Librum III, Quaestio 4

By Peter Gracilis

Edited by Natalie Tsottles

Edition: 2014.01-dev-master | January 27, 2013

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, January 27, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

pg-b3q4

Librum 3, Questio 4

Quaestio

1L211v Utrum spes, fides, caritas, quae ad salutem finaliter requiruntur, a Spiritus Sancti donis ac inter se realiter distinguuntur?

Videtur quod non

Prima ratio

2Quod non quia [1] fides, spes, caritas non requiruntur ad salutem cuiuslibet viatoris, ergo. Antecedens probatur quia, si fides requireretur, hoc esset quia esset virtus et medium merendi. Sed hoc patet falsum, cum sit habitus intellectus et credere actus voluntatis. Tum secundo quia Christus habuit omnes virtutes, non tamen habuit fidem, ergo fides [2] non est virtus.

3Secundo arguitur de spe quia cum spes secundum Boetium sit passio consolativa, sequitur quod non sit virtus ad salutem requisita.

4Tertio probatur de caritate quia caritas non est una virtus, ergo non est virtus. Consequentia tenet per Boetium dicentem, "omne quod est ideo est, quia unum numero est." [a] Antecedens probatur quia cum caritas sit forma omnium virtutum, oportet eam multiplicari secundum multiplicationem omnium virtutum.

Secunda ratio

5Secundo principaliter stat aliquem salvari sine virtute infusa, ergo. Antecedens probatur quia, aliqui invincibiliter Christum et legem ignorantes salvabuntur, et tamen non habent virtutem infusam, ergo. Assumptum patet quia stat homines alicuius sectae facere quidquid faciunt pro Deo et in omnibus credere se obsequium patrare Deo immo omnem genus suppliciorum non solum patienter, immo etiam pati gaudenter propter Deum, ergo dato quod illi male agant tamen videntur excusari propter ignorantiam invincibilem et per consequens cum nullus dampnetur, nisi propter culpam sequitur quod illi salvabuntur.

Tertia ratio

6Tertio, nulla sunt Spiritus Sancti dona, ergo illa non distinguuntur a virtutibus praedictis. Antecedens probatur quia si sic, aut talia essent tot distincti quot sunt dona vel esset unus habitus omnium donorum, sed neutrum potest dari, ergo. Secundo quia autem habitus doni esset habitus caritatis, vel inferior vel superior et perfectior illo. Si est idem, sequitur quod habens caritatem, habet omnia dona, quod est falsum quia puer baptizatus noviter non habet donum scientiae sapientiae consilii. Si perfectior, sequitur quod caritas non est excellentissimum donum Dei, contra Augustinum III De trinitate, capitulo undevicesimo. Nec inferior quia dona sunt super ipsas virtutes.

Ad oppositum

7Ad oppositum est magister in dictis distinctionibus.

Prima conclusio

8Prima conclusio: sicut fides est virtus theologica exclusiva omnis falsitatis, sic [fides] [3] est virtus theologica distincta a virtutibus spei et caritatis.

9Quod fides sit virtus patet per magistrum distinctione vicesima tertia [b] . Secundo probatur ratione quia habitus laudabilis inclinans potentiam ad actum laudabilem et meritorium est virtus. Sed fides est huiusmodi ergo. Maior patet per descriptionem virtutis. Minor patet quia cuius assensus est ad salutem necessarius. Talis de se est laudabilis et meritorius ratione actus concomitantis voluntatis a caritate procedentis.

10Sed quod sit exclusiva omnis falsitatis apparet quia alias Deus deciperet aliquem et eum faceret falso assentire quod est falsum. Confirmatio quia spes non confundit ergo, nec fides fallit aut decipit. Consequentia patet a simili et antecedens est Apostoli. Sed quod spes sit virtus etiam theologica patet quia omnis virtus cuius principale obiectum est bonum divinum est theologica. Sed spes est huiusmodi ergo confirmatur per Gregorium Super Iob, capitulo primo, [c] ubi tres filias ipsius iob dicit significare tres virtutes theologicas scilicet fidem spem et caritatem.

11Sed quod illae sint distinctae inter se patet I ad Corinthios decimo tertio, "nunc autem manent L212r fides spes caritas tria haec, maior autem horum est caritas." [d] Confirmatur quia fides et spes evacuabuntur et non caritas, ergo. Antecedens patet I Corinthios decimo tertio, "cum venerit quod perfectum est tunc evacuabitur quod ex parte est." [e]

Corollaria

Primum Corollarium

12Primum corollarium: licet credere non sit actus meritorius formaliter aut actus voluntatis elicitive tamen credere debite est actus meritorius et actus voluntatis imperative. Prima patet quia credere nec est velle nec nolle nec actus medius voluntatis. Secunda probatur ex probatione primae partis quia cum voluntas imperat propter Deum et ex caritate actum credendi, tunc homo credendo meretur.

Secundum Corollarium

13Secundum corollarium: sicut nulla fides est virtus aut meritoria nisi fides formata, sic fides dirigit mentem solum infallibiliter in fidei obiecta. Prima pars probatur quia si non, sequitur quod quis lege stante posset mereri praemium aeternum sine caritate, quod est falsum. Patet consequentia quia stat aliquem habere fidem sine caritate. Secunda patet quia si aliter quam infallibiliter fides dirigeret in obiecta fidei sequeretur, quod fidei posset subesse falsum quod repugnat conclusioni.

Tertium Corollarium

14Tertiam corollarium: licet non stet fidei infusae subesse falsum seu fallere aut falli, tamen ex fide acquisita viator potest falso assentire et decipi. Prima pars patet per dicta. Secunda patet de haereticis qui multa falsa credunt et pertinaciter defendunt.

Ex dictis sequitur primo

15Ex dictis, primo sequitur quod non secundum identitatem materialem obiectorum debet sumi identitas virtutum seu habituum creatoris. Patet quia tunc praedictae virtutes non essent distinctae, quod repugnat dictis. Et patet consequentia quia eadem est materialis identitas illarum virtutum, scilicet Deus in quem tendit fides sub ratione veri, ardui spes, et caritas sub ratione diligibilis boni sed per formalem identitatem virtutum intellegitur ratio formalis ipsarum.

Ex dictis sequitur secundo

16Secundo, sequitur quod licet spes sit virtus a fide formaliter differens, tamen seclusa hoc non est auctoritate vel autentice, notum et evidens. Prima patet per dicta. Secunda probatur a Scoto distinctione 36, tertii, ubi solvit rationes Gavandensi oppositum tenentis.

Ex dictis sequitur tertio

17Tertio, sequitur quod spes non est homini naturaliter innata, cum sit qualitas mentis a Deo gratuite infusa. Patet.

Secunda conclusio

18Secunda conclusio: licet sine virtutibus spe et caritate, quis possit licite sperare salvari finaliter. Tamen sine praedictis virtutibus lege stante, nullus posset mereri, seu proficere salubriter. Prima pars patet quia aliter sequeretur quod quilibet existens extra gratiam deberet desperare de salute aeterna, consequens est falsum. Secunda pars probatur per illud apostoli I ad Corinthios decimo tertio, "si linguis hominum loquar et angelorum caritatem, autem non habeam nihil mihi prodest." [f]

19Confirmatur de virtute spei quia secundum Magistrum in hiis distinctionibus, virtutes morales sunt sic connexae quod qui unam habet, omnes habet. Igitur cum nullus viator possit proficere sine caritate, sequitur quod nullus proficere poterit sine virtute spei.

Corollaria

Primum Corollarium

20Primum corollarium: licet carens virtute et gratia possit licite sperare aeternam salutem, tamen nullus sine gratia et virtute debet sperare aeternam salutem seu beatitudinem. Prima pars est in sensu diviso, sicut prima pars conclusionis, quae patet de se.

21L212v Secunda pars probatur quia talis expectatio non foret spes sed praesumptio quae non est alicui licita, secundum quod dicit Magister 26 distinctione tertii, nam dicit quod, "sine meritis beatitudinem sperare non spes sed praesumptio dici potest." [g]

22Confirmatur quia tunc infidelis durante infidelitate licite et ordinate expectaret aeternam salutem, quod est falsum. Consequentia patet quia eadem est ratio utrobique.

Secundum Corollarium

23Secundum corollarium: licet non omnis vera apprehensio fidei sit meritoria praemii aeterni, tamen sine vera apprehensione obiecti Catholicae fidei non est in viatore ratio merendi. Prima pars patet quia fides informis non est meritoria gloriae cum stet sine caritate. Secunda patet quia "sine fide impossibile est placere Deo." [h] Confirmatur quia ratio merendi non stat sine caritate, ergo non stat sine fide infusa formata. Tenet consequentia quia illae virtutes sunt connexae.

Tertium Corollarium

24Tertium corollarium: licet caritas sit virtus distincta omnem aliam excedens perfectionaliter, tamen inclinative, instrumentaliter, effective, causaliter ipsa potest dici omnis virtus universaliter. Prima pars patet per dicta, maxime ex deductione Apostoli [I] Ad Corinthios 13. Sed quod omnem aliam virtutem excedat patet per illud Matthaeum [22], "hoc est primum et principale mandatum," [i] scilicet, diliges, ergo virtus unde procedit seu habitus sibi correspondens sibi est perfectissimus. Confirmatur per Augustinum decimo quinto De trinitate capitulo decimo octavo [j] dicentem quod nullum Dei donum est caritate excellentius. Item dicit Apostolus, "maior autem horum est caritas." [k]

25Sed quod caritas causaliter et motive potest dici quaelibet virtus patet per Beatum Augustinum in De laude caritatis, dicentem "ille servat totum quod continetur in divinis sermonibus qui servat caritatem in omnibus." [l] Item Gregorius, "quidquid praecipitur in sola caritate solidatur," [m] et sequitur "praecepta dominica multa sunt et unum" etc. Item ad hoc est Apostoli deducitur [I] Ad corinthios decimo tertio, ubi enumerat omnes effectus virtutum omnium tam affirmativos quam negativos et ostendit illos procedere a caritate, dicens "caritas patiens est benigna est" [n] etc., et sequitur "omnia credit omnia sperat" [o] etc.

Tertia conclusio

26Tertia conclusio: sicut natura rationalis in suo caritativo 'diligere' de necessitate salutis tenetur ad ordinem statutum, sic dona Spiritus Sancti secundum esse materiale sunt habitus infusi ipsarum virtutum. Prima patet per Magistrum distinctione 29 tertii, capitulo primo [p] ubi ponit ordinem diligendorum. Consequenter namque ordinis ignorata conturbat meritorum formam et qui praepostere agit, peccat, ergo. Vide ibi dictum Augustini allegatum. [q] Secunda pars probatur quia, si dona Spiritus Sancti essent habitus infusi [in]distincti, tunc caritas non esset maximum omnium donorum cuius oppositum patuit supra.

Corollaria

Primum corollarium

27Primum corollarium: Deus, per suum valorem et bonitatem immensam, simpliciter quodlibet rationalem naturam obligat ad diligendum eum super omnia aequalem. Patet quia infinite et immense. Confirmatio: quia aliter deus non esset infinite plus diligendus quam proximus quod est falsum.

Secundum corollarium

28Secundum corollarium: sicut non quilibet quamlibet tenetur diligere sic incompabiliter debet suum bonum spirituale plus quam proximi appetere. Prima pars patet quia aliter non esset ordo diligendorum in caritate. Secunda pars probatur quia quilibet debet L213r in infinitum plus suum malum fugere quam cuiuscumque alterius.

29Ex quo patet etiam quod nullus debet peccare venialiter ne proximus peccet mortaliter. Patet sicut praecedens quia infinite plus teneor fugere in me peccatum quam in alio.

Tertium corollarium

30Tertium corollarium: licet nullus viator teneatur alium diligere sibi vel alteri inimicum esse, tamen ex lege divina tenetur quilibet viator inimicum diligere et salutem sibi optando prodesse. Prima patet quia non teneor proximum diligere ad suum malum culpae, ergo non teneor diligere aliter inimicum esse. Secunda patet in epistolis et evangeliis in multis locis ubi dilectio inimici praecipitur. Tertia patet quia quilibet affectiva benivolentia tenetur inimico optare salutem.

Subcorollaria ex secunda parte

31Ex secunda parte tertiae conclusionis, possunt aliqua subcorollaria inferri.

32Primum: licet dona secundum eorum esse materiale sint habitus virtutum infusi tamen secundum esse formale non sunt nisi speciales motiones Spiritus Sancti. Prima pars patet dicta in conclusione. Secunda pars probatur quia aliqualis est differentia virtutum et donorum, et illa non est in eorum esse habituali et materiali, ergo, in eorum esse formali. Sed non potest hoc reduci in agens creatum, ergo reducendum est in increatum. Oppositum huius ponit thomas de argentina distinctione 34, tertii.

33Secundum: quamvis dona et beatitudines non sint habitus a virtutibus distincti, tamen modi eorum agendi secundum rationes eorum formales possunt esse diversi. Prima pars patet per dicta: eadem est ratio de donis et beatitudinibus quia, secundum multos, beatitudines ponuntur tantum in actu non in habitu. Secunda pars probatur quia secundum diversas rationes formales causarum sequi possunt diversi modi causales seu causandi.

34Tertium: licet dona Spiritus Sancti a virtutibus non distinguuntur, tamen modo perfectiori, mentes fidelium, secundum rationem formalem donorum quam virtutum elevantur. Prima patet per dicta. Secunda patet quia perfectior motio est assistentia Spiritus Sanci, quae donis communicatur, ergo.

35Quartam: licet Spiritus Sancti dona, secundum eodem esse materiale et habituale, specifice sint distincta, tamen in substantia rationali caritate informata huiusmodi dona unitive sunt connexa. Prima pars patet quia virtutes inter se sunt distinctae, ergo etiam dona sunt distincta. Secundam partem ponit expresse Gregorius primo moralium, tractans illud Iob primo "ibam filii eius et faciebant convivia per domos unusquisque in domo sua." [r]

Responsio quaestionis

36Ex his omnibus sequitur quaestionis responsio, scilicet pars affirmativa. Prima patet quia nullus salvabitur sine illis de lege Dei ordinata. Secunda pars patet per dicta quomodo et quomodo non distinguuntur.

Contra primam conclusionem

Primo

37Contra primam conclusionem arguitur lumini prophetico potest subesse falsum, ergo. Patet consequentia quia lumen propheticum est clarius et perfectius lumine fidei. Antecedens patet de propheta dicente Regi Ezechiae, "dispone domui tuae quia morieris et non vives," [s] et tamen post vixit annis 15. Item iona "adhuc 40 dies et ninive subvertetur," [t] et tamen civitas non fuit subversa, ergo.

Secundo

38Secundo, quia aliquis fidelis existens tempore conceptionis Christi, post horam incarnationis credidit ipsum incarnandum et hoc eadem fide qua credidit ipsum incarnandum antequam esset incarnatus quia vera L213v ipsum latuit momentum incarnationis hoc posito talis falsum credidit, ergo.

Tertio

39Tertio, actui latriae quam fides imperat potest subesse falsum, ergo, fidei consequentia bona. Patet antecedens quia fidelis potest adorare hostiam non sacratam ipsam credens consecratam.

Quarto

40Quarto, sequeretur quod Christus neccessario fuisset incarnatus, passus, etc. Consequens est falsum, ergo. Patet consequentia quia Abraham credidit fide infusa per Christi passionem humani, genus liberandum, ergo. Si eius fidei non potuit subesse falsum sequitur propositum et sic de quolibet futuro credito posset argui.

Quinto

41Quinto, non plus repugnat fidei apparens et non existens bonum quam caritati sed ex caritate potest diligi apparens et non existens bonum sicut patet de hypocrita qui diligitur quia apparet bonus et intrinsece est malus.

Contra secundum conclusionem

Primo

42Contra tertium corollarium conclusionis secundae, arguitur primo sic quia una pars alteri videtur repugnare quod patet qui, modus et ratio agendi sequitur modum et rationem essendi, ergo. Si caritas est una distincta virtus sequitur, quod ipsa non est effectiva omnis virtus causaliter.

Secundo

43Secundo, credere est aeque bonum vel melius quam diligere, ergo caritas non excedit fidem, sed fides ipsam. Antecedens patet per illud Ad hebraeos undecimo, "sancti per fidem vicerunt regna." [u] Item prima Iohannis quinto, "qui credit quoniam Christus est filius Dei, ex Deo natus est," [v] et ibidem, "omne quod natum est ex Deo vincit mundum," [w] etc. Item Iohannis primo, "dedit eis potestatem filios Dei fieri hiis qui credunt," [x] etc. Item Apostolus, "iustus ex fide vivit," [y] item Lucae septimo, "fides tua te salvum fecit." [z] Item ad Romanos quinto, "iustificati ex fide," [aa] ex quibus sequitur quod fides perfectior est caritate.

Tertio

44Tertio, contra dictam sunt rationes principales in pede quaestionis.

Contra tertiam conclusionem

Primo contra primam partem tertiae conclusionis

45Contra primam partem tertiae conclusionis: homo non tenetur ordinem servare in diligendo, ergo. Antecedens probatur quia ex vi Domini praecepti, homo tenetur quamlibet aequaliter diligere. Probatio: quia homo tenetur diligere quamlibet proximum sicut se ipsum, sed quilibet est aequaliter proximus, ergo.

Secundo

46Secundo: per Bernardus libro De diligendo Deo dicentem, "amor nescit gradum, dignitatem non desiderat," [ab] sed si amor nescit gradum, nullus ordo erit in amore.

Tertio

47Tertio: sic se habet fides ad credibilia, sic caritas ad diligibilia, sed omne fidei aequaliter credendum est, ergo omne diligendum caritate aequaliter diligitur. Maior et minor patent.

Quarto

48Quarto: secundum Philosophum amator sui vituperandus est, ergo homo non tenetur se plus quam omne aliud adeo diligere.

Quinto

49Quinto probatur quod non debeamus diligere inimicum quia, si sicut aut foret magis meritorium diligere amicum vel inimicum, non amicum, quia virtus est circa difficile et ethnici amicos diligunt nec inimicum quia tunc foret magis demeritorium odire inimicum quam amicum, quod est falsum. Patet consequentia quia quam unum oppositorum est diligendum et bonum tam alterum est fugiendum et malum.

50Ad primum negatur antecedens ad probationem dicitur quod propheta dicens regere moriturum loquebatur secundum cursum naturae secundum dispositionem quam vidit in lumine prophetico, nec ars nec natura posset ipsum liberare a morte et hoc eciam ex parte dei revelantis ipsi regi denuntiavit vicem cum postea propheta L214r praenunciavit ei vitam prolongatam annis quindecimus hoc fuit de divina potentia non secundum naturalem influentiam et ideo utrumque dictum fuit verum suo modo. Item Hezechiae fuit mortuus peccatis ut viveret vita iustitiae similiter de Iona dicitur quod prophetia sua fuit condicionalis saltim conditione sub intellecta scilicet, si ninivitae manent in suis peccatis civitas subverteretur et quia condicio non fuit impleta, ideo prophetia non fuit falsa. Secundo posset dici quod civitas fuit subversa moraliter et spiritualiter non subversione minoris sed peccatoris quia scilicet per puniam habitantes fuerunt conversi a peccatis et sic de versione illud fuit impletum.

51Ad secundum dicitur quod tam in veteri quam in novo testamento credere in liberatorem fuit actus fidei, sed credere Christum venturum vel venisse non erat actus fidei in veteri testamento quia nullus credulitatem suam tenebatur, ad hoc determinare scilicet ad certam horam vel tempus nisi hoc eis fuisset revelatum mediate vel immediate sed in novo testamento specialiter tenemur credere eum iam venisse propter scripturas hoc asserentes et propter ecclesiae determinacionem et auctoritatem huiusmodi scripturas approbantem.

52Ad tertium negatur antecedens ad probacionem de adorante hostiam. Dictum fuit prius primo quod fides imperat adoracionem illam condicionaliter puta si hostia sit consecrata ita quod actui latriae ut a fide est imperatus, numquam potest subesse falsum sicut dicit Thomas de Argentia. Secundo dicit Hugolinus quod cermiomen exteriores bene terminatur ad rem visam sed adoratio interior semper dirigitur ad ipsum deum non ad hoc. Quod videtur ideo dato quod non sit fictam consecratio tamen cor non errat nec fides fallit.

53Ad quartum dicit Thomas de Argentina quod reducendo Christi passionem ad legem Dei ordinatam. Fuit necessarium Christum pati et incarnari. Ideo fidei Abrahae potuit subesse falsum quia talis fides Abrahae non fuit de materia liberationis ut reducitur in Dei potentiam absolutam, sed eciam ut reducitur inordinatam. Sed illud non videtur vallere quia secundum ipsum non fuit Christum pati necessarium de absoluta Dei potentia, ergo. Sequitur quod fidei Abrahae potuit subesse falsum de potentia absoluta Dei, quod videtur falsum. Ideo aliter respondetur negando consequentiam rationis et ad probationem quia potuit aliter esse, etc. Hic dicitur dicendo quod si sint revelatio vel potuit aliter esse quam verba revelationis significabant ad mentem recipientis vel aliter quam significabant ad mentem revelantis primo modo adhuc dupliciter quia vel recipiebat verba revelationis sicut debebat vel non sed sicut volebat. Primo modo secundae distinctionis et secundo modo primae distinctionis impossibile est aliter evenire quam fuit a deo revelatum, quia non potuit aliter esse quam verba revelationis significabat ad modum revelantis et si ille cui fit revelatio capit verba sicut debet non potest aliter esse. Sed secundo modo secundae distinctionis tunc potest aliter esse et tunc error non procedit ex fide infusa sed acquisita elicita et temaria.

54Ad quintum negatur maior quia in dilectione innitimur directioni nostrae cogitationis quae est lumen et directorium fallibile sed in fide infusa innitimur directioni divino L214v et lumini increato principaliter motivo et ideo non est similem.

Responsio ad obiectionem contra secundam conclusionem

55Secundo potest negari minor quia caritas infusa non diligit nisi quod debet, sed si homo errat in diligendo hoc non provenit ex caritate infusa, sed ex habitu in nato naturali vel ex caritate sponte elicita affectionali, nam caritas vera non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi nec agit per peram.

56Tertio licet hypocrita sit dilectus et homo fictus sit nec ut sic est diligendus tamen ut caritative diligitur. Non est quidam fictum, sed creatura bona seu existens bonum.

57Pro ista materia fidei nota Thomas de Argentina 24 distinctione tertii articulo tertio ubi ponit triplex simbolum quod legitur in ecclesia. Primum est apostolorum quia ab eis compositum secundum dicitur nicenum quia in consilio niceno compositum fuit. Tertium est athanasii quia ipsum composuit contra haereticos primum dicitur in prima et complecto modo secundum dicitur in missa, tertium dicitur de marie tamen devorsimodo secundum diversos usus et ponit ibi rationes.

58Item vide quia primo sunt duodecim articuli primum dicit Petrus scilicet credo in deum patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae. Secundum Iohannes et in Ihesum Christum filius eius unicum dominum nostrum. Tertium iacobus zebedei qui conceptus est de spiritu sancto natusto ex materia virgine. Quartum andreas passus sub poncio pillato. Quintum philippus descendit ad inferna. Sextum Thomas tertia die resurrexit a mortuis. Setimum Bartholomeus ascendit ad caelos sedet ad dexteram patris. Octavum Mathaeus inde venturus iudicare vivos et mortuos. Novum Iacobus Alphae credo in spiritum sanctum. Decimum sanctam ecclesiam catholicam sanctorum communionem Iudas. Undecimum remissionem peccatorem. Duodecimum carnis resurrectionem vitam aeternam, amen.

59Ad primam responsionem in pede conclusionis dicitur ut supra quod licet credere non sit actus voluntatis elicitive est tamen ab ea imperative. Ideo dicit Augustinus cetera potest homo nolens credere vero non nisi volens.

60Ad aliud dicit Thomas de Argentina quod Christus habuit fidem secundum habitum sed non secundum actum. Secundo potest dici quod Christus non habuit fidem nec omnes virtutes formaliter sed supereminentur et superaequivalenter. Quarto posset dici quod fides et scientia non repugnant sed possunt simul stare in eodem respectu eiusdem. Quarto posset dici quod Christus habuit veram scientiam et scivit omnia quae vidit in verbo scientia infusa ut comprehensor sed tamen habuit fidem et credidit multa secundum habitum experialem et acquisitum ut supra patuit declaratum.

61Ad primum contra corollarium tertium secundae conclusionis dicitur quod ratio agendi caritatis potest sumi dupliciter uno modo elicitive, alio modo imperative. Primo modo caritas habet unicum et singularem modum agendi sicut essendi. Sed secundo modo non immo generale ut dictum est.

62Ad secundum negatur antecedens sumptam credere cum exclusione dilectionis ad auctoritates quae videntur oppositum sonare dicitur quod loquuntur de fide formata caritate seu informata per caritatem et non de fide simpliciter.

63Ad secundum argumentum principale conclusionis quod videtur facere contra dicta in secunda conclusione. Negatur antecedens et cum probatur quia aliqui invincibiliter, etc. Dicitur primo quod si tales infideles facerent quod in se est illuminarentur a deo et virtutes eis infunderentur L215r et ideo tales non ignorant Christum ininvincibiliter et quando dicitur quod omem genus tormenti, etc. Dicitur quod illi stante eorum infidelitate non faciunt aliquid propter deum unde potest dici quod si facerent talia propter deum superficialiter aestimative optando non tamen libere affective taliter vere virtuose sicut debent opera sua in deum dirigenda.

64Ex his patet quod alterius legis quam nostrae sectatores non possunt facere quae agunt finaliter propter deum principaliter, nam extra De summa trinitate et fide catholica capitulo firmiter dicitur quod extra Romanam ecclesiam nulla est vita salutis et per consequens nec habitus vere virtutis. Et ideo cum deus dat talibus salutem dat eis ecclesiae unionem et virtutum infusionem.

Responsio ad obiectionem contra tertiam conclusionem

65Ad primum contra tertiam conclusionem, negatur antecedens ad probationem quia ex vi praecepti, etc. Dicitur quod li sicut est nova similitudinis non aequaliter.

66Ad secundum quod est dictum Bernardi dicitur quod gradum in amore scire potest esse dupliciter uno modo inter diligibile et diligibile, alio modo inter diligens et dilectum. Primo modo amor considerat dignitatem et ponit gradum et ordinem quia magis bonum magis notum sibi diligit magis. Sed secundo modo non ponit gradum quia amor non sit amatorem sui ipsius sed amati secundum Hugo de arra animae immo transformat amantem in amatum secundum Dionysium De divinis nominibus. Ideo dicit Tullius amor aut parem concipit aut facit.

67Ad tertium dico ad amorem quod non est similem de fide et caritate, quia ratio credendi est veritas fidei perscripturam revelata et annuntiata. Ideo aequaliter sunt credenda, sed ratio diligendi est bonitas vel ut in se plena vel in aliis participata et quia talis participatio non est aequalis. Ideo talia diligibilia non sunt aequaliter diligenda.

68Ad quartum dicitur quod quilibet se moderate diligens et ordinante est commandandus sed vituperabile est habere in moderatum amorem sui et sic ipsemet Aristoteles se exponit.

69Ad quintum communiter dicitur quod ceteris paribus melior est dilectio inimici quam amici. Secundo potest dici quod ad hoc quod dilectio inimici sit magis meritoria quam amici non requiritur quod actus sit aeque intensus intentionem individui in specie sed sufficit maior intensio spei in genere.

70Ad rationem in pede conclusionis factam patet per dictam solutio circa tertiam conclusionem et sic finitur tertius liber.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus