Liber IV, Quaestio 2 [London Transcription]

Diplomatic Transcription

By Peter Gracilis

Edited by: Kjerstin Burdiek, Jeffrey C. Wittk

Edition: 2015.04 | February 19, 2015

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, February 19, 2015

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

pg-b4q2

1 227r
de sacramento eukarista queritur
Utrum sub speciebus panis et vini
visibilibus realiter existat verum corpus christi cum suis dimensionibus
quod non quia hoc esset per conversionem panis et vini in corpus christi
sed talis conversio est impossibilis quod per quia facta tali conversione queritur autem manet
panis aut non si primum ergo non est conversis nec transubstantiatur si secundum sequitur
quod panis est adnihilatus quod est falsum patet consequentia si enim aliquid fuit panis
et modo nihil est panis nec materia nec forma panis sequitur propositum quia non posset
dici corruptus nisi alia generaretur in materia

2 2o corpus christi non
existit realiter sub illis speciebus ergo etc antecedens probatur quia vel illae species in
essent suis substantiis aut non si sic sequitur quod corpus christi simul esset cum
substantia panis in sacramento quod est falsum si non sequitur quod ex illis non posset
generari substantia nerviis quod est falsum pro experientiam patet consequentia quia de solis accidentibus
sine substantia materiae non potest generari substantia

3 3o dimensiones corporis christi non
sunt sub speciebus panis et vini probatur quia tunc corpus christi dimensionaliter
et quantitative esset in sacramento et sic non totum corpus esset in tota hostia et in
qualibet parte hostiae quod videtur falsum

4 In oppositam dimensiones corporis
christi si non essent sub speciebus panis et vini sequeretur quod christi verum corpus
non esset sub sacramento consequens est haereticum consequentia probatur quia verum corpus christi
constat ex tribus dimensionibus sicut quodlibet aliud corpus ut patet primo caeli capitulo primo

5 Prima conclusio licet deus quodlibet creatum transubstantiare possit in aliud et nihil in deum
tamen panem sine sui totali adnihilatione in corpus christi est verum converti
prima pars probatur quia quodlibet creatum est divine potentiae obiectaliter subiectam ergo deus potest quodlibet
tale in aliud convertere patet consequentia quia illud non est repugnans aut impossibile

6 2o
aeque facile est deo creaturam transubstantiare in aliam sicut creare vel adnihilare
2a pars probatur quia si sic sequeretur quod deus posset transubstantiari in aliud quod est falsum patet consequentia
quia in transubstantione quidquid potest esse terminus aquo potest esse terminus ad quem et econverso

7L227v
3a pars probatur quia si panis adnihilaretur sequeretur quod terminus transubstantionis panis esset
purus nihil consequens est falsum quia eius terminus est verum christi corpus

8 Primum corollarium quod
conversio panis qua christi corpus transubstantiatur nec active nec ex vi sacramenti ad
essentiam divinam terminatur patet quia panis transubstantiatur in id ad quod terminatur sed panis
non potest in deum transubstantiari ergo nec conversio ad eum terminari

9 2m corollarium licet
talis conversio non terminetur ad deitatem nihil animam christi convertibiliter seu conversive
tamen terminatur ad illa in se parabiliter concomitantur seu illationem prima pars patet
dicta secunda pars probatur quia nullibi est corpus christi consequentia sit animatum ergo nullibi
est consequentia ibi sit eius anima et similiter de deitate et sanguine eius est dicendum quia
ibi deitas est per concomitantiam sed sanguis est sub speciebus vini per
realem transubstantionem

10 3m corollarium licet deus plus creaturis quam una alteri
posset intimari non tamen potest deus in aliquam creaturam converti et transubstantiari
prima patet quia deus potest creature illabi et nulla creatura tanta unione
sicut est illapsus potest creature uniri extremis remanentibus ergo / 2a pars probatur quia
minus esset inpossibile creaturam converti in deum et transubstantiari quod deus in creaturam
sed primum esset simpliciter inpossibile ergo et secundam.

11 Ex dictis posset inferri primo quod non
plus homini est eligibile transubstantiari in angelum bonum quam transubstantiari in asinam
vel in aliquod aliud brutum patet quia aequaliter utrobique ipse homo desinit esse
et per consequens non maius bonum sequitur ex uno quam ex alio.

12 2o sequitur ex hoc quod
si panis esset intellectivus qui convertatur in corpus christi magis de
beret de sua conversione dolere quam gaudere quia nullum bonum consequitur
sibi sed malum quia privatur suo esse.

13 3o sequitur quod eligibilius esset converti in
christum mentaliter quam in corpus eius transubstantiari essentialiter patet si tamen converti in
corpus eius sit aliquo modo eligibile primapatet corollarium quia ex prima conversione magna
sequitur utilitas ipsi converso / sed ex 2a non nec aliquod bonum positive sequitur quia
desinit esse posset tamen sequi aliquod bonum per accidens sicut est evasio
penae sicut dicitur quod minus malum est adnihilari quam perpetuo dampnari etsic
forte dampnati vellent converti in lapidem ne sentirentur tormenta

14 4o sequitur quod stat rem praesentem veriti infra substantialiter in rem praeteritam aut futuram patet de
uxore loth quae sunt converta in rem non existentem ante eius conversionem futuram
sui statuam salis / rem patet de virga moysi conversa in colubre qui colu
ber ante eius conversionem fuit futurus et non fugat sed quod in praeteritam patet de
conversione colubri in virgam tunc non existentem sed praeteritam

15 homo sequitur sed res
quae fuit in instanti a possit fuisse res quae unquam fuit in a instanti tamen res quae
fuit in a instanti unquam fuisse in a instanti implicat genera contradictionem prima patet quia
si homo lignum existens convertitur in lapidem qui unquam fuit in aliquo instanti praeter
ito 2a patet quia praeteritam unquam fuisse implicat

16 5o sequitur quod licet res quae
non est perpetue praeterita possit si praeterita tamen non praeteritam fuisse praeteritam implicat L228r
contradictionem patet per dicta Et non quod aliquod est veriti substantialiter in aliquod et aliquod
transubstantiari in aliud nam omnis transubstantio est substantialis versio sed non econtra
unde rem transubstantiari est essentialiter et materialiter mutari reali mutatione
quam defuit res esse suam sequit et quodlibet sui essentiali interminarum cum terminus ad quod
est aliquod quod actualiter praefuit / sed substantialis versio non super praesupponit terminum ad
quam praefuisse

17 2a conclusio licet consecratione facta accidentia maneant sive
subiecto tamen illa accidentia sunt accidentia et passiva ac si subiecto inhaereret proprio
prima patet quia si sic vel talem subiectum est substantia panis et vini vel corporis
christi sed nullum horum est dicendum ergo non primum nec 2m quia facta consecratione
non manet substantia panis nec vini / nec 3m quia corpus chrisit non est in
sacrmento quantitative nec modo quantitativo ergo non potest esse subiectum talium accidnetium
quae in sacramento apparent modo quantitativo et extenso / nec etiam illa accidentia
sunt in aere propinqo quia aer propter sui raritatem non posset esse subiectum coloris
asperitatis et duritiei et multorum accidentium in bene dicto sacramento existentium
haec pars et patet per magistrum distinctione 12 4ti / Item per ecclesiam unde cavit accidentia
etiam sine subiecto existunt ut fides locum habeat 2a pars probatur natura altitudo
ibi existens agit in visum dulcedo in gustum gravitas in tactum
et sic de aliis sed quod sint passiva quia aequae congelantur vel tale
fiunt post consecrationem sicut ante

18 primum corollarium licet deus quodlibet accidens
absolutum possit facere existere existere sine inhaerentia actuali tamen non
stat deum facere accidens sine inhaerentia habituali vel aptitudinali
/ prima patet quia sicut facit de accidentibus sacramenti sic posset de aliis abso
lutis

19 / 2o quia omnem entitatem distinctam ab alia deus potest sine tali conservare quae non est pars eius nec dat sibi formale esse sed sic est de ipso accidente
absoluto ergo

20 2m corollarium quod non quamlibet indigentiam rei indigentis
extrinsece potest deus se ipso supplere perfecte et libere patet quia sequitur quod
deus posset supplere inhaerentiam aptitudinalem accidentis quod est falsum et patet
consequentia quia talis inhaerentia est quaedam indigentia accidentis existentis //

21
3m corollarium quod non totum accidentis esse est formaliter et actualiter subiecto
inesse

22 Ex dictis sequitur primo quod accidentia non habent activitatem ex eo
praecise quod inhaerenter sunt convincta subiecto vel materiae patet quia tunc cum essent
a subiecto separata vel a materia non haberent actionem quod per dicta patet falsum

23
2o sequitur quod absque requisitione cuiuscumque materiae agens creatum potest
formam substantialem corrumpere in passum patet quia in hoc sacramento accidentiam
sunt sine materia et tamen agens naturale potest ipsa corrumpere et formam aliam
inducere ergo

24 3o sequitur quod sicut accidentia huiusmodi sacramenti vere possunt agere et
corrumpi ita ex ipsis potest vere substantia generari patet quia possunt corrumpi ergo
aliquid ibi potest generari et non solum accidens ergo substantia / Item nutrire possunt L228-v
et satiare famelicum

25 4o videtur sequi quod deus sua activitate in
finita potest facere esse materiam sine forma patet quia sicut suplet manu
tenentiam accidentium causalem sine subiecto sic posset conservare materiam sine
forma danda sibi perfectius esse quam det forma sibi propria ergo

26
3a conclusio licet corpus christi contineatur realiter sub speciebus panis et vini conti
nentia praesentiali tamen localiter ac commensurative ipsum esse sub illis speciebus
non est ponendum nec modo dimensionali prima patet quia post consecrationem
corpus christi est realiter praesens infra ambitum quantitatis panis conversi in
corpus christi igitur consequentia tenet et antecedens patet ex fide tamen manifestatur consequentia quia quidquid
infra abitum alicuius est realiter praesens hoc continetur ab eo continentia
praesentiali

27 Item haec pars patet extra de summa trinitate et fide catholica capitulo
firmiter
ubi dicitur quod corpus christi verum realiter est in eukaristia praesens / 2a
pars probatur quia si christi corpus localiter esset in sacramento sequeretur quod pars corporis
esset in parte hostiae et non totum in tota hostia nec totum in qualibet parte
hostiae consequens est falsum ex fide et consequentia patet

28 primum corollarium licet corpus christi
extensum sit in sacramento et etiam corpus christi quod est in sacramento sit exten
sum tamen sine corporis christi partium confusione non extensum vel non ex
tense est in sacramento / prima pars patet quia corpus christi quod est in caelo est
extensum in sacramento et corpus christi quod est in sacramento est extensum in
caelo ergo 2a pars probatur quia si sic ibi esset dimensionaliter et quantitate quod
falsum patet per dicta / sed quod ibi non sit partium confusio patet quia adhuc
remanet partium ordo in toto et ad totum suum et ad se in motione
licet ibi non sit ordo partium in loco quia in quocumque est pes et manus etc

29 2m corollarium sicut in eodem puncto sunt omnes partes corporis sic inter
patet quia si una pars corporis esset ubi non esset alia sequitur quod corpus
christi esset ibi dimensiive quod est contra dicta 2a pars probatur quia si sic
sequeretur quod esset ibi orod partium corporis christi ad locum consequens est falsum
patet consequentia quia isti termini inferior et superior ex suo significato talem or
dinem important / Aliter si esset aliquod corpus cuius partes non concernerent
locum possemus dicere quod una pars esset sursum alia deorsum quod
non videtur ymaginabile

30 Ex quo videtur sequi quod minus proprie loquitur
hugolinus circa istam materiam dicens quod qualitercumque hostia vertatur semper christi
capdem manebit sursum supra colum et pedes deorsum patet quia sic
ponere est dicere situm in ordine ad partes
alicuius corporis in eodem puncot ponere quam infinitas partes ad L229-r
in finita puncta movere et facere sed primum facit in sacramento ergo 2m facere potest

31
Ex dictis sequitur pars affirmativa quaestionis scilicet quod sub panis et vini speciebus visibilibus
et sensibilibus realiter stat verum corpus christi cum suis div?siolius quia non stat
aliquid esse corpus et verum nisi hhabeat longitudinem latitudinem et profunditatem etc

32
contra primam partem primae conclusionis arguitur primo quia si esset vera sequeretur quod deus posset totum
mundum convertere in substantiam vinus rosae ymmo sequitur quod posset omnem substantiam
ponere sub specie alterius et sic posset ponere asinum sub specie hominis et sic
sequitur ultra quod periret omnis ratio experientiae et genero scientiae per experientias quod eset
contra philosophum 7o metaphysicae consequentia patet quia ex quo sumus certi quod deus illud potest
non constat nobis quod de facto non fecerit et sic habemus dubitare an hoc
sit lignum vel homo nec sufficimus dicere inter hominem et non hominem quae
sunt falsa

33 2o corpus non potest commitere in spiritum nec econverso ergo quaestio falsa
antecedens patet per augustinum 7o super genesem et per boetium libro de duabus naturis
et una persona christi

34 3o sequeretur quod dampnata natura posset in beatam converti
et econtra consequens est falsum quia tunc beatus non esset beatus quia de sua beatitudine semper
haberet dubitare quod iterum est falsum

35 4o contra 2am partem eiusdem conclusionis quia ad hoc
quod deus sit terminus alicuius transubstantionis non sequitur aliqua mutatio in ipse ergo consequentia
patet quia immutabilitas dei videtur maxima causa quare de ipso hoc negatur
antecedens probatur quia nulla variatio est in corpore christi propter hoc quod corpus in ipsum
transubstantiabantur

36 5o non videtur maius inconveniens quod persona divina sit
tres transubstantionis quam incarnationis sed persona divina est tres incarnationis ergo

37 6o si talis transmutatio fieret in sacramento 5o esset mediante intentione sacer
dotis cum aliis requisitis sed hoc est falsum probatio quia ponatur quod sacerdos
coram se habeat 4or hostias et non intendat consecrare nisi duas
tunc quaeritur an consecravit vel non / si non contra hic est materia debita et
forma et intentio faciendi quod ecclesia consuevit ergo

38 Item 2o si non hoc
esset quia eius intentio videretur nimis generalis et indeterminata sed hoc
non impedit quia dato quod sacerdos determinate intendat consecrare hanc
hostiam oportet concedere quod intendat consecrare infinitas partes ita in distincte
quod non potest intendere distincte istam consecrare ista intentione

39 Item 2o si non hoc
esset quia eius intentio videretur nimis generalis et indetermiata sed hoc
non impedit quia dato quod sacerdos determinate intendat consecrare hanc
hostiam oportet concedere quod intendat consecrare infinitas partes ita indistincte
quod non potest intendere distincte istam consecrare ista intentione et aliam alia in
tentione et sic in infinitum ergo sufficit generalis intentio et indeterminata

40 Item
sacerdotes in die pasche communiter multas consecrant hostias centum
vel plures et constat quod non possunt de qualibet cogitare distincte ergo sufficit
intentio generalis / si vero dicatur quod consecravit illas quia duas de illis
intendebat consecrare et non est maior ratio de istis quam de illis ergo omnes
vel nullas non omnis quia intendebat tantum duas ergo nullas quod est propositum

41
2o si sit hoc esset virtute verborum sacramentalium a quolibet sacerdote prola
torum patet per dicta sed hoc est falsum probatio quia prima quaestione prima opponitur ubi dicitur quod suspenso L229-v
vel deposito sacerdote nulla ei relinquitur potestas ergo nullus talis
habet potentiam conficiendi

42 7o aut virtute verborum esset ibi corpus christi et
anima aut corpus solum si 2m sequitur quod ibi esset corpus christi mortuum patet
consequentia quia non aliter dicitur corpus christi fuisse mortuum in sepulcro nisi
quia corpore ibi existente anima fuit ad infernum

43 Item eadem ratione qua christus
diceretur unius quia anima christi coniuncta est eius corpori in caelo eadem ratione
diceretur mortuus quia interis anima esset a corpore separata nec potest dici
primum quia verborum virtute non fit conversio panis nisi in corpus praecise
nec vini nisi in sanginem ergo cum virtute verborum non sit nisi illud in quo
substantia panis et vini convertuntur sequitur quod virtute illorum verborum non sit
ibi coniunctum ex corpore et anima antecedens est magistri distinctione 5a 4ti capitulo 12o

44
conclusio si virtute verborum esset ibi totus christus sequitur quod etiam fuisset in cena quando
christum illum sacramentum instituit et per consequens si hostia illa reservata
fuisset usque post mortem adhuc fuisset ibi totum coniunctum et per consequens
non fuisset christus mortuus patet consequentia quia si anima fuisset corpori coniuncta
in sacramento per triduum mortis suae si christus fuisset vere mortuus idem fuisset
vere vinum et mortuum quod est falsum

45 10 si quis disciplinorum consecrasset
in triduo mortis et verba sacramentalia cum intentione vera protulisset vere
confecisset patet quia nunc non sunt maioris efficaciae verba illa quam tunc
sed probatur falsitas quia tunc corpus christi perfectius habuisset esse in sacramento quam in
speciei propria quod videtur non videtur patet tamen consequentia quia fuisset vinum in hostia
et mortuum in sepulcro ubi erat in specie propria

46 Ad primum respondent
quidem concedo consequens quia deus potest plus facere quam noster intellectus intelligere
/ Item concedunt quod deus potest ponere hominem in specie asini et econverso sed tunc
non manebit homo et cum infertur ergo periret certitudo scientiae etc naturae consequentia
/ 2o posset concedi idem consequens quia nulla est notitia creata tam vera vel
certa de aliqua re creata signabilis per propositionem de in esse vocalem et de
praesenti quin possit esse falsa bene licet haec sit vera notitia qua ergo asserio
modo hoc est lignum haec tamen sic est certitudo quod haec propositio potest esse falsa per
mutationem rei in aliud / et cum infertur sequitur quod haberem durare etc
hic dicitur secundum eodem consequenter quod durare sumitur dupliciter / uno modo prout distinguitur
contra credere / alio modo ut distinguitur contra scire / 2o modo ille qui neutrum oppositorum
scit diceretur durare de utroque sic durare compatitur secum credere
et sic quilibet posset durare tales hoc est lignum hoc est homo / alio modo sumitur
durare prout distinguitur contra dicere ita quod talis cognoscens est ita simpliciter in
differens ad sensum sicut est ista rex sedet quae est mihi simpliciter neutra
et isto modo non oportet nec debeo durare / Alia est responsio quo non habeo durare L230-r
quod hoc sit lignum quia est mihi sufficienter persuasum quod deus talia non
transbant in aliud tum quia hoc nulli revelavit cum quia non apparet aliquam
utilitas quare facere debuerit tales transbationes

47 Ad 2m negatur
antecedens ad probationem dicitur quod augustinus et boetius loquuntur de potentia naturali
creaturae non de potentia dei / sed contra quia nec creatura potest convertere unum
corpus in aliud licet agens corporale possit unum corpus generare ex
alio tamen non transbari in aliud / hic dicitur quod sicut dicimus illud esse possibilius
quod pluries causas possibilitatis habet puta gradus vel modos congruentiae
ad hoc quod ponatur in esse / et licet impossibile sit quod virtus creata transbant
unum corpus in aliud tamen impossibilius videtur quod convertat corpus in spiritum
et econverso quia illa est manifestior repugnantia quia minor est conformitas
corporis ad spiritum quam corporis ad corpus et istam impossibilitatem volunt
exprimere sancti pluribus modis continetem dicens quod nullo modo potest onverti
corpus in spiritum ita quod illud signum universale negativum discerbuit modos
impossibilitatis respectu potentiae creatae non modos potentiae universaliter

48 Ad 3m conceditur
consequens de potentia dei absoluta

49 2o posset dici quod esse dampnatum
vel salvatum non sunt proprie entia incomplexa et conclusio intelligitur
de entibus incomplexis et ideo ratio non concludit quia esse salvatum
est quodam esse sic complexe

50 Ad 4m dicunt quidem quod talis
mutatio non est causa sed disproportio et distantia perfectionalis immensa
exermorum scilicet creatoris et creaturae

51 2o dicitur quod sic esse terminum transubstan
tionis repugnat immutabilitati et infiniti quia termini conversionis mutuo
sunt convertibiles et ideo qua ratione aliquid converteretur in deum eadem potentia deus
posset converti in illud et sic de neccessitate esset mutabilis quia perderet suum
esse et aliud haberet esse

52 Ad 5m negatur consequentia quia substentatio naturae
humanae fit per modum activi transubstantio vero per modum passivi

53
2o non est simile quia natura in supposito non desunt esse sed sic non est
in transubstatione

54 3o dicit scotus distinctione 5a quaestione 2a 4ti quod verbum esse
incarnatum non dicit verbum esse terminum alicuius actionis de genere ac
tionis sicut est de transubstantione

55 4o dicit thomas de argentina quod incarnatio
potest accipi tripliciter / uno modo pro actu totius trinitatis quo corpus christi
fuit formatum in utero virginis et sic verbum non fuit terminus alicuius sed
humanitas seu christi corpus / alio modo capitur pro actu quo verbum fuit
formaliter unitum et sic adhuc dupliciter / uno modo active et sic verbum
non terminat actionem incarnationis sed est ipsamet vino / alio forma
liter pro ipsa unione terminative et sic verbum terminat incarnationem et sic nulla
est similitudo in proposito

56 Ad 6m conceditur consequens et ad casum quod ponitur L230-v
communiter dicitur quod sacerdos non consecrat quia actus consecrandi requirit
intentionem determinatam circa materiam istam / Ad probationem dicitur quod non est ibi intentio
quae sufficiat / et cum dicitur quia tunc oporteret quod sacerdos etc dicitur quod
verbum est quia ista hostia est infinitae partes et hanc hostiam intendit
determinate consecrare

57 2o dicitur quod cum sacerdos in die paschae consecrat
multas hostias simul non est neccesse quod sciat numerum hostiarum et tamen
consecrat quia sufficit quod intendat consecrare hanc multitudinem quam
habet an se

58 Ad 7m conceditur consequens et ad probationem conceditur consequentia et probatur
de suspensio etc dicitur quod illa auctoritas canonis est intelligenda
sic nulla tali relinquitur potestas id est nulla ei dimittitur potestas
ordinata quia et si habeat potentiam conficiendi tamen excecutio sibi est
interdicta et ita de iure sibi non relinquitur nec magister tenetur
communiter dicens oppositum scilicet quod talis non conficit

59 Ad 8m dicitur quod virtute
verborum est ibi corpus et anima quia virtus verborum est virtus divina quae operatur
in verbis et per verba et ad probationem concesso antecedente naturae consequentia quia virtute
divina totum coniunctum ex corpore et anima fit ibi praesens

60 Ad 9m
conceditur consequens et cum infertur quod christus tunc non fuisset mortuus in cruce
quia licet anima fuisset coniuncta corpori in sacramento tamen talis coniunctio non fuisset
sufficiens ad vivificandum corpus nec unio illa fuisset corporis
vivificativa sicut etiam cum angelis assumit aliquod corpus ad ex
plendum ministerium aliquod unitur aliquo modo corpori et tamen ex corpore
et angelo non fit aliquod unium suppositum vere similiter nauta unitur
navi et ex ipso et nauta non resultat aliquod suppositum ita esse
potuit quod anima christi in illo triduo fuisset unita corpori mor
tuo tam in sacramento quam in sepulcro et tamen corpus non vivificasset

61
Ad 10m conceditur consequens et cum infertur quod christus perfectius habuisset
esse in sacramento quam etc negatur consequentia dato enim quod anima ibi fuisset
cum corpore non sequitur quod corpus fuisset vivium nec chfistus unius / Sed
communiter solet quaeri quid demonstraretur per li hoc non corpus christi
quia tunc ex vi verborum non fieret consecratio quia iam esset ibi corpus
nec aliud a corpore christi quia aliud a corpore christi esset corpus christi quod est
falsum

62 Ad hoc dicunt quidem quod quando sacerdos illa verba dicit
illud pro nomine hoc non facit aliquam demonstrationem quai sacerdos illa
non profert significative sed multipliciter et significative recitative

63 Sed
contra hoc arguit thomas de argentina quia tunc illa verba non plus
aspicerent materiam praesentem quam absentem et sic non conficeretur quia
secundum augustinum eo quod verbum accedit ad elementum fit sacramentum L231-r
saltim illa verba dicit significativa ergo per illa aliquid demonstrabat et
redit argumentum

64 Et qui vellet tenere primam responsionem posset dicere ad
primum dictum thomae quod consequentia non valet quia non placet deo quod ad
solam recitationem verborum cum intentione sacerdotis recitantis
fiat transubstantio

65 Ad 2m dicitur quod christus demonstravit ad sensum et
ad intellectum in uno instanti pro alio et sic vere demonstravit corpus suum in
instanti prolationis dicens hoc est corpus meum

66 Alii dicunt quod solum sit
ibi demonstratio ad sensum et demonstratur non simpliciter sed secundum quod est transubstan
tus in corpus christi

67 Alii dicunt quod est demonstratio partim ad sensum partim
ad intellectum et est sensus hoc est corpus id est illud in quod transubstantum est hoc
vel transmutatum est corpus meum hanc tenet thomas de argentina

68 /Ad
formam ergo rationis dicitur quod li hoc significat corpus christi et negatur consequentia quia li hoc
non demonstrat corpus christi sic quod quando profertur demonstrative
ibi sit praesentialiter corpus christi sed quia ibi erit cum substantia panis fuerit
transubstantiata in corpus christi