Angelica Hierarchia, Caput duodecimum

By Petrus Hispanus

Contributors:

- Marco Toste, Digital text preparation, 2006 - João Rebalde, TEI Encoder - Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 07, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Public Domain

phah-c12

Sources:

Alonso1957: Printed edition: Pedro Hispano, Exposição sobre os livros do Beato Dionísio Areopagita, ed. Manuel Alonso Alonso, Lisboa 1957

Angelica Hierarchia, Caput duodecimum

1Titulus huius capituli est quare hominum ierarche angeli vocantur. Sicut enim angelorum officium est purgare, illuminare et perficere, ita episcopus sive ierarcha ad similitudinem angelorum purgat, dum baptizat non auctoritate sed ministerio; illuminat vero, dum predicat; perficit, dum ad Deum subvehit. Vel purgat, dum cooperante Dei gratia movet ad conpunctionem; illuminat, dum elevat ad Dei cognitionem; perficit vero, dum informat ad piam actionem et extollit ad celestium contemplationem. Ille tamen vere perfectus est, qui et in opere est pius vel virtuosus et in contemplatione purus vel affectuosus. Dicitur etiam ierarcha angelus, quia divine voluntatis est enuntiativus.

2Queritur autem, etc. usque ad illud: Hoc autem, etc. talis est sensus: Querunt qui sacras scripturas intelligere desiderant: quare noster ierarcha dicitur angelus domini exercituum, ut habetur in Malach., cum supradictum sit quod inferiores non participant illuminationibus superiorum in eadem plenitudine qua et illi. Ad quod respondemus quod non est contrarium supradictis. Inferiores enim, licet non in eadem plenitudine, tamen idem lumen participant alii sublimius alii inferius. Unde et ab eodem possunt denominari. Verbi gratia, ordo cherubin participat sapientia et cognitione Dei sublimius quam ordines inferiores. Ordines autem inferiores omnes participant sapientia et cognitione, ita quod inferiores semper particulariter respectu superiorum. Commune est enim omnibus mentibus deiformibus participare simpliciter sapientia et cognitione. Sed participare in gradu primi ordinis vel in gradu secundi aut cuiuslibet inferioris non est omnibus commune. Sed singuli participant secundum gradus proprios.

3Hoc autem, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Quod de ordinibus diximus, hoc et de omnibus mentibus recte diffinitur. Sicut enim superiores mentes habent virtutes et scientias inferiorum habundantius inferioribus, sic inferiores participant virtutibus et scientiis superiorum, non equaliter illis sed inferius. Non ergo inconvenienter ierarcha noster in sacra scriptura vocatur angelus qui et ipse secundum suam virtutem participat annuntiativa proprietate angelorum et ad imitationem manifestationis angelice docet homines divina et celestia. Etiam invenitur in sacris scripturis quod sacra scriptura tam celestes virtutes quam precipue sanctitatis et excellentie viros vocare deos, quamvis divina substantia secundum se ab hominibus et omnium communione supersubstantialiter separetur et elevetur, et omnino nichil existentium aliquo modo sit ei comparabile. Verumptamen omnes celestes mentes et homines, qui ad ipsius imitationem secundum uniuscuiusque virtutem omnino convertuntur et secundum ipsorum possibilitatem ad divinas ipsius illuminationes inconprehensibiliter extenduntur, omnes, inquam, iuxta singulorum capacitatem, si licet dicere, digni habentur et Dei imitatione et Dei appellatione vel equivocatione, dum videlicet creatura et creator deus dicatur simili nomine sed dissimili ratione. Homo enim deus dicitur gratia; Deus vero natura. Magna tamen est dignatio, quando creature et creatoris in uno nomine est communicatio.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus