Liber 2, Quaestio 6 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | April 25, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b2q6

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L163r

1
Utrum humanae libertatis creatum
arbitrium cogi possit per divinum imperium / utrum creatae libertatis
arbitrium cogi possit per divinae voluntatis divinum / quod sic quia
voluntas non potest non velle suam beatitudinem ergo neccessario vult eam et per
consequens cogitur eam velle et non nisi a deo ergo conclusio vera consequentiae patent
et antecedens patet per augustinum 13o de trinitate capitulo 23o dicentem proverissimo et cer
tissimo posuimus beate vivere omnes homines velle

2 2o voluntas
non potest velle contra iudicium rationis sed respectu alicuius obiecti voluntas non potest
non habere actum ergo si ratio iudicat illum daxbumi esse volendum sequitur
quod voluntas cogetur illud velle consequentia bona maior patet per philosophum
7o ethicorum capitulo 7o
dicentem quod habita cognitione in universali quod omne dulce
est gustandum et iterum iudicio sensitivo quod hoc est dulce neccessario concluditur
appetivus et per consequens voluntas non potest agere contra iudici minor patuit
supra quia si praeciperetur tibi quod respectu pomi tibi praesentati nullum habeas L 163v
velle quanto plus conaris obedire tanto magis habet actum

3 3o aliquis in vo
luntarie potest esse bonus et malus moraliter successive ergo talis potest cogi
patet consequentia quia quidquid accidit nobis involuntarie hoc videtur esse contra vo
luntatem et coacte et antecedens probatur quia puer existens in originale est malus
et in statu dampnationis et statim post baptismum est bonus et in statu sal
vationis et non voluntarie cum usu rationis careat ergo in voluntarie

4
prima conclusio licet voluntas humana non possit velle nisi quod apparet bonum
vel existit tamen voluntas potest nolle illud bonum quod omnem bonitatis
rationem in se caludit et in quo omne bonum eminenter ex consistit

5 prima
pars probatur quia si sic sequitur quod omnes res aequaliter a voluntate essent diligibiles
consequens est falsum et per consequens aequaliter diligibiles sibi delectabiles patet consequentia
prima quia quantum una res potest diligi tantum et alia secundum illam viam et secundum patet
quia quod diligitur necessario secum gerit delectationem

6 2o sequitur quod aliquis posset per se
velle malum etiam sub ratione mali consequens est falsum probatio consequentiae falsitatis quia
tunc aliquis posset alium diligere propter puram malitiam non habendo respectum
aliquo modo ad bonum consequens est contra aristotelem 2o ethicorum et contra tullium in de vera
amicitia
contra seneca de beneficiis ymmo contra theologos et philosophos de
de amicitia tractantes quo omnes dicunt causam amicitiae bonum esse
bonum apparens vel existens

7 3o probatur per dyonisium de divinis nominibus capitulo 6o dicentem
et si bonum et optimum appetunt omniam quaecumque faciunt et omnes spe
culatio principium et finem habet optimum neque in mali naturam respiciens facit
quod facit et in eodem modo dicit etiam malis principium erit et finis bonum nam
propter bonum quaecumque bona et quaecumque contraria agimus nemo enim malum aspi
ciens facit malum quod facit 2a pars probatur quia voluntas creata potest o
dire deum ergo patet antecedens per illud prius malia eorum qui te aderunt
ascendit semper

8 Item christus dicit si mundus vos odit scitote quia me priorem
vobis odio habuit

9 Item deus potest apprehendi ab aliquo sub ratione displi
cibilis ergo potest odiri tenet consequentia antecedens probatur quia potest apprehendi sub ratione
punitoris et sub trahentis bonum optatum ut patet in dampnatis

10 primum
corollarium licet creata voluntas quodlibet obiectum possit velle per suum arbitrium
liberum tamen voluntas non potest velle propter se summam miseria autem suum
esse miserum prima pars patet quia quodlibet obiectum propter se vel propter aliud per se vel per
accidens potest velle ergo tenet consequentia antecedens probatur quia etiam quodlibet malum voluntati
ostensum ipsa potest appetere propter bonum vel propter maius malum fugiendum vel
quia deus vult quod homo faciat ad experiendum suam libertatem vel propter aliquid huiusmodi
2a pars probatur quia voluntas non potest velle malum sub ratione mali qua est
vel apparet confirmatur auctoritate augustini enchiridion 86 capitulo ubi dicit beati esse
volumus ut miseri esse non solum nolumus sed nec velle possumus
scilicet L164r
propter se confirmatur prima pars corollarii quia si sic voluntas non posset velle
suam miseriam sed falsitas huiusmodi patet per augustinum 3o de libero arbitrio
dicentem si voluntas neccessitaretur omnino legere vel non esse vel miserum esse
quacumque miseria pene citius et rationabilius eligeret 2m quam primum ergo miseria
potest eligi propter fugam maioris mali

11 2m corollarium sicut nullus de communi
lege potest velle propter se incommodum incommodum et directe suam miseriam
sic nullus potest velle directe et propter se eligere peccatum propter ipsam malititam
prima pars probatur quia sit sortes qui habeat praecise notitiam unius rei quae sit a
et appareat a sorti malum et incommodum tunc quaeritur aut sortes potest
velle a aut non si non habetur intentum si sic contra omnem volitum est
volitum sub ratione boni ut dicit conclusio sed a non apparet sorti sub aliqua ratione
boni vel commodi nec propter aliud bonum sortes potest velle a cum nullam aliam
rem cognoscat ut ponit casus ergo 2a pars probatur quia si sic sequitur quod aliquis
posset odire deum propter se patet quia peccare est displicere deo et odire deum
sed falsitas consequentis patet per glosam augustini super illo iohannis qui odit
me et patrem meum
Item per glosam super illo matthaeo 6o nemo potest du
obus dominus servire ubi dicit neque enim a parte aliquis unquam odio habuit
deum sed omnis eum se amare fatentur et dyaboli naturam exsequuntur
quasi viciosum tyrannum super se dominantem deum vero odio non habent
victi concupiscientia sua persuasione dyabolica

12 3m corollarium sicut voluntas
nihil nisi sub ratione boni potest appetere sic voluntas sic voluntas nihil
nisi sub ratione veniali potest respuere prima pars patet per dicta 2a pars probatur
quia sicut primum et adaequatum obiectum nostrae voluntatis est bonum vel apparens
quo ad prosecutionem ita primum et adaequatum nostrae fuge obiectum et de
testationis est malum autem apparens malum patet per similem

13 2a conclusio licet
non quaelibet libertas posset cuilibet dictamini rationis contrariae obviari tamen
voluntas viatrix potest velle contra rationis dictamen et sic illi difformari
prima pars probatur quia iudicet aliquis quod purum malum sub ratione mali praecise
sit nolendum tunc sic talis stante iudicio illo sine alio non potest
se illi contrarie difformante ergo non quaelibet libertas etiam in via potest cuilibet etc
consequentia tenet et antecedens probatur quia alias quis posset velle malum sub ratione mali
contra praedicta 2a pars probatur quia si non sequitur quod numquam quis ageret contra
dictam rectum et conscientiam rectam consequens est falsum quia videmus multos
unde et bona praedicatae et docere scientes quid est bonum et quid malum
prosequendum vel fugiendum qui tamen scienter malum agunt et oppositum
suae doctrinae faciunt iuxta illud euvanglium quae dicunt facitae sed non
quae faciunt cofirmatur de pylato de quo dicit ecclesia in quodam sermone L164v
de cena deum praeses contra conscientiam hiis placere voluit quos ex scientia
debuit cohercere constat enim quod sciebat christum innocentem esse
sicut met ostendit in locutione mannum et tamen ipsum ad mortem senten
tiavit et per consequens contra conscientiam egit

14 3o probatur per aristotelem libro ethicorum dicentem
quod in continens habet rationem rectam et tamen vult et facit contra illam ergo

15 4o
probatur quia aliquod potest esse iudicium cui voluntas numquam per aliquam actum potest
se conformare ergo antecedens patet de illo iudicio quo quis iudicaret quod nullus
actus est ab eo habendus vel eliciendus constat quod voluntas illi se non potest
conformare quia si vellet se conformare haberet actum et hoc esset difformare
se illi

16 primum corollarium quod rectitudo dictaminis rationis naturalis non infert
neccessario rectitudinem voluntatis se volitionis patet quia voluntas potest velle
et agere contra rectum dictamen / Item per articulum dicentem si ratio recta et voluntas
recta error

17 2m corollarium licet stet aliquem agere contra conscientiam sponte
et libere tamen non stat aliquem agere sic et non culpabiliter defficere prima
pars patet per conclusionem 2a probatur per glosam super illo apstoli omne quod non est ex
fide peccatum est ubi dicit glosa omne quod est contra conscientiam aedificat ad
gehemiam / confirmatur quia conscientia est lex mentis nostrae mediente contra subicimur
legi divinae ergo facere contra conscientiam rectam vel erroneam est spernere
divinam legem et per consequens peccatum ergo propositum

18 3m corollarium sicut volun
tas non cuilibet dictamini recto potest se pro qualibet mensura conformare
sic voluntas aliter rationis iudicio non potest se similiter vel totaliter
difformare prima patet quia si ratio dictaret quod abstinendum est ab omni actu
constat quod non est in potestate voluntatis pro qualibet morula se facere esse
sine actu quia si conceditur esse sine actu iam habet actum / 2a pars probatur de
illo iudicio a est volendum vel non volendum constat enim quod voluntas
potest se difformare illi iudicio quia illud iudicium est de partibus contradic
toriis et per consequens voluntas neccessario volet vel non volet a tamen con
tingenter volet si vellit et contingenter non volet si non vellit

19 3a conclusio
licet stet aliquem esse bonum vel malum moraliter in cuius voluntatis
potestate non est nec unquam fuit ipsum esse bonum vel malum / tamen nulla
voluntas creata existens in via cogi potest ad eliciendum suum actum
liberum malum vel bonum / prima pras probatur quia de facto aliquis est bonus et
malus successive qui nullum actum liberum determinatum habuit autem habere
potest respectu bonitatis vel malitiae ergo illa pars vera consequentia patet quia si in
eius potestate esset vel fuisset illa malitia sequitur quod libere posset aut
potuisset illam vitare quod est oppositum antecedentis et antecedens patet de pueris
ante baptismum qui sunt in peccato originali et per consequens in malitia mortali L165r
et in statu dampnationis nam secundum apostolum omnes nascimur filii irae
partem pueri statim baptizati sunt in statu gratiae gratumfacientis ergo boni
et in statu salutis et non per aliquem bonum actum elicitum per eos
ergo talis bonitas non est nec est nec fuit in potestate voluntatis eorumdem
antecedens patet per augustinum dicentem caritas in quocumque maior est tanto illo
melior est in quo est 2a pars probatur quia secundum magistrum libro 2o distinctione
24a
voluntas creata libera est a coactione per naturam ergo stante natura
voluntatis ipsa non potest cogi ad liberum actum bonum vel malum / Item
patet per ricard de sancto victore expositum illud omne caput lan
guidum etc si inquit deus superiorem non habet nec habere potest ita liberum
arbitrium divinum non patitur nec pat potest et patet quod loquitur de divino
cactio / Item per beatum augustinum 2o libero arbitrio ubi probat quod
liberum arbitrium cogi non potest a superiori nec ab aequali nec ab inferiori
ergo nullo modo cogi potest

20 primum corollarium sicut quilibet actus voluntatis
libere elicitus est liber a necessitate coactionis sic quilibet actus meri
torius et demeritorius est libere elicitus libertate contradictionis patet quia
nullus demeretur in eo quod nullo modo potes vitare aut potuit secundum
augustinum Item aliter sequeretur quod beati et damnati continue mererentur et demere
rentur quod est falsum

21 2m corollarium licet aliquis possit esse bonus moraliter
vel malus in voluntarie id est sine quocumque actu elicito per voluntatem
tamen de lege communi nullus potest esse bonus morlaiter involuntarie
nolendo positive suam propriam bonitatem prima pars patet de pueris ante
annos discretionis / 2a patet quia nolle esse bonum esse peccatum ergo habens
nolle respectu bonitatis suae est malus moraliter / tenet consequentia et antecedens probatur
tum quia tale nolle est contradictamen rationis rectae et contra bonos mores
tum quia secundum bernardum ubi vis esse melior desinis esse bonus

22
3m corollarium licet aliquem esse moraliter malum non sit in potestate suae
voluntatis tamen omnem peccatum habet originem a radice creatae libertatis
prima pars patet pertendentia / 2a patet per beatum augustinum in pluribus locis et
ipsum allegat magister in libro 2o distinctio 41a libro primo de duabus
animabus capitulo 14o Item augustinus 3o de libero arbitrio capitulo 8o non est cui
recte imputetur peccatum nisi voluntati et hoc maxime verum est
de peccatis actualibus / de originali vero dicunt communiter doctores
cum magistro libro 2o distinctione 10 quod illud habuit ortum a voluntate
primorum parentum et sic potest dici voluntarium

23 Ex quibus sequitur
responsio quod licet voluntas creata possit respectu sui actus aliqualiter difficultari
tamen ipsa ad nullum actum suum liberum potest coacte neccesstari L165v
prima patuit supra in alia quaestione / et confirmatur quia voluntas potest facilitari ad
actum ergo et difficultari tenet consequentia quia si nunc facilius eliciat suum
actum quam prius ergo prius dfficilius elicuit antecedens probatur quia voluntas
potest habilitari ergo patet consequentia quia secundum philosophum 3o ethicorum habitus est quo
quis faciliter operatur prompte expedite et delectabiliter 2a pars
patet ex 2a parte conclusionis 3ae Et confirmatur quia sequeretur aliter quod opus meritorium
vel demeritorium esset non voluntarium contra augustinum ymmo sequitur quod
voluntas nollendo simul vellet idem quod implicat et econverso confirmatio quia sua
libertas est natura sua et essentia non ergo stat ipsam esse et liberam non esse
a coactione

24 Contra primam conlusionem arguitur primo sic contra partem eius primam si voluntas
non posset diligere nisi quod apparet sibi bonum sequitur etiam quod non posset odire nisi
quod apparet sibi malum et sub ratine mali consequentia patet per similem et posset probari per
dicta sed falsitas consequentis patet quia eadem res potest apparere alicui bona
et placibilis secundum unam conditionem et mala et displicibilis secundum aliam
et sic sequitur quod ab eadem voluntate simul potest esse dilecta et ordinata et sic homo idem
poterit simul rem illam prosequi et fugere quod est falsum

25 2o sequitur quod voluntas
non esset libera probatio quia non posset aliquod obiectum velle nisi moveretur ad illud
volendum nisi sub ratione boni

26 3o aliquid potest apparere nec bonum nec malum
sed illud potest voluntas velle vel nolle ergo voluntas potest aliquid velle vel
nolle sive quacumque ratione boni vel mali probatur antecedens quo ad 2am partem illud est
obiectum diligibile vel odibile

27 4o contra primum corollarium si aliquis posset velle quodlibet
obiectum sequitur quod aliquis posset velle occidere infinitos homines iniuste si essent
consequens est falsum quia tunc aliquis posset peccare peccato infinite malitiae
quod probatur quia ponatur quod sortes vellit occidere a hominem et plato b et cycero utrumque vellit tunc si sortes tantum peccatu volendo occidere a
quantum plato volendo occidere b ergo p cycero volendo occidere utrumque
in duplo plus pectat quam sortes et sic posset argui de infinitis hominibus

28
5o contra 2am partem eiusdem corollarii est illud quod legitur de discipulo beati gregorii
cui cum revelata fuisset eius dampnatio dixisse fertur se contentari
quia divina voluntas non nisi quod iustum est volebat ergo aliquis potest velle
suam miseriam

29 6o contra idem si voluntas non posset velle suam miseriam
propter se hoc maxime esset sicut dicit anselmus de veritate capitulo 2o quia omnino nihil
volumus nisi sit aliquod cur propter quod sic vellimus sed hoc est falsum ergo quia
aut anselmus intelligit quod illud cur sit distinctum a voluntatis imperio
aut illud est voluntatis imperium sine alio cur non primum quia libertas
competit communiter divinae et humanae creatae et increatae si igitur esset de essentia
voluntatis habere cur voluntas divina haberet cur a se distinctum sicut nostra
quod est falsum si detur 2m ergo libertas voluntatis cum sit indifferens respectu L166r
cuiuslibet obiecti poterit eligere summam miseriam sive suum esse miserium
quod est oppositum

30 Item alio multi occidunt se ipsos voluntarie ergo

31 /Item
quando aliqui optant se esse in inferno si essent vindicati de eorum
inimicis ad nutum

32 /Item aliqui numquam vellent intrare caelum si haberent
mundum ad votum suum

33 / Item aliquis potest optare suum incommodum proprium
sicut legitur de illo qui petiit a rege ut erueretur sibi unus
oculus ut suo socio ambo eruerentur

34 contra 2am partem 2i corollarii
arguitur auctoritate ysidorii libro 2o de summo bono capitulo 21o ubi dicit
non nulli peccatum voluntarie committunt non neccessitate et sequitur nec enim
ipsam rem amant quam appetunt sed ipsa tantum peccati malitia delec
tantur

35 Item quia sequitur sortes vult facere talem actum puta occidere
ergo peccat consequentia est formalis et sortes scit consequentiam esse bonam et per se vult
antecedens ergo per se vult consequens et per consequens sortes vult ipsum peccatum et ipsam
malitiam

36 11o contra 2am partem conclusionis si voluntas potest habere nolle respectu
su?mum est quod ipsum posset odire positive consequens est falsum patet consequentia quia sicut
velle st quod diligere sic nolle est odire sed falsitas probatur per glosam
super illo matthei 16o nemo potest servire deo et mammonae ubi
glosa nullus enim conscientia deum odisse potest sed contempnit dum minas
eius suis cupiditatibus posponit

37 12 sequitur quod aliquis scienter potuisset
occidisse christum consequens est falsum per beatum anselmum 2o cur deus homo
capitulo 15o
dicentem nulli scienter potuerunt occidere christum et hoc videtur fa
vere dictum apostoli si dominum gloriae cognovisset numquam ipsum crucifixeret

38
Ad primum conceditur consequens et ad improbationem respondet quidem doctor concedo concedo consequens et
ponit exemplum quia iudaei simul odiebant illud suppositum christi quod vi
debant et tamen deum aliqualiter diligebant unde in persecutione christi et
disciplinorum arbitrabantur obsequium se pra?re deo ut habetur
iohannis 16o tunc sic arguitur hunc deum dilexerunt hunc hominem deum
odierunt ergo hunc deum simul oderunt et dilexerunt

39 /Item adducit
exemplum de bono patre qui vellet mallum filium non esse propter malas
conditiones incorrigibiles et tamen diligit eum plusquam quoscumque alios
et vellet bonum suum

40 2o posset dici aliter et forte melius quod tali
homini volo plus de bono quam de malo et tunc simpliciter diligo ipsum
vel plus de malo sibi vollo quod de bono et tunc simpliciter odio ipsum
vel tantum volo sibi de bono sicut de malo et econverso et sic nec odio ipsum
nec diligo

41 ad 2m negatur consequentia et ad probationem dicitur quod illud non infringit
libertatem voluntatis quia sic nec deus nec beati essent liberi cum non pos
sint velle nisi bonum sunt tamen liberiores nobis / unde anselmus L166v
in de libero arbitrio
nec libertas nec pars libertatis est peccandi potestas
et hoc allegatur a doctore solemni addens unum scilicet quod libertas volunta
tis in hoc consistit quod nulla acti potest impedire quin in bonum virgat
si vellit

42 Ad 3m dicitur quod nullum est obiectum quin voluntas possit im
perare intellectui habere aliquod iudicium vel dictamen de illo sic quod
appareat voluntati aliquo modo tamquam bonum vel malum apparens vel existens

43
Ad 4m conceditur consequens et negatur consequentia ista ergo talis peccaret et sic quia peccati
gravitas non praecise attenditur penes magnitudinem obiecti sed etiam penes in
tentionem odii vel conatum voluntatis unde quilibet ordinate deum
diligens licet eum praeponat infinitis bonis creatis diligentibus si
essent tamen eius meritum non est infinita et ad probationem concesso antecedente toto
negatur consequentia / Ratio quia licet obiectum dupletur in peccato cyceronis non tamen duplatur
conatus voluntatis ymmo cum remissiori per conatu potest velle oc
cere duos homines quam plato et sic poterit minus peccare quam plato

44
Ad 5m dicitur quod non sub ratione dampnationis et miseriae volebat ille
discipulus suam dampnationem si aut volebat illam hoc erat sub ratione
iusti et boni et sic non appetebat miseriam per se sed potius volebat
divinae volitionis impletionem et hoc bonum illi videbatur

45 Ad 6m quod
est dictum anselmi negatur consequens scilicet quod omnis voluntas eliciens actum habet
aliquod cur / et cum quaeritur de intellectu anselmi dicitur quod intelligit per tale
cur alicuius boni apparentiam si aliquod vult et apparentiam alicuius mali
si illud vult et hoc competit omni voluntati sed tamen illa apparentia in deo
est ipse deus in creatura vero est aliquod accidens seu aliquod iudicium complexum vel
incomplexum

46 Ad aliam dicitur quod tales eligunt suam miseriam non propter se sed
propter aliquid quod ipsi magis opp optant propter passiones ducti

47 2o dicitur quod
credibile est quod si aliquis esset expertus summam miseriam seu dampnationem
numquam posset illam velle nec per se nec per accidens seu propter quodcumque aliud et
sic dicitur quod illi velleret suam miseriam inducere et per accidens propter vidicare
se de inimicis

48 Ad 8m dicitur quod quodlibet iustum est aliquod commodum et ille
res voluit perdere unum oculum propter bonum iusti et honesti ut filio re
maneret unus oculus / similiter diciter de illo invido quod unum voluit perdere
oculum ut alius ambos perderet et hoc videbatur sib commodum

49 Ad 9m
quod est dictum ysidorii sic intelligitur quod aliquid mali ex sui offectus ma
litia peccat et cum minori motivo non ex maiori malitia et minori
infinite quam alii et etiam aliquid alii quaerunt occasiones peccandi et hoc
vocat ysidorus delectationem in malitia peccati non tamen sequitur ex hoc quod
tales vellint ipsum peccare propter se et directe

50 Ad 10m conceditur consequentia
et ultra cum arguitur sed sortes etc igitur negatur consequentia quia licet sortes per se vellit L167r
actum qui est odium tamen non vult consequentiam esse bonam licet hoc siat nec
etiam vult ipsum antecedens secundum totale situm significatum quia non vult deformitatem im
plicatam et cogno?tam in ipso nisi per accidens et indirecte

51 Ad 11m
dicitur quod deus non potest odire tamquam obiectum dans per se occasionem odii
sed bene potest odiri occasione accepta primo modo loquitur glosa 2o modo vero in
telligitur 2a pars conclusionis / et si dicatur contra quia nihil habens quod non accepisci a deo
ergo si quis habet talem occasionem odii deus illam dedit

52 hic dicitur quod occasionem
odii dare non est aliud quam digne esse odibile vel malum sed summe
occasionem odii est summe odium ubi non est seu apprehendere rationem et
causam odii ubi nulla talis est ratio odii nec mali et quia in deo nullam
potest esse ratio mali ideo glosa dicit quod nullus potest ipsum odire

53 Ad ultimum
conceditur consequens unde super illud evangelicum hic est h?s occidamus etc dicit
glosa iudaeos christum cognovisse sed invidia fuerunt excaecati et
iudicium rationis fuit in eis perversum

54 /Ad auctoritatem anselmi dicitur quod loquitur
ibi de quibusdem iudaeis simplicibus qui zaelum dei habebant et qui forte
in hoc arbitrabantur se pra?re obsequium deo

55 Sed adhuc contra
hoc instatur quia etiam secundum anselmum libro cur deus homo illud fuisset peccatum
infinitum et irrimissibile sed nullum talem peccatum a viatore committi potest
ergo

56 hic dicitur quod loquitur ibi anselmus modo excessivo sicut scriptura
saepe sumit infinitum pro magno unde libro iosue dicitur quod aedificavit
altare infinite magnitudinis id est valde magnum

57 contra 2am conclusionem arguitur
quia si voluntas posset velle contra iudicium rationis sequitur quod non omnis malitia
procederet ex ignorantia consequens est falsum ut patet 5o ethicorum capitulo 5o ubi probatur
quod omnis malitia saltim actualis procedit et generatur ex ignorantia et sic concluditur
quod omnis malus ignorans et per consequens habita cognitione per iudicium malitia
non generabitur ex ignorantia ergo contra iudicium rationis nullus potest velle

58 2o sequitur
quod voluntas libere posset facere contra iudicium erroneum falsitas huius improbatur
quia tunc int?perantus habens iudicium perversum posset libere velle oppositum illius
quod dictat et per consequens sic volendo peccaret quia faceret contra conscientiam et
ex alio agit secundum perversum iudicium etiam peccat quia iudicat faciendum
quod non est faciendum ergo neccessario peccabit sine faciat secundum illud iudi
cium sine non et sic aliquis poterit esse vere perplexus inter duo peccata
mortalia

59 3o sequitur quod voluntas poterit elicere alium actum in duplo
et in triplo maiorem et sic sine statu et ultra sequitur quod voluntas contra iudicium
rationis poterit habere actum ita malum quod ex tali actum quis erit totaliter
ignorans quod implicat et patet illa consequentia quia si ignoranter producit nescit
se producere / et ex alio si producit illum actum contra iudicium rationis ipse
scit quod talem actum producit ergo simul scit et nescit se producere L167v
talem actum

60 Ad primum dicitur quod dictum aristotelis debet intelligi sic quod
omnis male agens aliqualiter apprehendit ut bonum illud quod est ma
lum et ut prosequendum quod est fugiendum

61 2o dicitur quod non repugnat quod
intellectus dictet per unum iudicium hoc esse malum et per aliam concupiscentiam
ortam vel aliunde apprehendit illud ut bonum et sic conceditur quod omnis malus
aliqualiter ignoranter apprehendit illud ut bonum et sic conceditur quod omnis malus
aliqualiter ignoranter apprehendit rem et iudicat de ipsa male et hoc
vere vel interpretative

62 Ad 2m conceditur consequens et cum improbatur quia intemperatus etc
dicitur ad hoc quod talis potest et debet dimittere illud iudicium erroneum
et sic non erit perplexus et sic non faciet secundum illud nec contra illud

63 2o dicit
quod dato quod non posset dimittere illud iudicium erroneum tamen adhuc
peccaret quia in illam impossibilitatem peccandi seu peccatum vitandi incidit
ex sua culpa

64 Ad 3m dicitur quod possibile esset aliquem posset tandiu et
taliter male operari et male habituari quod in eo generabitur ignorantia in
vincibilis et quod peccabit novo peccato quod ei imputabitur quia in hac igno
rantiam incidit ex sua culpa seu saltim peccabit per sequellam
peccati quia semper erit in peccato licet non semper committat novum peccatum

65 2o dicitur
quod intemperatus vel alius malus poterit tot et tales actus facere quod
peribit in eo iudicium rationis et tunc talis faceret contra iudicium rectum
non suum quod in se habet sed contra iudicium rationis quod alius bene iudicans habet
aut contra illud quod ipse alias habuit aut habere potuit

66 3o dicitur quod
ex dictis et concessis non sequitur quod possit agere ignoranter contra
iudicium rationis quod habet sic quod iudicet non esse faciendum sic et fa
ciat sic ignoranter et maxime si advertat ad actiones suas quia si fiat
totaliter ignorans tunc perdit iudicium rationis

67 Contra 3am conclusionem arguitur
primo sic nullus peccat in eo quod vitare non potest ergo non stat aliquem esse
malum malitia mortali quin sit vel fuerit in sua potestate illud vitare
consequentia patet et antecedens ponitur a beato augustino libro de duabus animabus et 3o de
libero arbitrio
capitulo 28o
ubi dicit haec tene quaecumque causa potestatis sit id est volitionis
si non ei reisisti potest sine peccato ei ceditur et infra non enim peccatur
in eo quod nullo modo vitari potest

68 2o sequeretur quod aliquis obligaretur ad impossibile
consequens est contra beatum ieromum et patet consequentia quia deus obligat quemlibet hominem ad
non esse in peccato mortali sub poena peccati et dampnationis sed secundum conclusionem
non est in potestate hominis quod sit bonus vel malus ergo deus ipsum obligat
ad impossibile

69 3o si aliquis posset esse malus eo non voluntate sequitur quod pari ratione
posset non esse eo non volente in duplo peior et sic aliquis homo posset
esse ita malus sicut daemon et tamen numquam male voluisset quod non videtur
concedendum

70 4o si aliquis posset esse bonus bonitate morali sine suo
velle sequitur eadem ratione quod aliquis posset esse bonus bonitate meritoria L168r
in primo instanti sui esse et sic aliquis posset mereri in primo instanti sui
esse consequens supra fuit improbatum falsitas patet quia nullus potest mereri nisi
quando potest amittere iustitiam sed nullus in primo instanti sui esse potest
iustitiam amittere ergo maior est anselmi de casu dyaboli capitulo 5o circa
principium
sed minor probatur quia si quis in primo instanti sui esse potest amittere iustitiam
sequitur quod illa iustitia numquam fuisset patet consequentia quia si amittitur in primo
instanti tunc non est nec unquam ante hoc fuit ergo vel oporteret dicere
quod illa iustitia amissa numquam fuit vel quod in eodem instanti fuit
et non fuit quod implicat

71 Ad primum quod est dictum augustini dicitur primo quod
intelligitur de actuali peccato non de originali / Item dicitur quod per illam
nebam intelligitur una affirmativa scilicet de lege communi peccantes possunt
vitare illa quae committunt per actus elicitos unde illi qui cognoscuntur
totaliter ad aliquem actum qui nullo modo est voluntarius tales
in hoc non peccant sicut si quis violenter inclinaret hominem
coram ydolo ad aut si quis de floraret virginem ea invita

72
3o modo dicitur quod nullus peccat in eo quod nullo modo et per nullam potentiam vitari
potest et sic omnem peccatum saltem per potentiam divinam vitari potest / nam
non est dicendum quod in omni illo non pecces quod ex tuis viribus vitare
non potes quia secundum doctores nullum peccatum quantumcumque modicum homo
potest vitare ex viribus suis sine auxilio speciali dei maxime
si de illo peccato fuerit temptatus

73 Item dicunt quidem nemo
peccat in eo quod vitare potest nec potuit modo existens in peccato
et cadens in aliud potuit vitare primum et per consequens 2m

74 /Item pec
catum originale non potuisti vitare ex veribus tuis quia non
potuisti facere quin adam peccaverit et quin descenderis ab
ipso et quin anima tua fuerit coniuncta massae contagiosae

75 Item dum aliquis
male vult et peccat non potest non peccare secundum aliquos et secundum
ipsos neccessario tenebit malam voluntatem per tempus / Item nullus
ex se poterit facere quin in praesenti vita peccet venialiter bene
augustinus libro contra caelestinum in quadam responsione dicit per arbitrii
libertatem factum est ut homo esse causa peccati sed iam penalis vitiositas subsecuta ex libertate fecit neccessitatem unde ad deum
fidelis clamat de neccessaribus meis erue me sub quibus
positi non possumus quod volumus intelligere vel quod intelligimus
et volumus non possumus implere / Idem ostendit libro de gratia et L168v
et natura
circa 2m capitulum ergo ex quibus patet quod homo saepe pectat in eo quod ex
se vitare non potest et sic non intelligit augustini dictum illud sed
dicto modo

76 Ad 2m potest concedi consequens ad ieromium dicitur quod intelligit quod homines
sufficienter excusantur in foro iudiciali ecclesiastico si non faciunt
quod numquam potuerunt nec possunt facere ubi illa impossibilitas non provenit
ex sua culpa

77 2o dicitur quod homo non obligatur ad impossibile simpliciter quia deus
nulli praecipit quod per nullam potentiam fieri potest

78 3o potest dici quod cum hoc stat
quod deus possit aliquid praecipere aliter in poenam peccatorum suorum quod nulla
potentia impleri potest sicut si praecipieret peccatori quod simul esset et non esset

79
Item aliquis in poena sui peccati videtur quodammodo se obligare ad
contradictoria sicut patet de perplexo secundum fatuam aestimationem suam inter duo
peccata quia non tenetur facere contra conscientiam et tenetur non peccare

80 Ad 3m
posset negari consequentia quia peccatum originale de quo loquimur non intenditur
nec remittitur sed in omnibus est aequale

81 Item potest dici quod esse malum
potest dupliciter intelligi uno modo per actum proprium elicitum actualiter
alio modo quid est malus orignaliter / prima malitia improportionabiliter ex
cedit 2am si sit mortalis culpa et ideo quantumcumque intenderetur originalis
malitia numquam deveniret ad aequalitatem primae malitiae eo quod
illae distinguuntur specie et ideo non sequitur quod aliquis posset esse ita malus eo
non volente sicut daemon

82 Ad 4m dicerent aliqui concedo consequens
de potentia absoluta sicut fuit de facto de anima christi / et ad probationem
dicitur quod si per iustitiam intelligitur aliquod positivum informans animam illud
negatur si vero intelligitur per eam sola iustitia originalis quae nihil ad
dit positivum super naturalem bonitatem sic conceditur antecedens quia eo ipso
quo quis peccat iam non est innoscens et sic dicitur perdere innoscentiam
naturalem et prius vera non tempore potuit innoscentiam servare et sic
perdit eam quia nunc facit ne sit innoscens et sic simul tempore est
bonum et malum tamen prius natura bonum quam malum nec verba anselmus
debet intelligi ad litteram quia tunc qui nullam iustitiam positivam
haberet peccare non posset quod est falsum et ideo per perdere iustitiam
intelligit fieri iniustus de iusto aut fieri magis iniustus quam prius

83
Aliter posset dici consequentiam negando quia non est simile de bonitate meritoria
quae est vel concernit actu absolute elicitum et voluntate originali
quae est gratia a deo solo infusa ideo conformiter ad dicta neganda est
consequentia

84 Ad primum in oppositum quidquid sit de antecedente negatur consequentia quia im
mutabilitatis neccessariis et complacentiae non repugnat libertati voluntatis
nec infert coactionem

85 / 2o posset dici quod licet voluntas sciens quid L169r
est beatitudo et actualiter apprehendens vellit ipsum vere vel interpretative
tamen non cogitur ipsam velle

86 Ad 2m dicitur quod si voluntas vellit
quod omne dulce est gustandum et hoc sciat esse dulce et non sit
alia volitio impediens si tunc sequitur gustatio non propter hoc sequitur quod
voluntas cogatur

87 2o dico quod non obstante quocumque iudicio voluntas
potest avertere intellectum et imperare taliter quod non sequitur actus exterior

88 Ad
3m negatur consequentia nec antecedens probationis est verum summendo in voluntarie
privative id est sine actu elicito a voluntate quia pueri nullum actum eli
ciendo denominantur mali et peccatores dum sunt in originali quorum
tamen actus non cognoscuntur