Book III, Question 1

By Peter Gracilis

Edited by Natalie Tsottles

Edition: 2014.05-dev-master | May 21, 2014

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, May 21, 2014

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

pg-b3q1

Book 3, Question 1

1Utrum verbum divinum naturam as sumens donis gratiae informatam possit eciam assumere quamcumque aliam substantiam peccatis deformatam quod non quia si verbum assumpsisset humanam naturam vel in instanti vel in tempore non primum quia talis assumptio est genero et per consequens motus successivus nec in tempore quia secundum magistrum non prius fuit natura assumpta quam organica nec econverso sed subito et simul utrumque fuit ergo

22o nullus angelus est ypothetice/ypostice[?] assumptibilis ergo patet antecedens quia angelus non potest carere propria suppositacione et personalitate

33o si quo esset vera sequeretur quod deus posset peccare et poena aeterna se dignum reddere ymmo posset sibi ipsi exosus esse quae omnia sunt falsa patet consequentia tum quia non est difficilius malum fieri quam malum esse tum quia quia omnis peccator mortalis est dignus aeterna dampnatione cum quia omnis existens in mortali peccato est exosus deo secundum praesentem iusticiam

4In oppositum arguitur deum assumere naturam peccatricem non implicat contradictionem ergo illud est possibile tenet consequentia et antecedens patet et patebit infra

5prima conclusio licet christus sit de spiritu sancto natus et conceptus tamen spiritus sanctus non fuit in christi conceptione vel nativitate pater eius effectus prima pars patet in simbole ecclesiae et per magistrum in 3o

62a pars probatur quia secundum magistrum aegidium doctorem nostrum libro 3o distinctione 4a parte prima quaestione 3a adesse patris secundum carnem primo requiritur quod talis habeat rationem principii activi causaliter 2o quod se habeat respectu secus seminaliter 3o quod assimiles filium in natura specifice aequaliter 4o quod hoc fiat per administrationem naturae substantialiter sed certum est quod haec omnia non conveniunt spiritui sancto respectu christi ergo 2o patet eadem pars per litteram distinctionis 4tae 3ii item per augustinum enchiridion capitulo 36 dicentem christus sic natus est de spiritu sancto quod nullo modo est filius spiritus sancti et eodem libro 4o 3a modo solvit rationem factam quam dictam dicens non quidquid nascitur de aliquo debet dici filius eius et magister ponit extra in littera

7primum corollarium licet verbi conceptio fuerit spiritus sancti istam canea[?] operatio[?] tamen huiusmodi sancti actio non debet dici spiritus sancti activa generatio patet prima pars quia secundum magistrum subit et instanti facta fuit christi organizatione alio animae infusio et tociustotius conpositi a verbo assumptio 2a pars patet per conclusionem quia si verbum spiritus sanctus generasset eius filius dici posset

8 2m corollarium licet christus fuerit conceptus miraculose ac mirabiliter tamen christi generatio L190r />aliquomodo fuit naturaliter seu facta naturaliter prima pars patet quia virgo verbum concepit sine corruptione sine sui vel alterius seminis emissione sine carnali libidine sed cum maxima mentis delectatione cum corporis concepti perfecta organizatione animacione et cum liberi arbitrii usu et plena recta ratione cum conceptu plena et deifica sacrificatione et omnium donorum et bonorum replecionerepletione cum dei personali unione verbi et concepti ypostaticahypostatica inclusione 2a pars corollarii patet quia quamvis ad concipere deum virgo se habuit in potentia obedientali solum tamen ad concipere filium se habuit in potentia passiva naturali confirmatur per ambrosium libro de conceptione verbi dicentem multa enim in hoc misteriomysterio et secundum naturam invenies et supra naturam

93m corollarium licet caro non fuit culpa infecta nec maculata ita nec eadem christi caro in abraham fuit decimata prima pars est magistri distinctione 3a 3ii 2a pars probatur quia illa datio partis decimae significat aliquam imperfectionem ergo cum non fuerit imperfecta nec etiam decimata Item patet per magistrum

104o posset inferri quod sicut christus numquam fuit effectus filius de non filio sic sibi non competit adoptiva passiva filiatio patet prima pars quia aeternaliter christus fuit filius si adoptivus vel dei vel creature non dei secundum augustinum quem allegat magister distinctione 10 3ii nos sumus filii dei gratia nota natura vingenitus autem non gratia sed natura filius est nec creaturae quia tunc sequeretur quod christus non fuisset principium essendi creaturae eum adoptantis in filium Item sequeretur quod creatura eum ad optans in filium non semper fuisset in potestate dei sed illa sunt inconvenientia ergo quaestione patent quia ille sunt duae conditiones requisitae in adoptione ut patet fitzralph?? capitulo de adoptione et institutis capitulo ubi aliae condiciones ponuntur plures

