Liber I, Quaestio 6

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt, John T. Slotemaker

Contributors:

- Stefano Menegatti, Proof reader and collaborater

Edition: 0.0.0-dev | July 03, 2014

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q6

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L26r

Liber I, Quaestio 6

[Circa textum]

1 L26r " Post haec queritur " [a] . Ista est distinctio quinta in qua, postquam Magister ostendit qualiter haec sit concedenda 'Deus genuit Deum', nunc vero Magister movet quaestionem concernentem gignens et genitum. Et dividitur in tres quia primo movet variam quaestionem, secundo ponit quaestionis solutionem, tertio exponit multiplicem auctoritatem et dat earum variam intentionem. Secunda ibi " ad quod catholicis " [b] . Tertia ibi "dicitur quoque" [c] .

2 Secunda pars dividitur in duas quia primo ostendit quod potentia divina non generatur passive, secundo quod non generat active. Secunda ibi " itaque non est dicendum " [d] . Prima posset dividi in plures secundum quod Magister suam intentionem ponit. Secundo, contra eam obicit. Partes patebunt legendo, et haec sit distinctio, etc.

[Quaestio: Utrum quam repugnet plures causas aliquam rem totaliter efficere, tam repugnet eamdem rem semetipsam realiter producere]

3Utrum quam repugnet plures causas aliquam rem totaliter efficere, tam repugnet eamdem rem semetipsam realiter producere.

Rationes principales

4 Quod non, quia de facto plures causae aliquam rem totaliter efficiunt, quod patet primo quia Deus et voluntas creata sunt causae totales actuum liberorum voluntatis creatae. Igitur sequitur quod Deus illorum actuum sit causa totalis. Patet quia totus actus et quaelibet eius pars totaliter dependet a Deo infieri esse et conservari. Sed quod voluntas etiam sit totalis causa illorum. Patet quia alias non quaelibet portio actus voluntatis esset a voluntate effective, et sic non esset in eius potestate, contra Augustinum.

5 Secundo, si alicui combustibili, puta ligno, applicarentur duo ignes aequaliter dispositi, cum omnibus circumstantiis qualibet illorum esset causa totalis illius combustionis, quod patet quia quilibet illorum est causa sufficiens combustionis, qua posita sequitur effectus.

6 Tertio, essentia divina est principium generativum sui ipsius et subiectum suae generationis, ergo. Antecedens patet quia non videtur aliud principium quo nec aliud in quo aliquid generetur ad intra nisi divina essentia.

7 In oppositum arguitur, quia quodlibet illorum est impossibile et nulla est latitudo impossibilitatis, quia omnia impossibilia aeque sunt impossibilia, ergo.

[Prima conclusio]

8 Prima conclusio: licet aliquis effectus secundum se et quodlibet sui a pluribus dependeat effective causaliter, tamen non stat eundem effectum a pluribus causis totalibus dependere aequaliter. Prima pars patet per primam rationem factam ante oppositum [e] de actibus voluntatis. Secunda probatur quia prima causa perfectius et plus influit in effectum quam secunda, ergo. Tenet consequentia quia prima causa necessario requiritur ad cuiuslibet effectus productionem, ut suppono. Antecedens patet per auctorem [Libri ] de causis [f] . Patet etiam quia prima causa independenter causat et influit, ergo non aequaliter cum secunda.

9 Primum corollarium: licet respectu eiusdem sint plures causae totales totalitate effectus [1] causati, tamen non stat respectu eiusdem simul esse plures causas totales totalitate praecisiva causali. Patet per conclusionem totum corollarium.

10 Secundum corollarium: quod non sequitur, a est aliquo modo causa totalis effectiva de b, ergo a, posito cum alio remoto divino influxu, non sequitur b.

11 Tertium corollarium: quod etiam haec consequentia non valet, a totaliter producit b ergo nihil aliud ab a producit b. Patet idem quia oppositum consequentis stat cum antecedente sumpto dicto modo.

12 Ex dictis posset inferri ulterius quod ad productionem muscae requiritur tanta productivas seu potentia activa quanta requiritur ad verbi generationem in divina essentia. Patet, quia utrobique requiritur immensa potentia, patet per dicta.

[Secunda conclusio]

13 Secunda conclusio: licet in divina essentia intrinsece nomen causae non ponatur, tamen ratio principii in divinis non negatur. Prima patet quia [2] , causa dicitur esse ad cuius esse sequitur aliud. Sed in divina essentia non sequitur unum ad aliud quia ibi non est prius nec posterius, nec est ibi dare aliud et aliud substantive, ergo. Antecedens patet V Metaphysicae [g] . Secunda pars probatur quia vere Filius in divinis est a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque, ergo ratio principii in divinis est ponenda. Tenet consequentia quia, secundum Philosophum, V Metaphysicae [h] , principium L26v est illud a quo aliquid habet esse. Antecedens patet in Symbolo Athanasii "Filius a Patre solo est" [i] , etc. Item, "Spiritus Sanctus a Patre et Filio" [j] , etc. Confirmatur quia, secundum Augustinum, " Pater est principium sine principio, Filius principium a principio " [k] .

14 Primum corollarium: sola Trinitas increata cuiuslibet creaturae potest dici totalis, proprie, et sufficiens causa. Patet quia, posita eius causalitate respectu cuiuslibet producibilis ad extra, omni alio secluso, sequitur aliud, id est effectus, et hoc est esse causam proprie secundum quod dicit probatio conclusionis.

15 Secundum corollarium: licet in creatis principium et causa se habeant convertibiliter, tamen in divinis non dicuntur uniformiter.

16 Tertium [corollarium]: quod nulla creatura aut producibilis entitas necessario exigit ad esse plures efficientes causas. Patet quia prima causa se sola sufficit.

[Tertia conclusio]

17 Tertia conclusio: licet aliquid quod non implicat contradictionem a prima causa non possit causari, tamen quidquid formaliter et proprie includit contradictionem a prima causa potest fieri et produci. Prima pars probatur quia prima causa seu Deus est aliquid quod nullam includit contradictionem. Sed Deus non potest ab aliquo causari, ergo. Maior patet quia nulla entitas simplex incomplexa includit contradictionem. Secunda pars antecedentis patet quia si Deus posset causari, aut a se aut ab alio. Non ab alio, quia quaelibet alia causa in esse conservari et agere dependet a Deo, ut dictum est. Nec a se quia secundum Augustinum, I De Trinitate, capitulo primo , " nulla res est quae se ipsam gignat " [l] . Secunda pars conclusionis probatur quia solae propositiones formaliter et proprie contradictionem includunt, sed omnes tales sunt a prima causa formabiles, ergo [3] .

18Primum corollarium: quod ratio formalis termini ac etiam principii quo formaliter Filius generatur vel Spiritus Sanctus spiratur divinae essentiae non competit, sed ab eadem negatur. Patet quia aliter idem gigneret se ipsum quod est contra dicta in quaestione et contra Magistrum in hac distinctione [m] . Item, pro isto corollario est determinatio ecclesiae Extra, de summa Trinitate et fide catholica, capitulo dampnamus , ubi dicitur quod " essentia divina nec generat nec generatur " [n] . Item, illud probat Gregorius Doctor Noster in hac distinctione, articulo 4 [o] .

19 Secundum corollarium: sicut divina essentia non est formabile divinae generationis principium productivum, ita non est eiusdem principium materiale subiectivum. Prima patet per dicta. Secunda pars probatur quia essentia divina non potest perfici, ergo nec in hac generatione subici. Patet consequentia quia terminus cuiuscumque generationis perficit subiectum suum. Antecedens patet de se.

20Tertium corollarium: quod 'Deum non esse', 'Chimaeram esse', 'totum parte sua minus esse', 'contradictoria simul vera esse' non includunt contradictiones formaliter et proprie. Patet per secundam partem conclusionis quia includunt quia talia non possunt fieri a prima causa. Ex dictis patet affirmativa pars conclusionis.

[Obiectiones et responsiones]

21 Contra primam conclusionem [p] videntur esse duae rationes factae in oppositum conclusionis.

22Secundo contra secundam partem [q] , arguitur, quia plures possunt esse causae alicuius effectus, quarum qualibet posita, sequitur effectum poni. Sed sic esse causam est esse causam totalem, ergo. Antecedens patet de duobus ignibus, de pluribus navibus trahentibus quarum medietas posset trahere navem in casu, et de multis aliis.

23Tertio, si prima pars conclusionis [r] et primi corollarii [s] essent verae, sequitur dictum Philosophi [t] esse falsum, quo dicitur quod causa efficiens est sufficiens, qua posita, ponitur effectus et, qua remota, removetur. Patet consequentia quia, posita causalitate voluntatis respectu alicuius actus liberi, non sequitur effectus, nisi ponatur aliqua causa concurrens, puta Deus, ergo.

24 Contra secundam partem secundae conclusionis [u] , si ratio principii aliter personae divinae conveniret, sequitur quod aliquod suppositum divinum principatum dici posset. Consequens non conceditur, et patet consequentia quia principium et principatum sunt correlativa, quae simul dicuntur ad convertendam.

25 Secundo contra primum corollarium [v] , si Deus esset causa sufficiens et totalis cuiuslibet effectus creati, sequeretur quod frustra secunda L27r causa aliquid produceret. Consequens est falsum. Patet consequentia quia, si non ageret, non minus sequeretur effectus, ergo.

26Tertio contra tertium corollarium [w] , si aliqua entitas ad sui generationem non exigeret plures efficientes causas, sequitur quod Deus se solo posset producere odium sui ipsius in aliquo. Consequens est falsum cum ille actus necessario sit malitia involutus, et consequentia patet quia omnis actus est [4] entitas producibilis.

27Contra primum corollarium tertiae conclusionis [x] , arguitur quod essentia generat et generatur. Primo sic, omnis essentia divina vel Filius generatur, tota Trinitas est essentia vel Filius, ergo tota Trinitas generatur. Praemissae sunt verae et forma est bona, ut videtur, ergo.

28 Secundo sic, aliquid generat in divinis, et nihil aliud ab essentia, ergo.

29 Tertio, hic Pater generat, hic Pater est essentia, ergo haec essentia generat. Et potest reduci ad primum modi primae figurae sic, omnis Pater generat, omnis essentia est Pater, igitur omnis essentia generat.

30 Quarto, generans est essentia divina, ergo essentia divina est generans. Consequentia patet per conversionem simpliciter dictam. Antecedens probatur quia Pater generans est essentia, ergo generans est essentia.

31 Quinto, tam convertibiliter Pater se habet ad essentiam quam convertibiliter se haberet, si solum suppositum Patris esset. Sed tunc, quidquid diceretur de Patre, diceretur de essentia, ergo. Nunc est ita, ergo, sicut generare dicitur de Patre, ita potest dici de essentia.

32 Sexto, essentia divina non est non generans et est, ergo est generans. Consequentia videtur nota. Antecedens probatur quia quidquid est in divinis aut est generans, aut genitum [5] , aut procedens.

33 Contra secundam corollarium eiusdem conclusionis [y] , probatur quod divina essentia sit subiectum divinae generationis quia illud quod remanet sub utroque termino habet rationem subiecti. Essentia divina est huiusmodi, ergo.

34 Secundo, cuilibet activae potentiae correspondet passiva potentia. Sed in Patre est activa potentia, ergo in Filio est aliquid se habens passive. Sed hoc non est relatio, ergo essentia.

35 Tertio, quia haec propositio conceditur 'Filius est a Patre', conceditur ergo li 'a' connotat [6] circumstantiam esse originis causalis vel principii materialis. Si primum, Augustinus nihil concludebat Contra Maximinum, libro tertio [z] quia Maximinus concessit Filium esse a Patre. Si secundum, habetur propositum quod essentia in generatione Filii est subiectum.

36 Pro solutione rationis est advertendum quod aliquid esse causam seu dependere ab aliqua causa totaliter potest sumi dupliciter. Primo modo [7] , quia totum effectum et quodlibet sui effective sine alia causa efficiat ipsum.

37 Secundo modo quod totum effectum et quodlibet eius efficit seclusa omni alia causa efficiente. Iuxta primum modum datum de causa totali effectiva seu de dependentia effectiva, posui et intelligo primam partem conclusionis primae, et primam partem ergo primi corollarii eiusdem, et ibi duo alia corollaria. Sed iuxta secundum datum sensum de totali causa, posui partem secundam conclusionis et secundam eiusdem corollarii, ut patet intuenti.

38 Ad primam [aa] , igitur conceditur antecedens, consequens, et consequentia de totali causa in primo sensu, non in secundo, quia, si antecedens sumeretur in secundo sensu, esset falsum quia sic solus Deus est totalis causa quia nulla causa secunda potest sine ipso efficere. Supposito tamen generali influxu divino, adhuc potest dici quod possunt esse plures causae totales respectu alicuius effectus, maxime si idem potest produci effectus a diversi causis creatis et a qualibet illarum sine alia. Et secundum hoc etiam procedunt aliae tres rationes.

39 Ad primam contra secundam conclusionem, dicitur primo quod consequens non est inconveniens, sed tamen non debet concedi propter haereticos, ne habeant occasionem contra nos dicendi quod aliqua persona divina sit finita. Secundo potest dici quod principium sonat imperfectionem, non autem principium, ideo consequens simpliciter non est admittendum sed negandum.

40 Ad aliud, negatur consequentia. Rationem assignat Facinus [ab] in secundo quia Deus vult quod causa secunda agat ut perficiatur. Nam si Deus se solo produceret motum caeli, intelligentia creata movens ipsum sic non perficeretur per ipsum motum, L27v nec anima per motum corporis, et sic per aliis. Ideo, licet aeque sequeretur effectus causa secunda non agente sicut quando agit, tamen non frustra agit secunda causa.

41 Sed contra istam responsionem, arguitur, quia omnem perfectionem quam anima vel causa secunda consequitur per suam actionem vel per suum coefficere Deus potest supplere, ergo frustra ut prius. Ideo aliter Hugolinus respondet [ac] , dicens quod, subtracta causalitate causae secundae respectu effectus alicuius, ille effectus non poneretur inesse supposito quod Deus non aliter vellit nunc agere quam ante subtractionem illius causalitatis secundae causae. Ratio est quia Deus non solum vult se esse effectorem illius effectus, sed coeffectorem, quod non potest esse nisi secunda causa agat cum eo.

42 Ad tertiam [ad] , conceditur consequens in hoc sensu, quod illam entitatem seu qualitatem, quae est odium Dei, Deus potest causare. Et ad improbationem, 'quia ille actus', etc., negatur hoc quia sicut stat visionem esse et per eam nihil videre aut videri, sic stat illam qualitatem, quae est odium Dei, esse et per illam subiectum suum non effici nec actuari. Unde sicut visio non est videre, sic nec odium odire. Si tamen consequens sumeretur pro utroque, scilicet pro qualitate subiectum afficiente vel actuante, sic negatur consequentia et consequens, et diceretur quod, quidquid est ibi entitatis, Deus se solo posset producere. Sed non posset afficere per illam quia hoc non est proprie efficere aliquid, sed potius deficere secundum Augustinum [ae] .

43 Ad primam [af] contra tertiam conclusionem, negatur maior, sicut ista 'omnis leo vel homo est risibilis'. Et si tales propositiones probentur per inductionem singularium suarum dicendo sic, 'iste leo vel homo est risibilis', et 'iste leo vel homo est risibilis', et sic de singulis, dicitur quod non sufficit haec inductio quia est nata habere singulares plures.

44 Ad secundam [ag] , negatur consequentia quia illud non sufficit.

45 Ad tertiam [ah] , dimissis variis modi solvendi illos syllogismos, pro nunc dico tales non debite per 'dici de omni' regulari quia tales propositiones non sunt universales sufficienter, licet vocaliter appareant universales. Primum patet quia ad bene regulari per 'dici de omni' requiritur quod maior in prima figura reddatur universalis sufficienter et realiter non solum vocaliter. Et hoc non potest fieri ibi quia omnis propositio sufficienter universalis infert sufficienter unam exclusivam de terminis transpositis. Et sic, si ista esset sufficienter universalis, 'omnis essentia divina est Pater', hoc esset bona consequentia, 'omnis essentia divina est Pater, igitur tantum Pater est essentia divina', quod est falsum, ergo.

46 Item, ad hoc quod illa maior fuerit sufficienter universaliter requiritur quod subiectum nulli conveniat, quin praedicatum eidem conveniat. Sed sic non est hic. Unde contingit summere aliquid sub subiecto de quo non dicitur praedicatum in illa 'omnis essentia divina est Pater' vel similiter in ista 'omne illud quod est Pater est Pater' quia Filius est essentia divina. Similiter illud quod est Pater praedicatur de Filio et Spiritu Sancto et tamen nec Filius nec Spiritus Sanctus est Pater. Per haec dicta possunt solvi omnes syllogismi factibiles in materia illa. Unde, si sic arguitur, ' haec essentia est Filius, haec paternitas non est Filius, ergo haec paternitas non est essentia ', patet quod, si fiat circumlocutio vel si maior sufficienter fuerit universalis, [8] ipsa erit falsa propter rationes dictas.

47 Item, ' hic Pater generat, hic Pater est essentia, ergo essentia generat '. Patet quod, si maior reddatur sicut debet, est falsa, et si non fit circumlocutio, talis forma non valet.

48 Item, ' omne illud quod est Pater est Pater, omne illud quod est deitas est illud quod est Pater, ergo omne illud quod est deitas est Pater '. Tales formae faciliter solvuntur per dicta, quia sicut non sufficienter regulantur, sic praemissae non sunt sufficienter universales, vel, secundum alium modum dicendi, non fit debita circumlocutio in praemissis, ideo non valent formae.

49 L28r Ad quartam [ai] , dicitur quod consequens conversionis illius potest dupliciter sumi. Uno modo 'essentia divina est generans', id est, 'hoc quod generat', et sic conceditur. Alio modo sic 'essentia divina est generans', id est, 'generat', sic negatur consequentia quia nec debet sic converti, sed primo modo.

50 Ad quintam [aj] , dicitur quod assumptum est verum quantum ad praedicationes essentiales, non notionales quia nunc ibi est oppositio relationis, sed tunc nulla esset.

51 Ad sextam [ak] , negatur antecedens quia est non generans, et ad probationem quia quidquid est in divina essentia dicitur quod sic debet intelligi, quidquid est in divina essentia vel est generans, id est, vel est illud quod est generans, vel illud quod est genitum, etc.

52 Ad primam [al] contra illud corollarium, dicitur quod, si recipiuntur hic termini 'producens' et 'productum' sic, maior est falsa. Si vero sumuntur termini pro privatione et forma introducta, tunc minor est falsa quia Filius numquam habuit terminum, cum sit aeternus.

53 Ad secundam [am] , dicitur quod maior habet veritatem in permixtis potentialibus compositionibus, non autem in ente compositione et possibilitate carente simpliciter, sicut est in divinis.

54 Ad tertiam [an] , dicitur quod li 'a' denotat circumstantiam originis substantialis seu consubstantialitatem principii alicuius cum suo producto. Et ita etiam dicit consubstantialitatem, quae notat quamdam distinctionem, et tunc non concludit ratio, quia Maximinus, licet concederet Patrem generare Filium, nolebat tamen Filium Patri consubstantialem esse.

55 Ex dictis patet quod antecedens tertiae rationis [ao] in oppositum est negandum. Non plus, sed dicta sufficiant.

[Conclusiones]

56 " Post haec quaeritur " [ap] . Haec distinctio continet nona conclusiones. Prima: quod Pater non genuit divinam essentiam, nec divina essentia genuit Filium, nec essentia genuit essentia. Et intelligit Magister nomine 'essentiae' divinam naturam, quae communis est tribus.

57 Secunda conclusio: quod si Pater genuisset divinam essentiam, essentia divina relative diceretur ad Patrem. Sed quod relative dicitur non indicat essentiam vel substantiam, ut sic, scilicet in ratione essentiae, ut ostenditur per Beatum Augustinum V De Trinitate [aq] .

58 Tertia conclusio: " quod si Pater genuisset divinam essentiam, cum Pater sit divina essentia, ipse esset genitor eiusdem rei quae est ipse, et ita res eadem se ipsam genuisset, quod negat Augustinus [ar] " [as] .

59 Quarta conclusio: cum Pater divina essentia sit et sit Deus, si ipsam genuisset, ipse esset Pater et esset Deus eo vel idem quod genuisset, et ita genitum esset causa gignenti ut esset, quod est falsum. Similiter, Pater non est sapiens sapientia quam genuit quia cum sapere ibi idem sit quod esset, sequitur quod Filius quod est sapientia a Patre genita, esset causa quare Pater esset et quare sapiens esset, contra Augustinum ubi supra [at] .

60 Quinta conclusio: Pater genuit illud quod est ipse idem, scilicet Filium, qui est illud quod Pater est quia quod Pater est et Filius hoc est, sed non qui Pater est et Filius hoc est quia masculum genus refertur ad personam, sed terminus neutri generis importat substantiam aut essentiam.

61 Sexta conclusio: cum dicitur 'essentiam de essentia esse natam' vel 'essentiam de essentia esse' et similes, intelligendum est quod Filius, qui est essentia divina, est a Patre vel est natus de Patre, qui est divina essentia. Similiter, si inveniatur alicubi quod substantia Dei genuit Filium qui est eadem substantia, intelligendum est quod Pater genuit Filium qui est eadem substantia vel eiusdem substantiae cum Patre.

62 Septima conclusio: quod Filius et Spiritus Sanctus non dicuntur esse de nihilo, sed de aliquo, non tamen de materia aliqua, sed Filius dicitur esse de substantia Patris quia est eiusdem substantiae cum eo, et Spiritus Sanctus dicitur de substantia Patris et Filii quia ab utroque procedit, ita quod est eiusdem substantiae.

63 Octava conclusio: quod solus unigenitus Dei dicitur natura Filius quia eiusdem naturae et eadem natura est cum patre. Et haec sufficiant pro praesenti lectione. Sequitur distinctio sexta.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus