Liber 2, Quaestio 8 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | May 18, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b2q8

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L175r

1
Utrum quilibet descendens ad adam
ab per propagationem naturalem seu seminalem contraxerit in conceptione
macularm originalem

2 / quod non quia virgo materia non contraxit illam
maculam ergo et tamen fuit concepta modo naturale ergo mairo patet per dicta sanctorum
augustini anselmi et aliorum qui communiter ad hoc solent allegari

3 2o omnem
conditionem actum vel habitum quam habet creatura in primo instanti sui esse habet a
deo ergo si homo non prius habet esse quam habeat talem maculum sequitur quod ipsam habet
a deo et sic deus hominem faceret malum

4 3o si esset aliquod originale peccatum
aut illud mereretur puniri poena sensus aeterna aut non / non primum quia hoc videtur
contra decratelis determinationem capitulo maiores nec 2m quia cum puer sciat pro originali
se privatum gloria ad quam erat creatus sequitur quod dolore affungetur de amissione
beatitudinis quae est poena sensus ergo

5 In oppositum est scriptura dicens ecce
in iniquitatibus conceptus suum

6 / Item ad hoc sunt sanctorum plures auctoritates

7
prima conclusio licet virgo beata fuerit concepta sine originali culpa tamen hoc
non est evidenter probabile ex scriptura sacra prima pars potest persuaderi
per scripturam / primo quia fuit sine ve gratia plena luce 1o

8 /2o quia fuit
formata absque macula canticorum 4o

9 / 3o quia secundum anselmum de conceptu virginali
ipsa intuit ea puritate qua sub deo christo maior nequit intelligi

10
Item cum maior pars doctorum et scolarum hoc teneat et in scripturis
relinquat et ecclesia non obviat sed potius videtur consentire cum eius
festum colat sequitur quod hoc est tenendum quamvis non pro determinato

11 2a pars
conclusionis probatur quia hoc magis videtur sonare sacra scriptura quam eius oppositum
ut ostendit doctor noster frater aegidius 8o quodlibet quaestione 20 et facimus libro 3o quaestio 6a confirmatur quia omnes auctoritates sacrae scripturae loquentes
de conceptus modo naturali humano sunt universales virginem non excludentes
nec alium

12 primum corollarium non stat alicui communicari totam gratiam virginis totaliter
nisi pariat et concipiat aliquod dominum suppositum corporaliter / prima pars patet quia
in rebus per tempus ortis illa est maxima gratia ut ille homo uniretur et
assumeretur filio dei prout dicit augustinus 13o de trinitate capitulo 29o allegat
eum magister libro 3o capitulo 2o distinctionis 12ae / 2a pars patet quia materitas virginis
materiae fuit singularis gratia ergo antecedens videtur innuere angelus luce 1o dicens
invenisti gratiam apud Deum ecce concipies et paries filium

13 2m
corollarium si virgo fuisset in originali culpa concepta tamen secundum legem
aeternam non fuisset minus digna nec minus deo accepta patet quia secundum L175v
beatum augustinum primo de trinitate capitulo 25o et ultimo deus diligit hominem etiam cum
est in peccatis et nullum ex tempore incipit diligere ergo

14 3m corollarium licet
virgo non fuit culpa originali infecta tamen ipsa fuit per christum a
poenis et peccatis redempta primam partem reliquo ex dictis sed probo 2am
nam legitur in sacra scriptura quod christus est reconsiliator et pacificator
angelorum ergo non obstante virginis puritate ad hoc christus potest dici
eius redemptor ymmo secundum bernardum super canticorum christus est redemptor
angelorum non solvendo sed servando a peccatis

15 2a conclusio licet ex culpa adae et evae iuste
causaliter inficiantur posteri ac puniantur tamen si sola eva peccasset filii
sui non fuissent nati miseri prima pars probatur quibusdam exemplis et similtu
dinibus nam illud quod communitas et civitas aut collegium facit et ordinat
quilibet pertinens ad aliquod illorum dicitur facere

16 /Item illud quod princeps or
dinatur et facit dicitur quod subdiri faciunt et ordinant vel acceptant

17 /Item illud quod facit unum membrum corporis imputatur toti corpori et
cuilibet membro nam ratione furti vel homicidii perepetrati a manu
punitur totus homo / modo ad propositum adam fuit quasi collegium capud
et princeps totius humani generis

18 / Item principale membrum aliquo descen
dimus omnis seminaliter et concupiantur ergo malum quoddam fecit iuste im
putatur cuilibet membro seu supposito nato modo communi deciso ab ipso
aam ac etiam iuste pro illo punitur malo / 2a pars probatur quia solus pater ad
ministrat materiam seminalem unde generatur et formatur homo ergo si in patre non prius
fuisset infectio peccati filii sui ab eo geniti non fuisset culpa infecti

19 Item si deus nunc formaret corpus hominis ex muliere sine actu generationis
et infunderet ei animam humanam talis homo non conciperetur in originali culpa ergo
a simili si eva peccasset et adam non peccasset filii eorum non fuisset in
peccato originali nati

20 primum corollarium licet peccatum originale sit pena ex
culpa adae causaliter proveniens tamen in adam sic pro creato non fuit nec
esse potuit culpa originalis adam inficiens / prima patet quia adam vel eius
peccatum est causa quare omnes descendentes ab eo per concubitum viri et
mulieris nascuntur omnis in originali peccato sed hoc est penosum ergo / 2a
pars patet quia adam creatus rectus rectitudine repugnante originali
culpae ergo in ipso originale peccatum esse non potuit nisi fuisset genitus
ab alio patre qui perdidisset innoscentiam originalem

21 2m corollarium quod originalis
peccati materiale est concupiscentiam seu formes aut quodam inclinativum peccandi
existens in anima subiective ab infectione carnis morbide seu more
bunde proveniens causaliter effective patet quia sicut in peccato actuali est
quoddam materiale scilicet qualitas quaedam ut odium vel aliqua alia qualitas positiva L176r
et etiam aliquod formale scilicet ipsum agere difformiter legi dei et recte rationi et utrumque
peccatum vocatur sic suo modo in peccato originali est quoddam materiale scilicet concupiscentia
quae a qualitate morbida existente in carne causatur in anima quae reddit per
nullum concupiscibilem et aptum ad concupiscendum adultum vero concu
piscentem faciliter secundum augustinum formale vero in originali est carentia
iustitiae originalis cum obligatione seu debito habendi eam

22 3m
corollarium licet carere originali iustitia cum debito habendi eam sit formale
originalis malitiae tamen peccatum originale simpliciter non est convertibiliter
privatio originalis iustitiae prima pars patet per dicta 2a probatur quidam fuit pri
vatus originali iustitia nec tamen habuit peccatum originale

23 Item quilibet existens
in mortali culpa privatur originali et suo aequivalenti scilicet gratia et tamen non
quilibet talis est in originali peccato

24 Aliud corollarium peccatum originale est
hominem esse ex adam ad innoscentiam originalem hereditarie obligatum
et servitudinem a deo aversum esse capititum taliter ut administret corpus
ex pecato adae moribundum secundum desideria carnis et contra legem dei et
rectae rationis / pro quo notandum eset quod post quam puer est baptizatus non amplius est
obligatus ex adam ad originalem iustitiam sed ex tunc moritur
peccato adae et vivit deo scilicet vita gratiae ad quam milbus de cetero o
bligatur et sic efficitur filius novi testamenti

25 Nota etiam quod cum
dicitur ut administret corpus ad vivendum secundum desideria carnis
brutaliter seu bestialiter in hoc notatur effectus peccati originalis

26 3a conclusio quod peur sine baptismo decedens per carentiam visionis
entis suppositum tantum a deo punitur per illam carentiam quantum vel quantae
illa carentia seu per huiusmodi privationem meretur puniri probatur quia
puer tantum vel tantae punitur quantum vel quantae illa carentia est sibi
debita in esse sed illa carentia est sibi tantae debita in esse quantum
originale est malum ergo tantum punitur puer carentia visionis
divinae quantum meruit puniri per illam carentiam

27 primum corollarium quod
puer pro originali non solum meruit beatitudine aeterna privari sed
aeterna poena sensus ex condigno meruit puniri patet quia deus mi
sericorditer unit quemlibet dampnatum ergo cuilibet relaxat aliquam
partem poenae quam meruit sed per conclusionem deus tantum punit parvulum per carentiam
visionis quantum meruit puniri per illam ergo si sibi relaxat aliquam
poenam debitam illa erit sensus et habetur propositum

28 2m corollarium licet
pueri meruerit poena sensus aeternaliter puniri pro originali malitia
tamen de facto non puniuntur tali poena prima patet ex dicits 2a patet per decreatlem capitulo maiores

29 3m corollarium stat quod puer d?m et
beatitudinem et causam suae damnationis cognitive percipiat L176v
et tamen de amissionem beatitudinis nullum dolorem intrinsecum patiatur
vel habeat patet quia verisimilem est quod deus non concurrat cum voluntate pueri
ad actum doloris vel displicentiae quam alias haberet si deus concurreret

30
/ Item possibile est etiam de lege communi adultus quod in vita sua perdat aliquod bonum
magnum et tamen modicum vel nihil de hoc doleat

31 / Item homo in praesenti vita
non videt deum et tamen de tali carentia non dolet ergo sic potest esse de
pueris sine baptismo decedentibus

32 Item sicut multi homines in vita prae
senti vident poenas et tormenta aliorum et tamen quandoque non dolent nec
tristantur ita stat videre pueros tormenta aliorum et tamen non dolere
ex hoc nec tristari

33 Ex dictis sequitur primo quod licet peccatum originale prolis
non sit peccatum adae aut propinquorum parentum tamen peccatum originale est
culpa mortalis merens condigne aeternum tormentum prima pars patet quia
adam est perfecte beatus nullam habens culpam 2a pars probatur ex praemissis

34 / Item probatur
prima pars quia nisi sic sequeretur quod ad multiplicaitonem hominem fieret intensio et mul
tiplicatio peccati adae et sic adam conscientiae efficeretur miserior quam unquam fuerit
sed quod originale non sit peccatum materis nec patris patet quia omnis culpa existens
in parentibus est actualis ergo peccatum originale non est peccatum eorum antecedens
patet quia baptismus delvit originale in parentibus quo ad culpam

35 / Item
parentes possunt generare sine peccato ergo antecedens patet quia matrimonium ex
cusat peccatum

36 Sequitur 2o quod licet virgine excepta omnis concepti ex on
cubitu viri in mulieris concipiantur in culpis aequalibus tamen non omnes
poenae pro originali inflictae sunt aequalis in omnibus hominibus prima pars patet quia
originalis macula formaliter est privatio originalis iustitiae quae non in
tenditur quo ad esse culpae nec ex diuti?tate temporis vel per mansionis
in ipsa nec ex bonitate vel malitia parentum 2a pars probatur quia aliquid homines
patiuntur longuas infirmitates et tormenta varia et diversas afflic
tiones et passiones et alii non

37 Item aliqui moriuntur morte magis
poenosa et horribili quam alii sed illae sunt poenae originales ergo etc

38
Item unus est pronior ad peccandum quam alius sed omnia talia in nobis con
tingunt ex rebellione virium inferiorum ad superiores et haec rebel
lio provenit ex remotione originale iustitiae seu innoscentiae ergo de primo
ad ultimum sequitur quod illae sunt poenae originalis peccati / ultimo sequitur responsio ad
quaestionem affirmative de praesenta gloriosa virgine

39 Contra prima conclusio arguitur primo quia virgo
non excipitur a communi legel omnium hominum modo communi conceptorum ergo conclusio falsa
consequentia patet quia concipi in peccato originali est de lege communi ut patet per augustinum
de fide ad petrum capitulo 31o dicentem firmissime tene petre et nullatenus
dubites omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur cum
peccato originali nasci et filium ire aqua nullus liberatur nisi per fidem L177r
mediatoris dei et hominem ihesum christi qui sine peccato conceptus et
natus et mortuus est

40 2o carentia gratiae naturaliter praecedit gratiam
ergo prius virgo fuit in culpa quam habuit gratiam tenet consequentia quia gratiae ca
rentia infert in apto nato culpam esse et antecedens patet quia creaturae
ex se convenit carentia gratiae sed habere gratiam sibi convenit ab ex
trinseco ergo

41 3o beata virgo in sua conceptione habuit gratiae carentiam
et originalis iustitiae cum debito habendi eam ergo tenet consequentia quia illud
est peccatum originale vel saltim inferens illud antecedens patet quia adam illam
iustitiam perdidit pro se et pro omnibus posteris suis

42 4o sequeretur quod beata virgo
quantum ad immunitatem peccati innoscentiam esset tantae puritatis et digni
tatis quantae est anima christi consequens est falsum patet consequentia quia ipsa non peccavit
actualiter mortaliter nec venialiter

43 5o sequitur quod ipsa virgo non fuerit
membrum christi consequens est falsum patet consequentia quia secundum augustinum in de baptismo
parvulorum solus christus fuit sine peccato et nullum membrum eius

44 6o
augustinus super iohannem sermone 4o exponens illud ecce agnus dei
dicit omnes ex illa radice veniunt de qua cantat gemens david
ecce in iniquitatibus conceptus sum
et subdit quod solus ille agnus
est qui non sic venit
ergo

45 7o idem sentit contra iulianum dicentem
ysaac fuisse conceptum sine originale quia mater sua sterilis fuit
naturaliter quae eum concepit

46 8o idem augustinus tractans illud psalmum solus
inter mortuos liber
13o de trinitate capitulo 14o dicit solus christus liber
est a debitis mortis quia solus sine peccato nam mors inflicta est propter peccatum
inflicta

47 10 per ieromium super illud psalmum 21 de manu canis unicam
meam
dicit enim sic unica est anima christi quia sola sine peccato et a pec
cato immunis

48 11o / videtur idem sentire ambrosius in suo exameron
libro primo
dicens solus christus sine peccato solus sine vanitate

49
Item etiam leo papa in sermone nativitatis christi solus itaque inter filios
hominum homo christus ihesus innoscens natus est quia solus sine carnalis
concupiscientiae polutione conceptus factus est homo

50 Item anselmus libro secundo cur deus
homo
capitulo 15o dicit virgo bene assumptus est christus in iniquitatibus concepta
est et in peccatis concepit eam mater eius et in originali peccato nata
est quoniam et ipsa in adam peccavit in quo omnes peccaverunt

51 13 sequeretur
quod non indignisset redemptore beata vrigo consequens est falsum quia christus
fuit universalis omnis redeptor secundum gregorium

52 Ad hoc est damascenus
libro primo capitulo 3o
dicens spiritus sanctus supervenit purgans virginens sed pur
gatio praesupponit culpam et cum non habuerit actualem sequitur quod originalem

53
15o contra conclusionem est henricus gandavensis quodlibet quaestione 13 ubi ponit quod ipsa L177v
fuit concepta in originali peccato ita quod in primo signo instantis suae con
ceptionis fuit virgo inmacula originali sine gratia sanctificationis
in 2o signo illius instantis gratia et culpa firmiter simul in virgine non
in esse perfecto sed incompleto et quasi in quodam transitu In 3o signo
illius instantis virgo habuit gratiam in esse completo et culpa fuit
expulsa totaliter / sed quod culpa et gratia illo modo simul sint ipse probat
sic quia excellens et expulsum oportet esse simul sed gratia expellit
culpa ergo

54 16o christum decebat matrem suam a peccato liberare quam
cito poterat sed immediate post primum instans sui esse potuit ipsam li
berare ergo 2a pars antecedentis patet quia transitus de culpa in gratiam fit a
deo per liberam et instantaneam gratiae infusionem

55 17o deus potest facere
quod homo per solum instans sit in gratia et per totum tempus sequens sit sine gratia
igitur poterit facere quod existens in culpa sit in ipsa per solum instans antecedens
patet quia agens naturale libere per voluntatem cuius actio non est successiva potest
per unum solum instans agere et per totum tempus sequens ab agendo ces
sare

56 Pro solutione rationum et auctoritatum praefatarum et similium
est notandum quod est multiplex modus solvendi / primus quod scriptura lo
quens de conceptione hominum loquitur secundum legem naturalem modo ex privile
gio speciali concessum est virgini unde doctor noster libro 3o distinctione 3a prima
parte quaestione 2a dubio 2o
dicit cum de omnibus loquimur semper beata virgo
videtur esse excepta confirmatur quia non minus excipitur beata virgo cum
scriptura loquitur dicens omnes nascimur filii irae / Ad hoc facit dictum
augustini in sermone de sancto iohanne baptista dicens quod nullius hominis na
tivitate legimus celebrari nisi solam iohannis baptistae et tamen
constat ex pluribus eius sermonibus quod tunc nativitas beatae virginis
celebrabatur ex quo patet quod ipse non includebat eam in suis
locutionibus generalibus

57 2us modus esse posset dicendo quod aliquem con
cipi in originali peccato potest intelligi dupliciter / uno modo in se formaliter
et in proprio esse / alio modo in suis causis radicaliter et dispositive et improprie
/ 2o modo virgo fuit in originali peccato concepta sed primo modo non sed tantum ceteri
homines alii a christo qui nec primo nec 2o modo fuit in originali conceptus
istum modum tangit durandus libro 3o distinctione quaestione prima

58 / 3us modus esse
potest dicendo quod in originali concipi potest tripliciter intelligi / uno modo quia potest
contrahere peccatum originale et contrahit de facto / 2o modo quia potest sed non contra
hit / 3o modo quia nec contrahit nec potest contrahere / in primo modo sumus nos omnes
in 2o sola virgo / in 3o solus christus

59 4tus modus est dicendo quod aliquid potest
dici concipi in originali vel quo ad materiale vel quo ad formale L178r
formale originalis est carentia innoscentiae originalis cum obligatione ad
ipsam ut dictum est / materiale vero est massa concepta ex libidinosa
commixtione parentum et sic posset dici quod virgo fuit concepta in originali
quo ad materiale illius non aut quo ad formale suum quia gratia praeventa fuit

60
5tus modus est quod virgo potest dici concepta in peccato originali id est in poena
vel cum poena peccati originalis sed non in culpa nam saepe in scriptura
sumitur peccatum pro poena vel pro causa peccati cum ergo virgo fuerit concepta
per libidinem parentum quae est causa peccati originalis et eius poena etiam sal
tim partialis sequitur propositum

61 sed si dicatur quod similiter diceretur christus conceptus in
peccato originali / dicitur quod non quia licet christus poenas peccati originalis assu
meret nullam tamen assumpsit quae simul sit poena et culpa vel causa
culpae / per ista dicta possunt solvi omnes auctoritates et rationes prius positae
tamen pro clariori solutione

62 /ad primum potest negari antecedens ad augustinum dicitur quod ibi
non includebat virginem sicut quando dicit nullius hominis nativitatem legimus etc

63
/ 2o dicunt quidem alii quod secundum consuetudinem scripturae nomine hominis intelligitur
vir et non mulier

64 Ad 2m negatur negatur consequentia loquendo in antecedente de prioritate non
temporis sed naturae vel originis sicut enim non sequitur materia naturaliter est prius informis quam
formata ergo aliquando materia est vel fuit sine forma sic in proposito

65 Ad 3m
negatur antecedens quia et si non habuisset iustitiam illam praecisine tamen habuit aequale
vel melius scilicet gratiam

66 / 2o potest dici quod deus potest absolvere animam a debito
habendi talem iustitiam et praeservare eam a culpa si vellet

67 Ad 4m
negatur consequentia quia christus propria virtute fuit purus a peccato sed virgo non sua
sed divina virtute a culpa fuit praeservata

68 Ad 5 6 7 8 9 10 11 12
quae sunt sanctorum auctoritates dicitur eodem modo quod omnes loquuntur de communi lege
et de eo quod solet evenire naturaliter secundum conceptionem naturalem hominis a qua
lege virgo fuit exempta divino praeivilegio speciali

69 Et si dicatur quod
scriptura nullam facit mentionem de tali privilegio ergo minus bene
ponitur

70 Ad hoc respondetur quod sicut in evangelico fit mentio de sanctificatione
iohannis baptimatae in utero et non de sanctificatione virginis et tamen omnes cre
dunt et tenent eam in utero sanctificata fuisse sic etiam licet scriptura non
facit mentionem specialem de illa praeservatione sue privilegio quia
quilibet fidelis pro vero pie debet tenere et supponere illud / tamen ad dictum
anselmi dicitur specialiter quod non ista determinative sed loquitur ibi in persona
discipuli quaerentis

71 Ad 13m negatur consequentia ymmo eam gloriosius redemit
quam quaecumque alium hominem quia non minus com?enda est medicinam perser
vativa quam restaurativa unde si corpus alicuius hominis sic esset dis
positum quod non posset generare filium nisi leprosum medicinus qui lepram
prolis generandaeremediendo praeveniret talis prolem a lepra perfectius L178v
redimeret quam si prolem infici permisisset et post infectionem a lepra cu
raret sic in proposito de redemptione virginis

72 Ad damascenus dicendum est quod
spiritus sanctus praeveniens in virgine eam purgavit non a culpa quam habuit
sed quam habuisset si gratia spiritus sancti non praevenisset / sicut etiam dicitur quod matrimonium
excusat peccatum non quod fit actu sed quia talis actus potest fieri sine
peccato ymmo meritorie sed excusat peccatum sic quia si virtus matrimonium
non esset talis actus sine peccato nullo modo fieri posset

73 Ad rationes illius
opinionis dicendum est quod eius ymaginatio est falsa et impossibilis quia si istans esset
sic divisibile indiversa signa sequeretur quod instans non esset mensura simpliciter
indivisibilis cuius oppositum asserunt omnes philosophi

74 / Item sequitur quod pro eodem et in eodem
instanti contradictoria versificarentur quod patet quia affirmatio posset fieri in primo signo
instantis et nego in 2o vel in 3o signo instantis eiusdem In ad rationem
cum arguunt expellens etc / dicitur quod antecedens est verum de expellente
effective quod aliquo modo simul est cum expulso saltim secundum operationem tamen
non est verum de expellente formaliter sicut est gratia respectu culpae ymmo
positio unius est remotio alterius

75 Ad 16m cum arguitur decebat christum etc
hic posset primo dici quod ratio supponit mariam quandcumque in culpa fuisse
quod negat conclusio ideo non concludit ratio In pro material illius rationis est sciendum
quod licet deus agat libere adextra tamen effectus non patitur quod aliqua res
permanens praecise habeat esse per unum solum instans quia talis res non
esset actu sed tantum potentia unde commentator 8o physicorum comment 2o super illo verbo
aristotelis inter duos motus contrarios oportet dare quietem mediam dicit sic
si ad motum ad albedinem statim moveretur ad formam oppositam in
illo subiecto non erit albedo nisi in potentia sic in proposito dico quod si in virgine
fuisset originale per instans solum et statim mota fuisset seu numerata ad
formam oppositam scilicet gratiam ipsa numquam fuisset in illa macula actualiter
sed solum potentialiter et hoc non esset contra conclusionem quia in sua conceptione habuit potentiam
ad habendum originale sed illa potentia non fuit reducta ad actum propter
praeventionem gratiae patet ergo quomodo virgo sine originali macula fuit
concepta et hoc etiam approbare videtur ecclesia quae festum eiusdem sollempniter
celebrat

76 Sed adhuc dicunt adversarii quod ecclesia ponit in
certum pro certo quia deberet vocari festum sanctificationis eius sed quia non
est certum quando fuit sanctificata ideo vocat festum conceptionis / sed hoc non
valet quia ecclesia solemniter colit nativitates plurimorum sanctorum scilicet quando ab
hac vita ad caelum migraverunt de quibus nescitur quo die obi
erunt

77 Item angelus missus ad albatem helsmum illud festum nomina
vit festum conceptionis et manifestum est quod poterat sanctificationis L179r
diem sicut conceptionis revelare et verisimilem est quod illud sic no
minavit ad denotandum omnibus ipsam fuisse immunem ab omni peccato

78
Item determinate expressit tempus conceptionis scilicet sextus ydus decembris
ab illo enim die usque ad virginis nativitatem sunt novem menses
complete

79 Item aut fit festum ratione illius quia massa corporis virginis
sint animata vita sensitiva et vixit vita embrionis vel ratione vi
sionis animae ad corpus non primo modo quia tunc fieret festum in ecclesia de re
non intellectiva et quae numquam fuit coniuncta rei intellective et sic pari
ratione posset fieri licite festum de bruto quocumque / nec 2m quia inter primam
conceptionem et animae rationalis introductionem in corpus organizatum
non fluxerunt nisi 84 dies et sic festum illud deberet celebrari
die 25 mensis februaris eo quod secundum philosophos anima infunditur in femellam
84 die post conceptionem primam

80 Item dicunt oppositum opiniantes quod ecclesia
romana non celebrat sed celebrare permittit in quibusdam ecclesiis
allegantes glosam decretorum de consecratione distinctione 3a capitulo primo pro
nuntiandum
est ubi dicit glosa quod festum non conceptionis non est cele?dum

81
Ad quod dicitur quod si glosa dicit illa verba hodie tamen essent ob roga?a
quia de scitu et consensu ratione ecclesiae per totam christianitatem celebrantur illud
festum

82 2o notandum quod licet virgo fuerit sanctificata in utero matris et iterum in
conceptione filii siu ille sanctificationes non operabantur alicuius fomitis
vel vitii ligationem vel exturpationem ut dicunt sed tantummodo virtutis
et pulchritudinis insertionem

83 /Item illae sanctificationes valuerunt sibi ad
meritorum multiplicationem et primorum acumulationem et sic ultra si quaeritur
quid spiritus sanctus in die pentechostes contulit cum apostolos replevit
et ipsa erat iam gratia plena / posset reponderi per permissa aliqualiter
quod recit eam ferventius diligere quam prius et sic actuant gratiam receptam
et eius voluntatem ad intensius diligendum

84 / Item non tantam gratiam rece
perat prius quin maiorem posset recipere sicut etiam dicitur quod capacitates omnium
beatorum sunt replete quia satiate sufficiter tamen quilibet posset recipere gloriam
maiorem si deo placeret quam habeat

85 Contra conclusionem 2am et corollaria arguitur
primo quod peccatum originale non sit ponendum quia tunc sequeretur quod deus faceret animam
parvuli malam consequens est falsum patet consequentia quia non prius anima esset quam esset mala
cum simul creetur infundatur et maculetur

86 / 2o anima in primo instanti esse
sui non potest agere nec pati nec per viciosum habitum mutari autem in
clinari ergo nec peccato maculari tenet consequentia quia ad esse in peccato originali
sequitur aliquod illorum

87 3o si ex coniunctione animae cum corpore contrahat peccatum
sequitur quod si anima lini iterum infunderetur corpori suo iterum contraheret originale L179v
patet quia non videtur maior ratio quantae anima de novo creata maculetur de
originali si corpus generetur ex infectis parentibus quam una anima quae
prius fuisset creata

88 Item 4o possibile est aliquem concipi sine fervore libidinis
naturaliter ergo sine peccato patet consequentia sed antecedens patet de quadam muliere quae fertur
concepisse suscipiendo semen in balneo sine viro

89 Item 5o si non
fuisset in ordinata delectatio in adam posteri non fuisset maculati
originali peccato ergo si parentes habeant sanctam intentionem in genendo prolem
sine delectatione in ordinata sicut videtur possibile sequitur quod filius conceptus esset
sine originali peccato

90 6o vel originale est minus quam veniale vel maius vel
aequale non minus quia originale punitur aeterna poena damni non autem ve
niale de per se nec potest dici maius quia aliquis plus punitur in inferno pro
mortali et veniali quam pro aequali mortali cum originali patet quia veniale
punitur aeterna poena sensus in primo homine et originale non sic punitur in 2o

91
7o sequitur quod hoc esset ex peccato adae consequens est falsum quia si adam plus vel in
tensius peccasset maiorem in iustitiam in posterios transfudisset quod est
falsum iterum

92 8o sequitur quod puritas parentum proximorum et sanctitas poterit prolem
purgare et bonificare patet consequentia quia cum sit sui diffusivum sequitur quod
bonitas parentum non minus erit efficax respectu prolis quam malitita adae
licet multi sunt nati ex sanctis parentibus ergo non in originali peccato

93 conclusio
actus matrimonialis factus ratione prolis non causa libidinis sed ex caritate
talis est meritorius ergo fetus taliter conceptus non est infectus consequentia patet quia si
radix sancta et rami ad romanos 9o et matthaeos 7o dicitur non potest arbor
bona fructus malos facere
antecedens patet in decretalis et 4o sententiarum

94 10
parentes christiani non habent originale ergo proles abe eis non inficitur hoc
peccato patet consequentia quia nemo dat quod non habet

95 11o poenitentia adae non fuit
pro omnibus posteris ergo eius in obedientia non nocuit eis omnibus patet consequentia quia
ad puniendum deus non est pronior quam ad miserendum

96 / 12 incarnatio christi
non prosint omnibus ergo nec adae peccatum nocuit omnibus tenet consequentia quia secundum
augustinum libro de baptismo parvulorum non plus nocuit praevaricatio primi
praevaricatoris quam valuit incarnatio christi redemptoris antecedens patet quia
multi dampnantur

97 13o per ambrosium dicentem de iohanne baptista
quod nundum illi inerat spiritus vitae et iam ei inerat spiritus gratiae sed
originale non potest homini inesse antequam vivat ergo iohannes baptista fuit
immunis ad hoc peccato / et confirmatur per illud priusquam te formare
in utero novi te quia ibi loquitur de notitia approbationis

98 15o paren
tes possunt generare sine libidine ergo sine originale in prole tenet conselquentia quia
secundum augustinum libro de nuptiis et concupiscentia peccatum transmittit in prolem
non propago sed libido

99 16o filius non debet portare iniquitatem patris L180r
igitur propter culpam adae poseteri non deberet puniri nec culpa infici
antecedens patet ezechiel 18o

100 17 creatio non est susceptiva originalis maculae ergo
ab ipso adam non habemus causaliter originale tenet consequentia quia ab adam et a
parentibus non habemus nisi carnem per traducem

101 Ad primum conceditur consequens
adhuc sensum quod deus creat animam quae est mala sed si intelligatur
quod deus faciat ipsam esse malam id est eam maculat negatur sic consequens et consequentia
et ad probationem etiam negatur consequentia quia ordine naturae prius est animam esse quam ipsam
esse infectam sicut prius natura est ipsam causari quam corpori uniri ex cuisu contactu
in corpore maculatur anima in infusione

102 Ad 2m dicitur quod ad hoc quod anima sic
maculetur sufficit quod illi habitui vicioso sit coniuncta qui est in carne
qua anima apta nata est inclinari ad agendum secundum opera carnis etc
redditur concupiscibilis

103 Ad 3m negatur consequentia quia anima lini iam habuit originalem
iustitiam actualem quae repugnat iniustitiae originali ideo non est simile de
anima creata

104 / 2o dicitur quod possibile est aliquem hominem noviter nasci qui
haberet peccatum mortale actuale si deus animam dampnati infunderet
corpori novo sed hoc esset praeter legem

105 Ad 4m dicitur quod licet mulier susceperit
talem semen sine fervore libidiosa tamen illud semen fuit decisum
a parente cum fervore libidinis

106 Ad 5m negatur consequentia quia de communi lege
non est possibile aliquem esse tam sanctum tam frigidem quin si generet habeat
talem motum inordinatum et libidinosum nec tamen sequitur quod generans
semper peccet quia matrimonium excusat

107 Ad 6m dicitur quod originale est maius
quam veniale et ad probationem negatur consequentia quia dato quod veniale puniatur
poena sensus aeterna hoc non est per se sed per accidens ratione mortalis et finalis
rapinae cui iungitur

108 2o dicitur quod pro originali datur poena dampni aeterna
quae non datur pro veniali et illa est magna poena

109 Ad 7m negatur consequentia
quia eandem iustitiam potuisset amisisse permaius vel intensius peccatum

110
Ad 8m negatur consequentia ad probationem dicitur quod pater vel mater accipit a deo
bonitatem et puritatem tamquam singularis persona adam vero accepit inno
scentiam originalem ut principium omnium nostrum ideo perdita illa olbigat
nos ad illam rehabendam / exemplum patet in grando mundo a palea quodam
generat aliud granum palea involutum

111 Ad 9m negatur consequentia quia licet talis
actus meritorius ut ut est et personalis non inficiat ipsum gentium tamen ex
tali actu potest causari infectio ut est naturalis et ut eset homo talem naturam
consequens a primo parente generatam

112 Ad 10m negatur consequentia et patet solutio sicut
ad 8m quia saltim sequitur ad prolem actum infectam concipi

113 Ad 11m negatur
consequentia quia bonum primae fuit gratia sibi data tamquam personae privatae sed
malum originale fuit in eo ut erat principium omnem sicut etiam originalis
iustitia data ei fuerat tamquam universali et originali principio a quoa debuit
transfudi in posterios et ideo eam perdendo pro se perdidit eam pro omnibus posteris

114 L180v
Ad 12m negatur consequentia et ad augustinum dicitur quod vult dicere quod incarnatio christi in
hoc plus profuit in hiis qui non ponunt obicem male voluntatis
in statu constituit altiori quam adam fuerit antequam pectaret et sic
posset dici quod licet peccatum adae plus nocuerit extensive tamen christi incar
natio plus profuit intensive

115 Ad 13m dicitur quod amborosius vult dicere quod
iohannes baptista ante habuit spiritum gratiae quam spiritum vitae hoc est quantum ad actum
spirandi quam respirandi quia talem actum non habuit in materno utero quia secundum
naturales quam diu puer est in utero habet apertum unibilicum et per illam aper
tura cor sufficienter refrigeratur et tunc proprie non habet actum spirationis et
respirationis modo constat quod fuit sanctificatus per gratiam in utero ergo etc

116
Ad 14m dicitur quod ille textus vult dicere quod deus novit ieremiam futurum
esse bonum antequam formaretur in utero

117 Ad 15m dicitur quod filius non debet pati propter
iniquitatem patris quantum ad ea quae sibi conveniunt secundum se tamen quantum adea
quae sibi derivantur a patre de iure filius patitur pro patre iuste seu pro
in iniquitate eius nam si pater propter culpam suam patitur seu privatur aliquo
iure hereditario quod ad filios mediate ipso debebat dirivari patre
privato omnis filii viridite privantur ut patet in humano usu

118 Ad aliud
praecedens negatur consequentia quia si non esset libido actalis esset tamen habitualis
libido quae est derelicta ab eis et fomes peccati

119 Ad ultimum respondetur
negando consequentiam quia licet in carne non sit peccatum formaliter tamen est ibi vir
tualiter nam caro infecta ex in mundo semine cum libidine concepta
inficit animam cum sibi infunditur sicut cum vires superiores non obediunt
plene superioribus viribus animae

120 Contra 3am conclusionem et corollaria probatur quod pueri
sine baptismo decedentes puniantur de facto poena ignis aeterni

121
/ primo per augustinum contra pelagium exponentem illud nisi qui renatus fuerit
ubi ponit duo loca ubi animae primus mortem mittuntur scilicet caelum et
infirmum dicendo 3m inquit locum penitus ignoramus ymmo nec in scripturis
sacris invenimus

122 2o per eundum de fide ad petrum dicentem firmissime
tene non solum homines ratione utentes verum etiam parvulus si sine sacramento
baptismis quodam datur in nomine patris et filii et spiritus sancti de hoc saeculo transe
unt supplicio ignis aeterni puniendos

123 3o ponatur quod sortes moriatur
in originali un cum mortali et plato cum uno aequali mortali sine originali
tunc sic sortes et plato inaequaliter punientur et non per carentiam visionis
divinae ergo poena sensus aeterna correspondet originali

124 4o puero morienti sine
baptismo erit poena quam habuerunt sancti patres in limbo existentes ergo ultra illam
poenam talis puer punietur per aliquam poneam sensus

125 5o tam est mala in
iustitia originalis quam bona fuisset iustitia originalis sed pro iustitia originali
puer habuisset aliquem gradum gloriae ergo pro iniustitia ei opposita dabitur L181r
aliquis gradus poenae sensus consequentia patet quia poena dampni et sensus opponitur
simul gloriae

126 6o pueri dolebunt de amissione gloriae quam incurrerunt propter
originale ergo aliqua nolitio et displicentia erit in illis nam si nes
cireret se privari beatitudine propter peccatum sequitur quod non plus puniuntur per
illam carentiam quam punitur aliquod irrationale quod non est dicendum

127 7o poena de
betur illi quod est causa peccati sed causa originalis est caro decisa ab adam ergo
sibi debetur poena sed caro non est capax nisi poenae sensus ergo

128
8o veniale punitur poena sensus ergo patet consequentia quia maiori peccato de
betur maior poena

129 9o originale punitur in hac vita poena
sensus ergo et in alia vita tenet consequentia quia puniuntur gravius peccata in
alia vita quam in ista

130 10o si homo pro originali puniretur dampni poena
sequitur quod frustra esset productus consequens est falsum patet consequentia quia illud quod non con
sequitur finem suum est frustra 2o physicorum sed deum videre et frui est
finis ultimus creaturae ergo

131 11o gravissima poena non debetur originali
sed huiusmodi privatio est gravissima poena ergo maior patet per augustinum et allegatur
a magistro distinctione 32a 2 2i dicente quod mitissima poena est eorum qui
pro solo originali puniuntur
sed minor patet per crisostum super matthaeus dicentem
quod carentia visionis divinae est maxima poena et intollerabilior quam
gehenna confirmatur minor illa quia cum poena sit privatio alicuis boni con
venientis privato sequitur quod illa est maior poena quae bonum maius
tollit sed poena dampni tollit summum bonum hominis ergo

132 12o iustitia
originalis non dabat divinae essentiae visionem ergo nec originale debet eam
tollere tenet consequentia quia privatio non plus tollit quam habitus ponit

133 13o per
augustinum libro primo de duabus animabus dicentem tenere aliquem reum quia
non fecit quod facere non potuit summe iniustitiae et insaniae est ergo
deus non punit tamquam reum decedentem cum solo originali quia non po
tuit facere quod haberet iustitiam originalem

134 14o probatur iterum quod quod originale
puniatur poena sensus quia omne voluntati contrarium contristat voluntatem
sed omnis poena est contraria voluntati ergo minor patet quia aliter non esset poena
sed maior est philosophi 5o metaphysicae et per consequens poena dampni affligti voluntatem
pueri

135 15o non stat aliquam separari ab alio quem desiderat naturaliter et
amat quin affligatur et doleat sed anima pueri naturaliter amat deum
tamquam finem suum ultimum quia naturaliter omnes olunt esse beati ergo

136 Ad primum
dicitur quod augustinus loquitur de loco poenarum generaliter et vult dicere quod
non est locus medius inter locum gloriae et miserie sicut ponebat pe
lagius quia stat quod pueri ponantur cum aliis dampnatis in eodem loco
et tamen non sentiant nec puniantur poena ignis nec alia sensus poena / eodem potest L181v
dici ad 2m

137 Ad 3m dicitur quod illi puniretur inaequaliter poena dampni quia
in uno est maior indignitas respectu beatitudinis quam in alio unde peius esset
privari esse propter maiorem culpam quam propter minorem ex quo patet quod bene stat
quod sit aequalis carentia et tamen illa sit inaequaliter poena

138 Ad 4m negatur
consequentia quia puer est magis indignus gloria quam sancti patres qui praecesserunt
christum

139 //Ad 5m dicitur quod concesso toto argumento non sequitur aliquid contra dicta quia
deus punit citra condignum et praemiat ultra

140 Ad 6m dicitur sicut supra
quod licet scieant se privatos beatitudine propter culpam tamen dolebunt non quia veri
simile quod deus non concurreret cum eis ad talem actus dolendi

141 / Ad 7m
potest negari antecedens quia licet originale in non descendat per carnalem concu
piscentiam tamen non habet rationem culpae donec attingat animam prolis genitae

142
Ad 8m conceditur quod invita praesenti originale punitur poena sensus sed
si in antecedente et consequente intelligitur poena aeterna negatur consequentia et dicitur ad probationem
quod non per se sed per accidens veniale punitur aeternaliter sicut originale ut
dictum fuit supra

143 / 2o dicitur quod sicut in veniali est conversio ad aliquod bonum commutabile quod tamen non est aversio a bono incommutabile ideo punitur poena
sensus non autem poena dampni aeterna sic econverso est de originali quod pu
nitur poena dampni sed non sensus

144 Ad 9m negatur consequentia tum quia poena
sensibiles in hac vita non directe sed per accidens sequuntur ad originalem
culpam arguitur etiam quia post hanc vitam carentiam visionis divinae erit
sibi poena sed non invita praesenti ideo tunc plus multo punietur quam nunc

145
Ad 10m negatur consequentia quia deus quantum in se est omnia dirigit in suos
proprios fines sed quia homo habet libertatem arbitrii ideo se ipsum sub fine
frustrare potest

146 / 2o potest dici quod dampnati non sunt simpliciter frustrati
quia in ipsis relucet divina iustitia

147 /Item tales pro solo originali pri
vati gloria habent evidentem contemplationem de multis et eviden
tiorem quam habeurit quicumque philosophus in hac vita et illa contemplatio potest dici
finis naturalis hominis virtuosi ut patet 10 ethicorum

148 Ad 11m negatur minor
ad probationem potest dici quod crisostomus lqouitur de dampnatis adultis qui
summe doleret de amissione beatitudinis non de pueris / et consimiliter
ad confirmationem dicatur

149 Ad 12m posset negari antecedens quia iustitiae originali
correspondebat aliquis gradus gloriae

150 / 2o posset consequentia negari quia licet non
plus formaliter privatio privat quam habitus ponat tamen per modum sequellae
multa toolit privatio quae non ponit formaliter habitus nam privatus o
culis perpetuo privatur sacerdotio et tamen positio non semper ponit nec infert
sacerdotium

151 Ad 33m dicitur quod licet talis non debeat teneri reus quo ad
cruciativam poenitentiam tamen iuste potest teneri reus quo ad poenitentiam prohibitivam L182r
ulterioris promotionis nam caecus natus iuste privatur sacerdotalis
dignitatis tame non potuit vitare nec praevenire suam caecitatem

152
Ad 14m dicitur quod antecedens non est verum de poenam subtractiva alicuius non
naturaliter sed supernaturaliter convenientis maxime cum ille cui subtrahitur non
habet voluntatem difformem voluntati subtrahentis sicut est de pueris

153
Ad ultimum negatur antecedens tum quia deus non concurrit ad actum doloris
cum eis / tum 2o quia conformant voluntatem suam divinae bonitati

154 2o dicunt
quidem quod animae puerorum decedentium cum solo originali non appetunt
beatitudinem sub propria ratione quia ut dicunt non appetunt cognoscunt
eam nec per lumen gloriae nec per lumen fidei sed bene eam appetunt
sub quadem ratione communi talis autem appetituts transiit sine aliqua afflictione
ratione perfectionis quam consequuntur ex naturali contemplatione

155 / 3o dicitur quod dampnati
pro actualibus maxime dolent de amissione beatitudinis quia eorum
voluntas voluntati divinae maxime est difformis parvulis vero sicut invita
praesenti non difformaverunt voluntatem suam divinae voluntati sic in alia
vita non eam non difformant ideo non displicebit eis quidquid deus faciet

156 / Item est notandum quod si quidem decederet cum solo veniali sine gratia puniretur
sensus poena aeterna patet quia non fit remissio nisi in singuine christi
cuius meriti nullus est capax sine gratia

157 Item notandum quod indignitas proveniens
ex originali peccato est alterius rationis ab indignitate actualis mortalis
quia prima est indignitas non spontaneae voluntatis 2a vero procedit
ex voluntate propria

158 Item notandum quod doctores saepe loquuntur exces
sive de poena puerorum contra hereses aliquorum dicentium parvulos naturam
pati poenam propter originale in de est quod magis large loquendo quandoque
dicunt eos puniri poena sensus