Liber 2, Quaestio 7 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | May 08, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b2q7

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L169r

1 Circa distinctiones 26 27 28 2i libri
Utrum sicut actus liber voluntatis
est in suae libertatis positae sic quilibet actus meritorius procedat
effective a creata caritate quod non quia actus meritorius ut sic
non est in potestate voluntatis creatae ergo antecedens probatur quia non est in potestate vo
luntatis creatae quod sibi debeatur primum aeternum beatificum tum quia
latitudo meriti ut meritum est deppendet a divina acceptatione

2 2o
si caritas efficeret actum meritorium secundum sequitur quod agens irrationale seu
non rationale esset causa contrariorum non solum in diversis sed in eodem consequens
est contra philosophum 9 metaphysicae patet consequentia quia haec abraham primo meritoriae voluit
occidere filium suum propter deum et post angeli prohibitionem noluit
ipsum meritoriae ergo si caritas illos actus produxit cum voluntate
sequitur propositionem

3 3o si caritas actus meritorios efficeret sequitur quod habens maiorem
caritatem posset mereri proportionatus quam habens minorem consequens est falsum quia tunc
dicens pater noster in magna caritate plus mereretur quam alius in minori
gratia volens propter christum sustinere martyrium consequens est falsum sed consequentia patet
quia secundum proportionem caritatis mensuratur latitudo meriti confirmatur quia autem
voluntas aut caritas produceret actum meritorium totum conformiter
aut difformatus non primum quia secundum magistrum causae principalitas tribuitur
gratiae nec 2m quia caritas tantum agit praecise quantum voluntas agit
et conatur ergo non difformatus

4 In oppositum est magister distinctione 26a 2i aliter
frustra divideretur gratia in operantem et cooperantem

5 /Item dicit magister
quod eadem gratia est operans et cooperans sed propter diversos effectus
diversis nominibus nominatur ergo ipsa est effectrix bonorum operum

6
/item de consecratione distinctione 4a placuit ubi dicitur anathema sit qui
dicit gratiam ad hoc neccessariam ut facilius agamus et non omnino
ut bene agamus

7 Item apostolus laborvi etc non ego solus sed L169v
gratia dei mecum

8 prima conclusio sicut voluntas non semper quantum aut qualiter
vult meretur vel demeretur sic non quilibet actus liber secundum quamlibet
sitam latitudinem in potestate voluntatis esse censetur prima pars patet
quia si quilibet mereretur tantum quantum vellet sequeretur quod sortes volens mereri
quantum christus meruerit tantum meretur consequens est falsum

9 /2o sequeretur quod tantum
mereretur ille qui vellet remisse primum mereri sicut ille qui in
tense vellet maximum primum mereri consequens est falsum patet quia tunc nihil
faceret conatus voluntatis ad augmentum meriti patet consequentia quia
utercumque mereretur summum praemium ex quo quilibet vellet ipsum mereri
per suppositum

10 3o per apostolum ad roamnos 7o non quod volo bonum facio
sed quod odio malum hoc ago
ubi glosa homo subditus peccato facit quod
non vult quia naturaliter vult bonum sed voluntas hoc semper caret
nisi gratia adiuvetur

11 Item gregorius super illo ibo 2o capitlo aliquas appen
dit immensura etc ubi dicit sitim quamdiu in hac vita sunt quibusdam
temptationibus rapiuntur ut nequaquam tantum proficere valeant quantum vo
lunt

12 Item sequeretur quod aliquis posset tantum proficere et tantum gradum meriti acquirere
quod ulterius in merito proficere non posset quod patet falsum in clementinis
capitulo ad nostrum

13 2a pars conclusionis probari posset sicut prima quia eadem ratio videtur
de demerito sicut de merito

14 2o si quilibet posset tantum demereri quantum
vellet sequitur quod subito quis posset se facere peiorem hominem mundi
consequens est falsum patet consequentia quia aliquis posset velle se habere plura mala
et peiora demerita quam haberet quicumque alius

15 Item sequeretur quod sortes esset
peior platione et simul plato peior sorte quod implicat patet consequentia quia
si ponatur quod quilibet illorum vellit plus demereri quam alius tunc
sic sortes vult plus demereri quam plato ergo plus demeretur ergo
sortes est peior platione et econverso arguitur de platone

16 Item de poenitentia
distinctione 2a dicitur sicut nemo fit repente summus sic nemo repente
fit turpis quod non esset verum si quilibet demeretur quantum vellet

17 3a
pars conclusionis probatur quia tota latitudo meriti ut meritum est a deo acceptatae
est

18 primum corollarium licet quantum olitio elicita est meritoria tantum eli
ciens dicatur mereri in via non tamen semper quantum viator vult ab
solute tantum sua volitio est meritoria / prima patet quia quantum quis mereri
vult cum debitis circumstantiis ad tantum meritum requisitis tantum
talis meretur ergo quantum talis volitio est meritoria tantum per illam quis
meretur / 2a patet quia sequeretur quod qui vellet tantum mereri sicut virgo vel
christus tantum meretur

19 2m corollarium aliquis potest velle aliqualiter peccare L170r
et defficere qualiter ipsum peccare est impossibile patet tum quia quis potest velle
peccare indivisibiliter seu minimo peccato

20 2o quia si sortes vellet
peccare minimo peccato quam plato et plato minori quam sortes tunc quilibet
illorum vellet peccare qualiter non est possibile eos peccare

21 3m corollarium
licet velle peccare mortaliter seu velle esse sub quantolibet gradu
malum moraliter non infert taliter volentem esse in illo gradu
mortaliter / prima pars patet quia nolle esse bonum est malum et demeritorium et
est contra dictamen rectae rationis quia secundum bernardum ubi non vis esse melior
ibi desinis esse bonus / 2a pars patet ex conclusione et probationibus

22 2a conclusio licet
viator existens in maiori caritate ceteris paribus plus possit mereri
quam in minori tamen non semper quilibet actus procedens a maiori caritate est
magis meritorius quam procedens a minori prima patet quia potentia quae inmediate
aliquo iuvamento sufficit aliquem actum producere habito maiori iu
vamento poterit producere effectum perfectiorem sed voluntas mediante iu
vamento caritatis potest producere actum meritorium ergo

23 2o probatur quia
habens maiorem gratiam facilius elicit actum bonum quam habens parvam cae
teris paribus igitur habens maiorem gratiam potest eliciere actum magis mei
torium consequentia patet quia tanta potentia requiritur ad eliciendum actum magis suum
facilius quanta requiritur ad eliciendum actum magis meritorium et antecedens probatur quia
si non sequitur quod habens parvam gratiam aeque prompte et aeque faciliter vellet
sustinere martyrium pro christo sicut apostoli et alii habentes gratiam magnam
cuius oppositum experimur in nobis / 2a pars probatur quia sicut duo temptanti aequaliter
quo ad omnia quorum unus habeat magnam gratiam alius parvam quaeritur
utrum resistendo mereantur aequaliter vel non si sic habetur propositum / si non
sequitur quod hoc ideo est quia habens maiorem gratiam magis conatur resistendo
et difficilius resistit et per consequens magis meretur cum virtus sit circa difficile
/ confirmatur quia plus foret honorandus et laudandus ac primio magis
dignus vincens adversarios cum parvo exercitum quam cum magno igitur
a simili resistens cum parva gratia magis quam cum magna

24 Item adhuc
probatur quia si sic sequitur quod quaelibet pars cuiuslibet actus procedentis a caritate maiori
esset magis meritoria quam quicumque actus factus a minori patet consequentia quia quaelibet
pars actus est actus sed falsitas patet quia tunc totus actus esset est infinite
gratiosus

25 primum corollarium stat viatorem esse alio magis deo carum seu
gratum et ipsum minus illo mereri per actum bonum elicitum aut imperatum
patet per 2am partem conclusionis

26 2m corollarium licet ceteris paribus existens
gratia facilius possit bona opera elicere stat tamen actum meritorium esse
alio intensiorem et non a tota activitate gratiae procedere prima patet ex dictis in L170v
prima parte conclusionis et eius probatione 2a pars probatur quia si gratia efficeret quemlibet ac
tum meritorium secundum totalem suam activitatem sequitur quod omnis actus a gratia
eadem procedentes essent aequaliter meritorii consequens est falsum patet consequentia quia ad
causatam activitatem gratiae sequitur tanta activitas cognatus voluntatis et
ad aequalitatem utriusque sequitur aequalitas effectus ergo

27 Item sequitur quod dicere horas
vel implere praecepta non esset meritorium nisi fieret in maximo conatu
et devotione consequens est falsum

28 3m corollarium licet gratia creata sit principior causa
quam voluntas respectu actus deo acceptabilis tamen secundum conatum voluntatis
actus meritorius est proportionaliter laude dignus et primabilis prima patet quia causae
principalitas gratiae attribuitur tum quia gratia praemovet voluntatem et
voluntas sequitur inclinationem eius / 2a pars probatur quia ad tantum contatum vo
luntatis sequitur tanta activitas gratiae sed tantus conatus voluntas et tanta
activitas caritatis efficiunt tantum meritum et maior conatus cum maiori
activitate gratiae efficiunt magis meritorium actum ergo

29 3a conclusio sicut gratia
seu caritas creata est causa effectiva cuiuslibet portionis meriti sic quilibet
actus viatoris praedestinati a gratia procedens est meritorius alicuius gratiae
praemium patet prima pars per beatum augustinum in exhortationibus contra iulianum dicentem
pudititia nos pudicos facit iustitia instos pietas pios et
gratia deo et hominibus gratos

30 / Item dicitur de poenitentia distinctione 2a caritas
est glosa in perserverantibus victoriosa in martyribus operosa in omnibus fidelibus
ubi glosa dicit quod caritas est effectiva bonorum operum

31 Item cupi
ditas est effectiva actus demeritorii ergo caritas est effectiva actus
meritorii tenet consequentia et antecedens patet super illo psalmo bonum mihi lex oris
ubi glosa plus diligit caritas legem dei quam cupiditas milia
auri et argenti

32 Item gregorius in omelis penthecostis scilicet caritas seu
amor operatur magna si verus est etc / 2a pars probatur quia si non sequitur quod
decedens cum gratia baptismali et actuali merito non plus praemiaretur quam
solum decedens cum gratia baptismali consequens est falsum patet consequentia quia nullus gradus
praemii correspondet merito actuali

33 primum corollarium licet gratia seu caritas
efficiat meritum conatui voluntatis conformiter tamen conatus voluntatis
efficit actum meritum activitati gratiae quandque difformiter prima patet quia si
voluntas gratiam habens conatur meritum efficere gratia coefficit et si ma
gis conatur magis coefficit et quantum voluntas conatur sequi incli
nationem caritatis vel gratiae tantum meritum coefficit ipsa gratia 2a pars
probatur quia si voluntas efficeret actum meritorium semper secundum totalem activitatem
gratiae sequitur quod voluntas cum eadem gratia semper uniformiter meretur et aequalia
merita eliceret consequens est falsum quia tunc dicens pater noster in gratia tantum meretur
quantum si ex eadem gratia pro christo nrizatetur patet consequentia quia ad tantam
activitatem gratiae sequitur tatus conatus voluntatis et ad illa sequitur aequale L171r
meritum ergo saltim quo ad intentionem gradualem

34 2m corollarium licet non
repugnet actum creaturae esse meritum infinitum seu creaturam meri
infinite tamen nullum meritum creaturae pure potest esse infinitum simpliciter
secundum regulam legis a deo ordinate / prima patet quia deus de potentia absoluta
posset acceptare quemcumque actum bonum creaturae ad infinitum praemium si
vellet

35 / Item secundum aliquos anima christi habuit vel habere potuit infinitum
praemium et meritum sed tamen illa est verbo unica / 2a pars probatur quia secundum legem
ordinatam nullus conatus voluntatis creatae est vel esse potest infinitus simpliciter
igitur nullus talis potest efficere infinitum meritum simpliciter patet consequentia ex dictis
quia tantus conatus efficit proportionaliter tantum meritum igitur infinitus conatus
cum infinita activitate gratiae efficit tantum finitum meritum

36 3m corollarium licet tota
latitutdo meriti in esse meriti secundum latitudinem iustitiae actualis
mensuretur tamen est meritorium non est denominatio intrinseca actui licet voluntas
per hoc merens nominetur vel censeatur prima patet quia quanta est latitudo actus
inesse iustitiae actualis tanta eset latitudo meriti in praedestinato si bene
operetur 2a patet quia esse meritorium consurgit ex divina acceptatione sed illa
est actui extrinseca ergo

37 Item confirmatur quia si creatura esset extra statum
merendi sicut sunt beati et deus et voluntas et gratia efficierent bonum
actum rectae rationi conformae talis actus non esset meritorius ergo quod bonus
actus sit praemii aeterni meritorius hoc provenit ab extrinseco scilicet ex divina
acceptatione ad certum praemium

38 Aliud corollarium sicut gratia non praecise
retur ad bene agendum ut voluntas facilius operatur sic gratia non prae
cise exigitur ut voluntas iustificetur seu purgetur vel ut actus
bonus a deo esse acceptus demonstretur prima pars patet quia oppositum est error
pelagii ut dicit magister libro 2o distinctione 28

39 Item patet per augustinum in de vera
innoscentia
propositione 131a
dicentem deus sicut duo officia medicinem
unum quo sanatur infirmitas et aliud quo custoditur santias ita sunt
duo bona gratiae unum quo aufert cupiditatem aliud quo facit animam in
virtute perseverantem

40 / 3a pars corollari patet quia si solum requireretur gratia ut
signum acceptationis divinae ut dicunt aliquid tantum valeret in pede sicut
in mente vel in bursa sicut in anima supposito quod deus acceptaret animam
et cetera essent paria

41 Ex quibus praemissis patet responsio ad quaestionem scilicet quod
licet quilibet actus voluntatis bonus sit in suae potestatis libertate secundum quamlibet
suam latitudinem tamen gratia seu caritas creata respectu cuiuslibet actus meritorii
habet effectivam valitudinem seu causalitatem prima patet quia quod actus bonus
sit meritorius non est in potestate voluntatis nec talis latitudo meritoria est
a voluntate creata sed ab acceptatione divina 2a pars patet per dicta confirmatur
per glosam super illo 2ae corinthios 3o capitulo non sumus sufficientes ex nobis
tamquam ex nobis cogitare
etc ubi glosa caritas non datur L171v
secundum merita sed efficit omnia merita

42 contra primam conclusionem arguitur primo sic per glosam super
illo matthaeos 12o bonus homo de thesauro suo etc interlinearis quantum homo
bonum intendit tantum facit idem videtur sentire hugo de sacramentis libro
2o capitulo 6o dicentem quantum vis tantum mereris

43 2o per beatum augustinum libro de libero
arbitrio
capitulo 6o dicentem tantum peccat quid cum vult et non potest quantum quis
vult et facit unde dicit ibi ponens exemplum de illo qui vult cum
combere cum coniuge alterius et non potest dicit ibi quod talis non minus reus
est quam si in illo facto deprehenderetur eo quod si posset in illo opere im
pleret ergo a simili si quis vellet peccare quocumque gradu peccati non
minus peccat quam si de facto peccaret illo gradu

44 3o per eundem augustinum
8o confessionum in caelum ire non est aliud quam velle ire et valle ire
est illuc pervenire ergo eadem ratione tanto gradu velle ire est tanto
gradu ire sed hoc est tantum mereri quantum reus vult mereri ergo

45 4o
ad idem est augustinus ibidem capitulo 6o dumviamicus dei si esse voluero ecce
ego nunc fio et per consequens ita cito sicut quid vult esse amicus dei
ipse erit amicus dei ergo

46 5o tota malitia peccati et bonitas meriti
consistit in voluntate ergo secundum gradum volitionis mensurabitur gradus
peccati vel meriti et per consequens quantum quis vult mereri tantum meretur

47 6o
si quilibet non esset tam malus sicut vult sequeretur quod aliquis invite careret
aliquo gradu malitiae quod est falsum

48 7o si aliquis pro tempore futuro
vult peccare mortaliter ipse peccat mortaliter per solum illud velle
ergo eadem ratione si vellit peccare mortaliter sub certo gradu ipse
peccat et est malus sub illo gradu

49 contra 2a conclusionem arguitur primo quia
caritas prius efficeret actum meritorium vel voluntas prius vel aeque
primo concurreret non primum quia tunc aliqua portio actus meritorii eliceretur
sine activitate voluntatis nec 2m quia tunc voluntas sine gratia
mereretur quod est error pellagii nec 3m quia activitas caritatis
specie distinguitur activitate voluntatis ergo illi concursus non concurrunt aeque
primo ad eundem effectum sed unus prius et alius posterius

50 2o sequitur quod bonus
actus moraliter in gratia factus diceretur specie a quolibet actu facto extra gratiam
tenet consequentia quia haberet causam speciem distinctam quam non haberet alius sed falsitas
probatur quia existens in gratia volens dare elemosinam continuando 2m
actum potest peccare mortaliter si sibi praecipiat deus quod illum non con
tinuet ultra certam horam aliter non potest transgredi praeceptum si non
posset continare actum illum et sci neccessario impleret praeceptum quod est falsum

51 3o sequitur
quod aliquod agens irrationale posset producere effectus oppositos consequens videtur
falsum secundum philosophum quia posse in opposita est agentis liberi et patet consequentia L172r
quia existens in caritate quandoque operatur contraria successive propter deum sicut est velle
dormire et velle vigillare propter deum et multa alia

52 4o sequeretur quod
magis gratiosus deo magis meretur quam minus gratiosus consequens est
falsum quia opera amicorum sunt magis acceptabilia et placibilia et
per consequens magis amicorum magis sed patet consequentia quia magis gratiosus
facilius operatur et minus gratiosus difficilius

53 5o probatur falsitas consequentis
quia magis album denominatur a maiori albedine ergo maior gratia
reddet actum magis gratiosum et meritorium

54 6o si habens maiorem
gratiam ceteris paribus minus mereetur sequeretur quod christus minus meruisset per
passionem suam et per alia bona quam simplex mater consequens non est sanum
sed patet consequentia quia habuit summam gratiam

55 7o si gratia agat actum bonum
cum ergo eius activitas sit finita sit activitas animae christi ut 4or
et voluntatis respectu b actus ut 4or tunc sic aliquis alius potest agere ut
b vel saltem deus potest creare hominem qui ex naturalibus suis poterit
agere ut octo ergo talis sine activitate gratiae poterit mereri vitam
aeternam

56 8o sequeretur quod quodlibet peccatum per quod quis perdit gratiam esset gravius
quolibet alio commisso post amissionem gratiae consequens est falsum quia tunc simplex
fornicatio esset gravius peccatum homicidi consequentia patet / gratia enim plus
inclinat ad non peccandum et plus iuvat ad resistendum illum qui
eam habet et per consequens cum maiori conatu talis peccat

57 Item sequeretur quod gratia
maior si redderet actum minus meritorium quod eligibilius foret menti habere
minorem gratiam quam mairoem consequentiam patet quia maioritas gratiae est circumstnatia
diminuens peccatum meritum suum et patet falsitas quia ad maiorem gratiam sequitur
proportionaliter maior gloriam pro praemio

58 contra 3am conclusionem et eius corollaria arguitur
quia si gratia inclinaret et efficeret cum voluntate actum meritorium sequitur
quod existens in gratia numquam posset esse perplex inter duos actus meritorios
quis illorum esset eligibilior consequentia patet quia gratia inclinaret et do
ceret eum quis illorum esse praeferendus falsitas patet per beatum augustinum et
apostolum philippenses primo dicentem mihi vivere christus est et mori lucrum ubi
glosa hic mihi vivere in carne est meritum et mori fructus operis quid
eligam ignorum constat autem quod apostolus dum hoc dicebat erat in gratia
ergo perplexitas stat cum intensa gratia

59 2o si gratia efficeret actum
meritorium sequitur quod voluntas non posset remittere actum suum elicitum in
gratia usque ad non gradum consequens est falsum et consequentia patet quia facit sit a
excessus in actu voluntatis quam habet voluntas propter gratiam et remittatur
actus voluntatis continue effective gratiae manente tunc actus ille non
potest remitti nisi usque ad a quia correspondet actioni gratiae et per consequens
voluntas non potest totaliter remittere actum illum quod erat probandum

60
3o sequeretur quod voluntas produceret actum meliorem et intensiorem quam L172v
ipsa vellet consequens non videtur verum quia tunc aliqua portio actus esset non
voluntaria et per consequens non meritoria probatur consequentia quia ponatur quod sortes
existens in gratia credat quod b conatus voluntatis sufficiat ad producendum
actum a et credat quod gratia non sufficiat actum voluntatis sicut multi
sunt opinati de facto et vellit sortes producere actum b sub co
natu b tunc quaeritur aut sortes producet actum voluntatis meri
torium sub a gradu et tunc sequitur quod gratia nihil facit aut ergo in
tensiori quam sit a et tunc sequitur propositionem quod voluntas non producitur actum
quod vult producere et sic non meretur

61 4o sequitur quod maior gratia magis in
clinaret et maior magis et sic procedendo et sic sequitur quod tanta posset
esse gratia in voluntate quod neccessitaret ipsam ad bene agendum et sic quis
posset invite benefacere et mereri quod est falsum patet consequentia quia voluntas est
solum finitate virtutis ymmo cum christus habuit maximam gratiam videretur
vel quod non meruisset vel quod neccessario meruisset et coacte quorum utrumque est falsum

62 5o sequitur quod gratia tantum inclinaret voluntatem ad dilectionem proximi sicut
dei consequens est falsum patet consequentia quia cum sit agens non rationale sequitur quod quantum
est ex se semper uniformiter inclinat

63 6o sequitur quod inclinaret ad eosdem
actus nunc et in testamento veteri consequens est falsum quia tunc inclinaret ad
peccatum nam in veteri lege inclinabat ad circumcisionem sed nunc circumcidi
esset peccatum ergo si nunc inclinat ad circumcisionem faciendam sequitur propositionem

64 7o sequitur quod voluntas efficeret actum erroneum et inclinaret ad ydo
latriam patet consequentia quia actus erroneus est meritorius in casu quo quis adora
ret hostiam non consecratam credendo ipsam confatam consecratam vel uib
quis pie teneret et pie crederet aliquam opinionem falsam in theologia sicut est
de conceptione virginis et de multis dubiis theologicis ubi doctores
pie sentiunt contradictoria et per consequens aliqui sustineret falsam opinionem et tamen
meritorie si pie et bona intentione non pertinaci hoc faciat ergo

65 8o
contra 2am partem 3ae conclusionis si esset vera sequeretur quod decedens cum actuali merito
in infinitum plus praemiaretur quam decedens cum sola gratia baptismali consequens
est falsum et probatur consequentia quia per conclusionem beatus petrus praemiatur certo gradu gloriae
per meritis actualibus ergo si in duplo minus meruisset etiam in duplo minus
praemiaretur et sic procedendo in infinitum licet quodlibet debitum praemium pro actuali
est illo quo datur pro gratia baptismali maius ergo petrus in infinitum plus
praemiatur quam parvulus sed quod minus in duplo praemiaretur si in duplo
minus meruisset probatur quia deus peccantem in duplo punit in duplo plus
et in duplo minus peccantem minus punit in duplo et sic in triplo et sic pro
cedendo ergo in duplo plus merentem in duplo plus praemiat

66 conclusio confirmatur L173r
illud quia cum deus reddat unicuique secundum opera sua sequitur quod si petrus minus
in duplo meruisset minus praemiaretur et si in triplo in triplo minus et sic consequenter sed
quilibet in sola gratia baptismali decedens minus praemiabitur quam petrus pro quocumque
istorum meritorum ergo talis in infinitum minus praemiabitur quam petrus

67 3o si quilibet
actus meritorius intenderet gratiam sequitur quod actus remissius subito intenderet
et augeret gratiam ad tantum gradum ad quantum intenderet si per magnum
temps duraret consequens non videtur verum quia agens finitae potentiae ageret
in non tempore et probatur consequentia quia talis actus est aequaliter susceptivus maioris
et minoris gradus sed ille actus gratiae intensivus est ab agente non rationali
ergo illud secundum ultimum suae potentiae aget sed nulla resistentia esset in passo
receptivo ergo non prius inducet gradum remissum quam intensum

68
Ad primum quando arguitur per glosam dicitur quod li tantum et quantum non denotant aequa
litate in gradu sed consequentiam quia si vis efficaciter mereri scilicet faciendo
opus bonum bene cum circumstantionatum tamen mereris

69 2o posset dici quod tantum
mereris quantum tua volitio est bona vel meritoria et tantum demereris
quantum tua volitio est mala et demeritoria sed tamen non sequitur absolute quantum
vis quod tua volitio sit meritoria quod tantum sit meritoria sed posset tantum velle
mereri per tuam volitionem quantum virgo vel christus meruit in vita sua per
hoc patet ad dictum hugonis

70 Ad dictum augustini primo posset dici quod non
intelligit per li non minus aequalitatem in gradu sed convenientiam et similitudinem
in peccato quo ad genus vel speciem

71 2o posset dici quod augustinus intendit dicere
quod actus exterior de se non arggravat demeritum nec sibi correspondet
distincta malitia a malitia interioris

72 Ad 3m negatur consequentia quia haec non sunt
convertibilia et ideo ille modus arguendi non tenet sicut non sequitur bibere est bonum
ergo magis bibere est bonum magis

73 Ad 4m quod est dcitum augustini
dicitur quod licet efficaciter volens mereri et esse dei amicus cum dbitis
circumstantiis sit etiam efficaciter amicus dei tamen non sequitur quod qualitercumque et
quantum quis vult esse amicus dei tamen ille sit amicus eius quia voluntas
solum potest velle finite

74 2o dico quod ad hoc quod bonitas actus dupletur
non sufficit duplatio unius circumstantiae actus

75 Ad 5m dicitur quod licet totum
imputetur voluntati tamen non semper quantum absolute quis vellet mereri
tantum meretur sed quantum voluntas est bona et recta et quantum volito est
meritoria sicut fuit supra dictum

76 Ad 6m conceditur consequens quia non videtur
inconveniens quod aliquis in casu careat invite aliquo gradu malitiae
quam vellet aliquomodo habere vere vel interpretative

77 Ad 7m negatur consequentia quia
a simil non sequitur diligere proximum est mereri ergo diligere proximum sub quocumque
gradu est merri quod est falsum quia diligere proximum plusquam dictum est demereri

78
/ Item velle proximum esse bonum est mereri ergo summe velle proximum L173v
esse bonum est summe meritorium

79 / Item bibere est bonum etiam bonum et tamen summe
bibere est malum

80 Ad primum contra 2am conclusionem dicitur quod non prius tempore deus efficit
actum meritorium quam gratia nec gratia prius quam voluntas sed prius natura

81 / 2o pro
materia argumenti posset dici secundum hugolinum quod actus meritorius inquantum actus
sic est a gratia et voluntate aeque primo sed a deo principaliter et causaliter natura seu
origine / inquantum vero liber est sic est a deo principaliter 2ario a voluntate
et minus principatus a caritate inquantum vero actus est iustitia actualis sic eset
principaliter a deo et consequenter a gratia et minus principaliter a voluntate / inquantum vero est
meritorius sic est denominatio extrinseca actu consurgens ex divina acceptatione

82 /Ad 3m posset negari consequentia quia licet habeat aliam causam partialem tmaen dare
elemosinam in gratia et in peccato illi actus non distinguitur specie quantum ad substantiam
actus unde si unus vadit ad matati?m timore pene et alius amore
iustitiae licet amor distinguitur specie a inf timore tamen illae duae volitiones
non distinguitur specie

83 / 2o qui vellet concedere consequens posset ultra dicere quod ubi
deus praeciperet sorti quod non continauret actum suum sortes posset transgredi
praeceptum si vellet continare / et forte aliquis diceret quod illud praeceptum
esset irrationabile et quod deus illud non posset praecipere et maxime non posset prae
cipere quod sortes eum diligeret pro certo gradu et certa mensura sic quod si plus
eum diligeret vel diutius ipse peccerate et demereretur

84 Ad 3m primo posset
concedi consequens quia caritas est instrumentum spiritus sancti et inclinaret et agit
prout a sancto spiritu dirigitur ideo sicut ipsa efficit actum liberum ita nunc
istum oppositum

85 / Item gratia non est agens naturale sed supernaturale philosophus
autem loquitur de agente naturali irrationali prout totaliter distingutiru contra agens liberum
Item dicitur quod si ideo concluderet a simili probaretur quod nec obiectum nec species nec
cognitio concurreret ad actum nostrae voluntatis patet quia omnia illa sunt agentia
non rationalia

86 / Et si dicatur quod sequitur quod non esset in potestate voluntatis pro
ducere actum bonum liberum quia non est in potestate voluntatis quia gratia con
currat effective / hic dicitur quod probaretur eodem modo quod deus non producit nobiscum
actum bonum ideo dicitur quod in potestate voluntatis est bene agere cum ceteris re
quisitis ad hoc et sicut non tollitur libertas voluntatis si non possum
velle sine iudicio aut cognitione sic non tollitur libertas si non
possum velle meritorie sine gratia

87
Ad 4m conceditur consequens in casu ubi cetera
sunt paria et ad probationem dicitur quod licet maioritas gratiae sit circumstantia reddens
actum bonum aliqualiter magis acceptatum et gratiosum tamen difficultas reddit
actum magis acceptatum quia forte voluntas magis conatur et actus magis
deppendet a voluntate

88 Ad 5m dicitur quod non est simile quia gratia non est
totalis circumstantia reddens actum magis acceptatum sed etiam difficultas est quaedam
alia ideo ratio non valuit

89 /2o dicitur quod latitudo actus inesse iud?ti non sumitur L174r
nec causatur a gratia sed a solo deo acceptante actum ad tantum et ad tantum
praemium ut dictum est

90 Ad 6m negatur consequentiam et ad probationem dicitur quod licet habuit
maximam gratiam quam quaecumque alia creatura tamen quia fuit actus supposit
divini et infiniti ideo illa circumstantia personae infinite reddebat
actum magis meritorium nec facilitas proveniens a gratia impediebat
meritum

91 2o dicitur quod quia anima christi continue intuebatur clare deum ideo
eliciebat actus cum intensissimo conatu et cum maximo fuerore dilec
tionis quod non fecerunt alii sancti martyres

92 3o dicitur quod christus merebatur secundum
omnem conatum correspondentem notitiae actuali quam habebat non tamen secundum omnem
conatum simpliciter quia non tantum potuit conari quin plus spotuisset alias
enim semper abmulasset secundum ultimum conatum suae potentiae et sic de aliis actibus

93
/ 4o dicitur quod non est possibile quod purus viator habens notitiam aenigmaticam tantum conetur quantum christus conabatur

94 Nota quod quidem dicunt quod christus elicie
bat actus meritorios secundum totum conatum voluntatis suae simpliciter

95 Ad 7m
negatur consequentia ratio est quia argumentum supponit quod una portio actus sit a gratia
sine voluntate et alia a voluntate sine gratia quod est falsum quia totus
actus est a voluntate et totus a gratia licet non totaliter

96 / 2o dico quod si habens perfectiora
eliceret actum intensiorem altero habente minus perfectiora non tamen sequitur ipsum
magis mereri quia facilius eliceret perfectior quam minus perfectus sicut dives
facilius potest dare duos denarios quam pauuper unum solum

97 / 3o nota
quod consideranda est proportio naturalium ad naturalia et actus ad actum nam si naturalia sint
ut sex et alterius ut tres si etiam actus unius illorum se habeant ut sex
et quantum ad intensionem et fuerorem et alterius ut tres tunc ita difficile est
primo elicere actum ut sex sicut 2o elicere actum ut tres et econverso et sic magis
meretur primus quam 2us quia actus primi est intensior et tantae difficultatis quantae est
actus 2i

98 Ad 8m negatur consequentia licet cadens a maiori gratia per aequalem
actum plus peccet quam cadens a minori quia habet maius movens ad oppositum
et sic cum maiori conatu peccat / Item talis est ingratus ratione gratiae maioris
quam expellit peccando ideo ceteris paribus plus peccat

99 / 2o dicitur quod si sortes
perderet gratiam ut 4or per intensum peccatum homicidii plus peccaret quam
plato perdens gratiam ut 8o per peccatum unum remissum mortale

100 Ad 9m
negatur consequentia quia licet per accidens actus factus in minori gratia reddatur magis
meritorius vel gratiosus ratione maioris difficultatis tamen quia habens maiorem gratiam
et in dispositione in qua et secundum quam potest maiorem et intensiorem actum elicere
ideo non expedit sibi eligere quod sit in minori gratia quia etiam secundum proportionem
gratiae totalis habitualis datur praemium etc

101 Ad primum contram 3am conclusionem conceditur consequens
ad glossam dicitur quod ex illa non habetur quod apostolus fuerit vere perplexus licet primo
fuerit aliqualiter dubius quia ipsemet se determinavit se ad manendum in
carne propter augenda merita dicens gloriari me oportet in cruce etc

102 Ad 2m L174v
negatur consequentia ad probationem dicitur quod illa fundatur super falsa ymaginatione quia
ymaginatur quod gratia producat unam portionem actus sine voluntate et vo
luntas aliam sine gratia quod est falsum ideo dicitur quod ille modus remissionis
est impossibilis

103 Ad 3m negatur consequentia et ad probationem dicitur admisso casu
tamquam possibili cum infertur ergo sortes cum credat gratiam etc negatur ista consequentia
quia licet non credat tamen gratia coagit et comproducit actum tantum quantum vo
luntas conabitur

104 / Et si obiciatur ergo Sortes errando et opinando falsum
meretur / hoc potest concedi consequens de errore non damnato per ecclesiam non re
praesente scripturae sicut est altera pars contradictionis in pluribus materiis dispu?bus
in theologia

105 Ad 4m negatur consequentia et patet in exemplo natura licet pulcra via et
amenum tempus alliciat et inclinet hominem ad ambulandum et ad
spatiandum tamen nullum tempus aut via quantumcumque delectabilis aut pulcra
potest hominem coagere ad ambulandum

106 2o dicitur pro materia argumenti quod si infinita
gratia foret in voluntate adhuch non sequitur quod talis inclinaret infinite
voluntatem sed solum finite et per consequens non sequitur ipsam neccessari nec in
finitum meritum elicere hoc ponit monachus cisterciensis

107 Ad 5m dicitur quod
gratia non inclinat nisi a spiritu sancto directa et accuata et ideo incli
nat et agit supernaturaliter sicut placet spiritu sancto

108 / 2o dicitur quod nullus
gradus dilectionis ad quem gratia inclinat et tantus quin inclinet ad
maiorem et nullo gradu quis diligit deum vel proximum quin licite
intensiori gradu diligere possit

109 6m argumentum solvitur sicut praecedens consequentiam
negando

110 / Ad 7m dicit thomas de argentina quod quilibet debet adorare
hostiam sub conditione saltim habituali

111 /2o et melius posset dici secundum hugolinum quod talis in cultu latriae non errat quia cerimoniae et operatio
nes extrinsecus terminatur ad rem visam sed cultus intrinsecus ad ipsum deum
ideo licet sensus erret tamen cor in sua rectitudine manet nisi propter aliud
sibi imputetur ad culpam

112 Ad 8m negatur consequentia quia licet a merito actuali
possit esse aliud meritum in quocumque gradu et proportione minus merenti debetur
praemium duplex simpliciter quia si sortes in duplo plus mereatur quam plato non propter
hoc tota gratia sortis erit dupla ad totam gratiam platonis quia gratia
baptismalis est in omnibus hominibus aequalis

113 /3o diceret quidem quod meritum actuale
posset esse tam modicum et remissum quod sibi non corresponderet tantum praemium
quantum correspondet gratiae baptismali patet quia a merito actuali posset esse aliud meri
tum in quacumque proportione minus

114 / Ex hoc etiam videtur sequi quod gratia baptismalis
non est minima gratia patet per hoc ad 9m

115 Ad 10m primo posset negari
consequentia quia substantiam non est aequaliter dispositum ad gradum intensiorem
sicut ad remissiorem et ideo successive gratia intenditur propter successivam subiecti
dispositionem non propter contrarietatem quae sit in subiecto

116 /2o posset dici quod talis
actus licet sit aequaliter activus gradus intensioris et remissioris non tamen
aeque cito neque subiectum est aequo cito susceptivum uus gradus naturaliter sicut alterius L175r
ratio potest esse quia naturalis ordo est inter remissiorem gradum et intensiorem ut
prius tempore inducatur gradus remissior quam intensior

117 3o posset dici quod
deus qui est principaliter gratiam augens et in anima ponens illam auget
et infundit subito vel successive sicut sibi placet nec est similem de ca
ritate et aliis habitibus acquisitis