112a conclusio quod sicut quodlibet suppositum divinum quamlibet naturam creatam suppositabilem potest sibi unire suppositionaliter sic aliquomodo creatura potest aliam creaturam suppositare deo concurrente specialiter prima pars probatur quia secundum augustinum in epistola ad volusianum[?] in talibus factis tota ratio facti est potentia facientis sed nomen est quod aequi immense se habet natura divina respectu cuiuslibet suppositionalis creati ad suppositandum ergo patet consequentia quia aliter aliqua ratio facti est in tali perfectio sine potentia facientis

12confirmatur quia deus de facto sustentavit corpus christi in triduo quod tamen fuit irrationale et insensibile igitur posset substentare unum aliud corpus et non magis unum quam aliud ergo

132a pars probatur quia hoc potest aliquo modo creatura quod potest cum deo agente et faciente sed quidquid deus potest a dextra se solo potest causa 2a coagente ut patuit supra ergo confirmatur quia creatura est in potentia obiectiali ipsius dei ut faciat de ipsa quidquid fieri non includit contradictionem nec aliquam culpam ergo

14primum corollarium licet verbum leonis naturam possit sibi unire suppositionaliter tamen illam non potest assumere in unitate personae seu personaliter prima pars patet per quaestionem

152a pars probatur quia quodlibet unibile vel assumptible personaliter est vel potest esse persona sed leo nec est nec esse potest persona ergo maior nota minor patet quia leo non est substantia rationalis individua et cetera L198v ex quo patet quod suppositum se habet in plus quam natura quia omnis persona est suppositum sed non econverso

162m corollarium creaturam pure spiritualem verbo esse unibilem ypostaticehypostatice est theologicam verum seu concedendum theologice patet quia talis natura non solum est suppositionalis sed sic personalis

173m corollarium aliquid potest vere esse persona et vocari quod nec in se est persona nec potest personaliter aliter uniri patet quia si deus assumeret asinum suppositionaliter haec esse vera asinus est deus et per consequens haec asinus est persona cum omnis deus sit persona sed tamen non esset persona inquantum asinus sed inquantum deus

18ex hiis sequitur contra eliphat quod sicut stat naturam creatam verbo suppositionaliter uniri et ipsam ignorare suam unionem naturae seu non percipere sic stat quamlibet personam divinam naturam non beatificabilem suppositionaliter assumere patet totam corollarium per dicta quia si deus uniret sibi ypostaticehypostatice leonis naturam talis natura suppositionaliter unita nec uniretur beatifice nec sciret se esse unitam divinae personae quia irrationalis est

193a conclusio sicut verbum divinum potest naturam peccatricem supposibiliter[?] substentare sic una persona pluries naturas et pluries personae simul unam naturam possunt suppositare prima pars patet quia natura peccatrix est supposita[?] ergo personae divinae suppositionaliter unibilis patet consequentia ex 2a conclusione et antecedens patet quia omnis natura peccatrix est aliquod suppositum 2a pars probatur scilicet quod una persona divina possit plures naturas suppositare simul quia non plus impedit suppositatio primae naturae creatae a suppositatione 2ae quam propria natura a suppositatione primae sed subsistentia proprie naturae non impedit a suppositiatione primae ergo maior nota et minor est catholica

203a pars probatur scilicet quod plures personae simul possunt unam assumere naturam quia unitas assumentis non infert unitatem naturae assumptae ergo pluralitas assumentium neccessario non arguit multiplicationem naturarum assumptarum et per consequens una a pluribus potest assumi antecedens patet per dicta et consequentia patet a simili 2o quia si illud non esset possibile hoc ideo esset quia videretur quod duae personae essent una persona sed hoc non sequitur ad illud ergo quod non sequitur patet quia si pater et filius assumerent eandem naturam humanam in unitate personae adhuc alia esset persona terminans unionem in partem et alia in filio et sicuti essent duae personae eadem humanitate humanatae[?] sic essent duo homines distincti

213o si hoc non esset possibile aut hoc esset ex parte naturae terminabilis aut ex repugnantia personalitatum terminantium quae non compatiuntur se in eodem non primum quia quandoque aliquod subiectum est successive receptivum duarum dispositionum simul reciperet illas si essent inter se compossibiles et se conpaterentur simul nec 2m quia personalitas patris et filii et spiritus sancti sunt in una divina natura simul igitur possunt esse simul in una creata natura et sic potuerunt eandem numero terminare quod est propositum

22primum corollarium sicut stat naturam assumptam ypostaticehypostatice non elevari gratifice sic non tam bonum est ut sic assumi ypostaticehypostatice quam bonum est uniri deo beatifice prima pars patet per conclusionem 2a probatur quia unio beatifica non potest communicari L199r creaturae sine melioratione intrinseca eius sed stat aliquem uniri ypostaticehypostatice et non iustificari nec meliorari ut patet per dicta

232m corollarium sicut stat denominari vocabulis affirmantis cuiuscumque entitatis contentae subesse substantiali non repugnanter se habentis rationi suppositabili patet quia deus potest suppositionaliter assumere naturam tam rationalem quam irrationalem tam bonam quam malam ut patet conclusionem

24pro conclusio/quo[?] nota quod peccare seu peccatorem esse non sunt proprie vocabula affirmativa item non sequitur deus est homo peccator ergo deus est peccator sicut non sequitur tu es albus monachus ergo tu es albus

253m corollarium sicut ratio formalis terminativa adextra ut sic nec est perfectio finita nec infinita sic non exeo quod personalitas divina supereminenter continet omnem personalitatem creatura potest tertiare[?] subsistentiam naturae quae est sibi unibilis[?] vel unita prima pars patet quia si terminare naturam assumptam esset perfectio tunc esset commune tribus divinis personis et quod nulla sine alia terminare posset quod est falsum 2a pars probatur quia alias taliter terminare dicit perfectionem finitam vel infinitam quod est falsum

26notandum tamen quod licet terminare deppendentiam naturae creatae non sit aliquid ad intra est tamen per aliquid quod est ad intra ex quibus omnibus patet pars affirmativa conclusionis[quaestionis?]

27Contra primam conclusionem et eius corollaria arguitur primo sic quis si opus incarnationis christi attribueretur spiritui sancto vel appropriate vel proprie non primum quia secundum damescenum libro primo in hoc opere relucet sapientia potentia iustitia seu bonitas ergo non plus spiritui sancto quam alteri personae debet attribui nec 2m quia secundum augustinum 2o de trinitate capitulo 10 trinitas in hoc opere inseparabiliter fuit operata ergo non plus proprie spiritui sancto quam alteri personae

282o idem est incarnatio filii quod eius missio sed solus pater mittit filium ergo potius debet attribui in carnatio christi patri quam spiritui sancto

293o sequeretur quod motus fieret in instanti patet quia materia existens invenis subito posita fuit in castissima matrice virginis et purissimus sanguis in corpus et membra fuit organizatus

30Contra 2am conclusionem arguitur primo natura irrationalis non est elevabilis ad visionem divine essente intellectibilem ergo nec ad vintatem divine persone tamen consequentia quia maius est habere? vel esse personam divinam in mensa quam talem habere visionem

312o minima creatura non est capax maximi doni ergo creatura non rationalis non est ypotice unibilis tamen consequentiam quia sic uniri ypotice est maximum donum

323o sequitur quod si lapis sic uniretur deo perfectius sibi uniretur quam natura iam unita patet consequentia quia sic quolibet pars lapidis est lapis sic quaelibet pars lapidem esset deus si lapis esset deus et esset persona et suppositum in creatum

334o sequeretur quod deus posset assumere naturam humanam sine quoque acciente[?] consequens est falsum patet consequentia quia nullus[?] est separare ea quae faciunt unum persone sicut est propria suppositatio et ipsam suppositum qui de facto sunt separata in natura assumpta sed falsitas consequentis[?] probatur primo quia sequitur quod deus posset assumere corpus humanam sine quantitate consequens[?] est falsum quia omne corpus humanam est materia organata sed talis organizatio non stat sine quantitate ergo patet consequentia quia quantitas est actuis subesse[?]

342o stat non hominem esse et intellegere sine carnibus et ossibus ergo non stat hominem L199v esse sine quantitate antecedens patet alio necessitate

353o sequitur quod talis homo non esset animal patet gratia quia non esset substantia animata[?] sensibilis cum carent organis per quae sentire posset

36Contra 3am conclusionem omnem agere ad extra est communem talibus[?] personis dies sed substentare naturam assumptam est agere ergo etc

37confirmatur quia minoris efficaciae[?] est conservare a creaturam in esse quam producere de non esse adesse sed filius non potest producere a de non esse adesse sine patre et spiritui sancto ergo nec ipsum conservare aut substentare

383o si persona

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus