Liber 2, Quaestio 1 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev-master | September 29, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b2q1

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L134r

1
Circa librum secundum quaeritur primo
utrum a prima sola causa causaliter creative res potuerit
habere esse aeternaliter effective /

2 quod non quia res non poturunt causari
ab aeterno ergo consequentia bona antecedens patet quia causare est de nihil aliquid ad
esse producere sed nullum non esse potuit praecedere aeternum esse ergo

3 2o aliud a
deo potest producere creaturae ergo antecedens probatur quia deus potest communicare creaturae
seu alicui causae 2ae potentiam producendi aliquid ex nihil sed hoc est causare secundum
magistrum igitur / probo quod possit communicare tum quia sic posse producere dicit
perfectionem simpliciter et per consequens adextra communicabilis tum quia de facto agens
creatum producit aliquid sine subiectiva materia ut patet in speciebus sacramentibus
ubi quandoque introducitur forma vermis etc

4 3o quidquid deus potest ad extra
producere se solo potest causa 2a cum eo agente seu sibi coagente sed deus L134v
se solo potest angelum causare ergo deus potest causa causa 2a sibi coagente angelum
producere creative ergo quaestio falsa tenet consequentia quia angelus non potest produci nisi
creative cum non possit educi de potentia materiae et antecedens patet quia deus potest
communicare causae 2ae virtutem comproducendi secum rem quamlibet a se distinctam cum nulla
talis sit infinite perfectionis nec infinite difficultatis ad producendum ergo

5 In oppositum arguitur quandocumque deus voluit res non esse potuit velle ipsas
esse sed ab aeterno deus voluit res creatas non esse ergo ab aeterno potuit
velle res creatas esse / maior patet quia tam contingenter et libere deus vult ad extra quidquid
vult esse adextra quod potest velle non esse et econverso minor patet per beatum augustinum 12o de
trinitate
capitulo 15o
ubi dicit deus ita operabatur res mundum non esse dum non
fuit sicut modo operatur mundum esse / sed quod nihil aliud a deo possit res creare patet
quia creare est independenter agere

6 prima conclusio possibile fuit mundum fuisse crea
tum a deo aeternaliter et ipsum non fuisse productum ab ipso neccessario et naturaliter
prima pars probatur quia deus non incepti posse mundum creare ergo aeternaliter po
tuit
mundum creare / tum 2o quia si non fuisset repugnantia ex parte effectus
quia si sol vel ignis fuisset ab aeterno splendor ab eo fuisset productus ab
aeterno secundum augustinum confirmatur quia pro quacumque mensura deus intellexit mundum
pro illa potuit ipsum velle sed ab aeterno intellexit ipsum ergo confirmatur quia
si deus egisset adextra de neccessitate naturae ipse produxisset mundum ab aeterno ergo
potuit ipsum produxisse ab aeterno ista consequentia tenet quia libertas agentis
non minuit eius potentiam et virtutem activam / 2a pars conclusionis probatum quoniam quia da
to quod mundus fuisset productus aeternaliter adhuc prius natura causalitate et origine
licet non duratione deus non produxisse potuisset et per consequens adhuc sic
mundum produxisset libere et contingenter

7 primum corollarium si deus mundum pro
duxisset ab aeterno non minus adhuc diceretur simpliciter coevus deo patet quia
cum mundi aeternitate stetisset deum praecessisse mundum natura causalitate et origine

8 2m corollarium stat mundum ab aeterno fuisset et post non esse non habuisse omne
patet quia pro nulla priori mensura fuisset verum dicere mundus non est seu non
haberet esse cum nulla mensura durativa fuerit nec esse potuerit ante
aeternitatem

9 3m corollarium licet divina essentia ab aeterno fuerit temporaliter creativa
tamen instans aeternitatis eius est cuiuslibet portioni temporis coexistens mensura
prima pars patet quia sumendo li creativa participialiter et adiectiva certum est
quod quelibet res quae pro tempore futuro creabitur illa res est creativa / si autem li
creativa sumeretur nominaliter et substantive illud est falsum et erroneum //
2a pars patet quia sua aeternitate in divisibili et simultanea deus comprehendit
omnia tempora ergo antecedens patet per gregorium 10 moralium capitulo 38 ubi dicit quod aeter
nitas quandoque dicitur unus dies et aliquando dicuntur multi confirmatur quia apud deum
nihil est praeteritum aut futurum sed omnia praesentia

10 2a conclusio licet creatura possit
agere sine praesuppositione alicuius subiecti receptivi tamen repugnat ipsam agere sine
requisitione alterius obiecti productivi / prima pars probatur quia ex speciebus seu accidentibus L135r
sacramentalibus potest homo nutriri et caro generali virtute agentis naturalis
igitur tenet consequentia et antecedens probatur per experientiam quia si homo uteretur verbis saepe posset
nutriri et caro generari ex illis / 2a pars probatur quia agere sine requisitione
alterius obiecti productivi est independenter agere sed hoc repugnat creaturae sicut
ei repugnat independenter esse

11 primum corollarium si creare sit praecise aliquid
de nihil seu de non aliquo producere creatura posset multa producibilia creative
efficere patet ex conclusione confirmatur quia ex alteratione et transmutatione accidentium sa
cramentalium producuntur multae formae substantiales per agnes naturale sicut formae
vermium

12 2m corollarium a nullo creato vel creabili supposito potest aliquid
produci nullo praesupposito patet quia quodlibet agnes creatum in sua atione praesupponit
deum agentem velud primam causam quia aliter 2a causa independenter ageret
quod est falsum

13 3m corollarium licet potentia producendi seu posse producere sit perfectio
aliquo modo creaturae communicabilis / tamen potentia producendi seu posse productivum
aliquo modo dicit perfectionem quia modus est creaturae repugnans et impossibilis
prima pars patet quia posse productivum de facto pluribus creaturis est communicatum sed
quod huiusmodi posse sit perfectionis patet adextra saltim quia in quolibet est melius ipsum
quam non ipsum formaliter aut aequivalenter 2a pars probatur quia posse producere modo
independenti creativo repugnat creatures et tamen sic posse dicit perfectionem
quia dicit posse productivum ergo

14 3a conclusio sicut omne illud quod habet potest prima causa cum
2a effective potest se sola producere sic omne illud quod potest se sola adextra
productive potest efficere potest causa 2a coagente prima pars est communis scola / Item eius
oppositum est articulus parisiensis condampnatus confirmatur quia virtus activa cuiuslibet causae 2ae
effective deppendet a virtute primae ergo prima tot et tanta potest se sola
quanta potest cum quacumque 2a 2a pars conclusionis probatur quia quaelibet causa 2a effectiva potest
cum deo quemlibet effectum producibilem a se distinctum producere ergo tenet consequentia quia tantum
potest quodlibet agens creatum quantum cum deo potest cum nulla creatura aliquid producat
aut producere possit nisi deo ipsam coadiuvante et volente ipsam tantum
aut tantum producere / antecedens probatur quia parvus calor potest calorem infinitum producere
deo coniuvante et eadem ratione potest calor deo volente effectum specie a se
distinctum producere deo conproducente confirmatur quia causa aequivoca de facto pro
ducit effectum specie a se distinctum e genere ergo a fortiori deus potest communicare
creature virtutem productivam cuiuscumque effectus a se distincti antecedens patet de ca
lore producente levitatem et asino generante mullum / Item obiectum materiale
comproduxit visionem / Item in puterfactionibus agens naturale producit vermes
a se distinctos non solum specie sed genere confirmatur quia si alicuius effectus productio
non potest communicari creaturae vel hoc esset quia illum comproducere cum deo argueret
virtutem infinitam in creatura producente vel quia creatura non potest substantiam
spirituale puta angelum producere sed primum non impedit quia sicut nullus ef
fectus productus vel producibilis infinite simpliciter excedit alium effectum
sicut nec productio unius infinite simpliciter excedit productionem alterius L135v
nec 2m repugnat quia si comproducere angelum non potest communicari creaturae hoc
esse quia angelus non potest educi de potentia materiae sed producitur de nihilo sed nec
hoc impedit quia creatura de facto sic producitur et potest producere ut patet per
dicta scilicet sine praesuppositione subiecti materialis ergo confirmatur illud ultimum quia si calor
esset in vacuo posset producere deo vivante et comproducente calorem similem
sibi nullo subiecto praesupposito

15 primum corollarium stat ad hoc creabile ab aliqua causa
in esse produci seu derivari et ab eadem ipsum producente non posse creari
patet quia creare proprie est aliquid de nihilo et independenter seu sine adiutorio
producere sed sic producere potest soli deo competere praecise et tamen creatura illius
creati potest esse causa ergo

16 2m corollarium licet 2ae causae de facto sint in aequalis pro
ductivitatis tamen stat omnes causas 2as tam intensive quam extensive esse
aequalis activitatis prima pars patet quia deus omnia creata disponit in numero
pondere et mensura
dictum augustino 10 de civitate dei capitulo 11 deus sic res
condidit et administrat ut eas proprios motus agere sinat 2a pars
patet per 2am partem conclusionis

17 3m corollarium sicut quaelibet causa 2a est cuiuscumque factibilis
a se distincti effectiva sic materia prima si sit activa et quaelibet res alia
est cuiuslibet angeli producibilis virtute divina productiva patet per dicta /

18
Sequitur corollariae sicut possibile est quamlibet creaturam aliam aliquo modo receptive
continere sit possibile est quamlibet creatura ab alia effective dependere
prima pars patet quia tum quia deus potest totum mundum situare in una parva
re / tum quia creatura de facto aliquomodo continet deum immensum quod maius
videtur 2a pars patet ex conclusione confirmatur quia ex hoc ignis tantum vel tantum
agit quia deus vult vel coagit sibi tantum vel tantum sed deus potest velle
et coagere sibi ad producendum to frigiditatem ergo ignis deo coagente
seu cum deo potest producere frigiditatem et sic posset argui de quolibet
producibili

19 Aliud corollarium si creare non sit aliud nisi praecise aliquid de nihilo
efficere sic creatura potest caelum et terram creative producere patet quia hoc
potest cum deo / confirmatur quia de facto hoc christus creavit caelum et terram et
continue creat animas sed christus secundum humanitatem est creatura ergo

20 Ex dictis
sequitur pars quaestionis affirmativa vera patet ex dictis in 2a et 3a conclusionis sumendo
tamen creare proprie quia nulla causa 2a potest independenter agere et sine primae
causae influxu et adiutorio quod tamen requiritur ad causare proprie

21 Contra
primam conclusionem et corollaria arguitur primo sic quia si deus potuisset creaturam ab aeterno
productam non produxisse ut dicit prima pars conclusionis aut potuit
ipsam non produxisse antequam fuit vel quando producebat vel postquam
produxisset non primum quia illa creatura semper fuisset et pro omni mensura nec
2m quia omne quod producitur dum producitur non potest non producit sicut omne
quod est quando est neccesse est esse / nec 3m quia similiter potuisset fecisse praeteritum
non fuisse praeteritum contra articulum parisiensis

22 2o si creatura fuisset ab aeterno
sequitur quod essent tot anni elapsi quot dies et per consequens totum esset L136
aequale parti et quod esset vel fuisset multitudo infinita animarum quae implicant

23
3o deus produxit omnia quae produxit neccessario et similiter neccessario non pro
duxit ea quae non produxit ergo nihil libere potuit ab aeterno producere
antecedens probatur nam quia si deus esset agens naturale non liberum summe per
fectum sicut modo est tunc qualitercumque deus ageret vel agit modo taliter
agert nunc sed nunc ageret modo neccessario et non libere ergo modo neccessario agit
quaecumque agit et neccessario non agit quae non agit

24 4o deus non potuisset
produxisse creaturam quin illam produxisset de non esse ad esse ergo non
potuit eam producere ab aeterno consequentia patet quia sequitur a est productum de non
esse ad esse ergo mensura durationis a est terminata quia nisi esse a terminaretur
a parte ante a non prius non fuisset quam fuisset

25 5o deus non potest producere
creaturam ab aeterno ergo nec poutit consequentia tenet quia non est nunc deus minus
potens quam tunc

26 6o deus non potuti aliter producere creaturam antequam
produxit eam quam fuit creaturam producturus sed fuit producturus crea
turam temporaliter et non aeternaliter ergo maior patet per augustinum epistola 26 contra
faustum
et habetur eadem sententia psalmos deus auribus ubi dicit non
plus possunt futura non fieri quam praeterita non fuisse

27 7o in aeternis non
differet esse et posset 3o physicorum ergo quidquid potest esse aeternum est aeternum
sed nulla creatura est aeterna aut fuit aeterna igitur nec potuit patet consequentia
quia si detur quod aliquid potuit esse aeternum quod non est aeternum sequitur quod esse
et posse in aeternis differunt confirmatur quia in aeternis potentia non praecedit ac
tum ergo simul est cum actu ergo quidquid est et qualiter cumque potest esse aeternum taliter
est aeternum

28 8o ponatur quod lapidem produxerit ab aeterno in aere re
linquendo eum naturae suae tunc quaeritur aut descendisset in terram
in tempore finito vel infinito si finito tunc sequitur quod a primo instanti quo provenit
ad terram usque in aeternum non fuisset mora nisi finita / si detur
2m tunc sequitur quod lapis ille infinita tarditate fuisset motus et sic
in nulla parte temporis fuisset motus seu aliquid pertransisset quia si in parte fi
nita temporis aliquid pertransisset finitum ergo in nulla parte temporis finita per
transisset aliquid divisibile

29 9o sic si deus creasset homines ab aeterno sequitur
quod corpus unius centies aut pluries fuisset corpus aliorum hominum et sic
non posset fieri mortuorum resurrectio consequens est falsum patet consequentia quia si ho
mines fuissent generativi sicut modo infiniti homines fuissent et per
consequens vel fuissent infinita corpora vel unum corpus fuisset successive
pluribus animabus informatum sed corpora non fuisset infinita quia fuisset
mundus finitus sicut modo est ut suppono ergo materia fuisset finita
et per consequens potuissent ex illa fuisse formata infinita corpora
quod est propositum

30 2o contra 2am conclusionem quia si deus posset de nihilo aliquid facere
sequitur quod deus posset albefacere et nihil esset album consequens est falsum sed L136v
patet consequentia quia deus potest aliquam albedinem facere et tamen nullum secundum erit per
illam album sed falsitas patet quia motus albefactivus est motus intro
ductionis albedinis non distinguuntur sed sunt idem ergo

31 2o aut sic inde
pendenter agere est infinite veritatis aut finite non primum quia illud quod
producitur per creationem est finitum si finite virtutis sequitur quod possit creaturae
communicari cum qualibet creatura data sit dare activorem si non de facto
tamen de posse

32 3o quaelibet perfectio simpliciter est adextra communicabilis sed posse
creare angelum est perfectio simpliciter ergo

33 Ultimo contra 3am conclusionem arguitur quia haec
deductio seu productio angeli est creatura ergo haec creatio est creatura ergo
haec creatura potest creare

34 2o contra corollarium angelus non potest produci nisi per crea
tionem ergo creatura non potest angelum producere consequentia patet dicta quia creatura
non potest creare et antecedens patet quia cum sit in materialis non potest educi de potentia
materiae

35 3o si conclusio esset vera sequeretur quod frigidus posset producere calorem et econverso et sic
quodlibet contrarium posset a suo contrario produci sed hoc videretur inconveniens aliter
enim ignis posset frigefacere et quodlibet suum contrarium producere etc

36 Ad primum negatur consequentia et ad probationem dicitur quod deus prius origine antequam produ
xisset talem creaturam ipse potuisset eam non produxisse / et si dicitur contra
quia quandocumque haec creatura sint pro tunc neccessario fuit quia omne quod est dum est etc
/ hic dicit gregorius noster quod aristoteles illam propositionem intelligit in sensu composito id eset hoc
est impossibile res non est dum est / tamen res potest non esse dum est / sed ista
glosa non videtur esse secundum mentem aristotelis quia etiam illo modo non possunt futura
non fore constat tamen quod aristoteles ponit ibi differentiam inter praeterita praesentia et
futura nam futura possunt non esse futura dum sunt futura per modum
suum loquendi et tamen hoc est impossibile futurum non est futurum dum est futurum
/ Dico ergo sicut prius quod creatura prius origine potuit non poni in esse
quam poneretur tale autem prius origine non dicit mensuram sed potentiae agentis
libertatem imponendo effectum quem taliter praecessit

37 Ad 2m conceditur consequentia
sed tamen non sequitur partem aequari toto quia ibi proprie non esset pars nec totum

38
ad 3m negatur antecedens et ad probationem naturae consequentia quia quotiens arguitur ex impossibili
conditionali addita una de messe ad unam chategoricam de in esse non
valet consequentiam etiam negari potest prima pars antecedentis

39 Ad 4m negatur consequentiam nec
etiam sequitur creatura est producta de nihilo seu de non esse ad esse ergo men
sura creaturae durationis duratoinis creaturae est terminata quia sufficit quod creatura accepit
totum suum esse ab aliquo et quod non habuerit materiam qua eproducitoni suae sup
poneretur

40 2o dici posset quod non esse creaturae praecessisset suum esse natura non
duratione

41 Ad 5m negatur consequentia nec hoc est ex in potentia dei sed ex repu
gnantia facti quia deus ante mundi creationem potuit causare primam
creaturam et nunc non potest et tamen non est minus potens nunc quam tunc et
dicitur quod haec impossibilitas provenit ex temporis lapsu

42 sed contra quia si deus nunquam L137r
produxisset creatura tunc nullum esset tempus elapsum se praeteritum et tamen deus
adhuc non posset mundum creare ab aeterno ergo illa impossibilitas ex
lapsu temporis non causatur / sed quod deus non posset mundum creare ab aeter
no dato quod nihil produxisset probatur quoniam sis sic sequitur quod iam de facto deus
potest creare primam creaturam et aeternam extra mundum istum

43 Ad hoc aliquid
dicunt quod si deus nunquam produxisset creaturam tunc posset producere
creaturam ab aeterno quia intrinisece nullus esset temporis lapsus / alio modo posset
dici quod sicut conceditur ab aliquibus distantia in vacuo sic si nullus
motus vel nullum tempus fuisset posset concedi successio unde si esset va
cuum ab hic usque remis et deus crearet in medio unam creaturam
illa mediaret inter distantiam polorum punctorum yma?lium respectu
diversarum distantiarum in vacuo

44 Ad 6m negatur maior et ad augustinum dicitur
quod intelligitur sic quod sicut est impossibile b est praetertium et b non fuit sic hoc est
impossibile b est futurum et b non erit ita quod praetendit sensum compositum

45 Ad
alia dicitur quod illa auctoritas in aeternis etc debet sic intelligi quidquid
potest nunc esse aeternum est aeternum non tamen quidquid potest fuisse aeternum est aeternum
et ideo negatur consequentia

46 Ad confirmationem dicitur quod si deus mundum produxisset
ab aeterno potentia non praecessisset actum duratione sed unde causalitate vel
origine / unde sicut anima christi in primo instanti sui esse habuit actum voluntatis
meritorium volendo nostram salutem ibi talis anima praecessit actum causa
litate non tamen duratione sic in proposito

47 Ad 8m ad casum de lapide
et consimiles respondet doctor noster gregorius quod tales casus repugnant
positioni et implicant quia immutatur in casu de lapide quod lapis ste
tisset per certum tempus in aere post eius creationem et per certum tempus fu
isset in terra et ista duo tempora essent tota duratio lapidis et positio
poniut quod lapis fuisset ab aeterno sed ista repugnant sed responsio
ista non videtur sufficiens quia non minus potuisset deus creasse lapidem
in aere quam in terra ab aeterno ergo casus possibilis videtur Ideo quidem alii
respondent dicentes aliter quod talis lapis per infinitum tempus mansisset
in aere antequam pervenisset ad terram sed contra hanc solutionem arguitur quia lapis
iste nunc non est maioris virtutis seu potentiae nec aer minoris est
restentiae quam si fuisset ab aeterno in tali dispositione sicut nunc est sed
modo lapis descenderet in tempore finito ergo hic respondetur quod consequentia potest
negari et datur instantia dato enim quod ab aeterno deus creasset
sortem tam debilem sicut modo est sortes qui ex suis naturalibus non
potest vivere nisi per biennum talis sortes si fuisset ab aeterno derelictus
suis naturalibus potuisset vivere per tempus infinitum ergo nunc ex similibus
naturalibus potest vivere per tempus infinitum notum est quod consequentia non valet sic
nec illa Ad formam ergo rationis dicendo conceditur quod pertransisset illud spatium L137v
veniendo ad terram in tempore infinito sed tamen in nullo tempore infinito illud
pertransisset

48 Ad 9m potest concedi consequens ymmo non videtur quod mundus
non possit diu durare quin illa materia quae nunc est corpus unus hominis
fiat postea corpus alterius hominis per diversas transmutationes naturales vel
saltim pars corporis alterius / Et si obiciatur de die iudicii quia tunc
non quaelibet anima haberet suum propositum corpus et sic unum et idem corpus posset
salvari et dampnari quia in una anima meruisset salutem in alia dampnationem
/ hic potest dici quod si materia creata tota non sufficeret pro formatione corporum
humanorum deus crearet novam materiam ad dandum cuilibet homini suum
corpus vel ad supplendum aut perficiendum in corporibus illud quod
esset de corpore alterius / et diceretur ultra quod corpus quod bene habuisset cum
una anima bene se haberet cum alia

49 Ad primam contra 3am conclusionem negatur consequentia
dico tamen quod deus potest albedinem facere et tamen per illam ninil erit album
et cum improbatur quia motus albefactionis etc conceditur consequens dicitur tantum quod motus pro
ductionis albedinis distinguuntur ab illis quia albefactio et inductio cognos
cant subiectum sed productio non sic

50 Ad 2m dicitur quod quia creare est independenter
agere ideo est infinite virtutis nec sequitur creatum est finitum ergo creare
est finite virtutis

51 Ad 3m dicitur quod creare dicit perfectionem simpliciter seu
posse creare sicut quodlibet aliud posse productivum sed tamen illa perfectio sub
modo creativo creaturae non potest communicari sed bene sub alio modo
scilicet simplicis productivitatis

52 Ad primam contra 3am conclusionem dicitur quod per li
hoc in maiore et minore emonstretur eadem actio minor est falsa / si alia et
alia forma non valet et sic patet quod est possibile angelum producit diversis produc
tionibus quarum una est creatio alteri non est creatio proprie dicta
licet utraque sit ex non aliquo

53 Ad 2m conceditur antecedens sic intelligendo
quod non stat angelum produci vel esse quin ab aliquo creetur sed
tunc negatur consequentia / si tamen antecedens intelligeretur sic quod angelus non potest
produci nec cum produci aliqua productione quin illa productio esset
formaliter creatio antecedens est sic falsum

54 Ad 3m potest concedi consequens
quia quodlibet creatum activum est in potentia obedientali ad comproducendum cum
deo quidquid deo placuerit sed tamen hoc non esset possibile stante rerum
natura et cursu ordinato et communi

55 /Ad rationes in oppositum patet
solutio ex dictis