequentia. Item, dicitur quod, si idem sumitur essentialiter, conceditur consequens. Si personaliter, negatur consequentia.

34 Ad tertiam [ak] , dicitur quod Deus generat Deum, ibi stat pro persona. Ergo, sicut conceditur tres esse personas, ita tres deos, negatur consequentia quia non admittit illas ecclesia aequaliter.

35 Ad primam contra tertiam conclusionem [al] , negatur antecedens, et ad probationem negatur consequentia. Ex quo sequitur quod non bene nec sufficienter exponitur. Iste tertius incipit per istas propositiones 'a est in instanti praesenti et numquam ante hoc fuit', ergo a esse incipit. Sed debet dici 'a est in isto instanti temporis' etc, et ita potest dici de 'desinit' suo modo. Ad confirmationem: negatur consequentia quia arguitur ab inferiori ad superius negatione praeposita a parte praedicati.

36 Ad secundam [am] , negatur maior. Ad confirmationem, 'dicitur quod in divina essentia est ordo rationum essentialium', dicitur quod talis ordo intrinsece nullo modo est amittendus, nec Dionysius sic ponit in Trinitate.

37 Ad tertiam [an] , conceditur universaliter antecedens, sed negatur in divinis. Ad confirmationem: quidquid sit de consequente, negatur consequentia quia nec vivere praecedit intelligere, nec intelligere velle, nec velle praecedit dicere quia, ut dictum est, nulla est ibi prioritas nec posterioritas.

[Conclusiones]

38 " Hic oritur quaestio " [ao] . Haec dico continet quattuor conclusiones. Prima: concedendum est quod Deus genuit Deum et unus genuit unum, tamen non est concedendum quod Deus genuit se Deum vel alium Deum.

39 Secunda conclusio: potest concedi quod Deus Pater genuit Deum quod non est Pater.

40 Tertia conclusio: fides tenet tres personas esse unum Deum, unam substantiam, unam essentiam, et e converso unam essentiam esse tres personas. Et hoc probat Magister [ap] per Augustinum I De Trinitate [aq] cui secundum Magistrum in hac materia prae ceteris fides est adhibenda. Sciendum tamen quod contra tertiam conclusionem videntur esse auctoritates Scripturae ubi sapientia increata de se dicit " ab aeterno et ante secula creata sum " [ar] . Item, " Filius clarifica me Pater claritate quam habui priusquam mundus fieret " [as] , et cunctae aliae similes possunt adduci. Ex quibus patet quod termini lapsum significantes dicuntur de divinis. Ad primum horum dicitur quod illa auctoritas sic: intelligitur 'ante secula', id est, si tempora fuissent ante secula fuisse in illis vel dum illa fuissent quia, licet Deus coexistat cuilibet parti temporis, tamen proprie Deus non est in tempore, sed in aeternitate vel in eius instanti, et sic possunt solvi aliae auctoritates. Ex dictis patet quod non sequitur: Deus non est prius quia non fuit, ergo esse incipit vel incepit.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus