Liber I, Quaestio 8

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev-master | November 20, 2015

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q8

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L30r

[Liber I, Quaestio 8]

[Circa textum]

1 " Hic quaeri solet " [a] . Ista est distinctio septima primi quae ad praecedentem sic continatur quia postquam Magister determinavit de divina generatione quantum ad modum et formam, hic incipit determinare de ea quantum ad agendi potentiam. Et dividitur in duo quia primo inquirit an potentia generandi conveniat Patri aeterno, secundo an [1] haec reperiatur in Filio. Secunda ibi, " item quaeritur a quibusdam " [b] .

2 Prima in tres quia primo movet quaestionem, secundo circa eam ponit suam determinationem, tertio ex dictis Augustini recitat cuiusdam obiectionis enodationem. Secunda ibi, " cui versutiae " [c] . Tertia ibi, " sed vehementer " [d] .

3 Secunda pars principalis dividitur L30v in tres. Primo movet quaestionem et ponit eius responsionem, secundo suae responsionis ostendit explanationem. Secunda ibi, " ita etiam, cum dicitur " [e] . Et haec est sententia et divisio in generali praesentis distinctionis.

[Quaestio]

4 Utrum generatio activa in Patre sit perfectionis simpliciter immensae.

[Rationes principales]

5 Quod non nulla ratio suppositibilis dicit perfectionem, ergo nec activa generatio. Tenet consequentia quia generatio activa est ratio suppositibilis Patris. Antecedens patet quia tunc in divinis foret alia bonitas quam essentialis. Tum etiam quia non producere tunc argueret imperfectionem, et sic nec essentia divina nec Spiritus Sanctus essent simpliciter perfecti.

6 Secundo, sequeretur quod omnes personae divinae non essent tam perfecte sicut essentia. Patet consequentia quaelibet persona caret aliqua ratione suppositibili quia Pater non habet rationem suppositibilem Filii, nec Spiritus Sancti, nec econverso.

7 Tertio, sequeretur quod theologus evidenter posset probare generationem in divinis esse. Consequens est falsum. Patet consequentia quia evidenter potest deduci quod quidquid est Deus, ipse est omne quod melius est ipsum esse quam non esse simpliciter, cum sit " illud quo maius cogitari non potest " [f] , ut inquit Anselmus in Prosologion .

8 In oppositum generatio in divinis est Pater, sed Pater est immensae perfectionis seu immensa perfectio, ergo.

[Prima conclusio]

9 Prima conclusio: licet a Filio et Spiritu Sancto nullum verbum divinum sit generabile, tamen per dicere Filii aut Spiritus Sancti est producibile aliquid. Prima patet quia aliter essent plura verba in divinis possibilia, immo de facto ponenda contra fidem. Secunda pars probatur quia per dicere totius Trinitatis omnia creata sunt producta et producbilia produci possunt. Patet illud Psalmus "ipse dixit et facta sunt" [g] . Item Iohannes primo "per ipsum omnia facta sunt" [h] .

10 Primum corollarium: quod non omnis dicens verbo dicit verbum, licet forte econverso sit verum. Patet quia dicere verbum divinum praecise et proprie Patri convenit, dicere autem verbo tribus competit, ut patet per conclusionem. Ex quo videtur sequi quod, licet ad intra omne dicere sit intelligere, non tamen omne intelligere est dicere.

11 Secundum corollarium: quod posse Patris aeternum verbi productivum non est pura relatio seu mere relatum. Patet quia relatio non est Patri ratio sic essendi simpliciter, ergo nec ratio agendi. Ex quo sequi videtur quod sicut essentia est Patri ratio essendi, sic etiam videtur esse ratio verbum producendi. Ex quo ultra sequitur quod potentia generandi verbum divinum dicit rem absolutam quantum ad principale significatum, licet cognoscet respectu ad genitum.

12 Tertium corollarium: licet verbum habeat a Patre esse et agere, tamen Pater et Filius producunt aeque libere. Patet quia Filius non determinatur a Patre aliqua naturali necessitate, ergo aeque libere producunt Spiritum Sanctum, sicut Pater ipsum verbum generat. Antecedens patet ex dictis superius. Sequitur ulterius quam repugnat verbo intrinsece dependere tam necessario repugnat ei Patrem praeexigere seu praeindigere. Patet quia omnia illa important imperfectionem. Illud corollarium est contra Scotum libro primo, distinctione 6 [i] .

[Tertia conclusio]

13 Tertia conclusio: quod licet non sit perfectionis [2] in generatione quod aliquid per ipsam producatur de non esse ad esse, tamen aliquod posse generare quod esse non est evidenter probabile est perfectionis simpliciter immensae. Prima pars probatur quia, si sic, sequeretur quod divina generatio careret aliqua perfectione simpliciter. Consequens est falsum. Patet consequentia quia Filius nec per generationem nec per aliquid aliud producitur de non esse ad esse. Secunda pars probatur quia, si sic, sequeretur quod 'Deum esse trinum' esset demonstrabile efficaciter et evidenter posset probari. Consequens fuit prius improbatum. Patet consequentia quia sicut probaretur personarum dualitas et ipsarum trinitas. Tertia pars probatur quia posset producere verbum finitum est perfectionis creatae memoriae, ergo posset producere increatum erit perfectionis immensae memoriae increatae. Confirmatur quia intelligere L31r Patris est immensae perfectionis, ergo. Patet consequentia quia dicere Patris est suum intelligere formaliter et consequenter est actus vitalis et immensae perfectionis.

14 Primum corollarium: non minoris perfectionis est dicere Patris notionale quam intelligere eius intrinsecum et essentiale. Probatur quia utrumque est immensae perfectionis, ut patet per conclusionem.

15 Secundum corollarium: tam formaliter potest esse beatus suo dicere notionali quam formaliter beatificatur suo intelligere essentiali. Patet quia Pater beatificatur formaliter omni sua perfectione immensa. Et ista sunt duo corollaria contra Scotum distinctione 6 primi .

16 Tertium corollarium: nulla ratio seclusa fide et clara visione viatorem certificat quare Pater in divinis non plura verba seu plures filios producit aut generat. Intelligo de communi lege. Patet quia hoc sola fide creditur quod una sola persona in divinis potest esse generata. Confirmatur quia omnem potentiam et perfectionem quam habet Pater habet Filius et Spiritus Sanctus, ergo ratione non potest convinci plures filios non posset produci. Patet ex dictis ex quo patet corollarium responsivum quod, licet verbi aeterni generatio sit simpliciter immensa perfectio, non tamen eius negatio in quolibet est perfectionis privatio [3] . Patet per Dominum Aegidium, distinctione quarta primi, parte prima, quaestione 2, ubi in solutione primi argumenti principalis , dicit " aliquid est perfectionis in uno supposito quod non est perfectionis in alio. Ideo, licet sit perfectionis in Filio quod generetur, non tamen oportet quod sit perfectionis in Patre et Spiritu Sancto " [j] . Etiam per dictam apparet istud corollarium.

[Obiectiones et responsiones]

17 Contra primam partem primae conclusionis [k] : cui competit principium generationis in divinis, eidem competit verbum divinum generare. Sed Filio et Spiritu Sancto convenit principium generationis, ergo. Maior patet quia tanti habitus vel latitudinis debet esse actus generationis, quantae est principium productivum verbi. Minor patet quia essentia videtur esse principium generationis.

18 Secundo, Filius et Spiritus Sanctus habent perfectionem simpliciter quam habet Pater, ergo a Filio et Spiritu Sancto verbum divinum est generabile. Tenet consequentia quia per dictam posse generare est perfectionis simpliciter immensae. Antecedens est catholicum.

19 Contra secundum [l] et tertium corollarium [m] : si essent vera, sequeretur quod Deus ad extra ageret mere naturaliter et necessario. Consequens est falsum quia mere libere agit et contingenter. Patet consequentia quia eodem modo et eadem actione Deus producit verbum suum et creaturas suas per corollaria.

20 Contra secundum conclusionem: in omni producente requiritur quod habeat naturam producti termini seu producendi, ergo Pater Filium aliquo modo praecedit. Tenet consequentia et antecedens notum quia oppositum videtur contra naturam et rationem.

21 Secundo, Filius non potest facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem, ergo Filius a Patre dependet in suo agere. Antecedens patet in Evangelio Iohannis. Et consequentia videtur nota quia, si Sortes non potest agere nisi prius videat illud alium agere, videtur quod in sic agendo dependeat ab illo.

22 Tertio, omne principatum praesupponit suum principium, ergo Pater praecedit Filium. Tenet consequentia quia Pater est principium Filii. Antecedens probatur quia prius est causam esse quam ipsam esse causam quia sequitur, a est causa, ergo est, sed non econverso. Sed principium non solum praesupponitur a principato in esse causae vel principii, sed in esse absoluto, ergo.

23 Contra tertiam corollarium: Pater est liber a se et Filius non sed a Patre, ergo Filius est minus liber quam Pater. Consequentia bona et antecedens patet quia quidquid Filius est et habet, habet a Patre.

24 Secundo, ex dicto Christi Lucae 2 " in his quae Patris mei sunt oportet me esse " [n] , ergo necessario et non libere agit. Patet consequentia quia per li 'esse' videtur importari necessaris quadam.

25 Contra corollarium ultimum: Filius tam perfecte procedit a Patre in persona distincta quam perfecte si procederet L31v distinctus, personaliter, et essentialiter, sed tunc Filius a Patre dependeret et ipsum praeexigeret, ergo et nunc.

26 Contra secundam partem tertiae conclusionis [o] : omne illud quod est perfectius est communicabilius, sed ergo Deum se communicare producendo. Est probabile quia summe perfectum est summe communicabile. Modo est probabile quod Deus est ens summe perfectum.

27 Secundo, repugnat esse naturam intellectualem independentem et eam non producere aliquod verbum expressivum eius. Sed divina essentia et huiusmodi, ergo. Minor nota et maior probatur quia non repugnat memoriae finitae dicere se per verbum expressum sui comprehensivum, ergo non repugnat memoriae immensae et infinitae, ergo. Tenet consequentia quia Deus est comprehensivus sui per intellectum et per consequens immensi verbi productivus et formativus et non per creationem, igitur per generationem, et habetur intentum. Ratio fundatur super illo dicto Augustini, libro De cognitione beatae vitae , ubi dicit "cum mens se cogitat quasi mentem sibi similem generat" [p] . Hoc est fundamentum et medium Hugolini.

28 Tertio, " quidquid de ratione formali est principium productivum alicuius secundum suam rationem formalem in quocumque illud est erit a se principium productivum alicuius " [q] . Sed " intellectus habens obiectum sibi praesens ex ratione formali est principium notitiae genitae " [r] , ergo cum talis sit in Deo, sequitur quod ibi sit notitia genita. Haec est ratio Scoti, distinctione secunda primi

29 Contra secundum corollarium [s] : si esset verum, sequeretur quod ratio suppositibilis esset ratio beatificativa aequaliter intellectus creati sicut divina essentia. Consequens est falsum, ergo. Iohannes de Marchia [t] .

30 Contra tertiam corollarium [u] : relationes eiusdem speciei non possunt multiplicari nisi secundum naturalem distinctionem. Sed talis [4] distinctio non est ponenda in divina essentia, ergo ibi esse plures filiationes, et per consequens non possunt esse plures filii. Sanctus Thomas, parte prima, quaestione 41, articulo 6 [v] .

31 Secundo, " praecisa ratio quare Pater non potest generare alium Filium est quia ista filiatio huiusmodi est tota quantitas subsistens " [w] , quare multiplicari non potest. Aureolus, libro primo, distinctione 7, quaestione 2, articulo 3 .

32 Tertio, quia repugnat esse plures relationes [5] eiusdem rationis in eodem fundamento nisi propter diversitatem absolutorum. Sed in Deo non possunt esse plura absoluta, ergo nec plures tales relationes, et per consequens nec plures filii. Ockam, distinctione 7 primi, quaestione 3, articulo 2 [x] .

33 Quarto, actus adaequatus principio productivo et semper stans non compatitur secum alium actum eiusdem rationis ab eodem principio. Sed sic est de actum paternae generationis in divinis, ergo non possunt esse plures filii. Henricus, Quolibet 6, quaestione prima [y] .

34 Quinto, " si possunt esse plures productiones in divinis eiusdem rationis, ergo infinitae " [z] . Sed quidquid potest esse in Deo est ibi de facto, ergo infinitae ibi formet generationes. Scotus, suo quolibet, quaestione secunda .

35 Sexto, " producere plures notitias in divinis est simpliciter impossibile ex eo quod notitia ista non esset in natura divina nisi esset Deus, nisi tota latitudo simpliciter infinita notitiae possibilis produci per modum notitiae seu verbi esset productio " [aa] , ergo. Ratio est assignabilis quare plures filii non generantur, et per consequens non sola fide tenetur. Hugolinus, distinctione 7 primi, quaestione 2, conclusione 2 , vide ibi.

36 Septimo, Pater non potest alia notitia nosce se quam modo cognoscat se, ergo non potest aliud verbum producere. Consequentia nota quia omne verbum est notitia. Antecedens patet quia Pater nunc infinite novit se quanta sapientia quanta est sua essentia ut patet per Augustinum, De Trinitate, libro [15], capitulo 14 [ab] . Confirmatur illud antecedens quia aut illud verbum esset L32r perfectius aut minus aut aeque perfectum. Nullum horum est dandum, ergo.

37 Octavo, si aliud verbum producere posset, non perfecte Pater se dixisset. Consequens est falsum. Istae tres rationes sunt Bonsemblantes quas ponit in suo primo quaestione [ac] , qua quaerit utrum potentia generandi sit in Filio.

38 Nono contra illud corollarium, videtur esse processus Domini Aegidi, distinctione 7 primi, quaestione ultima , ubi dat differentiam inter verbum nostrum et divinum. Prima quia " verbum divinum semper de scientia nascitur " [ad] , nostrum vero verbum quandoque de ignorantia. Secunda quia " scientia Dei est immutabiliter stabilis " [ae] nostra vero amissibilis. Tertia quia " verbum divinum [numquam] est informe " [af] , semper autem nostrum non est formatum. Quarta quia " divinum nascitur de tota scientia Patris " [ag] , non autem nostrum potest formari de omnibus speciebus in memoria contentis ex quibus videtur concludi unitas divini verbi et pluralitas nostri.

39 Ad primam [ah] , dicitur quod 'essentia esse principium generationis divini verbi potest' sumi dupliciter. Primo modo ut ipsa essentia in se absolute considerata, et sic non est principium, nec generat, nec generatur. Alio modo capitur ut subsistit paternitati vel ut est in supposito paterno, et sic potest dici principium generationis, et tunc minor est falsa.

40 Ad secundam [ai] , negatur consequentia quia, licet illud posse sit perfectionis in Patre, non tamen in Filio aut Spiritu Sancto.

41 Secundo, potest dici quod, licet Filius habeat omnem perfectionem et potentiam, non tamen potest exire in actum generationis quia non habet proprietatem generationi congruentem, scilicet paternitatem, sed oppositam, scilicet filiationem.

42 Tertio, posset dici quod eadem perfectio et eadem potentia est qua Pater generat et Filius gignitur quia in nulla re absoluta differunt.

43 Quarto, cum dicitur quod 'Filius non habet potentiam generandi quam habet Pater' potest dupliciter intelligi. Uno modo Filius non habet potentiam generandi, id est qua possit generare, et sic conceditur. Alio modo non habet potentiam qua possit gigni seu generari vel genitus esse qua potentia Pater est potens ut generet, et sic negatur.

44 Ad secundam [aj] , negatur consequentia, et ad probationem dicitur quod, si modus et actio sumantur nominaliter et realiter, tunc conceditur antecedens et negatur consequentia quia unicus est modus quo producit Deus. Si vero sumantur [6] modaliter et adverbialiter, tunc antecedens negatur.

45 Ad primam contra secundam conclusionem [ak] , negatur antecedens universaliter. Et licet increatis veritatem habeat, non tamen in divinis quia mensura divinae productionis ad intra est aeternitas. Ideo non est ibi praeexigentia nec praecessio tam ratione identitatis essentiae quam illationis corollativae.

46 Ad secundam [al] , negatur consequentia ratione identitatis naturae.

47 Ad tertiam [am] , loquendo conformiter ad praedictam, posset dici quod in divinis proprie nihil est principatum quia hoc importat imperfectionem.

48 Secundo, posset negari antecedens loquendo de suppositione vel praeexigentia, sicut debet intelligi conclusio et suum corollarium.

49 Ad quartam [an] , negatur consequentia ratione [7] identitatis naturae.

50 Ad illud Luce [ao] , dicitur quod li 'oportet' non denotat oportunitatem necessitatis sed potius congruitatis.

51 Secundo, dicitur quod, si notet necessitatem, non tamen consequentis sed consequentiae, et talis non repugnat libertati, sed simul stant.

52 Tertio, posset dici quod ibi loquitur secundum humanitatem, hic autem loquor de sola trinitate, ideo non sequitur.

54 Ad primam contra tertiam conclusionem [aq] , dicitur quod non sequitur evidenter Deus est infinita bonitas et libertas, ergo communicat se producendo Filium sibi aequalem quia antecedens L32v est concedendum de essentia divina et Spiritu Sancto, et tamen non communicant se illo modo.

55 Ad secundam [ar] , diceret philosophus vel fidei adversarius quod, licet memoria increata intelligeret se, non tamen per verbum distinctum ab ea realiter vel personaliter. Et diceret ultra quod melius et perfectius esset quod memoria creata esset met sua intellectio seu notitia quam quod intelligat per verbum vel notitiam ab ea distinctis.

56 Item per idem, posset concludi quod essentia divina generaret verbum, quod est falsum.

57 Ad auctoritatem Augustini [as] , dicitur quod solum loquitur de mente creata quod patet per hoc quod dicit 'generat quasi sibi similem' quia constat quod verbum divinum simpliciter est non quasi aequale et simile Patri. Et per hoc voluit nos Augustinus manuducere ad sic, esse in mente increata, sed per hoc non convincit evidenter.

59 Ad aliud [au] , sequitur quod ratio suppositibilis, etc. Conceditur consequens.

60 Ad primam contra tertium corollarium [av] , dicitur quod ratio fundatur super falso. Primo. quod Deus non possit multiplicare individua sub una specie, error. Item, quod formae non recipiunt divisionem sine materia, error. Isti sunt duo articuli condemnati super quibus ratio videtur fundari.

61 Ad secundam [aw] , negatur antecedens quia si ratio valeret posset concludi quod ibi non essent tres personae quia quaelibet divina persona quantitatem divinam subsistentem includit naturaliter et essentialiter, ut tenet fides, ergo eodem modo sequitur quod non sit nisi una persona. Ratio patet a simili.

62 Ad tertiam [ax] , primo posset negari maior per adversarium quia secundum Alphonsum [ay] non plus repugnat esse plures in eodem fundamento relationes quam plura activa eiusdem rationis. Sed secundum concedit ipsemet Ockham ibidem [az] , ergo.

63 Ad quartam [ba] , dicitur quod, si ratio concluderet per simile, probaretur quod Pater solus esset in divinis, quod est falsum. Ideo fidei adversarius illam negaret maiorem.

64 Ad quintam [bb] , negatur consequentia de forma quia nec sequitur in creaturis iste potest generare duos filios, ergo infinitos quia, si ratio valeret, etiam posset inferri duae personae sunt productae, ergo infinitae, quod est haereticum.

65 Ad sextam [bc] , negatur antecedens. Ad probationem dicitur quod non valet quia latitudo tota perfectionis quae est in omnibus tribus personis est in solo Patre, et notitia tota possibilis, et totus amor, et tota perfectio, ex quo posset inferri quod non sunt plura supposita, sed solum Patris. Patet ergo quod non sequitur Filius est tota latitudo perfectionis, etc. Ergo patet sic arguendo Pater est tota perfectio deitatis, ergo nullus alius ab eo est immensa perfectio deitatis.

66 Ad septimam [bd] , negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod non ostendit evidenter quia, licet omne verbum sit notitia, tamen posset dici quod ab eodem verbo notitia qui est Pater posset esse aliud verbum. Secundo, posset dici quod, dato quod ratio probaret quod Pater non posset aliud verbum gignere, non tamen ostendit quod Filius non possit generare. Tertio, dicitur quod, si sumitur antecedens pro notitia in qua, tunc supponit quod deberet probare quia secundum Augustinum " Pater omnia novit in se et omnia novit in verbo " [be] . Ex quo patet quod verbum est notitia in qua Pater novit. Dicere ergo Pater non potest alia notitia noscere [8] se, sumendo sic 'notitiam', patet quod petit principium quia supponit quod est probandum. Si vero sumatur notitia qua Pater noscit, tunc adversarius negaret consequentiam primam.

67 Per hoc patet ad octavum [bf] , quod non sequitur Pater perfecte se dicit, ergo non potest aliud verbum dicere. Et respondeo semper sicut diceret infidelis vel fidei adversarius.

68 L33r Ad processum Domini Aegidii [bg] , dicitur quod solum intendit differentia probare inter verbi Dei et nostri. Tamen per hoc non probat evidenter quin Pater posset alium Filium generare et alium Spiritum Sanctum spirare.

69 Ad primam in oppositum [bh] , negatur antecedens. Secundo modo posset dici quod sicut hanc esse personam non dicit perfectionem simpliciter, tamen esse personam dicit perfectionem simpliciter sic esse suppositum dicit perfectionem simpliciter, licet hoc suppositum esse non dicit.

70 Ad secundam [bi] , patet per idem quod, licet Patris suppositum non sit suppositum Filii nec econverso, quia tamen uterque est suppositum nihil deficit eis perfectionis.

[Conclusiones]

71 " Hic quaeri solet " [bj] . Haec distinctio continet quattuor conclusiones.

72 Prima: quod Patrem generare Filium non est aliquid subiectum potentiae divinae aut voluntati, est tamen aliqua potentia vel voluntas, nec tamen sequitur personam quae hoc potest vel vult potentiorem esse persona quae hoc non potest vel vult.

73 Secunda conclusio: quod, licet Filius non possit generare, hoc tamen non est ex impotentia sed ex proprietate quia non oportet eum generare. Aliter qua ratione Filius generasset nepotem, futuri nepos generasset pronepotem, et sic sine statu. Filius ergo non potest esse Pater, nec sui, nec alterius, nec hoc provenit ex impotentia, sed ex proprietate generationis qua sic est Filius quod non potest esse Pater.

74 Tertia conclusio: quod Pater est potens natura sive essentia Filium gignere, et eadem potentia est in Filio qua potuit gigni et in Patre qua potuit generare.

75 Quarta conclusio: licet sit eadem potentia qua Pater potest gignere et Filius gigni, tamen est alia proprietas seu notio qua Pater est genitor et alia qua Filius est genitus ita quod referendo posse generare et posse generari ad proprietatem, tunc Pater habet aliquod posse quod non habet Filius et econverso. Et illud posse est notionale et relativum quia non dicit quid sed ad, [9] unde non sequitur Pater habet potentiam generandi et Filius non, ergo aliquam potentiam vel aliquod posse habet Pater quod non habet Filius. Sed eadem potentia Pater generat qua Filius generatur quia Pater potest generare et Filius generari. Sicut etiam non sequitur Pater habet potentiam quod sit Pater et hanc non habet Filius, ergo aliquam potentiam habet Pater quam non habet Filius.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus