Angelica Hierarchia, Caput septimum

By Petrus Hispanus

Contributors:

- Marco Toste, Digital text preparation, 2006 - João Rebalde, TEI Encoder - Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 07, 2016

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Public Domain

phah-c7

Sources:

Alonso1957: Printed edition: Pedro Hispano, Exposição sobre os livros do Beato Dionísio Areopagita, ed. Manuel Alonso Alonso, Lisboa 1957

Angelica Hierarchia, Caput septimum

1Titulus huius capituli est de seraphin, cherubin et throno, idest de spiritibus Deum amantibus ex affectu inflammatissimo, Deum cognoscentibus ex intellectu illuminatissimo et Deum vindicantibus ex zelo iustissimo. In primis regnat divina bonitas. In secundis divina sapientia. In tertiis divina equitas vel potestas. Primos autem afficit amor erga divinam bonitatem experiendam. Secundos afficit splendor erga divinam sapientiam contemplandam. Tertios afficit zelus et rigor erga divinam iustitiam exercendam. Ad seraphin ergo pertinet per amorem Deo uniri inseparabiliter, ad cherubin Deum contemplari ineffabiliter, ad thronos vero pertinet Deum ulcisci viriliter iuxta illud: "Stetit Phynees et placavit et cessavit quassatio et reputatum est illi ad iustitiam", etc.

2Hanc nos recipientes, etc. usque ad illud: Calefacientes, etc., talis est sensus: Hanc quam ab apostolo didicimus, angelicarum Ierarchiarum ordinationem tractaturi, dicimus quod cuiuslibet dictorum ordinum nominatio declarat aliquam proprietatem eiusdem ordinis, videlicet gratie vel officii vel dignitatis vel operationis, secundum quam proprietatem ille ordo Deo conformatur. Dicunt autem hebrei quod hoc nomen seraphin interpretatur incendentes vel calefacientes. Cherubin vero multitudo cognitionis aut effusio sapientie. Congruum est autem ut talibus supremis supersubstantiis ornetur prima Ierarchia, que super ceteras exaltatur, et circa Deum inmediate collocatur, et ad quam tanquam ad Deum proximam principaliter deferuntur prime Dei influitiones et perfectiones.

3Calefacientes igitur, etc. usque ad illud: Cherubin vero, etc., talis est sensus: Nominantur isti tres ordines, ut diximus, seraphin, idest calefacientes, et cherubin, idest sapientiam effundentes, et throni. Quibus nominibus deiformes singulorum proprietates manifestantur. Interpretatio autem huius nominis seraphin, idest incendentes vel calefacientes, iuxta naturales proprietates ignis qui incendit et calefacit, significat nobis sempiternam inmobilitatem substantiarum illius ordinis circa divina et incessabilitatem et caliditatem et acumen et excedentem fervorem sempiterne motionis eorum in Deum. Que attentissima est et irremisibilis et in aliud desiderabile nunquam declinans. Significat etiam in eisdem substantiis esse virtutem que assimilat inferiores suos sibi et Deo, operando in eis augmentum fervoris et reducendo eos sublimius in divinam similitudinem, faciendo eos similiter fervere sibi. Significat etiam in dictis substantiis esse virtutem per spirituale incendium perfecte purgativam et proprietatem lucentem et illuminativam aliorum propter luminis copiam, non valentem velari et propter copiam fervoris inextinguibilem, semper uniformiter se habentem, expulsivam et destructivam omnis tenebrositatis obfuscantis.

4Etenim semper mobile, etc. Altitudinem supremorum spirituum Beatus Dionysius exprimere gestiens per quinque verba ineffabilia quedam de ipsorum excellentia explicavit. Semper mobile, inquid, indesinens, calidum, acutum et superfervidum. Que omnia in amore sunt et amor sunt. In semper mobili enim supernotatur ipsius amoris vel motus amoris vivacitas. Quia enim amor vita est et vita actus continuus est, ideo motus amoris semper mobilis est, quia semper vivus est. In incessabili notatur ipsius motus in Deum continuitas. Amor namque non tantum sibi vivus est, propter quod semper dicitur mobilis, sed etiam sitiens vitam est, propter quod dicitur incessabilis. Non enim sibi vivet nisi vitam de fonte vite hauriet. Unde, sicut sibi semper vivendo semper est mobilis, quia in se ipsum est reflexibilis, sic vitam a fonte vite hauriendo semper est indesinens et incessabilis, quia eius haustus nunquam in interminabili vita est terminabilis. In calido notatur ipsius amoris intensio vel inmensitas. Quo enim animus deiformis de fonte vite vitam haurit habundantius, eo amor calet ferventius, quia summo camino appropinquat amplius. Unde, secundum quod augmentatur in eo deificatio ex privatiori consortio, maior fit recalentatio idest divini ignis communicatio. In acuto notatur ipsius amoris subtilitas. Quam videlicet generat precedens caliditas. Siquidem caloris est liquefacere et liquidi est penetrare. Unde, quo deiformis animus est in amore calidior, eo in penetrando est acutior et subtilior, utpote ab amore supermentaliter resolutus. Unde in Canticis dicebat anima deiformis: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Dilecti enim locutio dilectionis est inmissio. Inmissio autem dilectionis virtus est liquefactionis per quam mentis deiformitas penetrat ad intima divine cognitionis. In superfervido notatur ipsius amoris excessibilitas, per quam deiformitas in tantum in lumine per lumen elevatur, quod ei lumen obtenebratur. Ibi dies per noctem illuminatur et nox per diem obtenebratur. Iuxta illud: Sicut tenebre eius, ita et lumen eius, et nox sicut dies illuminabitur, et nox illuminatio mea in deliciis meis. Ibi cognitio convertitur in ignorantiam, quia lux in caliginem erit conversa, ad quam caliginem, idest super lucentem claritatem non ingreditur intellectus per cognitionem, sed affectus per unitionem, alibi dicit Dionysius. Et est rursus divinissima Dei cognitio, que est per ignorantiam cognita. Quare mens ab omnibus aliis recedens, postea et se ipsam dimittens, unita est splendentibus ignorantie tenebris.

5Cherubin vero, etc. usque ad illud: Nunc autem, etc. talis est sensus: Manifestatio vero huius nominis cherubin significat quod substantie illius ordinis habent virtutem excellenter cognitivam, et divinorum misteriorum inspectivam, et supreme influitionis luminum divinorum post seraphin susceptivam, et contemplativam principaliter divine pulchritudinis, et repletam sapientifica divine sapientie distributione, et valente copiose communicare inferioribus suis donatam sibi sapientiam.

6Nominatio autem altissimorum thronorum et elevatorum docet ipsos per elevationem precipuam longe removeri ab omni indigna subiectione, et invisibiliter sursum ferri super sanctam Ierarchiam, et sensibilium extremitati, idest sublimiori sensibilium digntati, incomparabiliter supponi, et circa Deum vere altissimum omni ornatu inconcusse et stabiliter collocari, et esse susceptivos divini superadventus sine ponderosa oppressione aut situ, qualem habent materialia, et esse deiferos, et familiariter apertos ad Deum in se suscipiendum.

7Declarata horum trium nominum significatione, postmodum laudanda est prima istorum ordinum Ierarchia. Reor autem sufficienter dictum esse supra c. III. quod omnis Ierarchie intentio ineffabiliter dependet a divina inmitatione et conformitate et omne ierarchicum negotium dividi in sanctam perceptionem a superioribus et traditionem ad inferiores, et munde purgationis per recessum ab ignoto, et divini luminis per accessum ad cognitum, et perfective scientie per imitationem ad id ipsum.

8Nunc autem opto dicere, etc. usque ad illud: Contemplativas, etc. talis est sensus: In presenti desidero digne pronuntiare, quomodo sacra scriptura manifestat primam Ierarchiam ornari primis et dignissimis substantiis, que proximo post maiestatem divinam constitute sunt, et quasi in vestibulis deitatis per inmediationem, ordinate omnem visibilem et invisibilem supergredientes virtutem. Harum autem Ierarchia prima est omnino Deo conformis. Cum autem dixerimus quod ordo Ierarchie est alios purgare, alios autem purgari; hos illuminari, alios autem illuminare, alios perfici, alios vero perficere, considerandum est, qualiter accipienda sunt in istis celestibus substantiis, que quidem purgari dicuntur, non quasi ab inmundis maculis et inquinationibus liberentur, quas nunquam habuerunt, cum nulla talium aliquando eis acciderit, neque recipiant materiales fantasias, sed sicut altiores in munditia omnibus substantiis, que sub ipsis sunt, et omnibus superiores sint in sanctitate, et secundum precipuam puritatem super alias deiformes virtutes se inferiores collocantur, idest super omnes substantias medie et infime Ierarchie. Et optinent ineffabilem ordinem a Deo in ipsius amore inconversibili ad aliud, quia ad ipsum Deum totaliter amor ipsarum convertitur, Deo se in illas et illas in se uniformiter movente per se ipsum, idest non per medias substantias angelicas, sicut per illas movet se in inferiores Ierarchias, nec aliquid inferius diligendo diminuunt in aliquo suum amorem. Et licet non totaliter Deum cognoscant, habent tamen pre ceteris specialem et excellentem precipue munditie stabilitatem, qua Deo proprie pre ceteris conformantur, que nunquam cadit per inferiorum amorem, sed semper ascendit per divini amoris flammam, nec unquam transmutantur sed semper firmiter et uniformiter perseverant.

9Contemplativas autem, etc. usque ad illud: Perfectas autem, etc. talis est sensus: Contemplative dicuntur iste prime substantie non quod ipse, secundum modum nostrum, fundent contemplationes suas in ymaginariis umbris rerum sensibilium aut in variis anagogicis expositionibus sacre scripture, sed quia adimplentur altiori lumine universalis intellectualis cognitionis, plus quam inferiores Ierarchie, et replentur similiter, secundum suam capacitatem, contemplatione divine pulchritudinis, que ipsas et omnes suos veros contemplatores pulchrificat, et superat omnem pulchritudinem et substantiam, et plene lucet in singulis trium personarum divinarum. Sed et gratia humanitatis domini Ihesu plenius ceteris participant, non communicando ipsi sub figuris sacramentorum, sicut nos, quorum sensibilis communicatio significat invisibilem communionem et assimilationem ad ipsum, sed per propriam speciem ceteris vicinius et copiosius inmediate participant cognitione luminum ipsius. Quibus ipse super omnem aliam creaturam singulariter Deo assimilantur et uniuntur; et eisdem per ipsum et post ipsum, quantum est in angelis, donatum est supreme Deum inmitari. Et in prima et in media fontali luminum effusione communicant ipsius virtutibus, eos excellenter deificantibus et ipsis benignissime et largissime impensis.

10Perfectas autem, etc. usque ad illud: Hoc igitur plane, etc. talis est sensus: Perfecte dicuntur iste prime substantie, non tanquam illuminate perfectiva scientia, que a variis scripture testimoniis, aut creature spectaculis, per expositionem vel rationalem collationem resolutis est acquisita, sed sicut adimplete primo et excedente lumine divino, eas assimilante, et hoc secundum supremam scientiam divine operationis, quantum est in angelis. Quod semel positum, in consimilibus locis est intelligendum, eo quod salvator noster secundum humanitatem et beata Virgo summis angelis sunt superiores, ad Deum magis accedentes, et sola anima salvatoris sit ad Deum vere et singulariter inmediata. Et ea mediante de ipsius plenitudine accipiunt et angeli et homines. Non ille prime intelligentie ierarchice gubernantur ab aliis celestibus substantiis, sed ab ipsa maiestate, eo quod ad ipsam maiestatem sine mediatione aliorum angelorum extenduntur, tam virtute quam ordine omnes alios ordines vel Ierarchias excedente et per inmediatos sponsi amplexus in precipua divini amoris castitate stabiliuntur et omnino ineffabifiter. Et ab ipsa deitate adducuntur ad contemplandum inmaterialem et inintelligibilem divine pulchritudinis speciem secundum singulorum capacitatem. Et cum ab ipso principe perfectionis gubernentur, docentur ab eodem scientificas rationes divinarum operationum, tanquam prime substantie et inmediate circa Deum collocate.

11Hoc igitur, etc. usque ad illud: Igitur prima, etc. talis est sensus: Ostenditur ex testimonio theologie quod inferiores angelorum ordines docentur scientias se deificantes a superioribus ordinibus. Summi vero angeli sublimius illuminantur ab ipsa deitate quam inferiores doceantur a superioribus. Quod ostenditur in psalmis, ubi dicitur: Quis est iste rex glorie? ubi intelligitur quod superiores angeli docuerint inferiores in ascensione Domini aliqua sue incarnationis misteria. Quod autem summe substantie angelice doceantur a deitate, ostendit Isaias. LXIII, ubi leguntur summi angeli inter se quasi conferendo et admirando dicere Quis est iste qui venit de Edom etc., non quia alias essentias discendi gratia interrogarent, sed quia non presumpserunt preveniendo eius gratuitam revelationem interrogare dominum aliquas illius misterii profunditates, donec eis daret interrogandi fiduciam. Quarum tamen scientiam se disiderare ostendebant. Ideo primo inter se sic admirando conferunt: Quis est iste etc. Ipso vero inmediate dicente et docente: Ego sum qui loquor, etc. Postea eum inmediate allocute sunt eum dicentes: Quare ergo etc. Per quam inmediationem ostenditur quod ille fuerunt summe virtutes angelice que ad se ipsas prius faciunt questionem, per hoc ostendentes quod discunt et desiderium habent cognoscendi, non propter hoc recedentes ab illuminatione quam habent intus mediante divino fluxu vel divine bonitatis processu.

12Igitur, etc. usque ad illud: Igitur hic quidem, etc. talis est sensus: Prima celestium animorum Ierarchia, ut dictum est, ab ipsa deitate gubernata, eo quod ad ipsam inmediate extenditur, plene iuxta suam proportionem castissima purgatione purgatur et multo lumine illuminatur ac preperfecta perfectionis operatione perficitur, munda existens ab angelice puritatis minoratione, et plena primo lumine, et particeps perfecte scientie vel cognotionis primo a Deo in angelis effuse. Ut autem has tres operationes angelicas vel ierarchicas breviter comprehendam, dico quod purgatio, illuminatio et perfectio est divine scientie assumptio perfectivarum doctrinarum cognitione secundum gradus ordinum indita, mundans ab ignorantia, idest ab altioris cognitionis minoritate. Et illuminans ipsa divina cognitione, per quam et purgat mentem per altiorem illuminationem ad conspiciendum ea que prius non inspexerat, et ipso lumine perficiens mentem plena et habitudinaria scientia luculentarum doctrinarum.

13Igitur hic quidem, etc usque ad illud: Istas autem, etc. talis est sensus: Hec autem est taliter, secundum meam scientiam, laudanda prima angelorum Ierarchia, stans per inflexibilem erectionem in circuitu Dei et circa Deum sibi intimum et inpenetrabilem sine mediatione aliorum angelorum, et solam eternam Dei cognitionem indesinenter ambiens per incessabilem fervorem desiderii et contemplationis secundum supremum gradum, quantum est in angelis. Et in gradu illo sunt supreme substantie firmiter collocate, ut inde amoveri non valeant. In Deo autem semper moventur desiderio et contemplatione. Et est illa prima Ierarchia videns pure multas produndiores theorias beatis contemplationibus, et illuminata simplicibus et inmediatis splendoribus divine claritatis, et adimpleta nutrimento divine dulcedinis, et digna habetur multa luminis effusione inmediate a Deo emanante in intelligentias et unita summe simplici et invariabili et vivifica unitate divine epulationis affectum reficientis et satiantis. Et multa communione virtutum et cognitione luminum et cooperatione ierarchicarum operationum et hoc per specialem assimilationem ad Deum in bonis habitibus virtutis et scientie ierarchicis operationibus. Et multa profunda divina misteria super alias celestes substantias cognoscit secundum suam capacitatem, et particeps fit ierarchice scientie intellectualis et etiam cognitionis superintellectualis. Unde sacra scriptura laudes illius summe Ierarchie tradidit mortalibus, in quibus excessus sue supreme illuminationis manifestatur. Ezechiel enim quasi per signum sensibile sonitus aquarum laudes illius exprimit dicens: "Benedicta gloria Domini de loco isto" ut loci nomine prima Ierarchia intelligatur, in qua Deus principaliter, quantum est in angelis, requiescit. Isaias autem in eiusdem Ierarchie laudibus venerandam illam laudem commemorat: Sanctus, Sanctus, Sanctus, etc.

14Nota quod tria attribuuntur supremis angelis idest prime pulchritudo obiectorum, ibi: Multas et beatas, etc. Ierarchie, videlicet claritudo radiorum, ibi: Simplicibus et inmediatis etc. dulcedo alimentorum; ibi: Divino nutrimento, etc.

15Istas autem supremas etc. usque in finem capituli talis est sensus: Istas autem et huiusmodi prime Ierarchie laudes tractavimus in libro De divinis laudibus, ubi de hiis sufficienter, ut nobis videtur, dictum est. Et de ibidem dictis sufficit ad presens commemorare quod, cum prima Ierarchia secundum suam facultatem divina scientia illuminetur ab ipsa deitate, ipsa Ierarchia, tanquam divine bonitati conformata, de eadem divina scientia distribuit Ierarchiis inferioribus seriatim. Hoc etiam breviter conmemoro, videlicet quod venerabilis et superlaudabilis et universaliter laudabilis deitas ab huiusmodi prime Ierarchie substantiis benedicitur et laudatur, quantum possibile est ipsam deitatem cognosci vel laudari ab intelligentiis eam recipientibus. Ille autem substantiis tanquam ceteris Deo conformiores sunt loca divina et deitatis requies secundum scripturas, et ipse laudant unum Deum in trinitate personarum dicendo, ter sanctus et semel dominus. Qui a summis celestibus intelligentiis usque ad omnia extrema mundi sensibilia optime omnia disponentem extendit providentiam suam tanquam superprincipale principium et causa omnis rei et cuncta supersubstantialiter inmensurabili continentia circumstringens.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus