Liber 2, Quaestio 3 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev-master | October 04, 2018

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b2q3

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L141v

1
Utrum angeli mali per suae visionis claritatem vide
ant in humana mente conceptam parvitatem / vel sic / utrum angeli
mali per sui intellectus vivacem notitiam videant mentis human
ae intrinsecam seu occultam malitiam

2 / arguitur primo quod sic quia si non hoc esset quia
indigeret speciebus creatis ad videndum illas vel ergo tales species essent finitae
vel infinitae neutrum esse dicendum ergo

3 2o sic angelus potest per motum localem
illabi humanae menti ergo antecedens probatur quia plures homines leguntur fuisse
ab angeli mali obcessi et hoc filius non potest nisi per illapsum in corpus
hominis quia non homo sed corpus homini deberet dici obcessum ergo illapsus
factus est in animam et corpus obcessorum

4 3o sic angelus habet notitiam cuiuslibet co
gitationis pro qua animam debet punire ergo habet notitiam talium cognitionum
occultarum tenet consequentiam quia quilibet pumens debet scire pro quo punit / tum
quia habens notitiam subiecti perfectam habet notitiam accidentium eius

5 In oppositum arguitur
unus angelus non potest videre naturaliter conceptum alterius ergo angelus ex clairtate
et vivacitate sui intellectus non videt nostras intrinsecas et occultas co
gitationes / confirmatur per illud actuum 2o tu solus nosci corda homini

6
prima conclusio non stet actum intellectum agnelicum habere notitiam rei per
per solam praesentiam obiecti cognoscibilis tamen in angelo non sunt species ab
initio creatae per quas possit videre naturam cuiuslibet rei producibilis / prima
pars probatur quia si sola obiecti praesentia sufficieret ad hoc quod angelus cognosceret
aliquid sequeretur eadem foret notitia actualis et habitualis intensa et remissa L142r
consequens est falsum patet consequentia quia lumen intellectus angelici semper manet uniforme
Item sequeretur quod obiecto sibi praesente semper ipsum intelligeret aeque intensae sicut
prius consequens est falsum quia voluntas angeli potest avertere intellectum a con
sideratione actuali talis obiecti Item a simili sequeretur quod homo posset videre
tantum vel aliud sine quocumque actu distincto a se consequens est falsum tum quia beatitudo
non consisteret in duobus accidentibus tum quia accidens relativum sicut est
videre staret sine suo fundamento quod est impossibile tenet consequentia quia eodem modo
beatificatur homo et angelus patet etiam consequentia quia intellectus angeli non ex
cedit infinite in cognoscendo humanum intellectum 2a pars probatur quia
si in angelo essent species concreatae per quas videret aut videre posset
obiectum sibi cognoscibile quodlibet sequeretur quod tam boni quam mali scirent omnia
futura consequens est falsum quia tunc nullus superior angelus posset aliquod
futurum inferiori revelare patet consequentia quia ex quo haberent speciem
futuri cuiuslibet et intellectum sufficienter dispositum sequitur quod illud fu
turum intelligeret Item autem huiusmodi species essent finite aut infinite
non infinite quia tunc sequeretur quod infinite res distinctae non communicantes
sed disparatae essent in angelo quolibet consequens est falsum patet consequentia quia sicut
una res distinguitur ab alia vel distingueretur si esset sic species responsiva unius
a specie alterius distinguitur Item angelus non posset proficere in cognitione contra
magistrum libro 2o distinctione 2a nec unus alium illuminare contra dionysium de
caelesti ierarchia
patet consequentia quia omnis nova illuminatio arguit speciei
novae productionem et novum conceptum Item una similitudo naturalis
non potest repraesentare dissimilia ut sunt dissimilia ergo oportet quod angelus habeat
toto similitudines quot res in se cognosceret et sic fuisseret sibi
concreatae infinitae cum infinitae sint conclusiones scibiles de numeriis
et figuris et de omnibus producibilibus et productis / si autem dicitur quod illae
species finitae sint sequitur quod aliquae species finitae creatae sunt ymagines
et similitudines respectu repraesentativae infinitorum producibilium consequens est falsum
quia tunc illae infinitae aequipollerent infinitis repraesentativis et sic
toto repraesentaret quot deus Item eadem res esset ymago repraesentativa
proprie et perfecte repraesentas simul caliditatem et frigiditatem gaudium et
dolorem dulcedine et amaritudinem sed ista sunt falsa ergo
/ Item per illas species non posset discernere inter intense et remisse
calida

7
primum corollarium sicut intellectus angeli non sufficit se solo rem
aliquam cognoscere sic voluntas angeli non sufficit se sola sine
quocumque afficiente posse dolere aut gaudio se afficere patet

8 L142v
2m corollarium sicut species creata requiritur ad angelum ad aliquod creatum
videre sic quodlibet obiectum ab angelo cognoscibile potest in intellectu angeli sui
notitiam communicare patet quia aliter angelus viderent intuitive non existentia
quod est falsum

9 3m corollarium licet angelus plura cognoscat per species creatas
a rebus tamen angelus aliquam cognoscit sine huiusmodi speciebus / prima pars patet
quia angeli naturaliter cognoscunt aliqua praeterita et distincte de ipsis recor
dantur / 2a pars patet quia distincte videret se intuitive et non per aliam speciem
ergo corollarium verum totum / ex quibus patet falsitas operationis dicentis quod in
creatione animae communicantur sibi quidam habitus per quod quando erit separata
poterit cognoscere cognoscibilia et videre patet quia aliter sequeretur quod animae in inferno
existentes viderent omnia quae sunt in paradiso et econtra quaelibet anima existens
in paradiso omnia quae sunt in inferno et in mundo et sic nullus posset aliquid
cogitare quin alius videret et sciret quod est falsum

10 Ex hiis etiam videtur
sequi quod sicut in nobis sunt quinque corporis sensus per quos distincta
obiecta nata sunt a nobis praecipi sic aequipolenter in angelo sunt
quinque virtute quibus diversa obiecta nata sunt ab eo cognosci patet
quia angelus potest percipiere albedinem dulcedinem et amaritudinem in
propriis speciebus ergo mediate aliquibus virtutibus patet consequentia sed antecedens apparet quia
aliter angelus nesciret discernere inter amarum et dulce quod est falsum /
/ per hoc tamen dicere nolo quod angelus sic percipiat dulcedinem quod sentiat
delectationem in se sicut et nos sed solum habet illam perceptionem dulcedinis
in intellectu quam nos habemus in materiali sensu etc dicendum est de obiectis aliis
potentiarum

11 2a conclusio sicut stat angelum esse simul quiesceretur in pluribus
locis distinctis totaliter ita non repugnat angelum se movere in tempore
successive localiter / prima pars probatur quia anima simul est in pluribus partibus corporis
distantibus et distinctis et non videtur magis impossibile quod angelus sit in partibus
distinctis et divisis a toto quam in partibus unitis simul ergo Item deus
posset ponere idem corpus in pluribus locis ergo spiritum angelicum 2a pars
probatur per illud luce primo ingressus angelus ad eam / confirmatur per illud ysa
6o volavit ad me unus de seraphim / Item actuum 2o dicit angelus
petro sequare me et sequitur quod processerunt vitum unum ubi manifeste
innuitur motus successivus angeli / Item anima humana potest se movere localiter
successive ergo angelus tenet consequentia quia aequae indivisibilis est et aeque libera confirmatur
prima pars quia plures angeli possunt esse in eodem loco ergo unus in pluribus
locis antecedens patet maiti 5o ubi dicitur quod legio erat in corpore cuiusdam
obcessi

12 primum corollarium sicut angelus non est limitatus ad certam quantitatem L143r
corporis quam possit assumere sic non est naturaliter limitatus ad certam quantitatem
loci cui possit coexistere / prima pars patet quia anima humana potest nunc
maius nunc minus corpus informare ergo angelus potest nunc maius nunc
minus corpus assumere tenet consequentia patet antecedens quia secundum quod corpus augetur
ac maius efficitur sic eadem anima informat ipsum in iuventute dum
est minus et in aetate perfecta dum est maius / 2a pars probatur quia maior est unio
inter animam et corpus quam inter angelum et locum in quo est vel esse potest
sed non obstante unione animae ad corpus adhuc non determinat sibi illam
quantitatem corporis quin possit informare corpus maius si augeatur
et minus si determinatur? vel membrum praescindatur ergo sic est possibile de angelo
respectu sui loci

13 2m corollarium ad angelum cum corpore assumpto successive
localiter moveri non sequitur aliquod continuum ex in divisibilibus componi patet quia
est in loco quanto et divisibili sic quod totus est in toto in qualibus
parte illius loci divisiblis non autem pars in parte sicut corpus quia partibus caret

14 3m corollarium sicut non omne quod movetur partim est in termino a quo et partim in termino
ad quem sic semper in motu locali successivo oportet ponere medii vel mobilis
resistentiam prima pars patet quia angelus non habet partem et partem et tamen movetur localiter
sed sufficit quod angelus in suo motu habeat partem de primo termino totaliter
distincto a loco in quo prius erat et partem de loco ad quem tendit / 2a pars
patet quia libertas viventis moventis sufficit ad causandum successionem
in motu ergo stat angelum nullam habere resistentiam extrinsecam in
modo et tamen se movere localiter successive velociter vel tarde secundum
suae voluntatis libertatem

15 Ex quibus sequitur aliqua sub corollaria / primum
licet unus angelus possit esse in pluribus locis naturaliter partialibus quiesceretur
tamen nullus locus est angelo connaturalis et proprius totaliter ac simpliciter prima pars
patet quia est in qualibet parte totalis loci cui coexistit 2a patet quia si aliquis
locus connaturalis esset angelo et proprius tunc sicut lapidem gravius locus eset
deorsum vel centrum sic sequitur quod omnis locus ab illo esset angelo violentus
et sic violenter et non libere moveretur ad illum locum alium quod est falsum

16
2m sub corollarium stat angelum habere nunc a priore alium locum et ipsum
angelum numquam fuisse localiter motum / vel sic stat angelum habere successive
multiplicem locum et ipsum numquam fuisse vel esse localiter motum patet quia
si deus adnihilaret luciferum in loco ubi nunc est et post iterum recrearet
ipsum in alio loco constat quod lucifer non esset localiter motus sed bis
fuisset mutatus de non esse ad esse / Item non sequitur sortes est nunc in loco
et post fuit in alio loco ergo sortes est vel fuit localiter motus vel
mutatus patet quia oppositum consequentis potest stare cum antecedente si ponatur
quod sortes in primo loco fuerit ad nullatenus et in 2o loco de novo L143v
creatus ut patet in casu priori /

17 2o sequitur quod stat aliquid velocius moveri
cum resistentia alio mobili moto sine quacumque extrinseca resistentia
patet quia angelus potest se movere tarde et velociter sicut sibi placet
sed lapis ex se non habet quin moveatur cum resistentia

18 3o sequitur quod
licet angelus sit in loco praecise per suum agere vel operari tamen angelus non
potest naturaliter quantolibet in agno loco existere vel commensurari prima patet
per articulum parisiensis 100 inter antiquos 2a pars patet per damascenus libro 2o et 3o
cum angeli sunt in caelo non sunt in terra et cum ad homines mittuntur
in terra non remanent in caelo

19 4o sequitur quod si angelus non esset in loco nisi
ubi operaretur sequitur quod saepe angelus in nullo loco esset nec continentur
patet quia dum angelus descendit de caelo ad terram angelus non operatur
in caelo nec in medio nec in terra ergo de novo nihil operatur et per consequens
nullibi est quod est falsum

20 5o sequitur quod stat sine assertione recitative
angelum virtute propria in extremis distantibus existere et tamen nullo modo
partibus vel locis mediis praesentem assistere patet si angelus aliquod corpus
assumeret sic quod in qualibet parte assisteret et ponendo ultra quod illud
corpus divideretur tunc sic angelus erat in omnibus illis partibus unitis
et non est neccesse angelum desinere esse in illis propter earum divisionem
ergo eadem virtute qua prius in illis erat facta divisione partium erit
in ipsis

21 3a conclusio licet angelus malus non noscat cogitationes nostras
quantum ad terminorum in complexam significationem tamen non cognoscit eas quantum ad
divisionis et compositionis determinationem prima patet quia angelus videt animam humanam
ergo quodlibet accidens ut est qualitas in complexa confirmatur quia angelus cognoscit
omnes causas cogitationum nostrarum ergo patet consequentia quia scire est rem per causam
cognoscere antecedens patet quia cognoscit intellectum obiectum et speciem obiecti praesentatam
potentiae 2a pars probatur quia per easdem species non variatas potest homo cogitare
aliquid velle nolle facere et non facere ergo stat angelum scire quod homo
cogitat de aliqua re cuius speciem vidit gigni in intellectu
et tamen nescire determinate utrum habeat conceptum affirmativum vel negativum vel
utrum illud vellit prosequi autem fugere antecedens patet quia secundum augustinum 12o
de civitate dei capitulo 18 illa quae privative dicuntur non impropria speciei sed in
speciei privatione sciuntur et per consequens per eandem speciem quis potest elicere
negativum assensum vel affirmativum circa idem seu dissensum

22 primum corollarium licet angelus
non videat modo dicto nostras cogitationes naturaliter et perfecte potest
saepe tamen illas cognoscit per signa extrinseca coniecturative et indirecte
prima patet per conclusionem 2a probatur quia ratio quare homo cogitat si fortis fuerit eius cognitio L144r
non potest esse quin aliquo modo appareat iudicium vel signum in aliqua parte
corporis aut per verba aut per manus aut corporis gestus modo
angelus malus videt taliaum signata per talia signa sicut medicus
per urinam videt qua infirmitate aeger laborat ergo angelus potest
absque revelatione scire saepe determinate cogitationes nostras quo
ad affirmationem vel negationem prosecutionem vel fugam

23 2m corollarium sicud
angelus non cognoscit proprie secreta et naturaliter in mente humana existentia
sic etiam angelus non scit naturaliter et certitudinaliter futura contingentia patet quia
tunc perirent revelationes

24 3m corollarium sicut angelus potest scire ex communi
cursu et notitia causarum aliquod futuros effectus sic potest ex aliquibus
signis et coniecturis scientiae et praedicere aliquibus suos futuros
deffectus prima pars patet quia bonus astrologus per artem astrologiae potest
scire eo futura secundum communem cursum 2arum causarum naturalium ergo et anglus
hoc potest consequentia tenet quia quilibet angelus quantumcumque malus habet notitiam minorem
talium arcium quam quicumque astrologus Item angelus melius cognoscit
causas 2as et earum concursus quam ex quarum notitia tales artes de
pendent ergo etc Item angeli mali propter diuturnitatem temporis et viva
titatem memoriae et aliorum sensuum magis vigent experientia
quibuscumque hominibus igitur antecedens patet per ysidorum primo de summo bono capitulo
10 dicentem praevaricatores angeli sanctitate admissa non a
miserunt vivacitatem sensuum sed vigent subtilitate naturae ex
perientia temporum et revelatione summarum potestatum scilicet bonorum
spirituum et illa sunt eis media quaedam sciendi futura ex
quibus quid dicendum sit ad quaestionem patet

25 Contra primam conclusionem et eius corollaria
arguitur primo sic omnis angelus fuit creatus cum habitibus scientificis ergo non
intelligit mediantibus speciebus a rebus acquisitis visibilibus causatas tenet consequentia
quia talis habitus ficf scientialis sufficenter ducit intellectum in notitiam
rei et antecedens patet per magistrum in 2o aliter angelus fuisset sicut tabula
rasa in qua nichil est depictum sicut philosophus dicit de intellectu hu
mano

26 2o si res creatae sui speciem et notitiam in angelo imprimeret tunc
res materialis ageret in spiritum quod est falsum ergo

27 3o aut res concausantes
suas species in intellectu angeli prius neccessario illas species in medio pro
duxerunt aut non si sic sequitur quod si esset vacuum inter illam rem et an
gelum angelus non poset intelligere illam ymmo si duo angeli essent in
vacuo non possent se videre / Item sequitur quod angelus non posset intelligere
colorem in nocte sicut nec nos corporaliter videre patet consequentia quia co
lor existens in tenebris non causat sui speciem in medio sed illa sunt
falsa ergo / nec potest dici 2m quia tunc angelus per quantamcumque dispositionem posset L144v
videre rem et sic angelus existens parisius posset videre quidquid sit romae
quod est falsum

28 4o sequitur quod angelus non posset intensius videre rem quam
res possit visionem sui causare sed consequens est falsum quia unus angelus in
tensius videt et clarius alio et cognoscit patet consequentia quia res materialis
quantum est ex parte sui uniformiter causat speciem

29 5o sequitur quod ad aliquam
certam distantiam posset videre colorem per quam non posset cognoscere calo
rem vel dulcedinem patet consequentia quia color multiplicat suam speciem
per maiorem distantiam quam calor vel dulcedo

30 6o angelus videt se et
alium angelum et non per species aliquas ab ipsis concausatas ergo tenet consequentia quia
non videtur maior ratio de uno visibili quam alio antecedens patet per unum corollarium
etiam probatur tum quia angelus sufficienter est sib praesens / tum etiam quia potentia intellectiva
sufficienter videtur praesens alteri angelo ad videndum / tum 3o quia medium
corporale non est susceptivum specierum spiritualium rerum et immaterialium sicut
sunt anima et angelus

31 /7o sequitur quod visiones quibus angelus et homo videret albedinem
non essent diversarum rationum consequens est falsum quia potentia distinguitur specifice patet consequentia
quia ibi est partialitas obiecti causantis partialiter visionem in utroque

32 8o
sequitur quod angelus sentiret calorem frigus dulcedinem amaritudinem
et sic non minus delectaretur in sentiendo dulcedinem quam delec
tetur gustus noster quod est falsum

33 9o si talis species esset ponenda hoc
esset propter repraesentationem obiecit sed hoc non quia obiectum est actus cognitivus sufficienter
repraesentat illud cognoscibile ergo

34 10 sic probatur quod non est ponenda huiusmodi species
propter repraesentationem quia hoc esset pro tanto quia distans non potest agere in dis
tans sed hoc est falsum quia aliter obiectum distans non potest causare speciem in
intellectu nisi ponendo aliud speciem ipsam praecedens per quod obiectum fieret
praesens intellectui et sic ante illud oporteret ponere aliam speciem et sic
esset processus in infinitum

35 XIo vel talis species esset eiusdem rationis
cum obiecto vel alterius si primum sequitur quod in angelo esset verus calor verus
sapor et verus sonus quod est falsum si secundum sequitur quod quilibet sciret dis
cernere inter illam speciem et obiectum cuius est illa species ymago praesentativa
consequens est falsum patet consequentia quia talis potentia scit discernere inter duos
homines qui sunt minus dissimiles cum solo numero differant Item si sicut
alterius rationis sequitur quod non possint distincte cognosci unica simplici cognitione
quae sit propria et distincta utriusque

36 12o sequitur quod huiusmodi species est similis obiecto
materiali et per consequens esset quanta et divisibilis sed nullum indivisibile potest esse
subiectum divisibilis alicuius ergo

37 13o in audiente cantum ex pluribus vo
cibus proportionatum non videtur posse remanere aliqua species simlis
illi cantui quem audivit ergo nullus de cantu habet recordationem
per aliquam speciem a cantu relictam

38 14o sequitur quod cogitans de L145r
umbra haberet aliquam speciem eius in mente consequens est falsum quia umbra
non est nisi lucis privatio et quod pure privativum est non potest speciem
causaliter efficere

39 15o sequeretur quod in eadem potentia esset eiusdem rei duae
similitudines solo numero differentes consequens est falsum quia duo accidentia
solo numero differentia essent simul in eodem subiecto consequentia patet quia illa species simili
tuod rei est / similiter illa visio rei est eiusdem similitudo

40 16o sic
species non poneretur nisi ad repraesentandum obiectum intellectui ergo superfluit
talis species Item intellectio est perfectior tali specie ergo species non potest se
habere causaliter respectu talis intellectionis patet consequentia quia substantia est pra?ntior
et perfectior suo effectu

41 Ad primam negatur consequentia quia non sequitur sortes scit quod
triangulus habet tres etc ergo sortes habet de omni triangulo speciem vel notitiam
propriam sic etiam licet angelus habuerit aliquos scientificos habitus universales sibi
communicatos tamen tales habitus potuerunt intendi per notitias actuales
partialiter a rebus causatas oppositum tenet thomas de argentina in libro 2o
distinction 7a articulo 3o
dicens quod ideo angelus non cognoscit futurum cuius
habet speciem concreatam quia species iunguntur rei dum est praesens et
non dum est futurum ideo ducit innotitiam praesentis non futuri

/ et si obiectaliter quod species rosae ducit intellectum humanum aeque in noti
tiam rei non existentis sicut existentis ergo sic dicendum est de angelo
cum eius species ducat sit perfectior / hic dicit quod non est simile
de speciebus nostris et angelicis quia nostrae causantur a rebus species vero
angelicae non.

42 Ad 2m dicitur quod res materialis non potest naturaliter in speciem
rem materialem producere sicut calor non potest in angelo vel in anima natura
liter agere tamen materiale potest rem spiritualem in spiritum producere ut est
ductum sicut est intellectio gaudium etc

43 Ad 3m dicitur quod non
est neccesse universaliter rem prius causare speciem in medio patet quia anima separa
ta naturaliter cognoscit aliam animam a se distinctam sicut patet de anima
epulonis quae vidit animam lazari et abrahae distantis
a se et notum est quod illae animae non causabant species suas in medio
illo cum talem medium esset corporale non susceptivum specierum rerum
spiritualium / et cum infertur ulterius quod angelus etc negatur consequentia quia ad
huc staret quod non posset videre per quamcumque distantiam aliam animam vel aliam rem / unde augustinus libro de cura per mortuis agenda
dicit quod animae existentes in inferno non possunt videre naturaliter quae fiunt
in mundo verumptamen requiruntur ad hoc quod anima vel angelus unus alium
videat quod sibi sit sufficienter praesens et mihi distam certa

44 Ad 4m L145v
negatur consequentia quia non solum res visibilis causat visionem in angelo vel in
anima sed etiam potentia visiva vel cognitiva effective concurrit

45
Ad 5m posset concedi consequens nec forte esset inconveniens / 2o posset
negari consequentia ad probationem dicitur quod per tantam distantiam multiplicat
se dulcedo sicut calor licet anima coniuncta per maiorem distan
tiam sensiat colorem quam dulcedinem quia coniuncta indiget medio
carneo grossiori quo non indiget separata

46 Ad 6m negatur
consequentia et non est verisimilem nec eadem ratio de visione sui et aliarum rerum
materialium quia nos intelligimus nos et eam quae sunt in nobis non per
alias species quia alias oporteret dicere quod speciei esset species et per consequens
angelus cognoscit se sine alia specie

47 Ad 7m posset concedi consequens
licet una sit perfectior et intensior gradualiter alia / 2o posset consequentia
negari eo quod ille visiones habeant causas partiales specifice distinctas

48 Ad 8m conceditur primum consequens sed negatur 2a consequentia licet sensiat sonum
calorem et dulcedinem per virtutes in se existentes tamen non delec
tatur tali delectatione sicut nos quia non sentit illa obiecta re
cipiendo naturales qualitates in se ipso sicut nos quia homo percipit
dulcedinem per medium carneum et sic delectatur per illam natura
liter

49 Ad 9m conceditur consequens quia ponitur propter tentationem et notitiae
causationem / unde augustinus 10 de trinitate capitulo 15 quia non potest anima secum
introrsum tanquam in regionem naturae in corporeae ipsa corpora in
ferre ymagines eorum convoluit et rapit et ad tales ymagines
seu species terminatur nostra cognitio cum res cognita est absens sicut
terminabatur ad rem dum erat praesens

50 Ad 10m dicitur quod sine antecedens
sit verum sine non tamen dicitur quod ideo species ponitur quia res extra non potest
semper obici immediate potentiae animae vel angeli sive quia ipsa esse desiit
sive quia absens est ideo natura sive naturae conditor providit
ut aliquid sibi simile esset praesentialiter per quam res cognoscatur

51 Ad 11m
dicitur quod huiusmodi species sunt alterius rationis ab obiecto seu a rebus
visis et ad probationem conclusionem dicitur quod similitudo potest capi dupliciter uno modo
pro convenientia essentiali secundum genus vel speciem sicut duo homines / alio modo
per convenientia accidentali sicut picta ymago est similis homini
vivo / sic etiam potest dupliciter sumi dissimilitudo per oppositum / dicitur
ergo quod loquendo de similitudine opposita primae similitudini sic
non omnis sciens discernere inter minus dissimilia sict discer
nere inter magis dissimilia quia aggus bene distinguit inter L146r
ovem et ovem et tamen non inter lupum et statuam / si vero intelligitur
de similitudine opposita 2ae similitudini tunc magis assimilantur
res et species quam duo individua eiusdem speciei

52 Ad 12m negatur
consequentia in hiis quorum unum mediate altero cognoscitur sicut dicitur de
visione creaturarum in verbo / et si obicitur quia actus distinguitur per
obiecta illud intelligitur de obiectis immediatis quorum unum non videtur
mediate alio sic non est in propostio

53 Ad 13m dicitur quod est similis secundum ap
parentiam et dicitur ultra quod aliquid indivisibile et non quantum nec exten
sum est ymago rei quantae et extensae

54 Ad 14m negatur antecedens quia
si non remanerent ymagines vocum et sonorum non recorda
retur de cantu vel de quacumque melodia ut ostendit augustinus 1o
confessionum capitulo 10
et 12o super genesim capitulo 29o

55 ad 15m posset concedi
consequens / 2o potest dici quod species lucis sibi oppositae sufficit et requiritur
quia privativa cognoscuntur per species suorum positivorum

56 Ad 16m
negatur consequentia quia ille similitudines scilicet species et actus sunt dissimiles
et diversarum rationum / et si dicitur quod tunc una esset alia perfectior et per consequens
una aliam contineret / hic negatur consequentia 2a quia nihil continet aliud
virtualiter nisi quia vel potest illud producere vel quia potest in omne in
quod aliud potest et in aliud plus et sic non est in proposito 2o potest dici
et forte melius quod species continet actum virtualiter sicut causa partialis
licet non sit perfectior actu

57 Ad 17m negatur consequentia quia aliter praesentatur per
unum et aliter per aliud nam species repraesentat sicut illud in quo res
cognoscitur et quasi habitualiter per actum vero praesentatur sicut per id in quo
res cognoscitur actualiter / 2o dicitur quod non quaecumque ex habitio praesentiae
obiecti sufficit ad visionem seu videre sed illa per quam res in actu
ali conspectu mentis ponitur quod non potest fieri per speciem praescise quia
aliter semper res intelligeretur cuius species est in intellectu quod est falsum
ideo actus praesentans rem non ponitur superflue

58 Ad ultimum
negatur consequentia quia in causis partialibus et aequivocis saepe effectus est
perfectior sua causa Item nota cum habetur species et in memoria alicuius rei
non gignatur nova species ex nova apprehensione eiusdem rei sed
prior species f?natur et causat novum actum Item notandum quod si mille
actus haberem in die et quemlibet sic avertere quod cuiuslibet possem recordari distincte concedendum esset quod in die mille species causarentur in
memoria sed cum actus nec alia res causat speciem sui in memoria
naturaliter nisi dum actualiter intuitive apprehenditur ab intellectu
quia intellectus actus non semper sic apprehenditur ideo non semper causat speciem

59
contra primam partem 2ae conclusionis quia si illa pars esset vera sequeretur quod roma
et parisius essent simul et nullo distarent probatur quia ponatur quod idem L146v
angelus sit romae et parisius tunc sic quicumque uni et idem sunt simul
et in distantia illa inter se sunt simul et in distantia sed s roma et
et parisius sunt simul et nullo modo distant localiter maior est nota / minor
patet quia locus et locatum debent esse simul sed per potentiam roma et parisius
sunt loca totalia angeli in distantia ab ipso ergo et per idem medium proba
retur quod omnis civitates mundi ymmo omnia quae sunt in mundo essent
simul si angelus poneretur in qualibet mundi civitate localiter

60 2o contra conclusionem
et eius probationem quia si possibile esset idem corpus esse simul in diversis locis sequitur
quod idem homo salvaretur et non salavaretur simul consequens est falsum probatur consequentia
quia si sortes esset parisius et romae parisius posset habere gratiam et romae
esset in peccato mortali peccato et tunc ponatur quod moriatur romae et
parisius tunc sortes moritur parisius cum gratia ergo salvatur et romae mo
ritur in culpa ergo non salvatur ergo propositum

61 3o sequitur quod idem homo esset virgo
et non virgo simul et semel quia posset corrumpi romae absque eo quod parisious
corrumperetur et sic multa similia possent inferri

62 4o sequeretur quod idem homo potest
esse prudens et insipiens romae patet quia prudentiam quam acquirent
parisius non moveret se naturaliter ad romam nec acquirentur in eo romae
et ex hoc sequitur quod idem populus vult habere principem et non habere nam ponatur
quod ille populus vellit habere illum in suum regem si sit sapiens vellit
que nullum insipientem in regem habere et sic ipsum vult habere et non habere
quia ipse est sapiens et insipiens

63 5o ponatur quod sortes sit romae et parisius
et moveat se taliter et tamen quod sit parisius praecise et quod sit possibile patet
quia potest quiescere parisius et sic se posset movere de roma usque parisius
tunc sic sortes existens in duobus locis poterit se movere ad unum
locum ergo cum venerit de roma parisius poterit econverso se movere
de parisius ad romam ipso manifeste parisius quia non est maioris diffi
cultatis 2us motus quam primus sed consequens est falsum quia eadem ronae
quilibet homo aeque potens sicut sortes posset se movere ad plura
loca simul quod est falsum

64 6o sequitur quod idem homo simul et semel posset
recedere ab aliquo termino et accedere ad ipsum consequens est falsum probatur consequentia
quia sortes existens in duobus locis posset se movere sicut duo homines
existens in duobus locis

65 7o sequitur quod idem homo simul esset albus
et niger sanus et aeger et sic posset simul habere omnia contraria quae possunt
in esse distinctis hominibus

66
8o sequitur quod unus homo esset plures homines
ymmo non tot quin plures et sic unus solus posset facere unam
magnum exercitum et dividere se in duas partes et pugnare contra
se ipsum consequens est falsum sed probatur consequentia per boetium primo de trinitate et ipsum
allegat scotus super primo sententiarum distinctionem 13 ubi dicit boetius quod loci L147r
varietas facit varietatem numeralem locati

67 9 per anselmum prologion
capitulo 13o dicentem omnino circumscriptum est quod cum alicubi totum est non simul
potest esse alibi quod de solis corporibus c?intur 10 per anselmum damascenum libro 2o capitulo
3o
dicentem quod angeli non possunt secundum idem tempus hic et illic esse vel operari
Item libro primo capitulo 18o non potest angelus secundum idem in diversis locis operari solius
enim dei est ubicumque secundum idem tempus operari constatur autem quod angelus si
posset simul esse in diversis locis posset in illis simul operari

68 contra
2am partem eiusdem conclusionis arguitur primo omnis successio motus causatur ab alica
resistentia sed angelus in suo motu nulla habet resistentia igitur maior
patet per philosophum 4o physicorum capitulo de vacuo ubi probat quod nullum corpus
simplex posset moveri in vacuo si esset quia nulla esset ibi resistentia

69
2o sequitur quod aliquod movens secundum ultimum sui posset posset aequae movere
velociter cum resistentia sicut sine resistentia

70 3o sequitur quod continuum
vel magnitudo componeretur ex indivisibilibus patet quia tempus motus et magnitudo
consequuntur se secundum divisibilitatem

71 4o sequitur quod esset dare corpus aliquod
quod ita cito moveretur naturaliter sicut angelus patet capiendo unum angelum
fortiorem et alium debiliorem qui sint intra et conentur esse
in caelo aeque intense sicut possunt tunc quaeritur utrum aeque velociter
moveantur vel non / non primum quia unus alio est fortior si 2m tunc sequitur
quod esset dare unum corpus quod tam velociter movebitur et sic cum re
sistentia sicut angelus debilior cum sine resistentia patet qui ignis
posset moveri per idem spatium et subtilius per et subtilius

72 5o nihil movetur
localiter per se nisi diffundatur per spatia loci sed sic diffundi
repugnat angelo igitur prima pars antecedentis est augustini super genesim capitulo 3o

73
6o omne quod movetur ab alio movetur ergo angelus non movet se lo
caliter antecedens probat philosophus physicorum 7o / ex hoc probat commentator 8o physicorum
commento 44o ubi in probat platonem ponentem angelus movere per hoc
quod omne quod movetur debet ese componi ex duabus partibus quarum una
moveat aliam

74 Ad primum contra primam partem negatur consequentia et ad eius probationem
negatur maior deus simul et semel est cum multis hominibus qui distant a se
invicem Item anima nostra simul est cum pluribus partibus corporibus distantibus
a se invicem et tamen nec deus nec anima nostra distant a se invicem

75 ad 2m
negatur consequentia ad probationem conceditur primum assumptum et consequens eius tamqum possibile scilicet
quod gratia posset esse in sorte romae quae non esset parisius in sorte tamen
cum hoc dico quod sortes existens parisius erit gratus deo per gratiam quam haberet
romae et sic ultra dicitur quod sortes non moritur parisius cum mortali
peccato

76 extremum potest poni nam si in triduo mortis christi fuisset hos
tia aliqua consecrata et conservata parisius in pixide fuisset L147v
tamen passus in monte calvariae sic in proposito potest concedi quod sortes
existens parisius est gratus deo per gratiam quam habet romae et ex hoc vi
detur quod idem homo potest interfici et pati sensibiliter ab aliquo a se distante
per mille milliaria

77 Ad 3m negatur consequentia quia si sortes polluitur romae
et postea veniat parisius et ibidem non polluatur tunc non sequitur sortes non
possuitur parisius igitur sortes est virgo parisius

78 Ad 4m dicitur quod ignorantia
in proposito suum potest dupliciter vel pro ignorantia negationis sicut est in puero ante
annos distinctionis et sic sico quod si sortes illa habeat parisius tamen
sortes existens parisius est sciens per scientiam quae est romae in ipso et ulterius
potest dici sicut ad argumentum praecedens / alio modo dicitur ignorantia dispositionis
qualis est in homine sene errante dico tunc quod si romae sit scientia
magna in sorte et parisius error magnus positivus habitualiter
propositus scientiae sic dicitur quod sortes simpliciter non est sciens nec ignorans
unde si deus poneretur tales habitus in sorte existente in uno loco
tantum sicut potest sortes non foret sciens nec ignorans sic nec modo
casu illo posito et per hoc patet ultra ad deductionem quod non vult populus
sortem regnare quia non vult nisi sapientem

79 Ad 5m dico quod hoc
non est possibile quia cum esset in duobus locis imediatis et incipere
se movere aliquid unum locum tantum aliquae partes sortis penetrarent
se quod est impossibile si autem poneretur quod corpus sortis esset glorificatum et per
consequens partes sortis penetrarent se quia non impediunt se quin idem tale
corpus possit se movere de pluribus locis ad unum et per consequens de
uno loco ad plura simul et sic talem corpus esset in circumscriptibile
contra magistrum libro 2o distinctionibus 37 39 et 13a hic dico quod corpus
glorifactum potest se movere de uno loco ad multa non simul sed
successive et ideo tale corpus nunquam foret simul in omnibus locis
possibilibus quia semper foret loco circumscriptum Item cum hoc potest dici quod
si deus poneret illud corpus in infinitis locis non propter hoc sequeretur ipsum
esse in circumscriptibile loco / quia deus posset ponere ipsum in uno loco
tantum / tum quia solus deus est in circumscriptibilis proprie loco

80 Ad 6m negatur consequentia
et ad probationem negatur consequentia similiter unde non sequitur sortes movetur ad locum magis
distantem a parisius quam unquam prius distabat quia sufficit quod sortes
magis distet a parisius secundum aliquem locum quam prius distabat

81
Ad 7m negatur consequentia quia in casu posito sortes non foret albus
nec niger sicut dictum est de habitibus oppositis et ad probationem sic arguendo
sortem romae videns et habens visum bene dispositum iudicaret sor
tem esse album sed visus non errat circa propositum obiectum positis omnibus
requisitis et similiter probaretur quod esset niger parisius / hic dicitur quod licet visus
non erret de facto circa propositum obiectum pro maiori parte tamen in casu praeL148r
dicto contra concursum communem bene deciperetur

82 Ad 8m negatur consequentia et ad probationem
dicitur quod boetius vult dicere quod diversitas loci facit innotescere
quod sit diversitas materialis de communi cursu et naturali quod idem corpus
non potest esse in pluribus locis simul et ita glosari possunt omnes similes
auctoritates Ad damescenum dicitur quod voluit dicere quod angelus virtute propria
non potest simul esse in pluribus locis totalibus mediatis et distantibus
nec etiam tamen divina virtute hoc potest fieri Item dicitur quod angelus virtute propria
potest esse in pluribus locis partialibus quia de facto angelus est in qualibet
parte sui loci totalis suae tlais locus totalis sit contiguus vel conti
niuus homogeneus vel eutrogeneus Item dicitur quod sicut anglus est universaliter
esse finite et limitate sic determinat sibi locum naturaliter potentialem secundum quamlibet
dimensionem quia aliter simul naturaliter posset esse in caelo et in terra contra damascenum
nihil tamen de hoc doctores asserunt quia scriptura nihil de hoc ponit Item
secundum altissiordensis libro 2o quanto angelus est perfectior tanto naturaliter potest occupare
maiorem locum

83 Ad primum contra 2am partem eiusdem conclusionis posset dici quod
duplex est resistentia quid probat qua unum corpus resistit corpori
vel una res alteri / ALia est resistentia negativa quae ex distantia
est terminorum spatii unde si deus ad nihilaret totum aerem existentem inter
terram et caelum adhuc esset tanta distantia sicut modo dest et talis
distantia sufficit ad causandum successionem et motum cum libertate
est finitate potentiae morientis dicitur ergo quod licet angelo moventi non posset
resistere terra aqua vel aer quin cum quolibet illorum posset esse et moveri
tamen distantia spatii intercepti inter terminos motus sui resistit potentiae
motivae naturali ipsius angeli

84 / Ad 2m potest negari consequentia quia nihil
movetur localiter sine resistentia saltim negativa ideo id ratio videtur
supponere falsum

85 Ad 3m negatur philosophus consequentia autem loquitur 6o physicorum
de indivisibile cui solum correspondet in divisibile in spatio / angelus vero coexistit spatio divisibili sicut anima informans corpus ideo
non mensurat magnitudinem per indivisibilia

86 Ad 4m negatur consequentia ad
probationem dicitur quod supponit unum falsum quia nullus angelus est in movendo
debilior vel agilior altero quod tamen non assero / 2o dato hoc adhuc
nullum corpus naturaliter posset moveri ita cito sicut angelus si vellet
ad augustinum dicitur quod loquitur de motu naturalium locali proprie dicto in quo
mobile commensuratur dimensionibus spatii 3o dico quod licet deus posset
facere angelum alibi quam sit de facto non faciendo ipsum transire
per media tamen hoc non potest facere angelus virtute proprie primas pars
patet quia deus posset angelum adnihilare et in alio loco ipsum recreare
tum etiam quia corpus christi deus facit esse ubi prius non fuit sine
hoc quod transeat per media 2a pars patet quia angelus virtute proprie non
potest esse ubi prius non fuit nisi per motum vel mutationem localem sed L148v
illam non potest angelus naturaliter causare quin transeat et moveatur per media

87 Ad ultimum posset negari assumptum ad philosophum dicitur quod loquitur de mo
tu naturalium corporum gravium vel levium / 2o posset simpliciter negari illa universalis

88 Ad aliud dicitur quod platonem magis esset credendum in illa materia quam
communicatori ideo communior minus bene ipsum repraehendit nec sufficienter
ipsum improbavit Ad primum contra 3am conclusionem dicitur quod

89 Contra 3am conclusionem
arguitur primo sic contra partem primam per augustinum libro primo de dogmatibus ecclesiae
dicentem non est impossibile quod angelus videat hominis cogitationem secretam
ymmo quia oppositum quandoque dixerat ipse retractat libro retractionum

90
2o illud per quod dicitur probari christus esse deus angelo convenire non potest
vel alteri creaturae sed per scire cogitationes homini christus fuit probatus
filius dei et deus ergo minor patet per crisostum super matthaeum dicentem quod cognitio
cogitationum fuit argumentum divinitatis ostensivum

91 3o quod cogitatio
hominis causet speciem in angelo eset in libertate hominis ergo angelus non
potest scire cogitationes hominis sine suo assensu

92 4o angelus non potest naturaliter scire usum specierum existentium in mente hominis ergo nec cogitationes
tenet consequentia quia nullus potest perfecte scire illas nisi sciat usum illarum
antecedens probatur quia illud deppendet a libertate voluntatis quae solum deo est
subiecta

93 contra 2am partem eiusdem conclusionis arguitur primo sic quia de facto spiritus
qui est proprie parisius in eblon praedixit mulieri sacerdotem venturum
ad quaedam mulierem cui saepe loquebatur antequam sacerdos iter arriperet
item daemones scivit se debere punire aliquem pro solo consensu
mortalis peccati sine quocumque actu exteriori ergo daemones scivit cognitiones
homini quo ad fugam naturaliter vel prosecutionem

94 Ad primum dicitur quod augustinus
vult dicere quod angelus non potest naturaliter et virtute proprie videre cogitationem
quo ad affirmationem vel negationem seu quantum ad intentionem finalem nisi
per signa exteriora vel coniecturationem sed bene potest illa videre quantum
ad substantiam seu terminorum in complexam significationem et sic deberet intelligi
omnis auctoritates similes / patet per idem ad 2m quia christus sufficienter
ostendit se esse deum quia cogitationes videbat quantum ad mentem et
et affirmationem quod est soli deo proprium

95 Ad 3m negatur antecedens quia licet actus in
telligendi deppendeat aliquo modo a voluntate quantum ad sui continuationem
tamen actus intellectus a voluntate non deppendet quantum ad naturam suam quia
praecedit actum voluntatis

96 Ad 4m dicitur quod si per usum intelligitur gigno
unus speciei ab alia sicut cum intelligimus a specie quae est in memoria
gignitur species quae est in intelligentia sic dicitur dicitur quod angeli talem usum bene
praecipiuntur quia vident speciem productam si autem per huius usum intelligitur
affirmatio vel negatio sic conceditur antecedens et negatur consequentia sumpto consequenti in sensu L149r
primae partis conclusionis

97 Ad alia quae videretur probare quod daemones praedicunt
et praescivit futura hic dicitur quod ex aliquibus dictis verbis signis et
coniecturis daemones saepe scivit et praedicunt futura et quia velociter
se possunt movere et transire de loco ad locum cum audiunt vel dicunt
vel vident per signa aliquam proposita homini implenda in futurum quandque
talia revelant tamen dictis eorum fides non est adhibenda quia et
si semel dicunt verum pluries decipiunt

98 Item multa futura vi
dent
secundum quod illa sunt in suis natualibus principiis quae ex tali vel
tali dispositione nata sunt talem vel talem producere effectum tamen saepe
prohibentur et independenter a deo propter acerbitatem tormentorum quam
patiuntur ne tales veritates apprehendant ne per talium revelationem
homines alliciant et decipiant

99 Item angelus malus peccata occulta pro
quibus punit noscit vel ex signis et coniecturis vel revelatione
divina / nec mirum esse debet si danominati revelant saepe peccata
perpetrata ab hominibus quia ut dictum est cum praesentes sunt omnia
nostra opera vident et forte unus alteri revelat illa quae vult
sicut boni etiam bonis ut infra videbitur

100 Ad rationes in oppositum patet
solutio ex dictis

101 Notandum tamen quod angelus unus potest videre con
ceptu alterius angeli vel hominis quantum ad essentiam suam sed naturaliter
videre non potest quid ille complexe significet vel utrum per illum conceptum
aliquid diligat vel odiat et sic loquitur augustinus 12o super genesim capitulo
de pheraone qui vidit septem spicas sed non intellexit quid
significabat

102 Item dato quod viderem hominem diligere per dilectionem
adhuc staret ipsum ignorare quid per hoc diligeret vel
qua intentione aut quo fine diligeret sic enim cognoscere
virtute suae naturae deus sibi soli reservavit qui solus scru
tatur renes et corda hominum