Angelica Hierarchia, Caput secundum

By Petrus Hispanus

Contributors:

- Marco Toste, Digital text preparation, 2006 - João Rebalde, TEI Encoder - Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 07, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Public Domain

phah-c2

Sources:

Alonso1957: Printed edition: Pedro Hispano, Exposição sobre os livros do Beato Dionísio Areopagita, ed. Manuel Alonso Alonso, Lisboa 1957

Angelical Hierarchia, Caput secundum

1Titulus huius capituli est quod convenienter divina et celestia per dissimilia signa manifestantur. Per divina hic accipitur Deus, per celestia angeli. Quorum videlicet natura et proprietates vel virtutes per dissimiles materialium manifestantur significationes vel descriptiones. Aut enim per tales significationes animus de invisibilibus docetur, si convenientes sunt; aut si inconvenientes, removetur ab ipsis per se ipsum consurgens quasi quodam pulsus offendiculo ad ipsarum rerum invisibilium veritatem. Convenientia igitur proprietatum rerum visibilium ad invisibilia est instructiva et disconvenientia est sursumactiva. Et hic est maximus mentis profectus, ut per visibilia de invisibilibus instruatur vel per eadem ad divina excessum patiatur.

2Convenit igitur, etc. usque ad illud: Si videtur, etc. talis est sensus: Prius quam de Ierarchiis distincte tractemus, congruum est ut exponamus que sit generalis descriptio Ierarchie, quod fiet tertio capitulo. Quidve utilitatis conferat Ierarchia quibuslibet personis in se constitutis et ministrantibus; deinde specialiter laudare celestes Ierarchias secundum testimonia scripturarum eis competentia. Quod fiet capitulis sequentibus. Tandem, penultimo et ultimo capitulo, qualibus formis vel figuris sensibilibus celestes animi in scripturis designantur, et ad qualem simplicem veritatem oporteat nos reduci per illas formas vel figuras, ne nos, sicut et alii multi, stulte arbitremur mentes celestes et Deo conformes esse multipedes. Quoniam ut dicitur, Ezech. 1: Similitudo vultus eorum facies hominis, etc. Et esse formatas secundum figuras boum, aut leonum, aut aquilarum, aut habere trinum alarum ordinem ut dicitur in Isa.: Sex ale uni etc. Et ne imaginemur super celum rotas igneas. Quia dicitur in Dan.: Rote eius ignis. Et thronos materiales quasi necessarios ad reclinationem principatui divinitatis. Quia dicitur in Dan. Throni positi sunt. Et quosdam equos multorum colorum ut in Zach.: Vidi per noctem etc. Et principes principum militie ferentes lanceas ut dicitur in Ezech. III: Principes principum etc. Hec autem iunctura non invenitur alibi in scriptura. Et similiter quecumque alia nobis in scripturis sanctis tradita sunt per formas sensibiles secundum varietatem signorum manifestantium statum cielestium animorum. Artificiose enim theologia utitur formis coaptatis ad significandum mentes infigurabiles, ut dictum est, considerata infirmitate mentis nostre, et providendo familiarem sensui et connaturalem rationi sursumactionem, et quasi reflectendo ad ipsam nostram mentem sanctas scripturas ana[go]gicas, idest elevativas vel sursumactivas. Mens etenim nostra scripture intelligentia perlustrata per signa que invenit in scriptura, ad significata deducitur, que sunt spiritalia. Sicque facta spiritalis in spiritalibus intellectibus crescit in affectibus et intellectibus divinorum.Per intellectus vero anagogicos venit ad intellectus extaticos, per quos de spiritali fit divina.

3Si videtur autem, etc. usque ad illud: Sed veritatis, talis est sensus: Si aliquis congrue arbitretur designari celestia in sacris scripturis signis sensibilibus, tanquam in se ipsis ignota et subtilissima et nobis incontemplabilia, sed inconveniens esse ut tam vilibus signis designentur et per hoc quasi publicam irrisionem angelicorum nominum fieri et debere theologos significare celestia pretiosissimis sensibilium creaturarum vel corporum substantiis vel figuris tanquam ipsis angelis per sui pretiositatem quodam modo, secundum sensibilium possibilitatem, cognatis et familiaribus. Nec celestibus animis simplicibus et Deo conformibus debere attribuere viles et infimas sensibilium formas, eo quod iste modus nobis videatur ad celestia cognoscenda expeditior et supermundanis mentibus honorabilior. Sed etiam vilitas formarum potest forte legentes ad talem errorem inducere, ut putent supercelestia repleri multitudine leonum et equorum et similium animalium et decantari ibi laudes mugitivas more boum et esse ibi volatiles angelos ad modum avium et alia animalia et materie etiam predictis viliores, ut lapidibus, sicut habetur in Ezech. Et habebis virentibus, ut in Job: Virentia queque perquirit. Et quecumque testimonia scripturarum describunt huius modi similitudines, valde celestibus dissimiles, declinando et humiliando ipsa celestia ad dedecus et ignobilitatem et passibilitatem.

4Set veritatis, etc. usque ad illud: Igitur et venerabilem, etc. talis est sensus: Si quis, inquam, ut dixi, ita arbitratur, ego sic ei respondeo: Veritatis inquisitio docet quod theologia per signorum vilitatem perfecte providet, ut neque celestibus fiat iniuria, neque fideles seducantur, opinando deformes aut viles materias esse in celo. Non enim propter hanc solam causam per visibilia et infima significantur invisibilia celestia, ut animus noster, qui non potest inmediate extendi ad intelligibiles contemplationes, set indiget sursumactione familiarium et connaturalium sibi signorum, per que ad cognitionem celestium manuducatur. Set et propter aliam causam, ut scilicet, dum quedam signorum, quamquam vilium, conformitas fideles illuminat ad cognitionem celestium, eorumdem vilium deformitas abscondat reprobis divinam veritatem, ne detur sanctum canibus. Quia, ut dicit Apostolus ad Cor.,: Non omnium est scientia. Quod autem huiusmodi signorum sensibilium vilitas non iniuriam celestibus faciat sed veriorem eorumdem ingignat cognitionem, inde patet quod duplex est modus notificandi invisibilia Dei et quelibet celestia: Unus affirmativus quasi per similia, ut cum dicatur: Deus lux est. Alius vero quasi negativus et per dissimilia et summe inconvenientia et que videantur ei omnino non congruere.

5Igitur ad venerabilem, etc. usque ad illud: Quod autem, etc.: talis est sensus: Sancte scripture supersubstantialem deitatem aliquando vocant mentem vel substantiam, ostendentes in ea esse rationabilitatem et substantiam, sapientiam ipsi convenientem, et veram essentiam, qui est vera causa omnium existentium. Vocant etiam ipsam lumen et vitam, et hiis similibus nominibus tanquam inter cetera venerabilioribus, significantes, quod deitas superemineat omnibus materialibus, quamvis et illa signa multum deficiant a comparatione veritatis. Est enim deitas super omnem substantiam et vitam, adeo ut nullum lumen digne valeat eam significare. Sed et omnis mens et ratio ab ipsius similitudine incomparabiliter deficit. Alius modus est manifestandi divina vel celestia per negationes vel remotiones dissimilitudinum, ut quando dicitur in scripturis invisibilis, interminabilis et incomprehensibilis. Quibus omnibus non quid ipse est sed quid ipse non est, significatur. Et iste modus secundus efficacius nos inducit ad cognitionem Dei. Quoniam, sicut secretius ab apostolica doctrina accepimus, non proprie dicitur Deus esse aliquid existens aut intelligibile. Unde ab eo possunt omnia vere et proprie removeri, nichil autem proprie affirmari. Secundus autem modus plus congruit negationibus que proprie sunt, quam primus, ut patet in Mistica Theologia. Vere enim ignoramus supersubstantialem et incomprehensibilem et ineffabilem ipsius infinitatem, que ipsam excedit unitionem. Cum ergo omnia de Deo vere et proprie negentur et removeantur et nichil proprie de ipso affirmetur, divino occulto convenientior est manifestatio per viliores et dissimiliores formas sensibiles quam per pretiosiores. Dum ergo sacra scriptura designat divina et celestia formis vilioribus, non ipsa per hoc dehonestat sed honorat. Et ostendit per hoc quod ipsa supermundane excedant omnia sensibilia vel materialia.

6Quod autem, etc. usque illud: Et aliter, etc. talis est sensus: Non arbitror aliquem prudentem virum negare, quin signa dissimiliora efficacius sursum ducant mentem nostram quam similiora, quia per signa pretiosiora facile seduci posset animus infirmus, ut putaret ad litteram tale aliquid esse in celo, scilicet quod sint ibi homines lucidi et fulgentes, vestiti decentissime veste splendida et emittentes a se flammas igneas non urentes nec ledentes. Quia dicitur in Ezech. 1: Aspectus eorum quasi carbonum ignis, et similia. Et similiter decipi posset mens in sensibilibus signis pretiosis qualia in scripturis inveniuntur in designatione animorum celestium. Ne ergo hanc incurrant deceptionem qui nichil noverunt altius pulchris sensibilibus, sapientia sanctorum theologorum suscitans mentes ad celestia deponit se ad utendum similitudinibus valde dissimilibus in celestium designatione, ne permittat mentem nostram materialibus immersam quiescere in talibus ymaginibus. Sed per earum turpitudinem valde suscitat et elevat mentis nostre vim, supernorum comprehensivam, eo quod nec conveniat nec verissime videntur quod valde materialia et tam deformia sint proprie comparabilia celestibus et divinis.

7Et aliter, etc. usque ad illud: Quando autem, etc. talis est sensus: Alia preterea ratio est quare per viliores creaturas corporeas congrue celestia designantur: Nulla enim res privatur universaliter participatione boni dicente scriptura, Gen. 1: Vidit Deus cuncta que fecerat, etc. Congrue ergo ex omnibus materialibus designari possunt celestia et divina, intellectualibus tamen alio modo habentibus ea que sensibilibus longe alio modo attribuuntur, v. gr. furor qui attribuitur irrationabilibus, ingignitur ex motu passibili. Et motus ille furibundus plenus est omni irrationabilitate. Sed quando attribuitur intellectualibus, significat fortem ipsorum discretionem et indissolubilem inmobilitatem in inmutabili stabilitate bonorum, quibus Deo conformantur. Et similiter concupiscentia que attribuitur irrationabilibus est quedam incircumspecta et materialis passio respectu alicuius rei sensibilis ingenita motu naturali vel consuetudine impetuosa impetu corporalis appetitus irrationabiliter appetens quod appetitur inpingendo totum animal ad concupiscibile seecundum sensum.

8Quando autem, etc. usque ad illud: Sed et ipsam, talis est sensus: Quando concupiscentiam celestibus animis attribuimus, nomine ipsius intelligimus divinum amorem inmortalitatis qui est super mentem inmaterialitatis et indeclinabile ad aliud et irremisibile a proprio fervore desiderium contemplationis divine, per excessum omnis substantie in solos sponsi amplexus tendentis, et nulla anxietate afflicte, ut accidit in desideriis carnalium voluptatum quarum appetitus plenus est anxietate et sacietas penitentia; contemplationis dico tendentis ad divinum et purissimum et omnium summum splendorem, qui comprehensores suos omnino errare non patitur, illuminando eos ipsa specie veritatis et ad pulchrificum decorem, idest pulchritudinis plenitudinem eterne et vere communionis ad Deum, pulchros facientem suos contemplatores et amatores. Iuxta illud Cor.: Nos autem omnes, etc. Desiderium dico non valens coherceri vel remitti propter sui fortitudinem ad id quod appetit et inconversibilitatem ad aliud, quod nulla occasio valet incidere, propter hoc quia pure et singulariter Deum desiderat, et nichil est quod eos possit ab eius amore revocare vel retardare. Et quia Deus semper est uniformis, equaliter pulcher et bonus, et quia ipse in se simplicissime habet omnem desiderabilem speciem, ut sapientiam, bonitatem, pulchritudinem, eternitatem, omnipotentiam et similia, et secundum omnia est totus desiderabilis, ut dicitur in Cant., ideo plenarie, irrevocabiliter et intime in se trahit omnia suorum comprehensorum desideria.

9Sed et ipsam, etc. usque ad illud: Ita denique, etc., talis est sensus: Cum inanimatis et irrationabilibus attribuimus insensibilitatem vel irrationabilitatem, ostendimus quod privantur sensu et ratione. Cum autem hoc figurative attribuimus celestibus substantiis, ostendimus eas excedere sensum et rationem nostram, qui per materialia investigamus inmaterialia et utimur sensibus, qui valde alieni sunt a celestibus animis. Patet ergo per predicta quod non incongrue designantur celestes mentes per formas sensibiles etiam vilissimas. Cum enim omnia, etiam corporalia et vilissima existentium, a vero bono suum esse habeant, secundum omnes ipsorum proprietates habent quasdam resonantias et representationes intellectualis et superintellectualis decoris. Et possibile est per omnes ipsas sursumagi ad inmateriales archetypias, que sunt rationes verbi, vel ydee, vel exemplaria, non quidem eodem modo sed valde dissimiliter accipiendo hinc inde proprietates sensibiles, ut, scilicet, secundum congruentiam sensibilium, attribuantur sensibilibus. Invenietur autem in scripturis quod theologi non solum angelis attribuunt formas sensibiles, sicut dictum est, sed etiam ipsi deitati quandoque attribuunt digniores formas vocando eam solem iustitie ut in Malac., et stellam matutinam, que in mente oritur, quando rectificatur, ut in Apo., et lumen quia resplendet intelligibiliter et interminabiliter, ut in Psal.: Signatum est super nos lumen vultus tui. Aliquando attribuunt ei mediocres formas vocando Deum ignem qui illuminat sine lesione, cum ignis ledat et urat; et aquam, ut in Job.: Flumina de ventre eius, quia videlicet vitalibus affluentiis replet mentes, sicut aqua administrat materiam vitalem plantis. Aliquando autem attribuunt Deo formas infimas, ut unguenti Joh.: Unctio eius nos docet de omnibus. Et Eccli.: Unguentarius conficiet pigmenta suavitatis; et lapidis angularis, ut in Psalmis et in Job. Attribuunt etiam ei formam beluinam, ut leonis Osee II.: Consumam eos quasi leo. Et pantere in antiqua translatione Osee, ubi nos habemus, Catulus leonis. Et pardi, Osee: Sicut pardus in via Assyriorum. Et urse, eodem: Ocurram eis quasi ursa raptis catulis. Attribuunt etiam ei formam que videtur esse vilior ceteris, scilicet vermis quam ipse Deus sibi ascribit in Ps. Ego sum vermis

10Ita denique, etc. usque ad illud: Tanta quidem, talis est sensus: Ita omnes qui Deum sapiunt et cognoscunt per experientiam, recitant que sibi occulte divinitus inspirata sunt in dictis formationibus. Unde distinguunt celestia et divina ab imperfectis et inmundis materiis, aliter, ut dictum est, attribuendo celestibus que aliter conveniunt sensibilibus, nullam per hoc maculam celestibus inpingentes; quin potius honorant ipsa celestia, describendo ea per formas dissimiliores et viliores, ut per hoc veritas indignis abscondatur, qui despiciunt tam viles descriptiones, nec eas investigare curant; et fidelibus pateat, qui, ut predictum est, eam per sensibilium collationem diligenter inquirunt. Et dum figurarum significationem intelligere desiderant, non permittunt in sensibilibus formis tanquam ad litteram intelligendis permanere, ipsa formarum deformitate ipsos repellente. Honorificant ergo theologi divina, removendo ab eis que vere et proprie possunt ab eis removeri, dum Deum dicunt invisibilem infinitum et similia, et comparando ipsum infimis sensibilibus propter familiares resonantias ipsorum. Non est ergo inconveniens aut iniuriosum celestibus animis quod ipsi designentur formis viliorum sensibilium ratione supradicta. Ipsa siquidem deformitas formarum, quibus angeli in scripturis describuntur, turbando mentem nostram, nos induxit ad tante anbiguitatis inquisitionem, et per consequens ad sursumactionem, per diligentem intelligentie spiritalis perscrutationem, ad quam forte non sine hac occasione induceremur, eo quod ipsa deformitas non permittit mentem nostram permanere et quiescere in formationibus tam manifeste dissonantibus a celestibus substantiis. Sed inducit ad luctandum per investigationem diligentem, ut segreget a celestibus materiales concupiscentias vel passibilitates alicuius rei sensibilis, et assuescat pedetentim per collationem sensibilium extendi ad collationem et contemplationem celestium.

11Tanta quidem, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Hec que dicta sunt, premisimus ad ostendendum quod convenienter et utiliter per formas sensibilium, etiam viliores, designantur celestes substantie in scripturis. Deinde convenit diffinire Ierarchiam et ostendere quod iuvat unaqueque Ierarchia mentes in se collocatas. Dux autem huius sermonis sit Christus, si licet dicere, meus, qui inspirat manifestationem omnis Ierarchie. Tu autem, o puer Thymotee, secundum apostolicam traditionem audi sancta edicta, sicut decet audire sanctum, factus divinus in doctrina divinorum, et mentis occulto absconde sancta, tanquam uniformia, ab auditu et notitia inmunde multitudinis. Quia iuxta sententiam Domini in Matheo. Non licet spargere ante porcos mundam et luciformem et mentes pulchrificantem venustatem intelligibilium margaritarum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus