Liber 2, Quaestio 5 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | January 04, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b2q5

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L157r

1
Utrum liberum arbitrium creatum
fuerit diminutum propter peccatum

2 / quod non quia nullum est arbitrium humanum
igitur probatur antecedens quia si possemus concludere hominem habere liberum
arbitrium hoc esset quia idem homo successive potest velle et non velle seu
nolle vel nihil operari circa idem obiectum eodem modo dispositum sed tales actus
contrarii aut contradictorii reperiuntur in brutis et naturalibus ergo antecedens patet
de cane qui videns baculum renuit panem patet etiam de igne in
camino nabugode qui non egit in damelem igitur

3 2o quodlibet
liberum arbitrium est per naturam impeccabile igitur nullum talem per peccatum
est minoratum antecedens probatur si sic enim sequitur quod peccabilitas in esset sibi
a deo quia omnem contradictionem quam habet natura in primo instanti sui esse recipit
a deo creante igitur

4 3o si quaestio foret vera sequeretur quod homo nunc esset alterius
speciei ab adam antequam peccaret patet consequentia quia cum liberum arbitrium sit
voluntas creata quae est essentia et perfectio animae humanae sequitur quod si aliquis gradus
illius esset remissus quod perfectio humana esset remissa et consistit in indivisibili
sequitur quod species humana fuerit mutata per peccatum

5 In oppositum arguitur
homo propter peccatum fuit spoliatus gratuitis et vulneratus igitur naturalibus veribus
et potentiis igitur libertas fuit per peccatum diminuta tenet consequentia quia humana
libertas est potentia naturalis et antecedens patet per parabolam christi de samaritano etc

6 prima conclusio licet libertas arbitrii non sit ponenda in brutis
tamen arbitrii libertas est in aequalis in multis prima pars probaru quia si sic
sequeretur quod possent iudicare complexe consiliari et spontanea sibi no
tiva non fugere et convenientia non appetere consequens est falsum et patet consequentia
quia talia potest homo per liberum arbitrium ut patet ins?atis viris et
matribus voluntarie et libere honores et divitias contempnentibus
et tribulationes pro christo substinentibus 2a pars probatur quia una liber
tas est alia potentior et perfectior igitur probatur antecedens quia libertas divina
est immensa sed creata est finita et mensa

7 2o aliquae duae libertates L157v
creatae differunt specie ergo sunt inaequales patet consequentia et antecedens probatur quia humana
angelica

8 3o unus intellectus excedit alium in esse intel
lectivitatis ergo una voluntas in esse libertatis tenet consequentia a simili
quia partes ymaginis sunt aequales antecedens probatur de intellectivis po
tentiis hominis et angeli nam si angelus non haberet voluntatem et in
tellectum perfectiores hominie non videretur alterius speciei ab homine quod est falsum

9
primum corollarium quantum una potentia libera est alia perfectior in esse entitatis tantum eadem potentia est alia perfectior et liberior inesse libertatis contra quamdam
opinionem ponentem quod quaelibet libertas est alteri aequalis inesse libertatis
quamvis non inesse perfectionis et entitatis

10 2m corollarium licet effectus
dicatur naturalis qui procedit a causa 2a per modum naturalitatis tamen
omnis effectus cuiuscumque causae 2ae procedit principaliter a causa summae
libertatis prima patet quia illuminatio et calefactio et huiusmodi sunt naturales ef
fectus ignis naturaliter agentis 2a pars probatur quia deus est summa et prima
causa omnium specierum et motionum secundum augustinum sed deus est libertas summa
ergo etc

11 Ex quo potest inferri quod quilibet effectus potest dicit liber cum
eius causa principalis sit summe libera

12 3m corollarium licet ignis posset agere
et non agere in passum dispositum secundum alterius causae coagentis voluntatem
tamen ignis dimissus proprie suae naturae non posset non agere in passum dis
positum debite approximatum per suam libertatem prima pars probatur quia
deus posset suspendere activitatem naturalem ignis et impedire
ne ageret in passum dispositum sicut in camino ignis / 2a pars patet per
sensum stante enim generali influentia secluso dei miraculo ignis
non posset ex se non agere in passum dispositum sibi debite propin
quum seclusis quibuslibet / impedimentis ergo

13 Ex dictis patet
per hoc quod homo est totalis et circa passum dispositum non uniformiter
operatur ipsum hominem habere liberum arbitrium sufficienter comprobatur
patet quia per hoc quod bruta uniformiter appetunt sibi convenientia et
et refutant disconvenientia suae naturae seclusis impedimentis con
cluditur quod ipsa non habent liberum arbitrium ergo potentia quae potest per se
facere oppositum sufficienter arguit libertatem habere

14 2o sequitur quod ad hoc
potestates libertatis patet quia sequitur formaliter sortes cras leget vel
quod in potestate libertatis sortes est antecedens scilicet cras legere vel non legere
et tamen sortes non potest deum facere esse vel fore aut dem praescire
illud tamen state quod sortes possit facere aliquid ex quo formaliter in
ferri potest deum esse et sortem lecturis / praescivisse

15 3o sequitur quod voluntas L158r
creata non ideo dicitur libera quia habet in sua potestate omnia ad sui li
beri actus productionem patet quia ad hoc quod voluntas vellit aliquid
vel producat requiritur causalitas summae libertatis quae non est in
potestate creatae voluntatis sed ideo dicitur libera creata voluntas
quia omnibus positis extrinsecis ad suum agere requisitis
potest velle vel non velle hoc vel oppositum contrarium vel contradictorium
scilicet potest velle et nolle et non velle stemotis quibus libet impeditis
hoc videtur esse de mente hug in suo 2o libero

16 4o sequitur quod im
mensa libertas divinae essentiae est prima causa continentiae patet quia omnis
continentia libertatis reducibilis est in aliquam causam liberam sed omnis
causa libera creata reducitur in summam libertatem tamquam in suam
causam aqua habet ut sic est ut causa sit ergo confirmatur quia voluntas
dei est prima et summa causa omnium motionum et specierum secundum augustinum
primo de trinitate capitulo 6o

17 2a conclusio nullum liberum arbitrium creatum
seu creabile est ex sui natura similiter impeccabile probatur quia si sic illud
non esset aliqua lege rationabiliter deo obligabile consequens est contra bernardum
de praecepto et dispensione dicentem quod deus non potest facere quod creatura
rationalis non teneatur sibi sed probatur consequentia quia ex quo illud arbitrium
nullo modo posset peccare nec praeceptum transgredi frustra illud
arbitrium lege aliqua deo obligaretur cum lex propter transgressores
posita sit ad galatas 2o

18 2o deus non potest facere aliquam creaturam
esse deum per essentiam ergo deus non potest facere aliquam creaturam impeccabilem
per naturam consequentia patet per anselmum 2o cur deus homo capitulo 10o ubi quaerenti
discipulo quare deus non potuit facere creaturam impeccabilem
esse respondet quia non potuit ipsam facere deum / Item augustinus 3o libro
contra maximinum capitulo 13o cuilibet rationali creaturae cui hoc praestatur ut peccare
non possit non est hoc naturae sed divinae gratiae / Item ioannes de filio prodigo
dicit quod solus deus est in quem non potest cadere peccatum sed reveera
videtur quod omnia ista sunt solubilia et auctoritates glosabiles
de potentia ordinata

19 primum corollarium licet creatura rationalis possit fieri
per gratiam non pecctabilis tamen talis gratia non potest esse alicui creaturae
rationali connaturalis prima pars patet de anima christi et virginis et de omnibus
sanctis et angelis confirmatis 2a patet quia si esset connaturalis animae vel libero
arbitrio ipsum esset ex sui natura impeccabile quod est contra conclusionem ymmo sequitur
quod gratia non esset gratia sed animae rationalis natura propria quod est impossibile quia
accidens esset substantia et econverso

20 2m corollarium stat gratiam gratum facientem
creatum arbitrium impeccabilem facere et tamen non quamlibet gratiam gratum L158v
facientem ad reducendum hominem impeccabilem sufficere / aliter sic licet deus
per gratiam gratumfacientem creatum arbitrium impeccabile efficiat
tamen non est dicendum quod quaelibet gratia gratumfaciens ad hoc sufficiant / prima
patet ex dictis quia beati per gratiam sunt impeccabiles 2a patet quia alias
sequeretur quod puer noviter baptizatus esset impeccabilis et confirmatus quod est falsum
patet tamen consequentia quia puer in baptismo gratiam accipit

21 3m corollarium deus
nullum arbitrium creatae potest quod ex sui natura sufficiat quodlibet peccatum vi
tare patet quia sequeretur quod esset impeccabile ex se / confirmatur quia vitare quodlibet peccatum
est implere divinum praeceptum sed nullus sufficit sine gratia gratumfaciente
saltim de commune lege praeceptum implere ergo

22 3a conclusio sicut adam ante
peccatum non fuit ceteris hominis essentialiter perfectior sic adam ante peccatum
non fuit aliis hominibus intrinsece liberior / prima pars probatur quia adam
et alii puri homines sunt eiusdem speciei specialissime ergo aeque perfecti
essentialiter 2a pars patet quia si primus homo fuisset intrinsece liberior ceteris
hominibus sequeretur quod aliquam potentia naturalis animae eius fuisset perfectior potentiis
et animabus aliorum homini quod repugnat primae parti patet consequentia cum libertas
intrinseca adae sit potentia volitiva illius quae est essentialiter anima rationalis /

23
primum corollarium licet per nullum peccatum liberum arbitrium intrinsece remittatur
tamen per aliquod peccatum liberum arbitrium respectu sui actus difficultatur prima
pars patet quia ex quo primum peccatum nullum gradum libertatis intrinsece ab
stulit aut remisit sequitur quod nullum sequens ipsum remittat / confirmatur
quia quilibet peccans post peccatum est eiusdem speciei cum primo homine igitur etc
/ Item si peccatum tolleret aliquem gradum libertatis sequitur quod tot possent
esse peccata quod corrumperent totaliter liberum arbitrium consequens est falsum quia
cum anima sit immortalis staret eam esse et libertate naturali carere
quod est impossibile patet tamen consequentia quia qua ratione unum peccatum tolleret unum
gradum libertatis eadem ratione 2m peccatum remitteret alium gradum
et cum talis libertas sit finita sequitur quod homo posset tantum peccare quod privaret
se totaliter libero arbitrio 2a pars probatur quia post peccatum primi hominis
voluntas sensiit rebellionem carnis ad spiritum quam non habebat
ante peccatum et talis rebellio seu resistentia causat difficultatem
in bono actu voluntatis

24 2m corollarium perfectio intrinseca liberi
arbitrii non est mensuranda penes facilitatem bene operandi
seu actus meritorii patet quia ante et post peccatum liberum arbitrium
est aeque perfectum essentialiter et tamen non operatur aeque faciliter bonum
confirmatur quia si igni applicaretur magnum passum vel magnum
resistens non propter hoc esset ignis minoris virtutis intrinsece quam
si sibi applicatur passum parvae resistentiae et tamen ignis facilius L159r
ageret in passum remissum et parvae resistentiae quam magnae ut non citius
calefaceret magnam aquam quam parvam nec aeque cito sed tardius
sic in proposito licet extrinsece libertas creata patiatur aliquam resistentiam
et difficultatem tamen intrinsece et aeque potens est sicut prius

25 3m corollarium
licet liberum arbitrium non fuerit propter peccatum remissum seu minoratum
realiter intrinsece tamen idem liberum arbitrium dicitur propter peccatum depressum
aliqualiter extrinsece patet ex dictis quia homo habuit post peccatum re
bellionem virium inferiorum ad superiores sive ad superiorem rationis
portionem quae impedit et difficultat ne voluntas ita efficaciter
bene et bonum vellit

26 Ex hoc videtur posse inferri quod quantum quis
plus peccat aut in peccatis perserverat tanto magis ad bene
agendum seu volendum se difficultat patet quia peccatum inhabilitat
voluntatem ad bonum et inclinat ad malum / confirmatur quia sicut habitus vir
tuosus facilitat potentiam et facit ipsam prompte et delectabiliter
operari ita et actus et habitus oppositus viciosus difficultat et impedit

27 Ex hiis sequitur qualiter liberum arbitrium humanum creatum fuerit de
pressum et corruptum propter peccatum

28 Contra primam partem primae conclusionis arguitur
primo sic aliqua irrationabilia habent actus de liberato ergo et liberum
arbitrium tenet consequentia et antecedens probatur primo de aranea quae facit telam
suam ad fenestram quia iudicat quod ibi vadunt musce quas
cupit capere / tunc sic aranea facit telam in fenestram propter
illum finem ut muscas capiat ergo habet iudicium rationis et per consequens
libertatem arbitrii

29 //2o patet antecedens de ove quae fugit lupum
ergo habet aliquod iudicium complexum circa lupum puta quod est sibi nocivum
et displicibile patet consequentia quia simplex lupi apprehensio non faceret
ovem fugere nisi iudicaret dicta Item omnis sicernit inter matrem
suam et ovem aliam

30 3o patet antecedens de multis canibus qui ludos
multos faciunt si propriis nominibus nominenter Item si quis in una
manu teneat panem et uni alia baculum canis renuit panem
accipere propter baculum ergo aliquod iudicium complexum format de hoc
scilicet quod percutieretur si panem acciperet et deliberat

31 5o brutum aeque
appetit sponte et non invite sicut homo si ergo homo liber dicitur et brutum

32 6o ideo dicitur homo habere liberum arbitrium quia praesentatis obiectis potest illa
non appetere seu prosequi sed sic est de bruto quia praesentatis pa
nibus duobus aequalibus cani ad unum determinabit se accipiendum
sic quod alium dimittet ergo canis habet libertatem et electionem ex
potentia eius intrinseca patet consequentia quia illi duo panes aequaliter movent L159v
appetitum canis

33 7o arguitur contra 2am partem conclusionis eiusdem quia unum arbitrium
non plus potest cogi quam aliud et quodlibet est aeque indifferens sicut aliud
ergo nullum arbitrium est alio maius aut perfectius in esse libertatis tenet consequentia quia penes indifferentiam et incogibilitatem attenditur perfectio li
bertatis

34 8o omnes perfectiones potentiae irrationalis sunt aequaliter irrationa
les ergo omnes rationales aequaliter sunt rationales et libere tenet consequentia a simili
patet antecedens quia omnes irrationales aequaliter distant a rationali potentia et aequaliter
exludunt quamlibet gradum irrationalitatis

35 9o praesentato obiecto voluntati
et positis omnibus requisitis ad hoc quod ipsa habeat actum non est in eius
potestate quin habeat actum ergo non est libera tenet consequentia quia penes hoc
videtur attendi libertas voluntatis antecedens probatur quia praesentato tali pomo
pulcro si plene adversitas adseromum illud aut tu vis ipsum
aut respuis aut tu vis deliberare aut aliquem actum talem habebis
circa illud pomum

36 10 praesentato pomo non est in potestate tua quin
aliquem actum habeas ergo antecedens patet nam sitibus advertenti et non dis
stracto proponatur aut praecipiatur quod nullum actum habeas experiris
quod non potest obedire illi praecepto nam si vellis obedire habens
actum sed constat quod propostio tibi illo praecepto non est in potestate
tua an vellis nollis obedire aut vellis non curare aut
deliberare seu considerare igitur

37 11o si voluntas esset formaliter
libera sequitur quod actus aliquos eliceret libere consequens est falsum falsitas probatur
quia vel libere actum eliceret antequam eliciat vel post vel quando elicit
non ante quia tunc non causat nec post eadem ratione sed nec dum causat primo quia
opposita aliqua entitate in illo instanti non est possibile non est possibile quod haec
nunc sit falsa haec res est quia omne quod est dum est neccesse est esse igitur
eodem modo posito quod aliqua causa nunc causet volitionem non est possibile
quod haec sit falsa haec causa non causat illam volitionem et per consequens non libere
2o si voluntas causat libere dum causat actum vel ergo causat libere illud
quod est vel illud quod non est / non primum quia libertas est respectu futuri tantum
secundum magistrum libro 2o distinctio 25a / nec libere causat illud quia non est
de volitione quod illius quod non est vel quod nihil est nulla est causa nec
libera nec naturalis ergo

38 3o nihil libere causatur a voluntate ergo voluntas nihil
libere causat probatur antecedens quia nihil causatur a voluntate nisi illud quod est
ergo qua neccessitate hoc causatum a voluntate sed actus causatus a voluntate tanta neccessitate est
quod non potest nunc non esse ergo actus ille tanta neccessitate nunc causatur
a voluntate et per consequens non libere causatur a voluntate

39 Ad primum negatur antecedens L160r
ad probationem de tela araneae dicitur quod non facit telam ea intentionem
ut capiat muscas nec propter aliquem finem ab ea cognitum vel
intentum sicut lapis descendens deorsum propter finem quem cognoscit
sed quod instinctu naturae inducitur ad faciendum filum ut nutriatur
et conservetur / et dicitur quod aranea non impedita ab extrinseco et ceteris
paribus semper uno et eodem motu uniformiter moveretur ad faciendum
celam nec melius facit antiqua quam iuvenis / ex quo patet quod non
operatur ex arte sed ex natura quod non est verum de homine qui aliquando
melius aliquando peius operatur / item unus homo scit melius facere unam
rem quam alius ex arte

40 Ad 2m cum arguitur de ove lupum fu
giente / dicitur quod dato quod numquam ovis viderit lupum aliquem tamen
si aliquis sibi occurrat ipsum fugit ex instinctu naturae / nam lupus
naturaliter incutit ovi timorem qui timor movet ovem ad
fugiendum et cum dicitur quod simplex lupi apprehensio non sufficit
causare timorem et fugam / verum est ubi non est alius naturae instinctus
sicut in aliquibus animalibus ut lepores et cumculi qui fugiunt
cum aliquid sensiunt et tamen non format aliquod iudicium complexum

41
Ad 3m de canibus dicitur quod canis habet plures species et ymagines
in cerebro et sic cum videt hominem eum qui percussit per illam speciem
movetur ad latrandum contra homines sine complexo iudicio / item cum
magister eius ipsum vocat accedit et operatur aliqua mediantibus
talibus speciebus / Item dicitur quod canis renuit capere panem viso
baculo quia habet speciem baculi et percussionis quam alias sensiit
et illae species sufficiunt ad movendum canem ut fugiat //

42
Ad 5m negatur antecedens si per sponte intelligatur libere 2o dicitur quod licet
brutum non invite appetat et prosequatur sibi conveniens obiectum
praesentatum tamen non potest non appetere seu renuere ipsum si sibi con
veniat nec potest sponte et libere sustinere frigus famen aut
mortem seu alias passiones lesivas sicut homo

43 Ad 6m dicitur
quod in illo casu quantumcumque canis divertat ab uno versus alium
immediate capiet illum ad quem plus advertet nec est possibile
quod canis dui maneat in tali in differentia quin aliqualiter diver
tat ab uno illorum

44 Ad 7m potest negari consequentia item non sequitur si
des et visio excludunt omnem gradum dubietatis ergo sicut no
titiae aequales / unde non sequitur mortale peccatum quodlibet aequaliter
repugnat gratiae cuilibet seu caritati ergo quaelibet caritas est
alteri aequalis consequentia non valet sic nec in proposito sequitur coactio aequaliter L160v
repugnat cuilibet libertati ergo omnis libertas est aqualis alteri

45
2o pro argumenti notandum quod libertas a coactione est duplex
quaedam est in differentiae et quaedam contradictionis et omnis libertas indifferentiae est
libertas contradictionis sed non econverso / libertas in differentiae est quando voluntas
ad neutram partem determinatur vel inclinatur magis vel minus
/libertas vero contradictionis esse potest ad utramcumque partem licet tamen magis in
clinetur ad unam quam ad aliam partem sicut quando homo invenit se magis
promptum et inclinatum ad causatandum vel orandum quam ad illorum
opposita contradictoria et sic proprie loquendo nullus virtuosus vel viciosus
habitualiter est liber libertate in differentiae ad operandum virtuose vel
vitiose propter habitudinem habitus virtuosi vel vitiosi inclinantis plus
ad unam partem quam ad aliam

46 3o notandum quod libertas quantum ad rem prin
cipaliter
importatam est ipsa voluntas quae tamen habet quandoque diversa co
gnoscata voluntatem esse sine poena / libertas a neccessitate cognotat
eam non posse cogi ad actum suum / libertas contradictionis cognotat
eam posse in utrumque contradictorum / libertas indifferentiae cognotat eam
non magis inclinari ad unam partem contradictionis quam ad alteram
Ex quibus ulterius sequitur quod voluntas humana non est libera per
aliquam rem sibi super additam sicut aqua est calida vel aer lu
cidus per res eis additas quod patet quia alias sequeretur quod voluntate
remanante deus posset illam rem ab ea aufferre et sic voluntas
esset et non rationalis quod implicat patet consequentia cum sit rationalis per suam
essentiam et sic patet quod libertas quantum ad sui quidditatem non est aliud
quam ipsa voluntas sed quantum ad quid nominis tunc est potentia quaedam qua
voluntas concurrentibus causis omnibus ad finem actum habet
quod potest cum eis coagere et ponere actum suum in effectum vel non
ponere et hoc vocatur libertas contradictionis

47 Ad 8m primo posset
negari consequentia 2o posset negari antecedens quia magnus ignis
minus potest non calefacere quam parvus et sic magis determinatur neccessario
in unam partem quam unum agens irrationale quam aliud

48 Ad 9m con
ceditur antecedens sed negatur consequentia quia licet sit in potestate voluntatis quod istum
actum determinatum non habeat tamen non est in eius potestate quod nullum
habeat sicut deducit argumentum

49 Ad 10m patet per idem quod verum con
cludit Et si arguitur ultra quod non plus est in potestate voluntatis
non agere quam sit in potestate ignis non comburere et sic voluntas
neccessitaretur ad agendum sicut ignis / hic dicitur primo quod aliter neccessitatur
voluntas et aliter ignis quia ignis praesente passo neccessitatur ad producendum L161r
hunc calorem determinatum sic quod cum istis dispositionibus non potest producere
alium sed voluntas istum actum quem producit libere potuit non
produxisse et sic libet neccessitetur ad producendum actum non tamen necessitatur ad
producendum sed potest illud obiectum libere velle vel respuere

50 2o dicitur
quod libet voluntas potest velle quod nullum actum habeat quia voluntas est impossibilium tamen
non pro qualibet mensura potest facere quod omni creat actu quia si
voluntas vellit quod nunc non habeat actum quam plus vellet illi
illi volitioni ad habere tanto plus actum habebit

51 3o dicitur quod licet sit
in potestate voluntatis non habere istum actum vel istum quocumque demonstrato non
tamen potest facere se se esse sine actu

52 Ad 11m conceditur consequens et dicitur ultra
quod ideo dicitur voluntas libera et libere elicit vel causat suos actus quia
quandocumque causat est in potestate desinere quia quando causat potest facere quod ulterius
non causabit

53 2o dicitur quod voluntas libere causat quando causat et ad improbationem
quia posita alica entitate in illo instanti non est possibile quod haec nunc sit falsa
haec res est nunc ergo voluntate causante a volitionem non est possibile quod
haec sit falsa haec causa nunc causat istam volitionem oportet quod illae propositiones
tres sint vere nunc est aliqua volitio causata et immediate post hoc erit
aliqua volitio causata et quia voluntas potest ex sua libertate facere quod
ulterius non causet volitionem ideo nunc libere causat eam sic quod potest eam
nunc causare

54 Ad aliud dicitur quod voluntas causat illud quod non est sicut arti
fex quando est in faciendo domum non causat id quod factum est de domo
sed facit et causat domum quae non est sed quando domus est causata artifex
non causat eam sed potius desinit facere eam

55 Ad improbationem dicitur quod illius
quod non est nihil est causa ut illud sit actualiter quando causatur sed tamen illud
quod non est potest habere causam ut illud postea sit quando illa causa desinet
causare

56 /Ad ultimum dicitur quod nihil quod est ens actu causatur a voluntate nec
voluntas aliquid tale causat

57 2o dicitur quod si in antecedente illae tres ens cognosca
tatus per illum terminum nihil supponit pro illo quod est sicut oportet et in consequente
supponat pro illo quod non est consequentia non valet / si autem supponat in consequente
pro illo quod est ens actu sic conceditur quod voluntas nihil id est nullum ens actu
causat libere sed non sequitur ergo voluntas non libere causat

58 contra 2am conclusionem
arguitur primo sic quia possibilitas peccandi non est arbitrio naturalis ergo aliquod
arbitrium potest causari sine tali possibilitate consequentia tenet quia quaelibet res potest
esse sine illo quod non est sibi naturale vel intrinsecum seu conservativum / antecedens
probatur quia talis possibilitas peccandi tollitur de facto per gratiam unionis L161v
in anima christi et in beatis per gratiam confirmationis

59 2o sequeretur quod arbitrium huma
num ex sui natura magis tenderet in contrarium sui proprii obiecti quam in proprium
obiectum quod est bonum et sic contra naturalem appetitum plus tenderet et moveretur
quam secundum ipsum quod non videtur bonum

60 3o adam ante peccatum poterat quodlibet
peccatum vitare et fuit sine caritate secundum magistrum ergo eius arbi
trium per naturam fuit impeccabile antecedens patet 23 distinctione 2i

61 Item impeccabi
litas et infallibilitas est communicata fidei et caritati ergo per naturam
tenet consequentia quia creatura rationalis est perfectoris speciei quam quicumque habitus
spiritualis antecedens patet quia illi habitus ex natura sua non possunt errare nec
fallere confirmatur quia deus mediante gratia confirmationis facit voluntatem
beati impeccabilem ergo sine tali gratia potet huiusmodi voluntatem facere
impeccabilem et sine quocumque accidente super addito et per consequens naturaliter im
peccabilis erit tenet prima consequentia quia deus se solo potest facere quod potest cum
causa 2a

62 contra 3m corollarium liberum arbitrium potest ex se nihil velle ergo
ex se potest peccata vitare tenet consequentia quia ad voluntatem nihil velle
sequitur eam nihil male velle et per consequens non peccare quod est peccata vi
tare

63 Ad primum dicitur quod antecedens potest dupliciter intelligi uno modo prout illa
possibilitas denotat ordinem naturalem potentiae ad actum et sic conceditur
antecedens et negatur consequentia / alio modo potest intelligi possibilitas peccandi pro ab
soluto illo in quo fundatur iste ordo potentiae ad actum et sic negatur
antecedens quia voluntas de sui natura sibi ipsi relicta et non praeservata
potest peccare et sic habet possibilitatem peccandi naturaliter quia nec possibilitas
illa nec illud posse tollere per gratiam quamcumque quia sic gratia non
facit nec fit per gratiam quin creatum arbitrium liberum suae naturae
relictum pecare possit et sic peccabile

64 Ad 2m patet per illud
quid sit dicendum

65 Ad 3m posset dici primo negando 2am partem antecedentis

66
2o diceret quidem quod dato quod fuisset creatus sine gratia gratum
faciente adhuc mediante libero arbitrio non corrupto cum
rectitudine voluntatis quam habuit etiam secundum magistrum ipse adam potuit
temptationibus resistere nec illud est errror peallagii qui pel
lagius
posuit pro statu naturae lapsae quod homo potest ex naturalibus sine
adiutorio divino speciali meritorie agere et deum debitorem
sibi constituere sed sic non ponit magister

67 3o posset dici quod dato
quod fuissent ante lapsum in caritate tamen adhuc resistendo temp
tationibus non meruissent vitam aeternam sicut nos modo meremur L162r
resistendo quia opera adae fuisset sine resistentia intrinseca ad ma
lum impellente ideo non promisisset pro eis dare vitam aeternam sicut
pro nostris actibus factis cum difficultate et resistentia et per hoc patet ad
alia duo media seu confirmationem

68 Ad 4m primo potest dici quod voluntas non
semper potest se facere sine actu quia si intellectus dictaret voluntati quod pro
hora nihil esset esset ab ea volendum quanto voluntas se magis vellet
conformare tanto plus haberet actum ideo antecedens potest negari universaliter sumptum

69
2o posset dici quod voluntas posset imperare intellectui ad quod sequitur
ipsam nihil velle pro certa mensura quia potest imperare dormitionem ad quam
sequitur voluntatem nullum actum habere liberum et tunc negatur consequentia voluntas potest
facere quod nihil volet pro certa hora ergo voluntas ex se potest peccatum vi
tare et resistere temptationi

70 3o notandum quod homo potest vitare peccatum dupliciter
uno modo praecise obmissive nullum actum voluntatis bonum vel malum eliciendo et sic dormiens et in peccato mortali existens vitat peccatum licet
non mereatur

71 / 2o modo dicitur quis vitare peccatum positive sicut cum quis vult
actu positivo non peccare et temptaitonem resistere et sic negatur consequentia quia sic
vitare est praecepta servare ad quorum observatiam requiritur caritas

72 contra 3am conclusionem arguitur primo sic adam ante peccatum poterat vitare peccatum
ex libertate arbitrii sed nullus homo purus post peccatum homo potest ergo nullus
alius est tam liber sicut fuit adam

73 2o contra corollarium primum si potest diffi
cultari potest cogi patet quia cum quodlibet difficultans excedi possit et
eo possit dari maius et virtus resistitiva voluntatis finita
sit sequitur quod per intentionem difficultatis voluntas poterit vinci et superari

74
/ 3o oppositi modo principiendi non conveniunt eidem principio indivisibili
ergo cum voluntas aliquam actum naturaliter principiet sequitur quod nihil libere potest
principiare patet consequentia quia agere libere et naturaliter sunt modi opposit

75 contra
unum corollarium ubi dicitur quod libertas est causa omnis continentiae arguitur quia si sic
sequitur quod nisi esset libertas omnia evenirent de necessitate consequentia patet
quia non est in potestate stupe quin comburatur ab igne si sibi applicetur
nec est in potestate ignis quoniam comburat stupam et sic de quolibet effectu potest
argui sed falsitas consequentis probatur quia si nullum esset liberum arbitrium
adhuc lapis posset cadere super arborem casualiteret et privare eam
fructu et per consequens si nullus homo esset adhuc aliqua casu fierent et
per consequens non omnia de neccessitate evenirent

76 Item si nullum esset creatum
arbitrium adhuc equus positus in bivio posset unam viam sponte
eligere et aliam dimittere

77 / Item materia est causa continentiae ergo non libertas alias
patet per philosophum 6o metaphysicae et commentatorem 2o physicorum

78 Ad primum primo posset L162v
negari antecedens quia dicit magister in 2o quod adiutorium datum fuit adae
ante lapsu non tamen liberum arbitrium sed liberum arbitrium cum rectitudine
voluntatis

79 Item habuit aliqua dona et gratiam gratis datam per quae omnia
et libertatem arbitrii potuit vitare peccatum

80 2o posset negari consequentia quia
quia facilitas bene operandi non semper arguit maiorem libertatem intrinsicam
arbitrii

81 Ad 2m negatur consequentia quia non obstante finite voluntatis tamen
numquam difficultas tantum poterit augeri quod cogatur / exemplum nam si a genere
moveatur per aliquod medium si medium rarefiat a movebitur velocius
quam prius et si iterum in duplex plus rarefiat iterum velocius movebitur et sic
continue tamen numquam medium tantum rarefieri poterit quod a moveatur in non
tempore sine in instanti

82 Item quantumcumque sit parva resistentia in aliquo passo in trans
mutatione naturali numquam amen est devenite ad aliquam virtutem finitam quantumcumque
magna quae possit facere talem transmutationem in instanti / sic in proposito
voluntas difficilius elicit actum bonum resistivum propter maiorem
difficultatem temptationis quam propter minorem et tamen numquam per finitam superari nec
cogi poterit ad actum suum quin libere ipsum possit elicere alias peri
ret meritum et demeritum

83 2o diceret aliquis quod difficultas quam sentimus
i eliciendo vel respuendo non est proprie respectu voluntatis sed respectu appetitus
sensitivi nam quanto motivum fuerit sortius contra inclinationem appetitus sensi
tivi causato difficilius homo resistit vel respuit si sit conveniens et
delectabile illud quod inclinat / unde difficile est secundum appetitum sensitivum
terribilia et magis difficile est aggredi magis terribilia et sic
per oppositum difficile secundum illud respuere delectabilia / et sic forte consequenter
posset dici quod poterit esse tam forte et magnum delectabile vel terri
bile quod homo secundum illum appetitum non poterit respuere illud delectibile nec
aggredi illud terribile nisi talis ab aliquo iuvetur

84 Ista autem
virtus sensitiva a duobus minatur scilicet a quod habitu moderativo passionum
acquisito ex bona affectione et bona disciplina respectu appetitus
sensitivi sicut patet in pueris nundum ratione utentibus quorum unus bene
disciplinatus faciliter obmittit prosequi delectabile aliquod ubi alius
similis in naturalibus fleret nisi prosequeretur et haberet illud delectabile
sicut esset pomum ostensum hoc autem differentia non proventi a ratione et per
consequens oportet quod proveneat ex habitu acquisito in parte sensitiva ex disci
plina etiam assuefactione in parte inclinante appetitum sensitivum ad
resistendum talibus passionibus patet etiam de canibus quorum unus im
mensa rapit cibum et alius non eo quod est assuefactus ex disci
plina non prosequi appetitum suum in tali casu ex quo patet quod talis L163r
difficultas est in appetitu sensitivo

85 / 2o principaliter homo iuvatur ad
resistendum delectabile mediate ministerio rationis dictantis et ostendentis
quid sit fugiendum et quid prosequendum quia voluntas potest hominem
movere in contrarium inclinationis et sic voluntate iuvante potest appetitus
sensitivus resistere inclinationi seu passionibus et temptationibus

86 Ad
3m negatur antecedens si illi modi sint respectu diversorum sicut in proposito quia eundem
actum quem voluntas principiat libere non principiat naturaliter sed alium sicut
pater divinus producit filium suum libere naturalem et neccessario creaturas vero
libere et contingenter

87 Ad aliud posset concedi consequens quia nisi esset libertas
divina omnia esset de necessitate naturae a deo producta

88 / 2o dicitur pro materia
argumenti quod si nullum esset creatum arbitrium liberum adhuc aliqua
possent si praeter intentionem alicuius particularis agentis

89 3o dicitur quod equo
stante in bivio apprehensione stante et apparentia quam habet de duabus viis
licet videatur quod posset eliere quamcumque vult non tamen est ita sed neccessitatur ab
apprehensione sua et per illam neccessario ibi qua plus respiciet vel ad
quam magis considerabit nec est possibile quod diu stet in indifferentia quin magis
consideret de una quam de alia et illa maior apprehensio neccessitabit
equam ad prosequendum unam illarum sicut dictum fuit de cane
capiente unum de duobus panibus aequaliter eius appetitum moventibus

90
Ad ultimum dicitur quod commentator vult dicere quod materia indeterminate est ad laterum
oppositorum et ideo una portio materiae quandocumque est sub forma ignis quandoque
vero sub forma terrae

91 / 2o dicitur quod accipiendo continentiam proprie pro illo quod
potest esse et numquam esset fuisse vel fore sic materia non est causa continentiae sed
solum agens liberum

92 Ad rationes principales patet solutio per dicta