Angelica Hierarchia, Caput decimum quartum

By Petrus Hispanus

Contributors:

- Marco Toste, Digital text preparation, 2006 - João Rebalde, TEI Encoder - Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 07, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Public Domain

phah-c14

Sources:

Alonso1957: Printed edition: Pedro Hispano, Exposição sobre os livros do Beato Dionísio Areopagita, ed. Manuel Alonso Alonso, Lisboa 1957

Angelica Hierarchia, Caput decimum quartum

1Titulus autem huius capituli est quid significat traditus angelicus numerus. Ut enim plenum esset gaudium creature rationalis, ordinavit ab eterno divina providentia, ut, ad fruendum sue dulcedinis vel beatitudinis ineffabilem magnitudinem, innumerabilem crearet fruentium vel participantium multitudinem. Si enim sine socio nulla iocunda est rei possessio, multo fortius, ut possessio summi boni foret iocundissima, creari debuit a divina bonitate creature rationalis multitudo innumerabilissima. Ideo autem divina sapientia ipsum suum numerum voluit angelos latere, ut ex inconprehensibili numerositate fruentium et rei fruite maius gaudium possent habere.

2Et hoc autem etc. usque in finem capituli talis est sensus: Congruit etiam angelico principatui quod legitur in Daniele: Milia millum ministrabant ei et decies centena milia assistebant ei, ubi maximus simplex numerus, idest millenarius in se revolvitur et multiplicatur, per quod manifeste significatur quod celestes substantie nobis sunt innumerabiles. Multe siquidem sunt beate mentes celestes et infimam et constrictam mensuram nostrorum materialium numerorum excedunt. Et a solo celesti intellectu et scientia et cognitione diffiniuntur sibi datis a divina scientificatione infinite cognitionis, que est supersubstantiale principium et substantificativa causa et virtus contentiva et terminatio conprehensiva omnium existentium.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus