Liber I, Quaestio 7

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt, John T. Slotemaker

Contributors:

- Stefano Menegatti, Proof reader and collaborater

Edition: 0.0.0-dev | April 04, 2014

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q7

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L28v

Liber I, Quaestio 7

[Circa Textum]

1 L28v " Praeterea quaeri solet " [a] . Haec est distinctio sexta, quae ad praecedentem sic continatur. Nam postquam Magister determinavit de divina generatione quantum ad generantem et generatum, nunc de ipsa tractare incipit quantum ad generationis modum, et dividitur in tres partes. Nam primo quaestionem proponit, secundo solutionem apponit, et tertio declarationem responsionis exponit. Secunda ibi circa primum " nec voluntate nec necessitate " [b] . Tertia ibi " praedicta tamen verba " [c] .

2 Secunda dividitur in duas quia primo circa solutionem ponit suam intentionem, secundo apponit et solvit obiectionem. Secunda ibi " sed contra hoc opponitur " [d] .

3 Tertia etiam dividitur in duas. Nam primo circa declarationem praemittit quod intendit, secundo declarationem esse veram concludit. Secunda ibi " dicamus ergo " [e] etc.

[Quaestio]

4 Quaeritur circa eam utrum memoria Patris fecunda complacenter et libere Filium, qui est persona secunda, determinetur gignere.

[Rationes principales]

5 Quod non quia Pater producit [naturaliter] [1] , ergo non libere. Consequentia tenet et antecedens probatur per Damascenum, libro primo, capitulo octavo dicens " generatio est opus naturae " [f] .

6 Secundo, sequeretur quod Filii generatio esset voluntatis operatio. Consequens videtur falsum quia est actus memoriae Patris. Patet consequentia quia complacentia seu complacere est actus voluntatis secundum Anselmum, De Conceptu Virginali, capitulo secundo [g] . Confirmatur quia actus suppositi paternalis est actus essentialis, ergo non plus determinatur ad gignendum Filium quam Filius ad hoc determinetur, ergo. Conclusio falsa, consequentiae bonae, et antecedens apparet quia omnis actus Patris ad intra est actus immanens et per consequens essentialis et toti trinitatis communis.

7 Tertio, Pater nullo modo determinatur ad gignendum Filium, ergo. Antecedens probatur quia determinari dicit imperfectionem, ergo Patri nec cuicumque divino supposito attribuendum. Probatio antecedentis [est] quia a quocumque determinatur aliquid, ab illo est effective productum, vel producitur, vel saltem movetur.

8 In oppositum est Augustinus IX De Trinitate, capitulo 8 " Verbum amore concipitur " [h] . Ad idem est Magister in fine huius distinctionis sexta [i] , ubi allegat Augustinum Super Epistolam ad Ephesios [j] . Confirmatur ratione sic: Verbi aeterna generatio est perfectissima operatio, ergo complacens et libera. Consequentia tenet quia secundum Philosophum II et X Ethicorum [k] operatio perfectissima est dilectissima. Antecedens probatur quia quanto terminus productus est maioris perfectionis, tanto operatio seu productio est perfectior. Sed Filius in divinis est infinitae perfectionis, ergo et eius productio. Sed ad hoc Pater non est indeterminatus, ergo determinatus.

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: licet Verbum infallibile a Patre gignatur immutabiliter necessitate exigentiae, tamen sine imperfectione Pater ipsum generat delectabiliter ac voluntate complacentiae. Prima pars probatur quia idem qui est purus actus necessario exigit quod existat in tribus suppositis. Sed illa tria non essent nisi Pater gigneret et Filium, et Pater et Filius spirarent Spiritum Sanctum. Ergo, necessitate naturalis exigentiae, Filius a Patre gignitur. Et confirmatur quia pater non potest non gignere Verbum, ergo necessario generat ipsum.

10 Primum corollarium: licet Pater Verbum gignat necessitate exigentiae, ab hac tamen excluditur necessitas coactionis et indigentiae. Patet pars prima per conclusionem. Sed secunda patet quia omnipotens cogi non potest, contra Aureolum [l] .

11 Secundum corollarium: quam repugnat Spiritum Sanctum a Verbo non spirari, tam necessario concurrit amor essentialis ad Verbum generari. Patet per secundam conclusionis partem, quae probatur per Richardum, De Trinitate, libro sexto, capitulo 17, dicentem " ingenitum velle de se habere conformem atque condignum idem videtur mihi quod gignere " [m] . L29r Ad idem est Dionysius De divinis nominibus dicens "amor divinus non dimisit Deum esse sine gignitione germinis " [n] . Unde Matthaeus tertio, " Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene " [o] etc.

12 Tertium corollarium: Pater, seu fecunditas paternae memoriae, nullo modo, postquam Verbum produxit, potuit aut voluit Verbum producere. Patet quia aliter ipsum genuisset voluntate antecedente, contra Augustinum, Ad Orosium, quaestione 8 [p] , et contra Magistrum in littera [q] . Item, tunc aliqua prioritas esset in divinis, quod est contra dicta in alia quaestione [r] .

[Secunda conclusio]

13 Secunda conclusio: quam repugnat paternam memoriam verbum fallibile ab aeterno produxisse, tam repugnat omnem actum aeternalem esse notionalem vel fuisse. Prima pars patet per dicta in alia conclusione. Confirmatur tamen quia repugnat aliquod fallibile existere et non mensurari tempore. Ergo nullum tale potuit producit sine [tempore]. Secunda pars probatur quia actus praedestinationis Petri vel alterius est actus aeternus et non est notionales, immo tribus personis communis, ergo.

14 Primum corollarium: nullius rei futuritio aut eius privatio caruit simpliciter temporis initio, seu semper fuit aut aeternaliter. Patet quia futuritio et privatio et similia aut illa sunt aliquid aut nihil. Si nihil, ergo non fuerunt temporaliter nec aeternaliter. Si sunt aliquid, aut creator vel creatura. Non primum, cum ipse sit purus actus semper praesens. Si aliud a Deo, sequitur quod non fuerunt ab aeterno, ut patet per primam conclusionis partem et eius probationem. Ex dictis videtur sequi quod contradictoria non posset simul esse vera, 'iudicium vel antichristum fore' non fuerunt vera ab aeterno quia non fuerunt ab aeterno. Secundo posset inferri quod ad negationes rerum aeternaliter extitisse, sequitur Deum ad extra aliquid produxisse aeternaliter. Patet quia, si Deus aeternaliter extra se nihil produxit, nullius rei ab aeterno negatio extitit, contra Hugolinum, libro secundo, quaestione secunda, articulo quarto [s] .

15 Secundum corollarium principale: non quilibet actus Patris aeternalis est appropriatus seu notionalis. Patet per secundam partem conclusionis quia actus quo Pater praescit futurum quodlibet [est] et tribus suppositis communis et per consequens non est notionalis.

16 Tertium corollarium: non omnis actus Patris cognitivus est Verbi infallibilis productivus. Patet quia aliquis est actus Patris aeternalis nullius termini productivus. Patet de actu quo Petrum praedestinavit.

[Tertia conclusio]

17 Tertia conclusio: licet memoria paterna sit fecunda complacenter et libere, tamen ad Verbi generationem non est determinata formaliter et proprie. Patet per primam conclusionem [t] prima pars. Secunda probatur quia sic determinari proprie importat imperfectionem, ergo memoriae paternae non est attribuendum. Antecedens patet quia potentia aliqua respectu cuius determinatur, respectu illius prius fuit in potentia quam in actu, sed hoc sonat imperfectionem.

18 Primum corollarium: quam necessario Pater summa beatitudine fruitur, tam necessario ab eodem Verbum infallibile gignitur. Patet quia tantum sibi complacet in Verbo quantum in se ipso. Ideo, Matthaeo, tertio , dicit: "Hic est Filius meus dilectus" [u] , etc.

19 Secundum corollarium: quam repugnat Patri non esse, tam [2] ipsum gignere est necesse. Patet tum quia sua actio est sibi connaturalis, tum etiam quia suum agere est suum esse.

20 Tertium corollarium: licet a memoria paterna libere, complacenter, ac naturaliter Verbum aeternum dicatur, non tamen proprie aut formaliter ad hoc praedeterminatur. Patet per dicta, ex quibus potest inferri pars negativa conclusionis.

[Obiectiones et Responsiones]

21 Contra primam conclusionem [v] arguitur: Verbum aeternum non potest esse et non esse indifferenter, ergo non producitur libere et complacenter. Antecedens est notum. L29v Consequentia patet quia illa solum producuntur libere quae possunt aliter se habere, seu quae possunt esse et non esse.

22 Secundo, per dictum Richardi II De Trinitate, capitulo septimo in fine , ubi dicit, " quamvis uterque, scilicet Filius et Spiritus Sanctus, a Patre sit, est tamen alius et alius modus procedendi " [w] , [et] in sexto et in alio. Sed certum est quod, si Filius producitur libere et complacenter, cum Spiritus Sanctus etiam sic procedat, sequitur quod non esset alius et alius procedendi modus in ipsis.

23 Tertio contra tertium corollarium [x] : videtur esse Augustinus IX De Trinitate, capitulo ultimo, dicens quod " partum mentis praecedit appetitus quidam " [y] . Item, contra hoc, vide Scotum, distinctionem 6 primi [z] .

24 Contra secundam partem secundae conclusionis et eius corollaria [aa] : si esset aliquis actus aeternalis non notionalis, sequitur quod essent plures dii. Patet quia quilibet actus aeternus est ipsemet Deus. Ergo, si ponatur multitudo actuum aeternorum, oportet ponere multitudinem deorum, quod est absonum. Confirmatur quia in divinis idem est scire et intelligere et velle et his similia.

25 Contra secundam corollarium [ab] : Spiritus Sanctus eodem amore amat se quo Pater et Filius amant ipsum. Sed ille actus amoris in Patre et Filio est notionalis, ergo etiam in Spiritu Sancto. Eadem ratione, quilibet actus Patris aeternalis erit notionalis.

26 Contra tertium corollarium [ac] : si Deus agit aliquid ad intra actu essentiali, ergo aliquid non [3] notionale producitur ad intra. Patet consequentia, quia ab activo ad passionem est bona consequentia, sicut sequitur Deus creat, ergo aliquid creatur ita sequitur [quod] Deus agit, ergo aliquid agitur.

27 Contra tertiam conclusionem [ad] : paterna memoria non potest Filium non producere, ergo necessaria est ipsum producere, ergo non libere. Tenet consequentia quia liberum et necessarium opponuntur.

28 Secundo, sequeretur quod voluntas haberet rationem principii, ut sic in tali generatione. Consequens est falsum quia vel esset voluntas accedens, antecedens, vel coaeva. Non primum quia ille fuit error Eunomii dicens falsum esse Filium voluntatis accedentis ut dicit Augustinus III De Trinitate, capitulo 20 [ae] . Nec secundum per tertium corollarium primae conclusionis [af] . Nec tertium quia Filius non diceretur a Spiritu Sancto, quod est erroneum.

29 Tertio contra secundum corollarium [ag] : quantam repugnantiam includit 'Patrem esse et non esse', tantam includit 'Filium non gignere'. Ergo talis contradictio vel repugnantia potest ostendi via primi principii, et sic sequitur quod diversitas vel pluralitas divinarum personarum posset demonstrari evidenter, contra superius dicta. Prima consequentia patet quia 'Patrem esse [et non esse]' includit contradictionem ita formaliter quod talis contradictio potest evidenter ostendi ex primo principio. Ergo 'Patrem Filium non producere' sequi contradictionem potest ostendi veritate primi principii, quod est falsum.

30 Ad primam [ah] , dicitur quod voluntatem concurrere ad Verbi productionem seu voluntatem esse principium productivum Filii potest intelligi dicitur uno modo antecedenter principative, alio modo complacenter seu delectabiliter coexigitive. Tunc ad rationem conceditur antecedens principale et negatur consequentia, sumendo 'concursum voluntatis' secundo modo. Si autem primo modo, conceditur tota ratio, nec est contra dicta.

31 Ad secundam [ai] , quod est auctoritas [Richardi] [4] cum Nostro Doctore Gregorio, libro primo, distinctione sexta, articulo secundo [aj] , quod est unicus modus procedendi utriusque, nec auctoritas huius doctoris in hac parte est credendum.

32 Ad tertiam [ak] , dicitur quod ibi Augustinus loquitur de partu mentis nostrae, non divinae, ut patet videri in textu sequenti.

33 Ad primam contra secundam conclusionem [al] , negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod Anselmus, Monologion, capitulo 62 usque ad 65, ubi tractat hanc materiam dicens, " dubium esse non debet quod Pater et Filius et eorum unus quisque se ipsum et alios ambos dicit sicut se et alios " [am] , L30r intelligit quod si ita est, quomodo non sunt in summa essentia tot verba quot sunt dicentes? Et subdit capitulo 63, " sicut singulus eorum est sciens et intelligens ita singulus quisque dicens, nec tamen omnes simul sunt tres dicentes sed unus solus dicens " [an] . Quid namque ibi dicitur nisi eorum essentia? Si ergo illa una sola est, unum solum est quod dicitur, ergo si unum solum est quod dicitur, unum etiam solum est quod dicit et quod dicitur. Sequitur ibi non esse plura verba. Vide ibi "processum ".

34 Ad idem, est processus Henrici de Gandavo, parte prima, articulo 42 , ubi quaerit " utrum intelligere [Dei] quod non est nisi essentiale correspondeat in Deo aliquod Verbum essentiale" [ao] , ubi ostendit quod non satis prolixe. Qui vult, videat per hoc possunt [solvi] [5] aliae duae rationes et confirmatio primae.

35 Ad primam contra tertiam conclusionem [ap] , conceditur antecedens et consequens primum, et negatur consequentia secunda, et ad probationem quia libertas opponitur necessitati dicitur hoc verum esse de libertate coactionis et indigentiae, non autem opponitur necessitati complacentiae et immutabilitatis.

36 Ad secundam [aq] , potest dici sicut ad primum contra primam conclusionem quia, si intelligitur quod voluntas producat Filium antecedenter principative, negatur consequens et consequentia. Si vero complacenter et coexigitive, sic potest concedi consequens. Et dicitur ultra ad improbationes quod voluntate coaeva producitur, et cum infertur 'ergo Filius a Spiritu Sancto non distincta', negatur consequentia sumendo uniformiter 'voluntatem' seu 'voluntarie producere'.

37 Ad tertiam [ar] , negatur consequentia quia, licet unum repugnet tantum sicut aliud, tamen una contradictio est [quod] non stat nec tantum apparet nobis sicut reliqua. Ideo non sequitur quod, si una repugnantia possit per nos demonstrari veritate primi principii, quod etiam alia per nos evidenter possit ostendi.

38 Ad rationes in oppositum, patet ex dictis quomodo voluntas concurrit ad generationem Filii. Item, quare memoria paterna non est proprie determinata, ut probant argumenta, quamvis forte improprie posset dici determinata.

[Conclusiones]

39 " [Praeterea] [6] quaeri solet " [as] . Haec distinctio continet tres conclusiones. Prima quod sicut Deus Pater non necessitate nec voluntate, nec nolens aut volens est Deus, sic Deus Pater non necessitate nec voluntate Filium genuit, nec nolens nec volens ipsum genuit, ad intellectum haeretici.

40 Secunda conclusio quod, licet in Deo idem sit esse natura et voluntas, non tamen sequitur quod, si Verbum Dei est natura Filius, quod propter hoc sit Filius voluntate, sicut non sequitur praescientia et divina voluntas sunt idem igitur quidquid dicitur de una et de altera. Nam praescientia est de bonis et malis, voluntas vero tantum de bonis vel respectu bonorum.

41 Tertia conclusio quod Pater genuit Filium volens sicut et potens, et bonus ipsum genuit et sapiens, non tamen voluntate praecedente vel accedente, nec naturali coactus necessitate vel ductus genuit Filium. Et ideo non nolens sed volens genuit ipsum, scilicet voluntate approbante vel complacente, ut supra est dictum etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus