Librum II, Quaestio 2

By Peter Gracilis

Edited by Paul Lozowicki

Edition: 2014.03-dev-master | March 28, 2014

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, March 28, 2014

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

pg-b2q2

[Librum II, Quaestio II]

[Quaestio]

1 Circa 2am et 3am distinctiones quaeritur Utrum primus angelus, in caritate et gratia procreatus, in primo instanti sui esse malitia fuerit depravatus?

[Videtur quod non]

2Quod non quia nullus angelus fuit in gratia procreatus, ergo. Probatur antecedens tum quia primus homo, qui magis gratia indigebat, non fuit creatus in gratia et caritate secundum Augustinum et Magistrum, cum quia secundum Magistrum "angeli in creatione habebant gratiam qua poterant stare non proficere L138r in merito," [a] igitur.

3Secundo, angelus in primo instanti sui esse non potuit mereri, ergo nec demereri. Tenet consequentia et antecedens probatur tunc quia omnem meritum necessario praecedit deliberatio quae requirit tempus et successionem, tum quia nulla finita virtus potest ex se effectum divisibilem in instanti producere

4Tertio, si angelus in primo instanti suae creationis peccasset, sequitur quod illud peccatum fuisset odium [et] appetitus divinae similitudinis et aequalitatis, et sic fuisset peccatum commissionis. Consequens est falsum quia secundum Augustinum "primum peccatum angeli fuit culpabilis omissio qua omisit dona a Deo recepta referre in ipsum Deum." [b] Consequentia tamen probatur per illud Isaiae 14o "ascendam in caelum et similis ero altissimo," [c] ergo.

[In Oppositum]

5In oppositum: videtur esse textus Sacrae Scripturae, ubi dicitur ille, scilicet Lucifer, ab initio homicida fuit et in veritate non stetit, ergo a primo instanti peccator fuit, cum omnis homicida sui vel alterius sit peccator.

[Prima conclusio]

[Prima conclusio]

6Prima conclusio: sicut quilibet angelus aliquando non fuit malus Deo ipsum producente, sic quilibet angelus aliquando fuit bonus et in gratia gratum faciente. Prima pars patet quia omnem condicionem et actum (quem habet creatura in primo instanti suae creationis) habet et recipit a Deo creante. Sed nullam malitiam Deus potest creaturae infligere aut inferre, ergo. Confirmatur tota conclusio quia Lucifer sponte iustitiam deservit quam servare potuit, ergo ipse, et per consequens quilibet angelus, quandoque non malus fuit, sed bonus. Antecedens probatur per Augustinum 12o De civitate Dei capitulo 9o dicentem "angeli, simul ut facti sunt, amore, ei, a quo facta sunt, inhaeserunt" [d] et subdit "istam autem bonam voluntatem quis fecerat, nisi ille, qui, eos cum bona voluntate seu amore casto, quo illi adhaererent, creavit, simul naturam condens et largiens gratiam?" [e]

7Item Augustinus libro [XI De civitate Dei] capitulo [11] "non tantum ita creati sunt angeli ut quoquo modo viverent; sed etiam illuminati ut etiam viverent seu beate vel bene viverent. Ab hac illuminatione quidam aversi" [f]

8Item Ieromus super osseae capitulo 3o dicit "daemones in magna pinguedine Spiritus Sancti sunt creati." [g] Item Ezekiel [28] [1] scribitur de Lucifero quomodo "perfectus in viis tuis ambulasti in die creationis tuae, donec inventa est iniquitas in te." [h] Item Damascenus libro [2] secundo capitulo tertio dicit "verbo Dei creati sunt omnes angeli et a Spiritu Sancto, per sanctificationem, sunt facti secundum proportionem dignitatis et ordinis illuminationem et gratiam participantes." [i]

[Primum corollarium ad primam conclusionem]

9Primum corollarium quod amore castus conclusio [quo ?] Deus ab angelo in primo instanti sui esse fuit dilectus non fuit a libera angeli voluntate sed ab ipso Deo concreatus patet evidenter ex dictis Augustini.

[Secundum corollarium ad primam conclusionem]

10Secundum corollarium sicut angelus in primo instanti sui esse deum non libere sed naturaliter dilexit sic in primo instanti sui esse nullum actum meritorium elicuit seu produxit patet corollarium quia omnis actus meritorius est libere elicitus a voluntate.

[Tertium corollarium ad primam conclusionem]

11Tertium corollarium licet ille amor castus non suffecerit ad bonum merendum tamen voluntas angeli sine speciali influentia Dei non suffecisset ad illum L138v amorem producendum prima pars patet quia ad hoc quod ille amore fuisset meritorius requirebatur quod voluntas libere operata fuisset illo amore 2a pars probatur quia voluntas non poterat nec potest ex se facere quod aut reddere se meliorem sine speciali Dei efficacia et actuatione.

12Ex his sequi videtur quod sicut Lucifer castum amorem sibi concreatum non potuit in instanti remittere totaliter sic Lucifer per centum tempus ante lapsum fuit in gratia et bonus moraliter

[Secunda conclusio]

13Secunda conclusio: licet angelus in primo instanti sui esse potuerit aliquem actum naturalem productive incipere, tamen angelus in illo primo instanti non potuit quemcumque actum deliberatum elicitive producere. Prima pars patet quia actus naturalis non praesupponit necessario aliquam dispositionem praeviam, igitur in primo instanti potuit angelus a non gradu incipere talem actum, licet nullum certum gradum illius actus potuerit elicere in instanti. Secunda pars probatur quia omnem actum liberum creaturae necessario praecedit deliberatio, sed omnis deliberatio in creatura pura requirit tempus, ergo.

14Confirmatur quia omnis actus a creatura producibilis est divisibilis, ergo a potentia nulla creata est in instanti producibilis seu elicibilis.

[Primum corollarium ad secundam conclusionem]

15Primum corollarium: si Deus illam deliberationem angelo concreasset, adhuc actum liberum in primo instanti sui esse elicere non valuisset. Patet quia cum ille actus aliquantae fuisset intensionis et partibilis, sequitur quod fuisset successive ab angelo productus.

[Secundum corollarium ad secundam conclusionem]

16Secundum corollarium: sicut angelus non potuit peccare in primo instanti sic nec potuit peccare in instanti primum instans immediate sequenti prima pars patet quia quilibet angelus in primo instanti habuit gratiam quae non stat cum mortali peccato quia aliter fuisset in gratia et culpa. Secunda pars probatur quia sequitur quod gratia posset durare per instans tantum et quod esset dare ultimum instans gratiae et caritatis quae sunt falsa ergo.

17Confirmatur quia quilibet angelus per certum tempus fuit bonus et habuit amorem castum sed ille amor non fuit compossibilis peccato ergo mortali.

[Tertium corollarium ad tertiam conclusionem]

183m corollarium sicut Lucifer per certum tempus fuit moraliter bonus sic ipse per certum tempus post suum iuste[?] esse fuit deformiter malus prima patet quia Lucifer non fuit in primo instanti sui esse nec in instanti immediate sequenti ergo tempus fuit lapsum inter primum instans sui esse et suum peccare.

19Confirmatur quia si potuisset peccare in primo instanti sui esse aut igitur fuisset libere committendo vel libere obmittendo non secundum quia tunc illa omissio fuisset libere imperata ab aliqua praecedente volitione et sic ista omissio non fuisset in primo instanti esse angeli nec etiam primum scilicet committendo quia tunc potentia finita actum divisibile in instanti produxisset quod est falsum.

20Confirmatur quia non potuit tunc committere quia angelus in primo instanti non habuit nec habere potuit tunc aliquam causam male volendi ergo tunc non ponit materiale committere L139r consequentia tenet quia intellectus creatus non habens ignorantiam agendorum si voluntas eius aliquis vult vel appetit necessario habet aliquod motivum quare sic vellit antecedens patet quia si illius male voluntatis fuisset aliquod cur vel motivum maxime fuisset iudicium erroneum sed hoc est falsum quia tunc pena praecessisset culpam in eodem angelo quod dicendum non est.

[Tertia conclusio]

[Tertia conclusio]

21Tertia conclusio: primum peccatum angeli fuit ingratitudo omissiva inanis gloriae et vane inordinata delectatio commissiva. Conclusio patet per Beatum Augustinum XII De civitate Dei capitulo nono vel undecimo Super genesim dicentem Iste inquit Lucifer, quia se vidit pulchrum et liberum in naturalibus, a gratuitis atque aliis spiritibus[?] praelatum non inde se convertit ad Deum. Cum teneretur et posset, ecce, ingratitudo omissiva. Et sequitur, [in]cepit autem in se non in domino gloriari, et libertatem acceptam non ad bonum sed ad illicitum usurpavit, ecce delectatio commissiva et inordinata.

22Item Augustinus Super genesem libro 11o voluit non ille Lucifer subditis dominari, ita ut ipse sub nullius dominatu maneret nec a Deo cognosceret suamque sedem in latere aquilonis statuere cogitavit, quasi per se existere et "omnia caelorum agmina opinatus est ad suum velle posse reflectere." [j]

[Primum corollarium ad tertiam conclusionem]

23Primum corollarium: licet non prius tempore angelus culpabiliter omisit quam commisit, tamen peccatum omissionis in ipso peccatum commissionis natura praecessit. Patet quia omisit dona Dei referre in ipsum Deum, ideo desertus fuit et inaniter gloriatus est in ipso non in Domino.

[Secundum corollarium ad tertiam conclusionem]

24Secundum corollarium sicut Lucifer in poenam peccati fuit errore multiplici excaecatus sic Lucifer per huiusmodi errores diversis peccatis fuit maculatus patet quia postquam fuit desertus a luce divina appetivit esse non sub Deo quod est peccatum superbiae Item errore excaetus putavit se posse dominari non sub Deo Item putavit et asservit deum esse invidum quia eum donis sibi collatis privavit et aliis speritibus[??] sic esse dogmatizavit unde[?] quidam eorum dissenserunt et post beati et confirmati fuerunt.

25Alii vero sibi asserunt et cum eo in inferno descenderunt et illud fuit praelium quod commisit Michael et angeli eius cum drachonedracone prout recitat Ioahannes in Apocalypsi Item ultimo deum odivit et detestatur et odit iuxta illud pars[?] superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

[Tertium corollarium ad tertiam conclusionem]

26Tertium corollarium sicut Lucifer voluit a Deo in esse suo non dependere sic ipse existimavit divina conservatione se non indigere patet quia in pena peccati tali caecitate iudicii percussus et punitus est quod etiam illa quae habitualiter sciebat impossibilia putavit possibilia etiam voluntas est impossibilium IIIo Ethicorum.

27Ex quo patet quod non sequitur angelus malus sciebat se non posse esse deum igitur non appetent[?] esse deum contra monachum honofrium[?] et Dionysius et alios multos. Ex his patet quod probabile est vel saltim credibile quod Lucifer credet aeternaliter quod gloria et beatitudo de iure sibi debetur et naturaliter patet quia versimile est quod L139v quod in penam suae malitiae in illo errore detinetur quia eius superbia in illo continue dicitur intendi et sic continue deum invidum praesentat et odit ex quibus omnibus sequitur pars negativa conclusionis vera.

[Contra primam conclusio]

[Primam recusatio ad primam conclusionem]

28Contra conclusionem primam arguitur: nullus angelus in statu in quo creatus fuit potuit in merito proficere ergo nullus talis fuit in gratia. Consequentia bona et antecedens patet per Magistrum libro secundo distinctione ubi dicit quod "angeli tales creati fuerunt ut stare possent non autem proficere in merito nisi eis daretur alia gratia." [k]

[Secundam recusatio ad secundam conclusionem]

29Secundo per Beatum Augustinum Super genesem primo capitulo secundo ubi dicit "talis spiritualis creatura informis dicta est, sicuti potest esse in se, non conversa ad Creatorem; tali enim conversione formatur atque perficitur." [l] Videtur igitur quod quandoque fuerit informis ante peccatum--ipse angelus malus et similiter ipse bonus--et per consequens cum tali gratia non fuit creatus.

[Tertiam recusatio ad secundam conclusionem]

30Tertio per eundem libro IV super genesem capitulo 28 dicentem "spiritualis creatura post tenebras facta est lux, ubi intelligitur a quadam sua informitate ad [Creatorem] suum conversa." [m]

[Quartam recusatio ad secundam conclusionem]

31Quartum angelus in primo instanti suae creationis habuit perfectam sui notitiam et donorum omnium in se existentium, ergo. Si habuisset gratiam talem non potuisset per peccatum ab ea resilire. Tenet consequentia quia cum talis gratia sit, pulcherrimus decor naturae, quicumque huiusmodi decorem in se videret perfecte[m]. Non posset ipsum non appetere, ymmoimmo minus non posset appetere ipsum quam quamcumque perfectionem naturalem cum pulcrior sit quacumque naturali perfectione, ergo antecedens patet. Haec est ratio Thomae de Argentina libro secundo distinctione quarta articulo secundo [n] qui tenet oppositum conclusionis huius ibidem.

[Contra secundam conclusionem]

[Primam recusatio ad secundam conclusionem]

32Contra conclusionem secundam: omne necessario requisitum ad peccandum quod habuit angelus dum peccavit habere potuit angelus in primo instanti suae creationis ergo in illo primo instanti peccare potuit consequentia bona antecedens probatur quia habuit sufficientem notitiam in intellectu et gratiam in voluntate ut patet in prima conclusione et obiectum sufficientur praesens, ergo.

[Secundam recusatio ad secundam conclusionem]

33secundo anima Christi de facto meruit actum liberum eliciendo in primo instanti sui esse ergo etiam angelus ponit mereri et demereri actum liberum producendo tenet consequentia quia angelus in naturalibus est perfectior Christi anima et activior et antecedens est Magistri libro 3o distinctione 18a [o] .

[Tertiam recusatio ad secundam conclusionem]

34Tertio non minus potest peccare libertas arbitrii cum causis necessario requisitus quam sol illuminando sed si sol in a instanti crearetur in eodem illuminaret medium dispositum ergo angelus in primo instanti mereri vel demereri potuit.

[Quartam recusatio ad secundam conclusionem]

35Quarto angelus in primo instanti sui esse habebat aliquem actum respectu Dei vel ergo deum diligebat vel odiebat vel nihil de Deo considerabat sed solum de se considerabat et per consequens fruebatur se ipso et sic peccabat si primum vel secundum detur sequitur quod in primo instanti actum liberum elicuit et sic propositum.

[Quintam recusatio ad secundam conclusionem]

365o sequitur quod certum tempus requiritur ad hoc quod angelus possit actum liberum elicere consequens est falsum quia tunc certum tempus requireretur ad hoc quod homo posset conteri de peccato sed falsitas consequentis probatur quia quocumque L140r tempore dato peccator poterit in minori de peccato conteri et per consequens non erit dare terminum in illo tempore et sic poterit conteri in instanti aliter de aliquo peccatore in vita esset desperandum.

[Sextam recusatio ad secundam conclusionem]

376o si nullus angelus potuisset aliquem actum in primo instanti elicuisse sequitur quod tempus steterit ante quem se ipsum cognitio[?] stet[?] vel videt[?] consequens non videtur verum igitur.

[Septimam recusatio ad secundam conclusionem]

387o sic angelus non habuit partem sed est indivisibilis ergo eius visio est indivisibilis et per consequens producitur in instanti igitur actum dilectionis et visionis elicere patet in instanti.

[Octavam recusatio ad secundam conclusionem]

39Item 8o si angelus quilibet fuisset creatus bonus sequeretur quod mali meruisset vitam aeternam consequens est falsum quia non habuerunt aliquod praemium illius meriti quia stati dampnati sunt etiam quia dampnatis numquam Deus proposuit vitam dare aeternam.

[Novam recusatio ad secundam conclusionem]

409o sic si Lucifer non peccavit in primo instanti sequitur sicut boni fuerunt praescii suae futurae beatitudinis Lucifer potuit ex hoc arguere se non esse salvandum sed dampnandum cum non fuit praescius suae beatitudinis futurae et sic potuit dolere et per consequens pena praecessit culpam quod est falsum igitur.

[Contra tertiam conclusionem]

[Primam recusatio ad tertiam conclusionem]

41Contra 3am conclusionem primum peccatum angeli fuit odium Dei ergo non fuit obmissioomissio antecedens patet per magistrum distinctione 5a 2i ubi dicit quod angelum averti a Deo fuit ipsum odium habere et ei invidere.

[Secundam recusatio ad tertiam conclusionem]

42secundo sicut converti ad deum est ei proprie caritate inhaerente sic averti est ipsum odio habere sed angeli conversi Deo amore inhaeserunt ergo aversi deum odio habuerunt et per consequens odium positivum primum fuit angelorum peccatum.

[Tertiam recusatio ad tertiam conclusionem]

433o sic Lucifer invidit Deo sed omnis invidia procedit ex odio ergo primum peccatum fuit odium antecedens patet Augustinum libro de aversione virginitate dicentem quod per invidiam et superbiam dyabolusdiabolus est dyabolusdiabolus.

[Quartam recusatio ad tertiam conclusionem]

444o primus angelus appetivit esse beatus per naturam ergo primum eius peccatum non fuit obmissioomissio consequentia patet et antecedens communiter conceditur.

[Quintam recusatio ad tertiam conclusionem]

455o per glosam super illo quae non rapui tunc exsolvebam ubi dicitur quod dyabolusdiabolus voluit rapere Deitatem sed hoc non fuit obmittereomittere sed committere culpabiliter, ergo.

[Sextam recusatio ad tertiam conclusionem]

466o radix omnium malorum est cupiditas sed primum peccatum angeli scilicet Luciferi est radix omnium malorum ergo primum peccatum Luciferi fuit cupiditas maior est apostoli prima ad tymo[?] et minor patet de se, ergo.

[Septimam recusatio ad tertiam conclusionem]

477o primum peccatum angeli videtur fuisse accidiaacedia quia voluit sine labore beatitudinem consequi et habere.

[Octavam recusatio ad tertiam conclusionem]

488o primum peccatum angeli fuit infidelitas patet quia aliter credidit quam decuit et quia prima virtus est fides sequitur quod primum vicium est infidelitas.

[Nonam recusatio ad tertiam conclusionem]

499o si primum corollarium esset verum sequitur quod pura obmissioomissio esset peccatum consequens est falsum ita quod nec interpretive esset voluntaria patet quia ex quo nullus alius actus positivus praecessit sequitur eius peccatum non voluntarium esse.

[Responsum ad recusationem ad primam conclusionem]

[Primum responsum ad recusationem ad primam conclusionem]

50Ad primum negatur antecedens et potest dici cum Hugolino quod Magister in hoc non tenetur. Hoc etiam dicit Brauardin.

[Secundum responsum ad recusationem ad primam conclusionem]

51Ad secundum [argumentum] [p] dicitur quod est informitas duplex spiritualis creaturae. Una est non inL140v haerendo Deo et ex indignitate culpae. Alia est informitas, quae est non inhaerere Deo ex valore vel virtute propriae naturae, cuius formatio [propria] est Deo inhaerere amore elicito actualiter. Et de hac loquitur Augustinus ibidem dicens quod non a se habuit illam nec a libero arbitrio sed a Deo, ideo solum prioritas fuit ibi naturae inter istam formationem et informitatem oppositam sibi. Unde Augustinus ibidem post dicit "formationem suam praecessit non tempore sed origine." [q] Item 11o De civitate [Dei] capitulo 11o "nullo modo secundum tempus [vel] spatium prius erant illi spiritus tenebrae quos angelos dicimus; sed simul ut facti sunt, [lux facti sunt]" [r] ab hac quidam aversi, ex quibus verbis patet solutio illarum duarum auctoritatum et similium.

[Quartum responsum ad recusationem ad primam conclusionem]

52Ad quartum negatur consequentia quia licet veram et perfectam notitiam habuerit tamen ex malitia male elegit et in practica erravit. Ad probationem eius dicitur quod licet non appetiverit gratiam et donis privari a simili argueretur quod nullus existens in gratia posset peccare mortaliter quia sciunt se multi peccare et amittere gratiam peccando.

[responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

[Primum responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

53Ad secundam conclusionem ad primum negatur antecedens tum quia non habuit nec habere potuit in illo tunc actum elicitum seu elicitive a se productum.

[Secundum responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

54Secundo potest dici quod inter requisita ad hoc quod peccare posset primo peccato simpliciter quod non sit pena peccati requiritur quod posset meritorie vitare peccatum et quod pro tunc posset servare iustitiam et quod possit perdere eam haec autem sunt incompossibilia in primo instanti quia non potuisset servasse iustitiam, si numquam habuisset eam nec etiam potuisset ipsam amittere nisi prius habuisset illam aliter simul habuisset et amisisset.

55Ad secundum de Christo posset negari consequentia quia licet Christus meruerit secundum animam tamen non anima sed persona meruit et actum meritorum elicuit sed illud meritum fuit actus infiniti suppositi angelus vero est suppositum finitae activitatis.

56Secundo posset dici quod Christus non meruit in primo instanti sic quod actum meritorium in primo instanti elicuerit totaliter sed meruit ab instanti id est mereri incepit in primo instanti nec tamen sequitur quod profecti in merito nisi extensive quia pluries idem praemium meruit prima tamen solutio plus mihi placet sed securior videtur.

[Tertium responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

57Ad tertiam potest negari minor dicendo quod sol nec aliqua potentia finita producit aut producere potest actum suum in instanti et diceretur quod illuminatio medii in tempore fit imperceptibili a nobis ideo apparet quod fiat in instanti sicut dicunt Eliphat et Fastinus.

58Aliter posset dici quod sicut sol naturaliter producit actum suum in isntanti instanti. Sic angelus in primo instanti habuit actum amoris naturalis et casti non tamen meritorium habuit actum a se libere elicitum hanc solutionem ponit Monachus Cistertiensis.

[Quartum responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

59Ad quartum dicitur quod habuit actum dilectionis naturalis sibi a Deo concreatum non tamen ab angelo elicitum.

[Quintum responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

60Ad quintum conceditur utrumque consequens posset enim esse ita modicum tempus usque ad finem vitae alicuius quod non posset converti seu de peccato conteri et quando dicitur de nemine est desperandum in hac vita dicitur quod verum est dum tempus sufficiens ante mortem suam fuerit ad hoc quod sufficiat ad eliciendum actum contritionis et L141r quia nescimus quantum quisque habet de tempore usque ad mortem ideo non debemus de salute alicuius desperare nec Augustinus desperat de tarde penitentibus sed dubitat.

[Sextum responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

61Ad sextum dicitur quod est verisimile quod angeli fuerunt creati cum actibus per quos deum et se ipsos at alios cognoscedant in primo instanti.

[Septimum responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

62Ad septimum negatur consequentia quia quaelibet visio angeli est gradualis habens partes.

[Octavum responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

63Ad octavum posset concedi consequens quia non est inconveniens quod angelus fecerit aliqua bona opera per que si stetisset habuisset vitam aeternam sicut est de praescitis hominibus numquam tamen Deus proposuit dare malis angelis vitam aeternam.

64Aliter posset dici quod Deus concreavit eis quamdam dilectionem naturalem per quam non merebantur quia non fuit libere elicita

[Nonum responsum ad recusationem ad secundam conclusionem]

65Ad nonum dicitur quod licet supposito quod beati scivissent suam aeternam beatitudinem cum hoc tamen staret quod mali ignorarent beatos esse praescios suae beatitudinis et ideo non poterant per hoc arguere se fore dampnandos secundo dicitur quod beatus Augustinus videtur velle quod nec boni fuerunt praescii suae beatitudinis nec mali sui casus 3o potest dici quod Deus eis potuit revelare suum casum quia hoc non inplicat contradictionem cum pluribus revelaverit futura peccata ut patet de Petro et Iuda[?] et cum infertur sequitur quod doluisset hic dicitur quod forte si Deus revelaret malus angelus non credidisset sicut Petrus non credidit Christo nec voluit credere quando sibi praedixit suam trinam negationem ideo non doluisset.

66Item dicitur quod si credidisset et doluisset non esse magnum inconveniens quod pena praecessisset tempore culpam quia Deus potest sine culpa infligere penam ut in Iob et virgine quae magnum in filii morte habuit dolorem. Item in matribus et pluribus innocentibus.

67Sed contra ponatur de facto quod Deus sibi revelaverit quaeritur an Lucifer voluisset vel, ne si non iam fuisset in peccato quod est repugnans, si sic iam fuisset miser ante peccatum.

68Respondetur hic quod utrumque poterat velle scilicet aut nolle divisim tamen credo quod voluisset et sic fuisset miser miseria alicuius tristitiae et dicitur qupd licet pena quae de lege communi infligiter pro culpa non praecedit ipsam potest tamen fieri oppositum Item dicitur de bonis angelis quod praemium praecessit meritum cum tempore secundum quemdam opinionem sic posset dici in illo casu de malis angelis Item posset dici quod facta revelatione adhuc poterat illud nolle sine peccato quia Deus non voluisset eum illud velle ymo[?] nec Deus volebat ipsum casurum nec volebat ipsum hoc velle quia velle peccare est peccare.

[Responsum ad recusationem ad tertiam conclusionem]

[Primum responsum ad recusationem ad tertiam conclusionem]

69Ad primum contra tertiam conclusionem negatur antecedens et ad probationem dicitur quod Magister vult dicere quod ex illa aversione videns se desertum a Deo et quod sibi non dabatur beatitudo quia dignum se de iure reputabat cepit tunc deum invidum reputare et iniustum et ex hoc cepit deum odire et sic fuit consummata eius aversio in malicia et perversitas et sic commisit multa peccata quorum primum fuit aversio quasi radix caeterorum.

[Secundum responsum ad recusationem ad tertiam conclusionem]

70Ad secundum negatur consequentia nam licet L141v ex consequenti arguatur diligere tamen averti non formaliter infert odire licet arguat non diligere quia nullo odio praesupposito potest esse in eodem libera non conversio.

[Tertium responsum ad recusationem ad tertiam conclusionem]

71Ad tertiam negatur consequentia quia licet invidiam odium et plura alia peccata commisit tamen prius Dei laudes culpabiliter obmisit quam Deo inviderit aut quam ipsum oderit.

[Quartum responsum ad recusationem ad tertiam conclusionem]

72Ad quartum negatur consequentia et dicitur quod licet appetierit beatificari naturaliter non tamen ex hoc putavit se esse beatum realiter.

[Quintum responsum ad recusationem ad tertiam conclusionem]

73Ad 5m dicitur quod licet Dyabolus voluierit indeppendens esse in sua bonitate et sic indirecte voluit rapere divinitatem non tamen sequitur ex hoc quod illud fuerit peccatum suum primum.

[Sextum responsum ad recusationem ad tertiam conclusionem]

74Ad sextum conceditur quod peccavit per cupiditatem et multis peccatis ut probant sextum septimum et octavum argumenta tamen illa non concludunt quin obmissio fuerit primum peccatum.

[Ultimum responsum ad recusationem ad tertiam conclusionem]

75Ad ultimum potest concedit consequens de primo peccato simpliciter secundo potest negari consequentia quia illa fuit obmissio voluntaria concomitanter quia simul tempore habuit actum malum voluntatis Ista tamen materia de obmissione tractabitur alias.

[Responsio ad obiectiones principales]

77Secunda ratio est pro secunda conclusione.

78Ad tertiam conceditur quod appetivit Dei similitudinem indirecte ut dictum est.

79Ad illud scripturae "ab initio" communiter glosatur, id est, cito post initium creationis ipsorum quia per parvam morulam fuerit viatores et parum servaverunt gratiam ut dictum est.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus