Liber I, Quaestio 9

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev-master | April 29, 2014

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b1q9

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L33r

Liber I, Quaestio 9

Circa Textum

1 " Nunc de veritate sive proprietate " [a] etc. Haec distinctio 8. Ad praecedentem sic continatur quia postquam Magister ostendit in divinis esse veram generationem, nunc in [1] ista distinctione ponit multitudinem proprietatum significantem eius perfectionem. Et dividitur in tres partes quia primo determinat Magister de Dei aeterna entitate, secundo de eius incommutabilitate, tertio de eius simplicitate. Secunda ibi " Deus in solius essentia " [b] , tertia ibi " eademque [2] " [c] . Prima in tres, nam primo ostendit quomodo hoc nomen 'esse' vel 'essentia' est Deo proprium, secundo ex dictis movet dubium, et tertio respondet ad ipsum. Secunda ibi " hic diligenter " [d] . Tertia ibi " illud ergo quod " [e] . Secunda pars principalis manet indivisa, sed tertia dividitur in duas quia primo Magister ostendit divinae naturae simplicitatem per comparationem et relatum ad extra, secundo per relatum ad intra. Secunda ibi " hic diligenter [3] " [f] . Et haec est divisio praesentis distinctionis.

[Quaestio]

2 Utrum sola prima causa entis producibilis sit simplex, [4] necessaria, et incommutabilis seu invariabilis?

[Rationes principales]

3 Quod non aliqua creatura est indivisibiliter simplex, ergo etc. Antecedens probatur tum quia cuilibet gradui specifico cuiuscumque rei correspondet esse punctale et indivisibile. Patet quia, quantumcumque parvus gradus adderetur aut demeretur, non maneret in illa specie igitur talis res indivisibiliter est.

4 L33v Secundo, aliud citra primam causam est necesse esse, ergo. Antecedens patet per Doctorem Sanctum Contra Gentiles, libro secundo, capitulo 29 , ubi ex dictis concludit " ille ergo res in quibus non est materia, vel, si est, non est potentialis ad aliam formam, non habent potentiam ad non esse, ergo necesse est simpliciter eas esse " [h] . Sed certum est quod angelus nec anima habent materiam, ergo. Confirmatur quia angelus et anima non habent in se principium deducens ea ad non esse, ergo illa non habent potentiam ad non esse, ergo de se sunt necesse esse.

5 Tertio, in causa prima est distinctio absoluta modalis et distinctio conceptualis seu virtualis, ergo. Antecedens pro prima parte est Iacobi de Viterbio [i] et secunda Alphonsi, octava distinctione primi, articulo secundo, conclusione quarta [j] . Patet consequentia quia quaelibet talis distinctio summae simplicitati repugnat.

6 In oppositum est Magister in hac distinctione [k] . Item, Apostolus Primae ad Timotheum 6 dicit quod " solus Deus immortalitatem habet " [l] . Item, Augustinus III De Trinitate dicit " solus Deus non mutatur, nec potest mutari " [m] .

[Prima conclusio]

7 Prima conclusio: tam necesse est primam causam esse quam necesse est creaturam esse posset. Probatur quia quanta necessitate Deus est Deus et omnipotens, tanta necessitate est ad extra productivus, et tanta necessitate ad extra aliquid potest produci et potest habere esse, ergo etc.

8 Confirmatur quia, si prima causa nihil posset ad extra producere, hoc videretur ex eo quod quodlibet producibile esset productum, sed hoc est impossibile. Nec etiam obstat hoc quia adhuc posset hoc totum corrumpere et iterum recreare, ergo.

9 Primum corollarium: licet non stet creaturam non posse non esse, tamen si prima causa ageret ad extra per modum naturae, quodlibet producibile esse esset necesse. Prima pars patet quia quodlibet creatum a Deo contingenter producitur et in esse conservatur. Secunda patet quia, si unum produceret et aliud non, aut hoc esset quia esset determinatus ad producendum illud et non aliud, et hoc non quia illud est libere producere cum aeque possit unum sicut aliud, aut hoc esset quia unum posset produci et aliud non, sed hoc non quia sic esset producibile et non producibile.

