Introductio

By Petrus Hispanus

Edited by

Edition: 0.0.0-dev | June 21, 2016

Original Publication: Petrus Hispanus Project in collaboration with LombardPress, , June 21, 2016

License Availablity: free, Public Domain

phsl-intro

T25rb

Introductio

De significatione dictionum sincategorematicarum in genere

1Ab eo quod "res est vel non est oratio vera vel falsa dicitur" [a] . Sed a dictionibus sincategorematicis (ut 'tantum', 'solus' [1] , 'nisi', 'preter', et consimilibus [2] ) causatur veritas vel falsitas in oratione. Ergo dictiones sincategorematica T25va significant res aliquas. Sed non significant res subicibiles vel predicabiles. Ergo significant res que sunt dispositiones subicibilium vel predicabilium [3] , quia nichil est in oratione vera vel falsa nisi subiectum et predicatum et eorum dispositiones.

2'Res' enim dupliciter dicitur. Quia quaedam est res subicibilis vel predicabilis (ut 'homo' vel 'equus', 'ambulate' vel 'currit') et alio modo est res que est dispositio subicibilis vel predicabilis. Sed dispositio item, sive res que est dispositio, est duplex, quia est quedam dispositio eius quod est subiectum vel eius quod est predicatum (ut 'albus', 'niger', 'bene', 'male', et consimilia). Et talis dispositio subicitur cum subiecto et predicatur cum predicato (ut 'homo albus currit bene'). Subiectum enim et id quod est subiectum differunt sicut pater et id quod est pater, quia sicut pater dicitur ad filium et econverso, ita subiectum ad predicatum et econverso: sunt enim 'ad aliquid ', sive relationes, ut pater et filius. Alia est dispositio subiecti inquantum est subiectum vel predicati inquantum est predicatum (ut 'tantum', 'solus', 'necessario', 'contingenter' et sic de aliis) et ille non subiciuntur neque predicantur, quia sunt ipsius subiecti in comparatione ad predicatum et econverso. Et tales dispositiones significantur per dictiones sincategorematicas; N42ra dicunt enim comparationes sive habitudines subiecti inquantum subicibile et predicati inquantum predicabile. Et dicitur sincategoreuma a 'sin', quod est 'con', et 'categoreuma', quod est 'predicativum' vel 'significativum', quasi: 'consignificativum'.

3Habito quod dictiones sincategorematice significent dispositiones subiecti inquantum subiectum et predicati inquantum predicatum, et sic [4] cognita significatione earum in genere, nunc [5] dicendum est de significatione uniuscuiusque earum [6] in specie; et prius de prioribus, quia, ut vult [7] Aristotiles: de prioribus prior est speculatio. Cum ergo in dictionibus [8] sincategorematicis per se intelligantur 'est' et 'non' et non econverso, ideo 'est' et 'non' [9] sunt priora illis. Et ideo de hiis prius est dicendum.

De 'est' et 'non'

4Sed ad [10] videndum quomodo 'est' et 'non' per se [11] intelliguntur in istis, sciendum [12] quod 'per se' dicitur quatuor modis. Primo autem modo per se insunt quaecumque cadunt in diffinitione[4] rei, seive predicentur sive non de[5] diffinito. Quaedam enim[6] diffinientia predicantur de diffinito (ut 'animal[7] rationale et mortale' de homine). Quaedam autem non predicantur de[8] diffinito, ut 'punctum'[9] non predicatur de linea et cadit in diffinitione eius; linea enim est longintudo sine latitudine cuius extremitates sunt duo puncta. Neque linea predicatur de triangulo et cadit in diffinitione eius; est enim triangulus figura plana tribus rectis[10] lineis contenta. Secundo autem modo[11] per se insunt quecumque recipiunt sua subiecta in suis diffinitionibus.

5Et hoc est quando propria passio sive per[12] se accidens predicatur de sua[13] diffinitione, ut 'omne[14] privatum lumine a terre obiectu[15] deficit sive eclipsatur'; hic enim 'deficere ' sive 'eclipsari ' est per[16] se accidens sive propria passio et predicatur de sua diffinitione. Similiter si propria passio predicetur de parte sue diffinitionis, ut 'numerus est par[17] vel impar', 'linea est recta[18] vel curva', quia 'par' diffinitur per numerum et[19] 'rectum' per lineam. Est enim par: numerus divisibilis[20] in duo equalia; rectum[21] vero est[22]; linea cuius medium non exit ab extremis. T25vb Tertius autem N42rb modus est quando propria passio predicatur de proprio subiecto, ut rectum vel curvum de linea et par[23] vel impar de numero et habere tres angulos equales duobus rectis de triangulo. Subiectum enim et propria passio dupliciter comparantur, quia[24] uno modo secundum quod subiectum est causa passionis et diffiniens passionem, et sic pertinet ad secundum modum; alio autem modo sumitur subiectum inquantum subiectum et propria passio inquantum est accidens eius; et sic pertinet ad tertium modum. Quartus autem modus est quando effectus qui est propria[25] passio, concluditur de subiecto per suam causam. Et iste quartus modus est semper in habitudine premissarum[26] ad conclusionem demonstrativam, ut 'omne privatum lumine a terre obiectu deficit sed luna est privatum lumine a terre obiect ergo luna deficit'.

6Sciendum ergo quod 'est' et 'non' intelliguntur in dictionibus[1] sincategorematicis secundum primum modum eisu quod est 'per se', quia intelliguntur in diffinitionibus sive[2] descriptionibus earum. 'Solus'[3] enim sive 'tantum' est 'non cum alio' et 'desinit'; 'quod est et de cetero non erit' vel 'nunc[4] ultimo est', et sic de aliis. Et ideo 'est'[5] et 'non' sunt priora aliis[6] dictionibus sincategorematicis. Et[7] 'est' prius est[8] quam 'non', quia affirmatio prior[9] est negatione sicut habitus privatione. Et quia [quia] negatio non habet esse[10] nisi per affirmationem; unde affirmatio dat ei esse; ergo prior et negatione;[11] intelligitur[12] enim affirmatio in negatione et non econverso. Et etiam quia negatio non cognoscitur nisi per affirmationem. Ergo prius dicendum est de affirmatione quam de negatione. Et sic prius dicendum est de 'est' quam de 'non'.

7Nota ergo[1] quod hoc P51va verbum 'est'[2] consignificat compositionem,[3] et etiam alia verba. Sed hoc verbum 'est' per prius consignificat[4] eam, cum natura prius sit aliis verbis et in eis intelligatur. Sed compositio non solum repperitur in verbo sed etiam[5] in rebus aliis. Et ideo prius est dicendum de compositione in communi et postea de specialibus compositionibus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus