Liber 2, Quaestio 4 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | October 28, 2018

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b2q4

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L149r

1
Utrum quilibet angelus missus pro homini
custodia continue mereatur per impensa eis obsequia
utrum boni angeli missi ut nos ad bonum alliciant
vel ne mali nos inficiat per talia obsequia continue in merito
proficiat

2 / quod non quia nullus angelus malus ad hominum custodiam mit
titur ergo probatur antecedens quia angelus custos hominis praesciti quem scit finaliter
dampnandum aut tales custos vult quod tales praescitus finaliter per
dat gratiam vel non si sic sequitur quod vult custoditum peccare et
non iuvare ut perseveret in gratia si non sequitur quod voluntas angeli
beati non est divinae voluntati conformis / cum videat in verbo ipsum finaliter L149v
gratiam amissurum et deum hoc velle Item deus est sufficiens cus
todia creaturae intimior et praesentalior sibi quam quicumque angelus

3
2o principaliter arguitur angelus non potest homini loqui nec ipsum illu
minare ergo nec debite custodire / tenet consequentia sed antecedens probatur quia si sic
sequitur quod angelus alium angelum minus perfectum posset illuminare consequens
est falsum tum quia nullus angelus potest aliquod summe spirituale producere aut alteri
infundere / tum 2o quia illuminare aliquem est ygnorantiam vel tenebras ab
illuminato expellere sed in angelis non sunt tenebrae ignorantiae ergo

4
3o angeli beati non sunt viatores ergo nec in statu merendi tenet consequentia quia
mereri actualiter est voluntatem viatricem non dum finaliter commentatam
moveri per dilectionem caritativam in deum antecedens probatur quia repugnat idem
mobile per se simul moveri ad aliquam tantum et simul in eodem termino esse
quietativum sed beati angeli non sunt in deo sicut in via sed sicut in fine ultimo
perfecte commentati ergo

5 In oppositum arguitur angeli proficiunt in praemio ergo
in merito et non nisi pro obsequia nobis impensa ergo quo vera consequentia
bona quia primum et meritum correspondenter se habent / antecedens probatur quia angeli
proficiunt in cognoscendo ergo et in diligendo tenet consequentia quia partes ymaginis
sunt aequales in patria ut quantum quisque cognoscit tantum etiam diligit secundum
beatum augustinum et antecedens probationis patet quoniam angeli superiores illuminant
inferiores et docent

6 prima conclusio stat angelum scire praescitum suae custo
diae deputatum finaliter gratiam amissurum et tamen angelum velle
talem praescitum finaliter gratiam servaturum et gloriam habiturum / prima
pars patet quia ad hoc quod bonus angelus valeat debite se ordinare
ad illum homine quem custodit verisimile est quod videt in verbo si est
dampnandus vel salvandus 2a patet quia si angelus bonus non vellet
salvationem et salutem custoditi sequitur quod non esset custos fidelis
et dilector hominis sibi commissi consequens non est dicendum ergo

7 primum corollarium licet
angelus vellit sub conditione praescitum custoditum salvari tamen angelus
custos videns eius futuram dampnationem non potest de hoc dolere
aut tristari prima pars patet quia vult praescitum salvari si deo placet
2a pars probatur quia nullus dolor aut tristitia stat cum beatitudine per
fecta angelorum

8 2m corollarium licet aliquis quem angelus bonus vult salvari
non salvabitur tamen intensio vel desiderium boni angeli non frustra
bitur patet quia angelus habet circa praesciti salvationem velle contradictoria
tum non absolutum

9 3m corollarium licet angelus bonus volendo praesci
tum salvari non vellit divinae voluntati involito conformiter
tamen sic volendo non vult divinae voluntati simpliciter difformiter
prima patet quia hominem salvari et non salvari sunt volita contraria non L150r
conformia 2a patet quia stat hominem velle modo praedicto praescitum salvari
et cum hoc ipsum velle sicut deus vult ipsum velle et sic non diffor
mat se

10 Ex dictis sequitur licet bonus angelus sciat finaliter dampnandum
aliquem suae custodiae commissum tamen non est putandum talem praescitum
ab angelo custode fore dimittendum aut dimissum patet quia mali
non desistunt temptare quem sciunt salvandum ergo a simili nec boni sibi
commissos desinunt custodire et dirigere ut minorem patiantur
penam in futurum etiam quia boni sunt tam firmi ad bonum quam mali
ad malum

11 2a conclusio probabile est quod omne ydioma cuiuslibet nationis prius
fuit formatum in mentibus angelorum quam fuerit ab homines derivatum
seu prolatum per ora hominum viatorum patet conclusio quia angeli boni et materiali
deo permittente quandoque formant voces in aere et loquuntur intelli
gibiliter diversis ydyomatibus ergo verisimile est quod ante divisionem
linguarum et forte ante creationem adae angeli praehabuerunt simili
tudines et ymagines talium vocum et ydiomatum tenet consequentia quia nisi
illas similitudines haberent nescirent voces formare intelligibiles
nec recordari de ipsis et antecedens probatur et expertum est et legitur angelos
pluribus ydiomatibus locutos fuisse / unde nuper prope parisius in
quadem villa quae dicitur eblon unde unus spiritus loquebatur gallicum gal
licis et almanicum almanis scolaribus ad eum entibus ut au
divi

12 Item patet conclusio de obcessis per quorum instrumenta et organa dae
mones formant voces / Item lucifer temptando evam loquebatur
intelligibiliter per serpentem et qua ratione unam linguam eadem ratione
quamlibet scire potuit / Item idem homo scit plura ydiomata igitur a for
tiori est concedendum de angelis / Item angelus locutus est manifeste in hebreo
ut videtur / Item mulieribus in christi resurrectione et pastoribus in eius
nativitate

13 primum corollarium sicut unus angelus potest hominem docere quodlibet
lingagium sic unus angelus poterat angelo loqui in quolibet genere
linguarum patet ex quo quilibet angelus saltem bonus scit quamlibet
linguam posset instruere hominem deo permittente et voces forante
et docere hominem sicut homo alium hominem / 2o quia cum angelus sciat
quamlibet linguam possunt formare voces in aere vel mediante corpore
assumpto

14 2m corollarium licet unus angelus possit angelum viva voce
in gallico docere et illuminare tamen angelus unus potest alteri angelo
per signa nobis ignota suum conceptum revelare prima patet qui sup
eriores angeli multa revelant inferioribus et ad hoc possunt uti
vocibus in ydiomatibus diversis prout deo et eis placet cum quilibet L150v
eas intelligat / ut dictum est ergo 2a patet

15 Ex hiis sequi videtur quod si quaelibet
de scripto universaliter convertitur cum suo descripto magistrum hugolinum minus
sufficienter descripsisse angelorum locutionem in suo secundo / nam circa distinctiones
8 9 10 et 11 questione 3a describit sit locutionem angelorum / locutio
angelorum est complexe signatorum spontanea intelligibilitatis expressio per signa
nota esse signa determinate ei cui fit locutio / hanc etiam ponit mo
nachus et magister dyonisius patet autem eius in sufficientia quia illa descriptio
non convenit cuilibet locutioni angelorum quia angeli possunt loqui sibi
mutuo et hominibus per easdem voces sicut homines et eisdem ydiomatibus
et non per signa tantum nota illi cui fit locutio sed forte unus alteri sic
saepe loquitur per voces intelligibiles ab hominibus si essent praesentes dum
et ubi loquuntur / Item descriptioni ponitur in descriptione

16 3m corollarium licet
bonus angelus loquens alteri bono angelo intelligatur a bonis sufficienter
praesentibus tamen stat bonum angelum alteri loqui per signa et non intelligi
a circumstantibus daemonibus prima pars patet quia verisimile est quod boni angeli
habent signa communia locutionis eis nota malis vero ignota et
forte mali utuntur alio genere signorum in loquendo ad invicem quae
tamen signa sunt bonis nota

17 Et si obicitur quia illa signa aeque
videntur concreata fuisse malis sicut bonis ergo signa mali intelli
gunt
bonorum sicut econverso / hic posset responderi quod et si ita essent concreata
illis sicut et istis tamen sorte in penam peccati malorum deus non vult
concurrere cum malis ad hoc quod intelligant per illas species concreatas
quibus mediantibus intelligunt et loquuntur

18 ex hiis aliqualiter sequitur
quod licet bonus angelus non possit in alio causare simpliciter iustitiam
tamen unus potest illuminare alium doctrinaliter causando notitiam prima patet quia
nulla creatura potest in homine vel angelo principaliter lumen spirituale causare
vel infundere sed solus deus 2a patet quia homo potest hominem doctrinaliter
instruere et per consequens communicare in eo notitiam ergo unus angelus per signa
potest inferiorem docere et illuminare

19 Item confirmatur per hugonem super de
angelica ierarchia
dicentem cherubin et alii superiores principaliter
illuminati ceteros post se illuminant divina enim virtus primo et per se et
principaliter operatur in eos qui proximi sunt deinde per illos in medios
quis subsequuntur

20 2o sequitur quod licet angeli illuminatio non sit maculae
spiritualis expurgatio aut tenebrae poenalis effugatio tamen huiusmodi
illuminatio est alicuius ignoti revelatio aut dubitanti certificatio
prima pars patet quia in bonis angelis non sunt tenebrae aut maculae
corporales vel spiritualis 2a pars probatur quia illuminatio angelica est
edoctio intellectualis ab angelo illuminante ministerialiter procedens L151r
respectu veri antea nesciti et desiderabilis sciri ab illo qui dicitur illu
minari secundum hugonum et monachum griseum Item illuminatio angeli
activa est de occultis iudiciis vel beneficiis dei futuris alicui
facta revelatio

21 3o sequitur sicut angelus angelum illuminat ignorantiam
et nesciam respectu alicuius removendo sic etiam illuminat ipsum per verba vel signa
iudicativa prius disponendo

22 4o licet angelus inferior possit superiori
loqui et de multis secum conferre tamen inferior angelus non potest de communi
lege superiorem docere / ex quo patet quod omnis illuminatio est locutio sed non
e converso

23 3a conclusio licet angeli proficiat quo ad multitudinem seu numerositatem cogni
torum tamen ipse non proficiunt quantum ad essentialium intensionem meritorum prima
pars patet quia superiores aliqua revelant angelis inferioribus 2a pars
probatur quia angeli non proficiunt immerito essentiali ergo nec immerito tenet consequentia
quia meritum correspondet praemio proportionaliter Item si mererentur continue
notium praemium sequitur quod homines salvandi non adaequaretur immeritis
et praemiis ipsis angelis et sic non perfecte restaurareret rruinam ipsorum
angelorum

24 primum corollarium sicut boni angeli aliqua bona circa nos mini
sterialiter efficiunt sic ipsi immerito et primo accidentali saepe per hoc
proficiunt patet quia ipsi de conversione gauderet et de iustificatione ac
de utilitate homini ab eis custoditorum iuxta illud evangelii est
gaudium angelis dei super uno peccatore etc

25 2m corollarium sicut angelum
in verbo aliquod quod prius nesciebat inspicere non arguit suae beatitudinis
essentialis augmentum sic angelum salubriter hominem dirigere aut
utiliter instruere non infert in angelo meriti essentialis profectum prima pars
patet quia non quaelibet visio cuiuslibet rei in verbo est de essentia beatitudinis
aliter facta revelatione respectu alicuius augeretur beatitudo essentialis quod
est falsum 2a patet quia praemium et meritum se consequuntur et habent se correspondeter

26 3m corollarium sicut boni angeli non merentur nobis impensa sic nec
mali demerentur per continua eorum peccata seu per odia eorum intensa
patet quia utrique sunt extra statum merendi vel motus meritorii vel demerio
torii cum sint in termino

27 Ex hiis sequitur primo quod aliquis facit aliquid quod a deo sibi
praecipitur et qualiter tenetur et tamen per hoc nullum gradum gloriae ac gratiae
meretur patet tam de beatis angelis nobis obsequentibus quam de praescitis
deum ex caritate diligentibus quia praescitis deus non proponit dare
vitam aeternam aut aliquem gradum gratiae et gloriae

28 2o sequitur quod stat
aliquem actum esse a caritate rationi rectae conformiter elicitum et talem
actum vitae aeternae non esse meritorium seu meritum patet de beatis et prae
scitis

29 3o sequitur pars negativa conclusionis tamen loquendo de merito cui co
respondet aliquis gradus praemii essentialis beatifici

30 Contra primam conclusionem L151v
et eius corollaria arguitur primo sic sequitur quod angelus vellet aliquid contra dicta
men rectae rationis et difformiter voluntati divinae ergo consequens illud
repugnat beatitudini et patet consequentia quia per positum talis angelus videt
deum velle ipsum praescitum finaliter dampnari et gratiam et gloriam
amissurum

31 2o si sic sequitur quod angelus aliquid desiderat et aliter quam
erit sed angelus beatus non cupit nec vult nisi illud quod videt deum
velle ergo angelus beatus errat et decipitur falsitas consequentis patet per augustinum
enchiridion capitulo 10 dicentem ad illam beatitudinem tendendum est ubi nulla
i?ciamur erumpna nullo errore fallamur unde etiam capitulo sequenti dicit
quod in hac vita nullo modo errore carere possumus perfecte

32 Item omnis
ignorantia est pena vel culpa secundum magistrum libro 2o distinctione 22a et 3o
libro dispositione 15 sed in angelis nulla est culpa vel pena ergo nec ignorantia
3o cum homo peccat angelus scit deum velle ipsum privari gratia aut
ergo gaudet de hoc aut tristatur si primum habetur propositionem si 2m sequitur quod
angelus bonus guaderet doleret de aliquo iusto opere dei quod est
falsum ergo

33 4o ille non est iustus qui non gaudet de iustis operationibus
sed deus peccatoribus iuste subtrahit gratiam ergo angelus iustus illud
vult et illi operationi ?us? gaudet maior est philosophi 2o physicorum

34 5o aut
angelus custos nititur impedire angelum malum volentem temp
tare hominem sibi commissum aut non si primum sequitur quod nititur impe
dire illud quod deus vult angelum malum fieri ergo se non conformat
deo si non sequitur quod non bene nec debite ipsum custodit

35 6o aut
angelus bonus custodit hominem quantum scit et potest et debet aut non
si sic cum sit sapientior daemone temptante et potentior sequitur quod homo
praeservatur ab omni peccato et sic numquam peccaret per temptationis con
sensum quod est falsum si non sequitur quod negligenter ipsum custodiendo agit

36
// 7o praecipiat deus gabrieli quod custodiat et curet de sorte et
platone equaliter et ponatur ultra quod sortes et plato sint in locis dis
tantibus et remotis et quod simul et aequaliter indigeant custode suo
tunc gabriel aut nullum iuvabit aut unum sic et alium non cum
non possit utrumque iuvare / si nullam male custodit et peccat
si alterum tunc erat et acceptor personarum videtur cum aequaliter in
digeant

37 8o sequitur quod homini cogitationes cognoscerent angeli naturaliter
et scirent secreta cordium consequens superius est improbatum consequentia patet quia non
possent alias bene custodire suos nec retrahere a malis suis co
gitationibus nec ad bonas allicere

38 9o sequitur quod christus habuisset an
gelum custodem consequens est falsum quia multo melius et perfectius scivit
custodire se quam quicumque angelus ipsum scivisset custodire cum ipse L152r
custos angelorum

39 10 antichristus non habebit angelum custodem
ergo patet antecedens quia ipse erit tam malus quod nullo modo per angelum bonum
poterit regulari

40 11o sequitur quod angeli essent culpandi et re
praehensibiles consequens est falsum patet consequentia quia custos videtur repraehensibilis
quando non praeservat quod sibi committitur si potest

41 12o malus angelus victus
a bono homine de aliquo vitio desinit ipsum ulterius temptare ergo
a simili angelus bonus incorrigibilem desinit quandoque custodire
antecedens est magistri distinctione 6a 2i

42 13o quilibet bonus angelus quandoque est
in caelo empireo ergo aut non custodit homine in terra aut in
debite custodit et praeservat a malis angelis tenet consequentia quia dum est
in caelo non potest esse in terra secundum damascenus et per consequens non potest debite etc

43
14o arguitur per illud ieremiae 41 curavimus babiloniam et non est
sanata derelinquamus eam et eat unusquisque in terra sua
id est
in caelum empireum quia glosa illud exponit de angelis bonis

44
15o per illud ysaiae 5o ubi dicitur auferam saepem id est angelorum custodiam
seu auxilia

45 16o per illud zachariae 4o reverus angelus lo
quebatur in me
sed nichil revertitur nisi prius recesserit ergo angeli
quandoque dimittunt hominem ante mortem propter eorum malitiam et in
corrigibilitatem

46 17o prudens medicus videns infirmum in cura
bilem ipsum derelinquit ergo a simili angelum incorrigibilem di
mittit in manu sui consilii

47 Ad primam potest negari consequentia quia
talis angelus non vult absolute praescitum salvari sed solum
conditionaliter si deo placeret

48 2o diceret aliquis quod angelus sciens
deum velle hominem amissurum gratiam vult etiam hominem pec
care et gratiam amittere et vult permittere hominem peccare tamen
non vult esse causa peccati sui / et si dicatur ergo talis angelus non vult
hominem iuvare se ipsum / dicitur quod quia malus homo non vult iuvare
se ipsum nec vult perservare in gratiam ideo angelus non iuvat quia
angelus deputatus est ut coadiuvet non ut totum faciat
sive malo resistendo sive bonum operando

49 Ad 2m negatur consequentia
quia angelus non determinate vult aut absolute quod praescitus sal
vetur sed sub conditione

50 / 2o diceret aliquis pro materia rationis quod licet angelus
non decipiatur de facto posset tamen decipi et falli in credendo
aliter forte quam erit

51 Ad 3m dicitur quod unum factum habere potest
unam conditionem placentem et aliam displicentem est sic aliquo modo
idem esse volitum et non volitum quia simul potest mihi placere quod fur L152v
puniatur et displicere quod amicus moriatur licet sit idem homo
sic peccatum praedestinati habet unam circumstantiam displicentem quia
peccans gratiam privatur et redditur iniustus et indignus tamen illa
circumstantia displicibilis seu non placibilis in angelo non generat
dolorem aut tristitiam aliqua

52
Item non ideo gaudet vel placet
angelo malum hominis quia est homini malum sed quia illud malum est iuste
a deo permissum et sic illud placet non inquantum est quoddam malum sed
inquantum est opus divinum quod subtrahit peccanti gratiam

53 Ad 4m patet per praemissam responsionem quid sit dicendum

54 Ad 5m dicitur quod
bonus angelus non semper vult impedire malum si temptet hominem
sed pro certo loco et tempore

55 / 2o dicitur quod angelus bonus et custos semper
est paratus ut homo custoditus vincat et praevaleat contra temptationem
si homo vellit si vero non non

56 Ad 6m dicitur quod sic et ad probationem consequentia
negatur quia homo est liberi arbitrii et angelus non resistit tempta
communi nec agit aut iuvat hominem nisi homo velit cooperari ad
hoc

57 / 2o dicitur quod licet angelus bonus sit potentior occidente suum
custoditum tamen non impedit secundum totale sui posset sed quantum deus
iubet ita quod angelus habet non velle iuvare hominem quia ex ceteris
causis deus iuste permittit illum occidere et illum occidi quia unus est
iustus occidere et alius dignus occidi propter eorum peccatam vel vanitates
eorum malas

58 Ad 7m dicitur quod in tali casu licet angelo praeponere
quem vult sine errore ex quo non posset simul utrique subvenire
/

59 2o dici posset quod ubi illi homines aequaliter indigerent deus ad
iungeret unum alium adiutorem illi et custodem angelum intali
necessitate facimus

60 / 3o posset dici quod sicut deus potest ponere illum
angelum in duobus locis distantibus sic posset facere quod idem angelus
simul succurreret utrique et operaretur circa utrumque duorum simul
et semel.

61 Ad 8m potest negari consequentia sumendo naturaliter cum exclusione
cuiuslibet alterius modi sciendi et ad probationem consequentiae dicitur quod ex
speciali dei cooperatione et illuminatione verisimilem est quod talis angelus
habet notitiam cogitationum et affectionum hominis quem custodit

62
/ 2o dicitur quod angelus custos habet notitiam omnium rerum respectu quarum
habet hominem sibi commissum debite ordinare

63 3o dicitur quod multa
sunt ab angelis a nobis cognoscibilia naturaliter quae tamen non possumus
intuitive cognoscere sicut habitus infusi et aliqua alia

64 4o dicitur quod ad
hoc quod cognitio posset creare partialiter cognitionem sui in angelo
oporteret quod debito modo sibi approximaretur ille autem debitus modus L153r
esset si cogitatio illa informaret intellectum angeli quod non potest fieri
naturaliter gregorius

65 Ad 9m potest dici negando consequentiam quia christus non fuit
purus homo nec purus viator sed comprehensor

66 2o dici posset
quod christus habuit multitudinem angelorum non custodientium eum
sed ministrantium sibi unde matthaeus 4o legitur quod post triumphum habitum
in temptatione angeli accesserunt et ministrabant ei

67 Ad 10m negatur
antecedens quia secundum doctores antichristus habebit angelum custodem ut
magis legittime proprio suo demerito condempnetur et ut divina
miseratio in eo per amplius elucescat

68 Ad 11m negatur consequentia
ratio est quia sicut medicus non est culpandus cum facit quod in se est
ut aeger curetur si inferimus non curatur sed moritur vel ex in
fectione vel quia non obeit consilio media sic in proposito

69 Ad 12m
negatur consequentia quia non est simile eo quod temptatores sunt multi sed unus
custos Item daemon potest eundem temptare de aliis viciis et alii
plures de eodem peccato / Item dicitur quod dato quod angelus sciat hominem
incorrigibilem et finaliter dampnandum tamen eum servat ut pauciora
peccata committat et ut minus puniatur

70 Ad 13m dicitur quod angelus
existens in caelo videt in verbo quae aguntur circa hominem sibi commissum
et in brevissima morula potest moveri et pervenire ad ipsum / Item
cum angelus est in terra non propter hoc desinit deum videre facialiter
beatifice

71 Ad 14 dicitur quod intelligitur illa / auctoritas de morte pec
catoris nam videntes angeli finaliter inpoenitentiam custoditi
derelinquunt ipsum in manu daemonum perpetuo cruciandum

72 / Ad
aliud dicitur quod zacharias loquebatur non de suo custode angelo sed
de angelo sibi revelante verba prophetiae

73 Item dato quod de suo cus
tode intelligeretur adhuc nihil sequitur contra dicta quia angelus custos
non semper est cum homine quem custodit sed movetur ad diversa loca et
quando sibi placet revertitur et quando expedit

74 Ad ultimum negatur consequentia
quia dato quod angelus sciat suum custoditum finaliter dampnandum
ad huc tamen retrahit eum a multis malis quae commiteret si non
custodiret angelus

75 2o dicitur quod licet angelus non posset necessitare humanam multis modis

76 Notandum quod origines videtur dicere quod
non solum homines habent angelos custodes sed etiam irrationalia et
plantae / unde idem origines super illud numeri 22o cum vidisset asinam
angelum
etc dicit sic opus est mundo angelis qui praesint super
bestias et praesuit animalium nativitati et virgultorum plantationi et
ceterarum rerum incrementis et qui praesuit sanctis operibus qui aeternae L153v
lucis intellectum et occultorum dei agnitionibus derivatum rerum scientiam
doceant

77 Contra 2a conclusionem arguitur primo sic si angeli haberent notitiam
ydiomatum hoc videretur pro tanto quia mediantibus diversis ydio
matibus diversis hominibus loquerentur seu separatis animabus consequens
est falsum quia tunc anima pueri post baptismum decedentis non posset in
telligere angelum nec angelus posset sibi loqui patet consequentia quia talis
anima nullam linguam scit intelligere aut loqui

78 2o omnis vox
spiritualis et mentalis formatur ad similitudinem materialis et corporalis
vocis ergo non prius ydiomata fuerunt in angelis quam voces per
homines fuerunt formate antecedens patet quia tales conceptus sunt simili
tudines vocum

79 3o sequitur a simili quod anima graeci et anima latini non
possent se mutuo intelligere in paradiso nec adinvicem loqui consequens
est falsum patet consequentia quia nulla illarum scit ydioma alteirus quia una
praescise scit graecum et alia praescise latinum vel gallicum

80 4o contra
corda et sub corda quia si angelus unus posset alteri loqui sibi ma
nifestando proprium conceptum sequitur quod angelus posset suum conceptum
seu cogitationem suam occultari alteri angelo consequens est falsum
quia unus angelus nesciret quantum alius esset bonus et quantum deum
diligerent et sic ignoraret quantum ex gratia et divina ordinatione
teneretur illum alium diligere angelum

81 5o ponatur quod 4or uni
loquantur de diversis materiis tunc quaeretur utrum omnis illos in
telliget perfecte aut non si sic sequitur quod si centum vel mille sibi lo
quaerentur simul omnis intelligeret quod non videtur possibile cum sit finite
potentiae intellectivitatis si non sequitur quod tot potuerunt sibi loqui
simul quod ille nihil intelliget de dictis eorum et tunc posset quaeri
vel est dare numerum angelorum maimum quem simul potest intelli
gere vel nullum

82 6o si angelus posset loqui per signa autem
illa significaret naturaliter aut ad placitum / si naturaliter sequitur quod omnis videns
illud signum intelligit quid ille loquatur / si ad placitum vel ergo
ad placitum loquuntur tamen et tunc ille cui loquitur nescit quid
alius intendat loqui vel dicere nisi per locutionem aliam doce
atur et tunc iterum quaeretur de illa locutione aut significat naturaliter
aut ad placitum si dicitur quod significat ad placitum omnem ex communi impositione
sequitur quod nullus potest loqui alteri quin omnes intelligant aequaliter

83 7o si quilibet angelus posset alteri loqui sequitur quod inferiores possent
docere et illuminare superiores consequens est falsum patet consequentia quia loqui
est manifestare incognitum illi cui sit locutio

84 8o sequitur
quod angelus non potest destruere utrum alius loquens diceret asserL154r
tive aliquid vel opinative aut recitative patet consequentia quia eadem propositio men
talis potest esse assertive opinativa vel recitativa sed falsitas consequentis
patet quia si sic unus angelus alium posset decipere et fallere

85 9o sequitur
quod angelus posset posset simul causare infinitas cognitiones distinctas in infinitis
angelis aliis si essent consequens est falsum quia tunc esset virtutis infinitae
probatur consequentia quia cum inter loquentem et illum cui fit locutio sit certa
distantia tunc arguitur sic gabriel loquitur raphaeli a se distincti
ergo causat intellectionem in eo ergo si in qualibet parte proportionali illius dis
tantiae esset unus angelus gabriel causaret in quolibet intellectionem
numerum distinctam et simul ergo propositum patet consequentia quia ibi sunt infinite partes
proportionales

86 10 ponatur quod malus angelus loquatur bono et mentiatur
quaeritur utrum bonus credet sibi vel non si sic sequitur bonus decipitur
si non ergo eadem ratione non crederet bono per similem locutionem quia
consimilis locutio potest fieri a malo sicut fit a bono / si autem dicatur quod
bonus percipiet quod malus loquitur ideo ei non credet / contra quia deo
soli scire convenit occulta cordium sine signis ut fuit supra ostensum

87 11o sequitur quod quilibet angelus posset alteri manifestare quodlibet complexum sibi
notum consequentia patet quia non videtur maior ratio de uno quam de alio
sed falsitas consequentis patet quia sit a aliquod verum scitum ab angelo superiori
et non ab inferiori tunc quaeritur utrum sequitur quod superior posset certificare
inferiorem de ista tu nescis a consequens est falsum quia si inferior est certus
de illa propositione sequitur quod appraehendit terminos eius et per consequens apprehendit
et scit illam et sic angelus inferior simul scit a et nescit a quod
implicat

88 12o sequitur quod angelus superior posset causare in inferiori alicuius
obliti notitiam et notitiam illius oblivionis consequens est falsum ut
patet per beatum augustinum 10 confessionum capitulo 17 ubi quaerit quomodo oblivio
est in memoria / non potest dici quod ibi sit in sua ymagine quia oblivio
nulla ymaginem potest cauare aut imprimere sed potius tollere nec est
ibi in se quia tunc non causaret notitiam sed ygnorantiam et oblivionem

89
13o si angelus angelo posset loqui sequitur quod unus alium posset
audire patet quia nulla est locutio proprie nisi sit perceptio auditiva
et intellectiva in utroque sed falsitas consequentis patet quia cum videre et
audire sit idem intellectui sequitur quod unus angelus naturaliter videret
cognitionem alterius quod est falsum

90 14o unus angelus naturaliter cogno
scit signa per quae alius sibi loquitur ergo eadem ratione naturaliter potest
cognoscere intuitive et videre verbum mentale seu cognitionem angeli
sine signis et per consequens talia signa frustra ponuntur patet prima consequentia
quia talia signa angeli et eius cognitiones sunt in eadem mente et L154v
per consequens aequaliter appropriantur illi cui sit locutio

91 / 15o quilibet angelus in
tuitive et naturaliter potest videre essentiam cuiuslibet angeli ergo et cogitationes
et per consequens nullus potest alium illuminare revelando sibi ignotum tenet
consequentia prima quia cogitatio angeli est res aequae intelligibilis et visibiilis sicut
sua essentia et aequae praesens

92 16o confirmatur quia cognitio hominis vel angeli est
quid intelligibile ergo in actu sufficienter praesens et proportionatum intellectui
alterius angeli ergo naturaliter potest illam intelligere

93 17o sic si anelus
posset occultare suam cogitationem sequitur quod eidem posset occultare
suam essentiam consequentia patet quia essentia angeli est intimior sibi quam sua cogitatio

94 18o cogitatio angeli est naturaliter intelligibilis et notitiae sua causativa
in altero angelo ergo unus non potest causare cog celare suam cogitationem
alteri tenet consequentia quia actio naturalis agentis debite approximati passo
non sub est imperio voluntatis creatae

95 19o sequitur quod posset eandem cogitationem
occultare quod nec cognosceretur ab intellectu proprio consequens est impossibile patet
tamen consequentia quia intellectus superioris angeli perfectior est et melius dispositus
moveri ab intelligibili obiectio sibi praesente quam intellectus inferioris cum non pos
sit suam intellectionem intelligere nisi reflexe et alius potest ipsam in
telligere per actum rectum ergo

96 2o sicut se habet visibile ad visum sit in
telligibile ad intellectum sed omne visibile potest videri intuitive igitur a
perfecta potentia visiva si debite approximetur ergo cognitio angeli
potest intelligi a potentia intellectiva alterius angeli cum sit perfecta

97
21o si angelus posset pluries loquentes simul intelligere sequitur quod simul
posset intelligere distincte omnia quorum habet species in se consequentis falsitas
probatur multipliciter

98 primo quia sequeretur quod quis posset simul perfecte distincte attendere
ad pluram diversam consequens est contra experientiam quia pluribus attentus defficit
ad singula sensus patet consequentia quia actualis intellectio non stat sine
attentione

99 2o sequitur quod angelus aequaretur divinae intellectitate consequens est
falsum

100 / 3o sequitur quod angelus esset infinite intellectitatis patet haec consequentia quia
posset intelligere unum obiectum distincte est alicuius potentiae et posset intelligere
duo simul maioris potentiae in duplo etc ergo posset simul infinita
distincta intelligere est infinitae potentiae

101 4o sequitur quod angelus posset omnis
suas species et intellectiones distincte intelligere consequens est falsum quia cum quaelibet
intellectio possit intelligi per aliam intellectionem sequitur quod in angelo
essent infinitae intellectiones actuales et distinctae quod est falsum

102 Ad primum
quidquid sit de formalitate consequentiae conceditur consequens et ad probationem dicitur negando
consequentiam quia anima a corpore separata non aggravata faciliter intelli
git tales conceptus et addiscit et forte deus infundit sibi
notitiam talium vocum spiritualium quas angeli habent sicut in die L155r
penthecostes subito dedit intellectum omnium linguarum

103 2o posset dici quod
forte loquuntur talibus per alium modum nobis ignotum quia nec
hoc nec oppositum constat nobis ex sacra scriptura

104 Ad 2m posset
negari antecedens sumptum universaliter

105 / 2o posset dici quod potius vox formatur
ad similitudinem verbi mentalis quia cum adam voces imposuit ad
significandum ad placitum prius primo in eo fuit formata vox mentalis quam
vocalis ita quod vox dependet a conceptu mentali et non econverso

106 Ad
3m negatur consequentia quia sicut in mundo unus per signa potest intelligere alium
alterius ydiomatis sic etiam ibi per quaedam signa nobis ignota

107
/ 2o posset dici quod deus infundet bonis animabus notitiam concep
tuum et vocum sicut fecit apostolis omnia genera linguarum

108 Ad 4m
conceditur consequens et ad probationem falsitatis negatur consequentia quia verisimile est quod
quilibet sciat quanta est dilectio vel beatifica visio alterius secundum quam est ac
cipienda ratio diligibilitatis et bonitatis cuiuslibet

109 Ad 5m posset
dici primo quod tantum finitos et de finitis materiebus posset simul in
telligere distincte ita quod propter limitationem potentiae cognitive angelus
minus distincte tres intelligeret quid duos et minus duos quam unum sibi
loquentem

110 Item secundum aliquos tot possent simul uni angelo loqui
de tot materiis quod angelus non posset ilos distincte intelligere propter de
fectum capacitatis angeli / Aliter diceret noster gregorius quod simul et
distincte posset omnes loquentes sic intelligere quia angelus bonus non
viciatus peccato simul potest intelligere et comprehendere omnia quae vult
ut probat per augustinum super genesem capitulo 34o de parvis et 36o ubi vult quod
notitia vespertina sive proprii generis mens angeli simul comprehendit
omnia distincte quae fuerunt creata in principio / Item dicit gregorius quod angelus
bonus potest omnia simul intelligere quorum habet species in se

111 Ad 6m
dicit quidem quod in angelo loquente non sunt duo conceptus seu
duae locutiones quorum unus sit signum alterius sicut in nostra locu
tione sunt duo signa scilicet conceptus et vox formata ad extra
sed cum angelus vult quod sua cogitatio innotescat alteri tunc deus
coagit ad illam notitiam causandam in illo ad quem locutio dirigitur

112
Aliter diceret gregorius noster quod sicut in nobis est duplex locutio scilicet
una mentalis quae est primum rei signum quam solus deus audit et
videt alia est locutio vocalis quae est 2arium signum priori ad
idem significandum subordinatum sic etiam duplex est locutio angelorum
prima quae est signum immediatum et primum rei et est cogitatio nota deo
et ipsis angelo tantum / alia est signum 2arium sibi subordinatum in
significando idem et hanc locutionem angelorum spirituales creaturae in
telligere possunt et audire et concipere per eam quid loquens cogitat L155v
et hanc locutionem angelorum apostolus vocat linguam primae ad corinthios 13o
sed quae sint illa signa deus novit per illam tamen perfectius quam nos potest
loqui uni determinate vel pluribus prout eis placet et alius potest determina
te scire quid ille loquitur in quo videt illa signa quia in angelis
audire et intelligere sunt idem

113 Ad 7m negatur consequentia et ad probationem
negatur assumptum quia de multis notis potest fieri locutio inter homines
et etiam angelos suo modo Et si obiciatur quia sicut magnus ignis con
fortat et fortificat parvum per suam praesentiam sic econverso ego a simili
si superior angelus confortat lumen inferioris intellectus visibilis
ad cognoscendum sequitur econverso / hic dicitur negando consequentiam quia non est simile eo quod
duo ignes sunt eiusdem speciei sed angeli superior et inferior sunt
diversarum specierum et patet instantia nam ignis in spera sua confortatur
et conservatur ex vicinitate corporis caelestis et tamen non confortat nec
conservat corpus celeste

114 Ad 8m negatur consequentia et ad probationem quidquid sit
de assumpto dico quod per signa angelus potest cognoscere quando alius loquitur
assertive opinative vel dubitative unde etiam homines possunt per signa
illa perpendere differentiam

115 Ad 9m posset concedi consequens loquendo de causa
litata partiali nec ex hoc sequitur ipsum esse virtutis infinite intensive
nam si infiniti oculi essent seu haberent eundum lapidem pro obiecto ille
lapis posset causare infinitas visiones distinctas in illis oculis et
tamen non esset propter hoc lapis infinite virtutis intensive

116 Ad 10 consequentia
negatur quia bonus angelus coagentem deo videret occulta intentionem
mali mendaciter sibi loquentis nec malus potest loqui bono nisi
bellit coagere et permittere

117 Ad 11m negatur consequentia nec est eadem rato de omnibus
veris angelo notis quia multae sunt veritates notae uni quae non sunt
revelabiles alteri sicut iste loquor tibi vel tecum nihil noti
fico tibi quia dicendo nihil dico tibi aliquid dico tibi

118 Item quod sicut multas propositiones mentales veras homo concipit quas non potest exprimere
per vocales veras sicut etiam est ista ego taceo et nihil revelo vel
dico sic etiam potest improposito angelus mente aliquid concipere quod non potest
alteri revelare

119 Ad 12m negatur dicitur quod haec propositio oblivio est in memoria
potest habere sensum duplicem unum id est homo non memoratur de hoc quod prae
cognovit / alius id est oblivio est quaedam res existens in memoria
Item dicitur quod homo potest aliquo modo cognoscere suam oblivionem sicut alias priva
tiones si nullum conceptum haberet quis de floreno non posset scire
quod ipse careret floreno et sic oblivio est in memoria in ymagine
actus oppositi vel habitus nam per intentionem retardationis quam habeo
de donato meo experior me fuisse oblitum de contentis in eo L156r
sicut ergo caecitas

120 Ad 13m negatur
consequentia quia licet audire et videre in angelis non sint diversa tamen cogitationes
non videntur nec audiuntur immediate in se ipsis sed mediantibus signis
intellectualibus quae signa immediate videntur

121 Ad 14m negatur consequentia
nam in eadem natura est forma substantialis colorati et color eiusdem et utrumque
aeque est propinquum visivae potentiae et tamen color sentitur intuitive et videtur
sic quod nec materia nec forma videtur intuitive / Item hom videt intellectionem
scientia et non videt habitum infusum in eadem mente ex quo patet quod propin
quitas vel vicinitas obiecti non arguit visionem

122 Ad 15m negatur
consequentia et ad probationem dicitur quod cogitatio angeli non est immediate ab alio
visibilis sicut eius essentia

123 Ad 16m posset negari antecedens quia ad
hoc ut sit sufficienter praesens intellectui alterius angeli in ratione
obiecti intuitive visibilis requiritur quod ipsa informet illum intellectum
et sit subiective in ipso nam si deus poneret duo homines in eodem
loco primo adhuc vinis non videret intuitive alterius cogitationem
licet forte esset proprie intellectum eius sicut alterius

124 Item si deus poneret
angelum in corpore hominis sic quod totus coexisteret in toto et totus
in qualibet parte sicut anima licet non informative cogitatio angeli
esset tam prius animae illius hominis sicut angelo et tamen anima non videret
illam quia illa non esset subiective in anima tali

125 Ad 17m negatur consequentia
quia quod cogitatio unius lateat alium et non essentia hoc non est ex
imperio voluntatis angeli sicut quidem dicunt sed quia cogitatio non
habet illam comparationem et habitudinem ad intellectum alterius angeli
qualem requirit ut intuitive videatur / essentia vero est in compa
ratione sufficienti sibi secundum suam exigentiam

126 Ad 18m negatur antecedens quia
cogitatio non est naturaliter ab alio intellectu immediate cognoscibilis
nisi illum informet intellectum

127 Ad 19m negatur consequentia quia cogitatio
potest immutare proprium intellectum ad intuitionem sui et non alium nisi
mediantibus signis

128 Ad 20m dicitur quod si similitudo intelligitur
universaliter illa est falsa quia licet cogitatio nostra vel angeli sit ab alio
homine vel angelo cognoscibilis tamen non ni se immediate et intuitive

129 2o dicitur quod illa similitudo debet sic intelligi quod intelligibile se habet
ad intellectum secundum exigentiam suam ut ipsum intuitive videatur
sicut visibile sed habet ad visum sed tunc nihil contra dicta concluditur

130
Item nota quod non sequitur sortes intelligit a distincte et determinate ergo sortes
intelligit a intuitive patet quia sortes potest distincte recordari de alico
praeterito

131 4o sequitur non sortes intelligit a per discursum ergo non in
telligit a distincte et determinate patet quia deum intelligimus in via distincte L156v
et determinate per discursum licet non intuitive sed abstractive in aliquo
conceptu proprio sibi composito

132 Ad 21m quidquid sit de bonitate consequentiae potest conce
di consequens et ad primam improbationem conceditur consequens quia angelus habet perfectio
ra naturalia non viciata per peccatum sicut nos qui habemus naturalia debi
litata in penam peccati ideo nostra attentio non potest perfecte et distincte ad
plura simul attendere sicut etc unde illud dictum de nobis intelligitur
existentibus in via aggravatis corporibus

133 Ad 2am improbationem negatur consequentia
tamen quia deus est sua intellectio essentialiter intellectio vero angeli est
quoddam accidens sibi superadditum et perfectio accidentalis / Item angelus indiget
speciebus aliquibus eum perfectientibus et iuvantibus ad intelligendum
/ Item nec omnia praeterita intelligit quia non omne habet speciem forte Item non
intelligit angelus futurum naturaliter nec cogitationes occultas nec plura
alia sufficienter non praesentia ad intelligendum sicut deus intelligit
Item deus quamlibet rem intelligit omnimodo quoa intelligibilis est et omne
probabile de ipsa sed non angelus

134 Ad 3am improbationem negatur consequentia
et ad eius probationem quia intelligere unum etc negatur illa prima consequentia quia
eadem lux numero non intensa nec remissa cum uno colore potest causare
tantum unam speciem in una parte medii illa eadem potest cum duobus colo
ribus ymmo cum infinitis si essent posset causare infinitas species si
debite approximarentur ad agendum / sic proportionaliter dicitur quod posse
simul intelligere duo obiecta distincte coagentibus duabus speciebus non dicit
perfectionem nec maiorem activitatem in angelo quam dicat posse agere
vel intelligere unum obiectum coagente sibi unica specie potest esse de
lapide qui potest etiam cum causare infinitas visiones si infiniti oculi
eum respicerent

135 Ad 4am improbationem potest dici quod angelus omnis suas
species et intellectionem suam potest simul distincte intelligere non tamen ipse
omnis suas etiam sicut omnem suam intellectionem intelligere potest non tamen
potest intelligere omnem omnem suam intellectionem / nec sequitur ex prima
parte antecedentis quod possit simul habere infinitas intellectiones

136 2o
posset dici quod concesso consequente non tamen sequitur processus infinitus quia cito
deveniretur ad aliquas intellectiones ita remissas et remisse per
ceptibiles quod non posset cum generare actualem notitiam sui

137 contra
3a conclusionem arguitur primo sic angeli proficiunt in visione beatifica ergo in
primo et merito essentiali tenet consequentia quia illa se habent consequenter et correspondenter
consequenter patet quia aliqui facta incarnatione videbant eam in verbo
et non ante ergo sed quod illa fuerit beatifica patet quia in eadem visione
vident verbum et contenta in eo

138 2o angeli habent erga deum bo
nos motus et bonos actus ex caritate procedentes ergo merentur L157r
tenet consequentia quia si non haberent illos videtur quod demerentur ergo per illos
aliquid merentur

139 3o mali angeli continue peccant et demerentur ergo
boni per nostram custodiam merentur tenet consequentia quia non minus mali
sunt in malo obstinati quam boni in bono confirmati antecedens patet

140
Ad primum dicitur quod non omnis notitia in verbo cuiuslibet rei est de essentia
visionis beatifice sed ipsa visio nuda et clara divinae essentiae et illa
non augetur in angelis seu aliis beatis ideo negatur antecedens sic sumptum
si autem intelligitur quod aliquid nunc vident in verbo quod quandoque non viderunt
conceditur sed nihil sequitur contra dicta

143 Ad rationes principales in oppositum quaesitonis patet per dicta solutio
et ista sufficiat de materia agnelorum