10 Secundum corollarium: si prima causa ageret ad extra necessario et naturaliter omnia producibilia et corruptibilia produceret et corrumpet simul et aequaliter. Patet quia si a ignis se solo posset producere b calorem et corrumpere b calorem, simul ipsum corrumperet et produceret. Ergo cum prima causa se sola potest quidquid cum alio potest in genere efficientis, sequitur propositum quod si ageret naturaliter, etc.

11 Tertium corollarium: non stat primam causam esse productiva omnis producibilis creaturae et ad ipsam ad extra agere de necessitate naturae. Patet ad eam producere naturaliter, sequitur omnia producibilia produci et corrumpi simul et aequaliter. Sed hoc implicat [contradictionem], ergo.

[Secunda conclusio]

12 Secunda conclusio: licet tantum tria supposita distinguuntur in super simplici essentia, tamen ibi non proprie dicitur esse diversitas seu differentia. Prima pars patet per fidem quia alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus, ergo tantum tria supposita distinguuntur in divina essentia. Confirmatur quia distinctio vel differentia nihil est, igitur non sunt ponendae in Deo. Patet quia quidquid est in Deo est aliquid. Antecedens patet quia si solus Deus et homo essent et nihil aliud, adhuc Deus et homo differrent, ergo distinctio vel differentia non sunt aliquid vel aliqua. Pro ista L34r conclusione est processus Augustini VI De Trinitate, capitulo 4, de magnis [n] et capitulo 14, de parvis [o] . Ex secunda parte conclusionis, sequitur quod licet posset vere dici et proprie quod aliquae res distinguuntur re, et intentione, et ratione, non tamen proprie dicitur quod sit distinctio intentionalis, realis, et rationis. Patet quia distinctio nihil est, ergo non est. Patet consequentia quia quod simpliciter nihil est non est.

13 Primum corollarium: omnis perfectio quae Deus est realiter est qualibet perfectio Dei formaliter. Patet quia, si divinae perfectiones aliquo modo differret vel differentur, sequeretur quod non tantum divina supposita differentur in divina essentia. Consequentia [patet in] primam partem conclusionis secundae [p] .

14 Secundum corollarium: quod sicut inter perfectiones divinas non stat distinctio formalis, sic eis repugnat distinctio rationis aut modalis. Vel sic, sicut non stat divinas perfectiones distingui formaliter, sic repugnat eas distingui ratione ac formaliter. Patet quia aliter in eis non esset summa simplicitas et indifferentia.

15 Tertium corollarium: quam repugnat ex parte deorum pluralitas, tam repugnat in Deo formalis perfectionum diversitas. Patet quia, si talis formalitatum pluralitas esset possibilis in Deo, sequitur aliquid esse Deum simpliciter formaliter quod non est omnis Deus. Item, sequeretur quod aliquid esset Deus realiter quod est mere contingenter, sed ista tantum repugnat quantum repugnat esse plures deos, ergo. Prima consequentia probatur quia, si iustitia divina est Deus formaliter, tunc divina sapientia, si formaliter non sit iustitia, tunc non [5] erit Deus formaliter. Secunda patet consequentia quia 'Deum velle beatificare Petrum' est Deus realiter, et tamen per ponentes huiusmodi formalitates est Deus contingenter [6] .

16 Ista tria corollaria videntur de mente Anselmi Monologion 17 capitulo dicens " quemadmodum [7] unum est quod de essentia summa dicitur essentialiter, ita ipsa uno modo una consideratione est quidquid essentialiter est. Cum enim aliquis homo dicatur et corpus et rationalis et homo, non uno modum nec una consideratione haec tria dicuntur. Ita vero essentia divina summa nullo modo dicitur sic aliquid ut illud idem secundum aliam et aliam considerationem non sit illud " [q] , haec ille. Ex his videntur patere corollaria illa.

[Tertio conclusio]

17 Tertio conclusio: sicut prima causa sola est omnem perfectionem habens simpliciter et in se includens, sic est omni modo compositionis formaliter, totaliter carens et a se excludens. Prima pars probatur quia secundum Anselmum Deus est " illud quo maius vel melius cogitari non potest " [r] . Secunda pars probatur quia simplex praeponendum est composito secundum Augustinum, De quantitate animae, capitulo 12 [s] , ergo. Sed sola prima causa summe sit simplex. Patet quia de ratione simplicitatis sunt indivisibilitas, immutabilitatis, et per se actualitas, sed haec tantum competunt Deo nec creaturae convenire possunt.

18 Primum corollarium: quaecumque species vel formae datae vel dabiles in superiorem formam vel speciem perfecte sunt confluibiles. Patet quia nulla talis species est immutabiliter suum esse, ergo Deus potest facere eas in superiorem unitive confluere.

19 Secundum corollarium: non stat aliquod individuum a primo dependere et omnem perfectionis gradum unitive continere. Patet quia tunc tale individuum non posset cum alio individuo in speciem superiorem vel in aliquod individuum perfectius unitive confluere.

20 Tertium corollarium: non stat aliquod individuum quam repugnat quodlibet dependens creatum accidenti non posse subesse subiective tam repugnat omnem simplicitatis gradum ipsum creatum vere [8] posset continere unitive. Patet quia nullum individuum cuiuscumque speciei datae aut L34v dabilis potest esse tam simplex quin illud posset esse [9] subiectum actus eliciti vel alicuius habitus a Deo infusi, ergo. Antecedens patet quia huiusmodi simplicitas soli Deo competit. Ex dictis sequitur pars affirmativa conclusionis.

[Obiectiones et Responsiones]

21 Contra primam conclusionem [t] et eius corollaria: aliud a Deo est necesse esse, ergo. Probatur antecedens quia divina perfectio exigit quod producatur sibi simile quantum non repugnat creaturae. Sed necesse esse non repugnat creaturae, ergo divina bonitas sic eam producit. Maior nota videtur. Minor patet quia, si necesse esse creaturae repugnaret, videretur esse eo quod est ab alio. Sed hoc non obstat quia Filius habet ab alio esse, et tamen non habet esse contingenter, ergo.

22 Secundo: si angelus vel anima possent non esse, hoc ideo esset quia Deus suam influentiam eis subtraheret. Sed hoc est impossibile quia sua bonitas tunc mutaretur, ergo talia non possunt non esse.

23 Tertio: substantiae separatae a materia non habent potentiam passivam privationi vel corruptioni subiectivam, ergo non possunt non esse. Consequentia tenet cum materia sit ratio continentiae et corruptionis in creaturis. Istae sunt rationes Sancti Doctoris [u] , ubi prius fuit allegatum in principio quaestionis [v] .

24 Quarto: quia aut illi necesse esse correspondet praecise esse punctale vel quantitivum. Si primum, ergo non est immensae perfectionis. Si secundum, ergo potest imaginari in illa specie maius et minus necesse esse quia, sicut omni quanto potest dari minus, sic illi necessitati potest dari minor quantitas, et sic erunt plura necesse.

25 Quinto: si tota linea producibilium se haberet contingenter ad esse et non esse, sequitur quod tota et totaliter posset poni inesse. Consequens est falsum per dictam quia tunc prima causa non posset agere ad extra. Patet consequentia quia ipsa tota potest non esse ut dicit primum corollarium [w] .

26 Sexto: nullum individuum speciei inferioris potest continere totam perfectionem suae speciei, ergo unum necesse esse non potest continere totam latitudinem necessitatis, ergo non est tantum unum individuum in illa specie. Antecedens patet per secundum corollarium tertiae conclusionis [x] , et consequentiae patent.

27 Confirmatur quia sic 'esse', sicut propositio 'homo est animal' significat, est necesse esse, ergo plura sunt necesse esse. Tenet consequentia quia illud non est Deus.

28 Item, ad istam propositionem 'nihil est', non sequitur contradictio, ergo ipsa potest esse vera, ergo nullum est necesse necesse esse. Tenent consequentiae, et antecedens probatur quia ad nullam negativam sequitur affirmativa, ergo nec aliqua contradictio quia omnis contradictio componitur ex affirmativa et negativa vel saltim includit ipsam.

29 Contra secunda conclusionem [y] : primo arguitur auctoritas Damasceni, libro primo, capitulo tertio ubi dicit " quaecumque dicimus de Deo affirmative non naturam ipsius sed ea, quae sunt circa naturam eius, ostendit. Etenim [si] bonum, si iustum, et si sapiens, et si quaecumque dixeris, non naturam dicis" [z] .

30 Contra primum corollarium [aa] : si Deus esset immense simplex, aut divisibiliter aut indivisibiliter. Non primum quia tunc haberet partes. Nec secundum quia tunc solum per indivisibilem staret a nihilo, et sic infinite minus distaret divina essentia angelo quam quaecumque creatura, quod est falsum.

31 Secundo: sapientia in communi non est iustitia in communi, ergo nec infinita sapientia infinita iustitia. Tenet consequentia quia infinitas non tollit rationem propriam alicuius rei, ut videtur.

32 Contra secundum corollarium [ab] : illa quae non sunt synonyma significant diversas res vel eandem diversis rationibus. Sed bonitas, et iustitia, misericordia, et aeternitas non sunt synonyma in Deo, ergo. Sed non L35r significant diversas res, ergo diversos modos. Ergo in Deo est distinctio modalis Iacobus de Viterbio, Quodlibet tertio, quaestione septima [ac] .

33 Secundo sequitur quod volitiva divina formaliter esset intellectiva divina et econverso. Consequens est falsum quia tunc, quidquid esset obiectum, unus esset obiectum alterius. Modo hoc est falsum quia Deus intelligit malum culpae quod tamen nullo modo vult.

34 Tertia: illa quae necessitat intellectum ad actus distinctos essentialiter secundum rationem vel conceptibiliter distinguitur. Sed perfectiones divinae necessitant ad actus distinctos essentialiter intellectum, ergo huiusmodi perfectiones divinae conceptibiliter seu virtualiter sunt distinctae. Maior patet ubi una res necessitat ad actus distinctos essentialiter facit illud idem quod facerent [10] res diversae realiter distinctae. Minor patet quia sapientia divina necessitat intellectum ad conceptum sapientiae et bonitas ad conceptum bonitatis, et tales conceptus sunt realiter et essentialiter distincti, ergo. Alphonsus [ad] .

35 Quarto contra tertium corollarium [ae] : sapientiae divinae ut sic non repugnat non iustitia, ergo sapientia aliquo modo non est eadem cum iustitia. Sed sapientiae divinae non repugnat simpliciter alius deus, ergo.

36 Contra tertiam conclusionem [af] est propositio alia De causis qua dicitur quod " intelligentia est substantia quae non dividitur " [ag] , ergo non solus Deus.

37 Secundo Philosophus II De anima dicit " intellectus simpliciter est impermixtus et immaterialis " [ah] .

38 Tertio, contra primum corollarium [ai] est prima ratio in oppositum [aj] quia quaelibet simplex est tam simplex quod ei correspondet unicus gradus et esse punctuale, ergo.

39 Quarto, autoritate Commentatoris, XII Metaphysicae , dicentis quod "omnes formae sunt [11] actu existentes in primo motore quae in potentia sunt in materia prima" [ak] , ergo in Deo non est omnimoda simplicitas.

40 Ad primam [al] , negatur antecedens. Ad probationem, negatur maior et minor. Et ad probationem minoris, dico quod necesse esse repugnat creaturae non solum ex eo quod est ab alio, sed quia etiam libere contingenter producitur de nihilo et contingenter conservatur.

41 Ad secundam [am] , conceditur assumptum et negatur quod illud sit impossibile quia nec sequitur voluntatem divinam mutari vel esse mutabilem, aliter posset probari quod necessario omne futurum eveniret.

42 Ad tertiam [an] , negatur consequentia quia tunc accidentia et lumen productum in medio aliquo modo non possent non esse. Secundo, dico quod licet non habeant materiam, habent tamen suum nihil quasi materiam et hoc sufficit.

43 Ad quartam [ao] , dici potest esse punctuale sibi correspondet et indivisibile, et negatur consequentia, ergo non est immensae perfectionis quia simul est indivisibilis, super simplex, et immensus, non habens in se formaliter latitudinem gradualem, quamvis supereminenter contineat omnem perfectionis latitudinem.

44 Ad quintam [ap] , conceditur consequens quia quaelibet pars illius latitudinis potest poni in esse, et si infertur igitur potest poni in esse tota simul. Negatur consequentia quia, sicut etiam non sequitur quaelibet pars illius latitudinis potest poni in esse, ergo possibile est poni in esse quamlibet eius partem, sic non sequitur quaelibet pars a continui a Sorte potest videri, ergo Sortes potest videre a continui quamlibet partem. Nec sequitur quilibet gradus perfectionis possibilis potest poni in esse. Ergo possibile est quod ponatur in esse quilibet gradus perfectionis possibilis, licet consequens tenuerim probabiliter in meo principio [aq] contra praedicatorem.

45 Ad sextam [ar] , negatur consequentia quia deitas non se habet per modum speciei creatae personae nec divinae personae per modum individuorum quia, licet duos homines sunt aliquod unum maius quam unus solus, tamen duae personae divinae non sunt maius quam una sola, ut dicit Augustinus, VIII De Trinitate, capitulo primo [as] .

46 Ad aliud, negatur consequentia quia conclusio et corollaria intelliguntur de entitatibus realibus et non de complexe L35v significantibus.

47 Ad aliam, negatur antecedens quia ad illam, sequitur necesse esse non esse necesse esse. Et ad improbationem, dico quod ad impossibile, sequitur quodlibet, et per consequens ex negativa, sequitur affirmativa.

48 Ad primam contra secundam conclusionem [at] , dicitur " quod Damascenus [au] non loquitur de perfectionibus quod non realiter sint in Deo, sed de nominibus quae de Deo praedicantur, quorum aliqua secundum eum non praedicantur naturam, sed ea quae sunt circa naturam quod non est intelligendum quantum ad rem significatum quia, si res quae est sapientia divina non esset divina natura, sed aliquid circa naturam, non solum distingueretur formaliter, sed realiter et simpliciter, quod est falsum. Sed intelligitur quoad modum praedicandi quia talia nomina praedicantur de Deo denominative. Et quae sic praedicantur de Deo quantum ad modum praedicandi non dicunt naturam, sed aliquid circa naturam. " [av] Haec est solutio Alphonsi .

49 Ad secundam [aw] , primo posset dici quod divisibiliter seu per divisibile distat angelo quia distat per totam perfectionem omnium creaturarum actualium et possibilium. Et negatur consequentia, igitur partes quia illa divisibilitas non est Deo intrinseca sed extrinseca.

50 Secundo, posset dici hanc negando consequentiam distat indivisibiliter, ergo infinite minus quam quaecumque citra quia illud indivisibile per quid distat est immensum quia est Deus.

51 Ad aliud [ax] , negatur consequentia. Ratio [est] quia sapientia infinita et bonitas infinita in re sunt aliquid circumscripta omni ratione intellectus, sapientia vero in communi et bonitas in communi non [sunt] sic quia non sunt nisi quidam conceptus vel entia rationis. Et ad probationem quia infinitas non tollit rationem formalem alicuius conceditur, sed hoc non probat intentum quia sapientia et bonitas in communi non solum praedicantur de sapientia et bonitate infinita, sed etiam de finita. De hoc vide Alphonsum.

52 Ad aliud contra tertium corollarium [ay] , concesso antecedente, negatur consequentia, nam non sequitur haec res diversimode est quia possibile est quod propositum idem significatum una sit vera et alia falsa, non tamen sequitur quod significatum sit verum et falsum.

53 Ad aliud [az] , conceditur consequens. Et ad improbationem, 'quia tunc obiectum unius', etc., conceditur. Et cum improbatur, 'quia Deus intelligit malum' etc., conceditur, sed non sequitur quod infertur.

54 Secundo, dico quod voluntas divina intelligit omnem malum quia intellectus divinus qui intelligit est formaliter voluntas divina. Malum ergo est obiectum voluntatis, non ut volitum, sed ut cognitum et intellectum.

55 Tertio, posset negari illa consequentia, voluntas divina et intellectus sunt idem, igitur quidquid intellectus intelligit, voluntas vult.

56 Ad aliud [ba] , negatur maior et minor quia non oportet quod omnem illud quod necessitat ad conceptus distinctos sit conceptibiliter distinctum nisi velimus ab uti vocabulo. Nec etiam perfectio divina necessitat ad distinctionem actuum diversorum ut assumit ratio.

57 Ad rationem contra tertium corollarium [bb] , negatur maior quia sapientia divina est omnis perfectio formaliter, et omne quod est melius esse quam non esse simpliciter sub bono intellectu.

58 Ad primam auctoritatem contra tertiam conclusionem [bc] , intelligentia est substantia quae non dividitur. Hoc est verum quantum ad partes naturae vel quantum ad durationem, quae est tota simul.

59 Ad aliam [bd] , dicitur quod intellectus est virtus simplex, id est, non organica. Hoc voluit Philosophus. Secundo dicitur simplex aliquo modo non simpliciter quia omnis creatura aliquo modo est composita et potentialitati subiecta.

60 Ad primam rationem in oppositum [be] , dicitur quod, si antecedens intelligitur de simpliciter simplici, est falsum. Et ad probationem dicitur quod non valet consequentia. Et si ultra inferretur anima non est simplex, igitur habet partes, consequentia negatur.

61 Ad aliud [bf] , dicitur huiusmodi formas in primo motore esse indistinctas actu quia creatura in Deo non est aliud quam divina natura L36r penitus indistincta.

62 Ad alias rationes in oppositum, patet solutio per dictam.

[Conclusiones]

63 " Nunc de veritate seu proprietate " [bg] . Haec distinctio continet nona conclusiones. Prima quod solus Deus vere et proprie est quia eius essentia non novit praeteritum vel futurum, hoc est non subest praeteritioni aut futuritioni, sicut cetera creata.

64 Secunda conclusio: ideo dicit Deus semper fuit vel erit, ut intelligatur quod non incepit esse nec desinet.

65 Tertia conclusio: quod licet verba substantiva diversorum temporum dicantur de Deo, scilicet fuit, erit, est, et erat, non tamen de Deo dicuntur quia esse divinum praeteritioni aut [12] futuritioni subiaceat cum temporalis motus Deo repugnet, sed dicuntur ad denotandum Deum esse aeternitatem et permanentiae ipsius proprietatem.

66 Quarta conclusio: solius Dei essentia incommutabilis proprie dicitur quia nec mutatur nec mutari potest. Omnis autem creatura mutari potest, Deus autem non nec loco nec tempore nec affectione, et ita sine sui mutatione cunctas condidit creaturas. Et per consequens solus Deus proprie habet immortalitatem. Omnis autem creatura est mortalis ex sua natura quia sua mutatio mors appellatur.

67 Quinta conclusio: Deus solus est vere ac proprie simplex quia in eo nec partium nec accidentium sive formarum est diversitas vel vario modo sive multitudo. Omnis creatura est multiplex, quamvis spiritualis creatura respectu corporalis dicitur simplex. Non tamen est vere simplex quia in tali est diversitas accidentium sive formarum accidentalium, ut in animalibus humanis et angelis, nullum enim quod est vere simplex est mutabile.

68 Sexta conclusio: quod anima respectu corporis simplex dicitur quia molae non diffunditur per [spatium] [13] loci, sed in unoquoque corpore est in toto tota et in qualibet eius parte tota.

69 Septima conclusio: quod licet Deus dicatur multipliciter, scilicet bonus, iustus, sapiens, et magnus, tamen hoc non est propter diversitatem accidentium, sed propter multitudinem nominum quae, licet multa sint et diversa, unum tamen significant, scilicet naturam divinam.

70 Octava conclusio: quod proprie Deus non dicitur substantia quasi sit subiectum suae bonitatis vel alicuius accidentis, sicut substantia corporalis, quae ideo dicitur substantia quia subsistit et est multorum accidentium subiectum, sed Deus proprie et vere dicitur essentia.

71 Nona conclusio: Deus ideo simplex dicitur quia ipse est quidquid habet, excepto quod persona dicitur relative ad alteram, nec tamen una est altera. Nam Pater habet Filium ad quem relative dicitur, et tamen Pater non est Filius, et Filius habet Patrem, nec tamen est Pater in quo vero ad semet ipsum dicitur non ad alteram, hoc est quod habet. Unde ipse Deus est unus et habet vitam et est ipse una vita nec aliud est habens et aliud quod habetur, sicut in ceteris rebus ubi semper sequitur aliqua distinctio.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus