Liber 2, Quaestio 9 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | June 08, 2019

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

pg-b2q9

Sources:

L: London, British Museum Royal 10 A I

L182r

1
Utrum quaelibet actualis mortalis ma
litia aequaliter mereatur puniri a divina iustitia

2 / quod non quia
sequeretur quod omnia peccata mortalia essent aequalia consequens est falsum patet
consequentia quia iustitia divina punit peccata secundum proportionem gravitatis eorum

3
2o sequeretur quod divina iustitia puniret aequaliter omnes dampnatos pro peccatis ac
tualibus mortalibus consequens est falsum patet consequentia quia aequaliter merentes praemiari
aequaliter praemiat ergo aequaliter merentes puniri aequaliter punit

4 3o sequeretur
quod proportio et excessus poenarum non sequeretur proportionem et excessum culparum
consequens est falsum quia pro duplo peccato datur dupla poena et patet consequentia quia
divina iustitia non plus punit peccata quam debeant puniri

5 In oppositum arguitur
quia qualibet mortalis actualis malititia meretur puniri infinite extensive
et intensive ergo equaliter patet consequentia quia non magis quam infinite intensive L182v
et extensive quis puniri potest sed antecedens patet quia tantae meretur puniri quan
tae obligatur non peccare

6 prima conclusio licet peccatum mortale actuale inesse
culpae sit intrinsece praecise finitae malitiae tamen quodlibet tale habet infinitam
latitudinem inesse mali inutilis seu ut est demeritorius est infinite
miseriae prima pars probatur quia unum peccatum excedit aliud in gradu et specie

7
Item quolibet mortali dato potest dari gravius quia quilibet finite peccans
vult et conatur agere contra legem dei aeternam / 2a pars probatur quia per
quodlibet tale meretur quilibet perdere bonum infinitum igitur peccanti est infinite
nocivum et inutile

8 / Item pro mortali quis meretur infinitam poenam
extensive et intensive

9 primum corollarium quodlibet mortale actuale est infinite
magis demeritorium quam sit sua intrinseca deformitas seu quam sit malum
voluntarium patet quia quodlibet mortale est infinite demeritorium quantae quis pu
niri meretur pro quolibet mortali tali

10 2m corollarium non penes quantae
poenae qua quis meretur puniri debet peccati gravitas attendi aut pec
cantis malitia metiri patet quia quilibet pro quolibet mortali meretur poena
infinita puniri sed unum mortale est alio gravius ergo

11 3m corollarium non
praecise poenes magnitudinem obiectorum est attenda proportio seu gravitas peccatorum
patet quia tunc quodlibet mortale esset alteri aequale in esse malitiae quod est falsum

12
2a conclusio licet totalis poena deampnati sit tam mala quam culpa eius
est mala et fugibilis tamen nulla culpa mortalis est tantum quantum meretur
puniri punibilis prima pars patet quia culpa est peccanti poena ergo consequentia
bona antecedens patet per augustinum libro confessionum dicentem iusisti domine et
sic est ut omnis inordinatus animus sib ipsi poena sit

13 / Item boetius de
consolatio
prosa 4a
sicut probis probitas est praemium ita in probis inprobitis
est supplicium

14 2a pars probatur quia actuale mortale infinite simpliciter in
tensive meretur puniri et sic potest non puniri cum creatura non sit in
finitae poenae perceptiva

15 primum corollarium sicut non stat aliquem bene merentem
de condigno praemiari sic repugnat aliquem pro peccato acctuali mortali
condigne puniri prima pars patet quia si creatura posset pro actu meritorio
de condigno praemiari vel hoc esset a deo vel a creatura non a deo
tamen quia nulli creaturae obligatur tamen quia meritum est dei donum ergo
potius creaturam obligat deo quam econverso / nec etiam a creatura loquendo
de praemio distincto ab actu tali quia omne praemium a pura creatura
condabile est minus bonum et eligibile quam illud meritum sit bonum et eligibile
2a pars probatur ex 2a parte conclusionis

16 / Item quia meruit adnihilationem et poenam
aeternam sensus simul et sic puniri non potest

17 2m corollarium non stat
aliquem peccare mortaliter et ipsum non puniri actualiter patet quia pecL183r
catum necessario est poena peccantis

18 3m corollarium peccator peiori poena
punit se ipsum immundo quam posset puniri a deo in inferno patet quia
punit se poena culpae et illa est de superiori specie mali ad malum
poenae inflictae ergo

19 3a conclusio licet poena inflicta et mortalis malitia
non sint proprie proportionalia tamen omne actuale mortale punitur secundum latitudinem
suae malitiae a divina iustitia prima pars probatur quia malum culpae et malum
poenae inflictae sunt diversarum specierum ergo quantumcumquoe unum augebitur numquam
erit alteri aequale / confirmatur si poena inflicta et culpa essent proprie
proportionalia sequitur quod posset dari alica poena inflicta peior aliqua certa
culpa mortali patet consequentia quia sit a poena inflicta et b culpa mortalis
et excedat b ipsum a praecise in duplo tunc detur dupla poena ad
a quae sit c tunc quaeritur ante b et c sint aequalia an non si sic igitur
dupla poena ad c erit peior et fugi?or quam b et habetur propositum
si non hoc supposito repugnat quia a exceditur ab ipso b praecise in duplo

20
2a pars conclusionis patet per illud apocalypsis 18o quantum glorificavit se in deliciis
tantum datae illi tormentum et lutum

21 prima corollarium sicut proportio unius
ppoenae sensus ad aliam sequitur proportionem malitiae ad malitiam sic distinctis
speciebus culparum correspondent distinctae species poenarum prima pars probatur quia aliter
sequeretur quod aliqua duo moralia se haberent secundum proportionem duplam et tamen
eorum poenae sensuales non se haberent secundum duplam proportionem in inferno
falsitas huius patet per illud allegatum quantum glorificavit se homo etc /

22
Item per glosam super illud matthaeus in qua mensura messi fueritis etc dicentem
secundum mensuram culpae erit mensura poenae

23 / 2a pars probatur quia si peccata
distincta specie punirentur in inferno poena inflicta eiusdem specie sequitur quod
mendacium tantum ibi puniretur quantum puniatur homicidium patet consequentia
quia si inter illas poenas praecise sit excessus gradualis et non specificus
sit ergo poena homicidii ut 8 et certi mendacii ut 4or tunc
sit aliquod mendacium potest esse duplum ad illud primum mendacium ergo poena
ei correspondens erit dupla sed poena dupla est 8o ergo illi mendacio
correspondet tanta poena sicut homicidio quod est propositum

24 2m corollarium quantumcumque
intendatur poena correspondens peccato mendacii vel adulterii numquam tantum
puniet quantum punit et affligit poena homicidii patet quia sicut homi
cidium est superioris speciei ad mendacium vel adulterium sicut etiam poena
illorum diversarum sunt rationum

25 3m corollarium licet omnia moralia accidentalia
mererint in aequalia moralia inaequaliter puniri prima patet quia quodlibet mortale
de condigno meretur omnem poenam ymaginalem extensivam et intensivam L183v
et non maiorem potest mereri aliud mortale 2a patet quia mortalia pu
niuntur iuste secundum proportionem suae malititiae intrinsece et gravitatis

26 /Item
unum magnum mortale intensius et multiplicius meruit omnem poenam
ymaginabilem quam parvum mortale ergo iuste deus punit unum magis
graviter quam aliud

27 Ex hoc sequitur quod non penes quantitatem poenae meritae
dimissae debet mensurari gravitas intrinseca offentae commissae patet quia deus
cuilibet dampnato relaxat infinitam poenam et tamen nec omnis offensae
sunt eiusdem gravitatis nec aliqua simpliciter est infinite malitiae intrinsecae

28 Ex
hoc sequitur affirmative ad quaestionem respondendum summendo aequaliter id est aequali poena patet
quia omnem poenam possibilem et ymaginabilem quaelibet mortalis culpa actualis
meretur / si tamen li aequaliter determinaret modum merendi et non poenam sic posset
negative responderi quia licet aequalem poenam meruerit fur et homicida tamen in
tensius et multiplicius illam meruit homicida quam fur sicut christus pluries
meruit idem primum tamen tantum meruit in incarnationem sicut in passionem

29 Ex quo
patet duos aequali poena puniri meruisse et tamen illos in aequaliter punitos
esse iustissime

30 Contra primam conclusionem arguitur in quolibet mortali peccato est
una circumstantia infinita peccati naturaliter aggravativa ergo quodlibet actuale mortale
est infinitae malitiae patet consequentia quia ex quo naturaliter et non libere aggravat
sequitur quod tantum aggravat quantum potest et antecedens patet quia deus est circumstantia quodlibet accidentale
mortale aggravans

31 2o in honorare deum est infinite gravius quam regem fran
ciae
in honorare ergo in honorare deum est infinite malitiae probatur antecedens quia
si non sit praecise in duplo gravius sequitur quod contempnere regem erit gravius
vel tam grave peccatum sicut contempnere deum quia unus contemptus regis
poterit esse duplus ad alium vel triplus quo posito habetur propositum

32 3o sic peccatum mortale in infinitum excedit veniale ergo mortale est infinite
malitiae antecedens probatur quia si non sequitur quod aliquod veniale poterit esse mortale
quod implicat

33 4o deus remittit peccanti infinitam poenam debitam
ergo confert sibi infinitum beneficium ergo si peccat committit infinitum
malum patet consequentia quia infinite est ingratus sed infinita ingratitudo est infinitum
peccatum ergo

34 5o aliquid potest scire christum esse deum et velle ipsum occidere ergo
aliquis potest infinito peccato peccare consequentia tenet quia secundum augustinum si aliquis scivisset
christum esse deum et ipsum occidisset peccato maximo et irremissibili peccasset
confirmatur quia si aliquis christum scienter occidisset in infinitum plus peccasset quam si
puram creaturam occidisset ergo

35 6o quodlibet mortale habet infinitas partes
quarum quaelibet est gravior quolibet luorli peccato veniali ergo quodlibet mortale
aequipolet peccatis infinitis venialibus si essent sed infinita venialia
essent infinite malitiae vel infinita malitia ergo

36 7o quaelibet creatura peccans L184r
tam graviter peccat quantum obligatur non peccare sed creatura infinite obli
gatur non peccare ergo maior patet quia solvens obligationem divinam vel
falsans illam peccat ergo solvens maiorem magis peccat et per consequens
solvens infinitam infinite peccat patet tum quia deus infinite obligat
creaturam ad deum non odiendum sed diligendum tum quia in nullo casu
licet creaturae peccare ergo infinite et indispensabiliter obligatur ad
non peccandum

37 Contra 2am conclusionem quilibet dampnatus reddet usque ad
ultimum quandratem et habebit iudicium sine minima sed nullus punitur in
finita poena intensive ergo nullus dampnatus meruit in finitam poe
nam

38 2o sequeretur quod neccessario deus faceret peccanti in infinitum bonum patet consequentia
quia remittere aliquam poenam peccanti est bonum ergo remittere infinitam
est infinitum bonum

39 3o sequitur quod peccator esset potentior ad demerendum
quam deus ad puniendum patet quia creatura meretur infinitam poenam inten
sive et deus non potest peccatum tantum punire quantum meruit puniri

40 5o
sequitur quod deus summe est misericors neccessario et solum iustus finite consequens
est falsum et patet consequentia quia quantitas minime attenditur penes quantitatem poenae
dimissae et quantitas iustitiae penes quantitatem poenae inflictae

41 6o sequitur
quod non plus dimittet uni quam alteri de poena consequens est falsum quia cum
magis peccante et magis minima indigente deus magis miseri
corditer agit

42 Item falsitas patet parabolam christi approbantis responsionem sy
monis dicentis quod ille plus diligere tenetur cui plus dimittitur sed consequentia patet quia omnibus peccantibus dimittit aequalem poenam quia infinitam

43
7o deus praescivit quemlibet dampnatum quantum vult ipsum punire ergo ad
condignum tenet consequentia quia suum velle aequipollet in satisfactione cuilibet poe
nae datae vel dabili et per consequens per finitam poenam quam infligit sa
tisfacit regulae iustitiae ad condignum

44 8o deus sufficienter punit damp
natum ergo ad condignum probatur antecedens quia aliter deus insufficienter aliquod faceret
et non esset sufficiens punitor

45 Contra 3am conclusionem sequeretur quod existens
in purgatorio tantum puniretur uno die pro homicidio quantum existens in
inferno punitur pro furto aeternaliter consequentia patet quia per conclusionem quantumcumque intendatur
poena furti numquam tantum affliget quantum causabit poena homicidii ergo

46
2o nullus idem ignis potest causare dolores diversarum specierum ergo poena in
flictae non differunt specie sicut peccat consequentia tenet quia quodlibet actuale mortale
puniretur poena ignis patet antecedens quia aliter albedo eadem potest causare
diversarum specierum visiones quod non videtur possibile

47 3o peccatum veniale
punietur poena aeterna ignis in moritne cum mortali ergo tenet consequentia
et antecedens patet quia illud veniale numquam remittetur

48 4o contra corollarium nulla
culpa mortalis specie distinguitur ergo ab alia ergo tenet consequentia et antecedens probatur L184v
quia ratio formalis omnium culparum mortalium est eadem sed omnis distinctio est a
forma ergo maior patet quia ratio formalis peccati mortalis actualis eest con
temptus dei seu etiam sic agere vel taliter operari contra legem dei aeternam
et contra rationis dictamen sed hoc est in quolibet actuali morali

49 5o si quodlibet
tale meretur infinitam poenam intensive sequeretur quod omnia mortalia accidentalia
eadem poena deberent puniri ergo ibi non debet esse excessus poenarum
nec specificus nec gradualis aliter iniuste deus puniret dampnatos

50
6o si b peccatum infinite puniretur sequitur quod unum alio non plus puniretur aliter unum infinitum esset duplum ad aliud quod negatur a multis

51 Ad primum negatur consequentia quia licet sit circumstantia infinita tamen finite aggravat
sic deus ipse est obiectum infinitum visionis finitae ad probationem quia deus ut
circumstantia infinita agit de necessitate naturae ergo hoc antecedente admisso negatur
consequentia quia conatus voluntatis est tria principalis aggravans peccatum ideo tantum
finite aggravat

52 / Item sequeretur quod veniale esset infinitae malitiae ea
ratione quia fit contra deum aliter non esset contra praeceptum divinum quod est falsum

53
Ad 2m dicitur quod infinitae gravitatis est contempnere deum non tantum quin plus
et tamen nullum contempnare est gravitatis infinitae quia quodlibet contempnare est finitum

54
/ 2o dicitur quod contempnere deum in casu est minus grave certo contemptu creare
quia quis posset cum intenso conatu regem contempnere et cum multis cir
cumstnatiis malis et deum remisso conatu contempnere et cum circumstantiis
paucioribus malis

55 Ad 3m negatur consequentia quia illae malitiae sunt di
versarum rationum

56 Ad 4m negatur consequentia et ad probationem dicitur quod gravitas peccati
non debet attendi praecise penes quantitatem beneficii sed penes voluntatem iten
sam qua beneficiatus dicitur ingratus

57 / 2o dicitur quod relaxatio poenae non
infinite non est infinitum bonum nec infinitum benficium

58 Ad 5m negatur
consequentia ad anselmum dicitur quod loquimur per modum excessivum et vult dicere
quod multum gravites peccasset et peccatum difficiliter fuisset remissum

59
Ad 6m negatur consequentia 2a quia infinite partes faciunt tantum unum finitum
sicut infinitae partes tantum faciunt unum finitum continuum nam si ratio valeret
similiter probaretur quod quilibet actus meritorius meretur infinite praemiari
et esset meritorius infinite patet quia non pauciores partes sunt in actu bo
no quam mala

60 Ad 7m negatur maior quia licet illa obligatio sit infinita
tamen commitens finitum actum contra infinitam obligationem non infinite peccat sed finite
et ad probationem negatur consequentia quia ad duplum peccatum requiritur uplex
conatus voluntatis

61 Ad primum contra 2am conclusionem dicitur quod debet intelligi
sic id est quodlibet peccatum totaliter non tamen aliquod tantum punietur quantum meruit iuste
et condigne puniri

62 Ad 2m negatur consequentia et cum probatur quia remittere
ergo remittere infinitum gradum poenae privativum et per accidens quia caret C185r
infinito malo poena sibi debite sed non sequitur igitur de illo bono in
finite gaudet

63 posset etiam dici quod deus non relaxat infinitam
poenam quam dampnatus posset recipere quia solum finitam poenam creatura
potest recipere seu percipere

64 Ad 3m posset negari consequentia quia licet deus non
possit poenam omne quam demeruit peccator infligere tamen hoc non provenit
ex in potentia dei omnipotentis sed ex limitatione creatae perceptibilitatis

65 / 2o posset concedi consequens quia posset demereri de se non dicit perfectionem
simpliciter sed imperfectionem ideo non est q inconveniens si creatura plus posset de
mereri quam a deo posset puniri

66 Ad 4m negatur consequentia quia licet non possit
ipsum tantum punire quantum meretur puniri tamen deus sufficienter peccatum
punitive reordinat per quamcumque parvam poenam quam placeret sibi in
fligere

67 Ad 5m negatur consequentia quia tantum est iustus quantum misericors quia
si deus aliter miseretur iustum est ut illi misereatur ideo sumendo ab
solute
iustitiam non contracte negatur consequentia sed si sumatur iustitia
ut praescindit a minima sic potest concedi quod in aliquo apparent maioris
effectus minime quam iustitiae quia maiorem poenam relaxat dampnatis
quod infligat ut patet per magistrum in 4o

68 Ad 6m posset concedi consequens
et cum probatur quia cum magis peccante etc ergo negatur consequentia

69 / 2o potest dici
quod quantitas minime non attenditur penes quantitatem poenae dimisse sed
pones quantitatem poenae inflictae unde pro peccato in duplo minori deus
poenam infligit in duplo minorem ideo potest dici quod deus misericor
dius agit cum eo in duplo quia pro sub duplo peccato non meruit tam
intense omne poenam possibilem et ymaginabilem sicut pro duplo ideo minorem
in duplo infligit

70 Ad 7m negatur consequentia sumendo condignum pro pu
niri tantum quantum meruit puniri ex malitia operis

71 2o pro probatione dicitur
quod licet velle divinum sit aequipollenter satisfactorium pro omni poena debita
tamen illa condignitas vel satisfactio non provenit ex parte peccati poenae vel
peccantis sed ex parte dei illam acceptantis et miserentis

72 Ad 8m
negatur consequentia quia licet puniat quantum iustitia minime dei exigit tamen posset
ipsum ulterius iuste punire si sibi placeret ymmo si non puniret suf
ficienter erraret

73 Ad primam contram 3am conclusionem si proportio poenarum sequitur proportionem
culparum etc dicitur quod existnes in purgatorio habet dolorem alterius speciei
scilicet vermem conscientiae qui secundum diversitatem peccatorum diversificatur in mulis sicut
detestatio unius peccati est alterius speciei a detestatione alterius et ille
dolor est quidem ignis ardens intrinsece mentes dampnatorum

74 /2o
dicitur pro materia quod magis fugibile esset pati 4or gradus poenae sensus
aeternaliter quam infinitam poenam sensus simul si illa esset patet quia
minus fugibile sset pati 4or gradus poenae uno die quam pati L185v
duo per tres dies ratio est quia perceptio mensurae etiam affligit patien
tem et non posset esse quod propter infinitam poenam inflictam apparet
sibi dies infinitus licet sibi appareat maior et longior propter poe
nam graviorem

75 Ad 2m negatur consequentia tamen quia ignis variatur specifice
tamen quia alias poenas multas patiuntur sicut summam frigiditatem
summam siccitatem etc

76 2o posset negari antecedens quia ille ignis est
instrumentum dei ideo mediante concursu vario divinae potentiae potest causare do
lores et calores diversarum rationum sicut communiter dicitur quod eadem gratia
creata inclinat et efficit actus meritorios diversarum rationum / nota
de igne camini trium puerorum qui causatabant et causabat eis
refrigerium / et si inferatur ex hoc quod deus agat continue in
inferno miracula / dicitur quod illud non debet reputari miraculum
quod non fit praeter consuetum modu nec ut raro sed continue nam a
simili posset dici miraculum quod ignis agat in spiritum et tamen omnis
concedunt quod ignis agat in animas et spiritus dampnatos nec dicunt
illud esse miraculum patet ergo quod ignis potest causare tot dolores
quot sunt peccatorum species

77 Ad 3m negatur consequentia quia quod veniale
puniatur sic non est de per se sed ratione mortalis sibi coniuncti

78 / 2o
dicitur quod veniale punietur aeternaliter verme conscientiae alterius rationis et
forte alterius generis a verme mortali correspondente

79 /Item nota quod si
essent infinita venialia sine dei contemptu licet mererentur poenitentiam
infinitam alterius speciei a poena mortalis tamen ??? mererentur adae separationem

80
Ad 4m negatur antecedens et ad probationem quia ratio formalis etc hoc negatur
ad probationem posset dici quod licet contemptus sit in quolibet mortali tamen ille
contemptus non est differentia faciens specificam differentiam inter unum
mortale et aliud sed solum ponit differentiam g?mcam inter veniale
et mortale

81 / 2o diceret thomas de argentina quod licet peccata actualia
mortalia quo ad suum materiale quod est peccans se converti tamen peccata
considerata secundum suum esse formale quod est averti a bono incommunicabili
sic omnia mortalia accidentalia sunt eiusdem speciei et rationis

82 Ad 5m negatur
consequentia quia unum mortale intensius meretur omne poenam ymaginabilem
quam aliud

83 Ad ultimum negatur consequentia quia unum infinitum potest esse duplum ad
aliud infinitum in eadem specie et triplum et quadruplum sicut aeterna poena
unius dampnati ad aeternam poenam alterius