Librum II, Quaestio 15

By Peter John Olivi

Edited by Bernardus Jansen S. I.

Edition: 2015.05 | May 09, 2015

Original Publication: Ad Claras Aquas, Quaracchi, 1922

License Availablity: free, Public Domain

pjo-l2q15

QUAESTIO XV.

1Nono quaeritur an suppositum seu persona addant aliquid ad naturam in qua et per quam subsistunt.

Et quod sic videtur.

21. Omne quod potest aliquibus advenire et deperire ipsis manentibus addit aliquid realiter differens ad ipsa, et maxime si secundum rationem suam dicat aliquid positivum; sed ratio suppositi et personae potest pluribus naturis (c) advenire et deperire; partes enim integrales substantiarum, si separentur a suis totis, accipiunt rationem suppositi; multaeque (d) substantiae, si uniantur aliquibus totis aut partibus, amittunt rationem suppositi, suppositum etiam secundum rationem suam dicit quid positivum, cum dicat rationem per se entis et singularis, et persona multo magis, cum ultra hoc dicat completum modum per se et in se existendi; ergo et cetera.

32. Item, existere in se seu per se opponitur ei quod est existere in alio, mutuo enim se expellunt in eadem natura; sed existere in alio addit aliquid ad naturam cuius est; ergo multo magis existere in se, cum magis sit positivum.

43. Item, idem vere et proprie potest praedicari de se; sed (a) natura non praedicatur vere et proprie de supposito nec e contrario, non enim bene dicitur "humanitas est homo" nec e contrario; ergo et cetera.

54. Item, omne totum addit aliquid ad suam partem; sed natura se habet ad suum suppositum sicut pars ad suum totum; si enim diceret totum quod dicit suppositum: tunc posset praedicari de eo, sicut species et genera praedicantur de suis suppositis, idcirco enim Sortes potest dici homo et animal, quia ista non dicunt partes eius sed totum; quod ergo humanitas non possit (b) praedicari de Sorte, hoc non est nisi quia dicit partem eius et non totum.

65. Item, omnis natura non participata nec recepta (c) in aliquo sed in se et per se absolute existens videtur habere in se rationem summae naturae et summi entis, cum istae conditiones videantur convenire soli Deo; ergo omnis natura diversa a natura Dei erit participata et recepta in aliquo; sed hoc est impossibile, nisi illud in quo recipitur et a quo participatur differat ab ea sicut recipiens a recepto et sicut participans a participato et sicut existens in alio differt ab eo in (d) quo existit; sed illud in quo natura existit est eius suppositum nec potest recipi nisi in supposito; ergo et cetera.

76. Item, omnis forma differt ab eo cuius est forma, sicut causa a causato aut sicut pars a toto, et omne causatum addit (e) aliquid ad suam causam et totum ad partem; sed natura est forma sui suppositi, illud enim est forma alicuius per quod ipsum est ens et per quod reponitur in specie seu genere; sed suppositum est ens per suam naturam et per illam reponitur in specie; ergo et cetera.

87. Item, omne dependens differt ab eo in quo figitur et terminatur sua dependentia; sed omnis natura creata est natura dependens figiturque et terminatur eius dependentia in (f) supposito; ergo et cetera.

98. Item, omnis habitudo realis exigit realiter extrema diversa aut simpliciter aut secundum quid; sed esse in dicit quandam habitudinem; ergo omne quod realiter est in se habet habitudinem essendi in realem; ergo oportebit dare in omni realiter existente in se duo extrema, saltem secundum quid diversa; sed respectu huius habitudinis non possunt dari nisi natura et suppositum; ergo ipsa saltem sunt secundum quid inter se diversa; sed hoc non potest esse, si unum non addit ad alterum aliquid realiter differens; ergo et cetera.

109. Item, illud secundum (a) quod aliquid potest subici et subsistere accidentibus differt realiter ab eo secundum quod non potest subsistere seu illud quod potest subici eis differt ab eo quod non potest eis subici; sed natura non potest subici nec subsistere accidentibus, suppositum autem potest, nec aliquid subicitur eis per rationem naturae sed per rationem suppositi; si enim natura subiceretur et subsisteret eis, ita bene diceretur humanitas alba, calida et tricubita, sicut homo dicitur albus et tricubitus et consimilia.

1110. Item, omne contentum differt aliquo modo a suo continente; sed natura continetur a suo supposito; alias enim non bene diceretur quod haec natura est huius vel huius (b) suppositi, cum in proposito non videatur significari alia habitudo per hoc "esse huius" nisi contenti ad continens (c) aut aliqua alia aequivalens.

12Contra: 1. Non potest aliquid addere accidentale nec essentiale; ergo nihil. Probatio antecedentis: si enim addit aliquid essentiale, aut formam aut materiam; neutrum autem horum potest addere, quia utrumque est pars naturae compositae. Praeterea, natura dicit totam essentiam suppositi, cum natura et essentia sint idem; sed extra essentiam rei non potest e se aliquod essentiale, cum omne essentiale sit aliquod de principiis constitutivis essentiae. Praeterea, omne essentiale additum alii essentiali constituit tertiam naturam; si ergo suppositum addit aliquid essentiale ad suam naturam: ergo ex illo et natura constitueretur quaedam tertia natura, et sic in infinitum. Praeterea, unum essentiale sine aliis non potest dicere totum ens; sed (d) suppositum dicit ipsum totum ens; ergo non dicit aliquod essentiale additum naturae, cum natura dicat saltem magnam partem essentialium rei. — Non etiam potest addere aliquid accidentale, quoniam omne accidens subsistit in alio et non alia in ipso; si ergo adderet aliquid (e) accidentale, ipsum non esset suppositum naturae suae nec suorum accidentium, sed potius natura (f) esset suppositum eius. Praeterea, nullus sane intelligens dicet quod ens sit sibi ipsi accidentale; sed suppositum dicit ipsum ens et ratio suppositi dicit rationem totius et entis; ergo impossibile est quod sit accidentale ipsi enti; sed omne accidens est accidens (a) alicuius entis et alicuius suppositi; ergo si diceret accidens, oporteret quod esset accidens alicuius alterius entis et alicuius alterius suppositi. Praeterea, per se esse est differentia substantiae; sed hanc solam addit suppositum ad naturam; ergo et cetera. Praeterea, nihil directe et per se includitur in generibus et speciebus (b) substantiae quod sit accidentale aut sub praedicamentis accidentium; sed ratio suppositi includitur directe et per se in generibus et speciebus substantiae, omnia enim oportet quod dicant rationem per se entis, sicut utique dicunt (c) substantia et animal et homo. Si etiam non iucluderent rationem suppositi (d), tunc naturae (e) substantiarum essent genera et species substantiae, et tunc humanitas esset species hominis et animalitas genus eius; non enim potest inveniri quid (f) aliud addat homo ad humanitatem aut animal ad animalitatem nisi rationem (g) suppositi; et ideo si in se rationem suppositi non includunt, tunc secundum rem et rationem omnino idem erunt homo et humanitas et consimilia.

13Item ad principale: omne quod non est in alio a se, in quantum tale, est existens in se; sed natura completa substantiae seu suppositi cuiuscunque, in quantum talis, non est in alio a se; ergo, in quantum talis, erit existens in se et ita, in quantum talis, erit (h) suppositum. Probatio minoris: omne enim quod est in alio a se est vere receptum in ipso et in aliqua eius potentia passiva; si ergo natura completa substantiae esset in alio a se, tunc illud in quo esset haberet quandam potentiam passivam in se, aliam a tota natura et partibus eius, et per consequens aliam materiam ab illa materia quae est pars naturae; hoc autem est impossibile. Illud etiam in quo esset aut esset ens completum et actuale absque natura recepta aut non. Si sic, ergo haberet aliam naturam et essentiam praeter illam; quod est contra positum. Si non, tunc illud esset tantum ens in potentia, informatum et factum in actu a tota natura, et ita tota natura haberet se ad illud sicut forma ad suam materiam et non sicut natura ad suum suppositum.

[Respondeo]

14Ad quaestionem istam dixerunt quidam quod suppositum addit ad naturam suam etiam individualiter acceptam seu individualem (a) aliquid realiter differens ab ipsa; quid autem esset illud additum et qua ex causa oporteret ipsum realiter differre ab ea diversi mode senserunt. Quidam enim dixerunt (b) quod addit quendam modum existendi; addit enim ad esse hunc modum qui est per se. Idcirco autem illud quod addit dixerunt (c) realiter differre a natura: quia omne quod habet aliam rationem realem ab aliquo dixerunt in creatis realiter differre (d) ab illo; modus autem iste qui additur dicit aliquam rationem realem aliam a ratione ipsius naturae. Secunda causa fuit: quia esse secundum eos addit aliquid realiter differens ad naturam; esse autem cum speciali modo essendi qui (e) est esse per se cadit in ratione suppositi; et hoc est quod secundum eos addit suppositum ad naturam suam. — Alii vero aliter senserunt, dixerunt enim quod suppositum non praescindit a se accidentia nec susceptibilitatem eorum, natura vero praescindit a suo intellectu tam accidentia quam susceptibilitatem eorum; suppositum enim continet in se tam naturam quam accidentia, quod non posset, si in suo intellectu includeretur praecisio seu exclusio eorum; natura vero, in quantum talis, nec est nec esse potest subiectum accidentium, non enim est informabilis ab accidentibus. Et ideo dixerunt quod suppositum se habebat ad naturam sicut totum ad partem, huiusque simile donant in genere et natura generis. Dicunt enim quod corpus, quando sumitur ut pars, non est genus hominis vel animalis, sed quando sumitur ut (f) totum; tunc autem secundum eos assumitur ut totum, quando non praescindit a se intellectum differentiarum sequentium, sed potius comprehendit eas in generali et indistincte et in potentia; ut pars vero sumitur, quando praescindit a se intellectum differentiarum sequentium, et tunc non dicit nisi naturam generis a qua et secundum quam sumptum est ipsum genus.

15A1ii vero istis contrarium senserunt, dixerunt enim quod suppositum nihil addit tale quod rea1iter differat a natura comp1eta seu tota1i ipsius suppositi; in modo tamen ponendi etiam, isti diversificati sunt. Quidam enim istud posuerunt, quia dixerunt quod non addit nisi quandam rationem negativam seu privativam, scilicet negationem existendi in alio; voluerunt enim quod per se esse seu per se ex1stere nihil positivum addat ad ipsum esse seu ad existere absolute et sine alio acceptum. — Alii autem dixerunt quod licet dicat aliquid positivum, illud tamen non dicit aliam rem ab ipsa natura, sed solum aliam rationem eiusdem naturae.

16Utrique autem istorum moti sunt ad dicendum quod nihil diversum adderet (a) propter rationes factas ad oppositum et ultra hoc moti sunt ex dictis opinionum contrariarum. — Ratio enim primae opinionis non fuit eis visa sufficiens nec universaliter vera, quod scilicet diversitas rationum in re contentarum seu rationum realium concluderet necessario et semper diversitatem realem in creatis. — Item (b), quia si propter hoc differt suppositum a natura, quoniam esse et per se esse cadunt in ratione suppositi et hoc est illud quod per suppositum additur ad naturam et non aliud: tunc in divinis non possent esse plura supposita, quoniam actus essendi et per se existendi includitur in perfecta actualitate essentiae divinae; dicunt enim quandam perfectionem nobilem actualitatis eius. — Item (c), quia si nihil aliud addit, tunc non addit rationem suppositi; ipsum enim esse vel per se esse non erit ipsum suppositum, maxime si est accidens; immo potius oportebit quod sit in aliquo alio (d) a se, non solum sicut in supposito, sed etiam sicut in subiecto; et potissime hoc erit verum, si est actus ab aliquo exiens, omnis enim actus exit a supposito et est actus alicuius suppositi. — Nec poterit dici quod ipsa natura per actum per se essendi facta per se existens sit ipsum suppositum, quia tunc ad minus ipsum suppositum praedicaretur in recto de ipsa natura et praedicaretur de ea adiective et denominative; sicut enim (e) per albedinem homo dicitur albus, sic per actum per se existendi ipsa diceretur per se existens seu suppositum; praedicatio autem adiectiva et denominativa est contrariissima supposito et rationi suppositi: — Non etiam secundum istos poterit dici quod ex natura et per se esse constituatur unum tertium, quod tertium non sit tertia natura, sed solum sit suppositum eorum; quia cum suppositum sit radix et fundamentum (a) omnium eorum quae in ipso sunt, oporteret (b) quod ipsum, in quantum tertium, esset aliquid tale quod in eo posset figi et firmari tam natura quam ipsum esse et quam ipsa accidentia; quod non videtur posse fieri, si non dicit aliquam solidam essentiam praeter essentias eorum. Si etiam ex eis constituitur, tunc ipsum esse erit pars eius essentialis, quod est contra ipsos aut contra multos ipsorum; tunc etiam accidentale cum essentiali constitueret (c) substantiam; prima enim substantia, in quantum prima, quae idem est quod suppositum, est in praedicamento substantiae (d) solum.

17Dictum vero secundae opinionis multo minus placuit eis, quia si suppositum dicit susceptibilitatem accidentium et non natura: tunc oportet quod addat aliquam potentiam susceptivam accidentium et sic per consequens materiam seu aliquid quodcunque in quo fundetur huiusmodi potentia. Si etiam suppositum se habet ad naturam sicut totum ad partem: tunc oportebit quod habeat aliam partem praeter ipsam naturam ex qua cum ipsa natura constituatur; nullum enim totum constituitur ex sola una parte, quia nec tunc esset maius illa, immo ipsa esset ipsum totum. — Non potest autem dici quod alia (e) pars sint ipsa accidentia (f); quia tunc ex accidentibus constitueretur substantia, et quia tunc substantialia cum accidentalibus (g) vere constituerent aliquid vere unum (h), quod est contra Philosophum, VII Metaphysicae (1); tunc enim non fundarentur in ipso supposito, sicut accidentia in suo subiecto, sed potius sicut partes in suo toto. Et hoc idem sequeretur, si verum esset quod suppositum comprehenderet in se accidentia, sicut suo modo genus differentias; et tunc ita deberent dici natura eius sicut et ipsa natura substantialis aut potius nec natura substantialis nec ipsa deberent dici natura eius, sed solum partes constitutivae naturae eius. Si etiam verum est quod suppositum sit informabile ab accidentibus, non autem natura eius, sicut praedicta positio dicit: tunc suppositum addit ad naturam aliquod ens informabile quod informatur ab accidentibus.

18Ultimi autem moti sunt ad dicendum quod non adderet solam privationem, quia cum per se esse sit nobilior et actualior modus essendi quam esse in alio, oportet quod sit magis positivus. Cum etiam ablata ratione suppositi auferatur ratio entis et ratio totius et ista dicant quid vere positivum: oportet quod ratio suppositi addat quid vere (a) positivum. Si etiam non diceret nisi privationem nec adderet ad naturam (b) nisi rationem negativam: ergo in divinis non diceret suppositum nisi rationem negativam solum nec adderet (c) aliquam rationem positivam ad essentiam; et sic ita parum esset plurificabile in divinis sicut et essentia, nec plurificatio eius esset ibi plurificatio alicuius positivi, sed solum quarundam (d) negationum. — Dixerunt igitur isti (e) quod supra naturam individualem addit rationem per se entis, ita quod nec per se ens dicit totam rationem suppositi, sed per se ens cum individuatione acceptum. Ratio autem quam addit per se ens ad naturam non est ratio formalis aut essentialis; non enim dicit id quod dicit per modum formae aut essentiae, sed potius per modum entis; unde se habet ad rationem naturae sicut suo modo se habet ratio concreti ad rationem abstracti. Unde non dicit rationem disparatam a ratione naturae, sed dicit ipsam naturam non solum per modum naturae, sed etiam per modum entis; unde ens secundum eos est idem quod essentia sumpta per modum entis.

19Hae igitur sunt opiniones quas legere vel audire potui et forte sunt aliquae aliae quas nec audivi nec legi. Quae autem istarum sit verior sapientium iudicio derelinquo.

[Solutio Obiectorum]

20Ad argumenta tamen utriusque partis, prout potero (f), respondebo.

21Ad primum igitur primae partis dicendum quod ratio suppositi non fundatur in natura qualicunque, sed solum in natura quae est sufficienter et actualiter actualis ad subsistendum; complementum autem huius actualitatis potest multis naturis creatis advenire et deperire; sed in eius adventu non additur sola ratio suppositi, sed additur vera actualitas quae est aliquid ipsius naturae. Et eodem modo, quando tollitur, non tollitur sola ratio suppositi, sed etiam complementum actualitatis ipsius naturae qua erat actualis ad existendum et hoc actualiter. — Si autem dicatur quod tunc illud complementum actualitatis esset accidens et sic per consequens ratio suppositi: dicendum quod non omne quod advenit et deperit alicui ipso manente est accidens seu accidentale illi cui advenit; quia sic multae formae substantiales essent accidentales suae materiae et multae differentiae suis generibus et existere (a) in alio, sicut existunt partes in suo toto, esset accidentale multis partibus substantialibus, cum illud esse in seu (b) illa unio possit eis advenire et deperire. Non est igitur verum simpliciter, sed solum quando illud cui advenit manet aeque substantialiter completum in illius adventu et in illius recessu; illud enim solum vocamus accidens quod non facit ad substantiale complementum rei. Hoc igitur complementum actualitatis est complementum (c) naturae substantiale, quoniam per ipsum completur in esse substantiali et per ipsum assumit rationem entis et totalis substantiae.

22Ad secundum dicendum quod non nego quin existere in se addat aliquid ad naturam cuius est, non tamen addit aliquid ad naturam completam et actualem ad per se existendum; quia nec existere in alio addit aliquid ad naturam, prout est sufficienter impendens alteri ut (d) supposito; illud enim esse in est aliquid ei substantiale.

23Ad tertium dicendum quod naturam (e) aliquando accipimus pro illa essentia quae est communis ad existere in se et ad existere in alio, ita quod, in quantum talis, non dicit quid existens in se vel in alio, sed solum quid possibile existere in se vel in alio, ita quod per actualem impendentiam et unionem ad aliud efficitur actualiter existens in alio et per adventum absolutae actualitatis efficitur existens in se; natura igitur sic sumpta non potest praedicari de supposito. Prout autem natura sumitur cum complemento illius actualitatis quo existente necessario existit ratio suppositi, sic, quantum est de vi realis identitatis, potest praedicari de supposito et e contrario; et sic praedicatur suppositum de natura divina quae non potest non (f) habere huiusmodi complementum. Sed quantum est de diversitate rationis, non proprie praedicatur unum de altero; ratio enim naturae, in quantum talis, non est ratio suppositi nec e contrario. Licet igitur id ipsum quod est (a) natura sit suppositum: non tamen, in quantum est natura, est suppositum (b), sumendo reduplicationem ratione diversitatis rationum et non ratione identitatis realis. — Si quis tamen instaret (c) contra tres praemissas responsiones (d) trium praedictorum argumentorum dicendo quod quando per agens violentum pars aquae vel cuiuscunque totius homogenei praescinditur a toto in quo prius erat, tunc oportet secundum praedicta quod a praedicto agente violento aggeneretur eidem parti aliquod complementum actualitatis essendi per quod fiat quoddam suppositum seu quoddam per se ens; et tunc cum (e) hoc sequetur quod illud complementum educat de potentia materiali illius partis ac per consequens quod sit naturale agens et quod eius actio per quam hoc adducet (f) sit naturalis et non violenta; sequetur etiam quod in morte hominis naturali vel violenta corpus eius acquirat quoddam complementum essendi; et tunc tam de ipso quam de praedictis partibus sequetur quod nobilius esse et plus de actualitate habeat extra sua tota quam quando erat eis unita; et hoc ipsum sequeretur de natura Christi (g) humana; sequeretur etiam tam de natura Christi humana quam de aliis praedictis quod non haberent in se unde possent per se subsistere, si separarentur a suo priori toto vel supposito; et tunc videretur quod perfecta forma substantialis cum perfecta materia non sufficerent ad complendum substantiam et rationem substantiae; si quis igitur ex hoc dicere vellet quod praedicta nullo alio (h) indigent ad per se essendum nisi solum quod auferatur eis illa inclinatio et unio qua suis totis et eorum partibus sunt unita et inclinata seu illud esse in per quod in suo toto existunt quod idem est: non clare mihi occurrit ratio bona. Nihilominus tamen adhuc non oporteret quod suppositum seu ratio suppositi nihil diceret positivum, sed (i) solam negationem huiusmodi esse in; quia semper in sua (k) ratione includeret totam naturam, ut est sufficienter actualis ad per se existere, et ultra hoc huiusmodi negationem; et primum diceret directe, hanc autem (l) negationem non diceret nisi (m) oblique et quasi per modum differentiae. Posset etiam fortassis dici quod licet (a) generaliter loquendo per se esse sit nobilius quam esse in: tamen tale esse in quale habent illa in suis totis est nobilius quam illud per se esse quod habent extra sua tota.

24Ad quartum dicendum quod natura primo modo accepta se habet (b) ad suum suppositum sicut pars ad totum; addit enim tunc suppositum ad naturam sic acceptam complementum actualitatis absolutae et independentis. Sed natura secundo modo accepta non se habet secundum rem ad suum suppositum sicut pars ad totum, sed solum secundum modum intelligendi. Suppositum enim dicit id quod dicit per modum totius et entis, natura vero secundo modo accepta dicit id ipsum non per modum entis, sed per modum essentiae; ratio autem entis se habet ad rationem essentiae, etiam completae, per quandam additionem, non quod addat aliam essentiam, sed solum rationem realem. Et ideo intellectus accipit eam respectu eius quasi per modum partis fundamentumque suae veritatis habet in diversitate rationum realium et in diverso modo earum. Quia autem modus et proprietas praedicationum sequitur modum intelligendi et rationum realium, licet veritas praedicationum sequatur potius veram entitatem rei: ideo etsi vera sit praedicatio suppositi de natura et e contrario, non tamen est omnino propria.

25Ad quintum dicendum quod prima non est vera, nisi ei (c) aliquid addatur sic dicendo: omnis natura non participata nec participans nec ex participante et participato composita habet rationem naturae divinae; alias enim materia prima et omne primum participans et omne suppositum esset Deus, cum talia non possint ab aliis participari nec in aliis recipi. Naturae igitur creatae non sunt Deus, quia aut sunt participatae aut participantes aut compositae ex participante et participato. — Alia etiam pars propositionis sic debet compleri: omne in se et per se absolute existens et ita per se quod non (d) per partes et ita absolute quod nullam habet impendentiam in se nec in aliquo sui habet rationem divinae naturae; sine istis autem additionibus praedicta propositio non est vera. Sic autem non est (e) verificabilis in natura creata, quamvis sit idem quod suum suppositum quod adhuc habet partes ex quibus existit, quae partes non sunt in se, sed in suo toto existentes.

26Ad sextum dicendum quod natura non potest dici forma sui suppositi, sumendo naturam pro totali (a) essentia sui suppositi, sicut in quaestione ista communiter sumitur. Licet enim forma et materia dicantur esse natura (b) in II Physicorum (1), communiter tamen in proposito accipitur nomine naturae tota essentia et quidditas suppositi. Nec forma etiam partialis dicitur esse forma sui suppositi, quasi informet ipsum sicut materiam suam, sed solum quia (c) est eius pars formalis; sic enim et materia dicitur materia sui suppositi, non quasi recipiat ipsum in se, sed quia est pars eius materialis. Natura autem, prout stat pro tota essentia, multo minus potest se habere ad suum suppositum sicut forma ad informabile seu ad materiam; quia tunc omnes partes essentiae seu naturae oporteret esse formales; nec tunc suppositum esset aliud quam materia suae naturae; et tunc ex natura et supposito fieret tertia natura, sicut fit ex materia et forma. Forma igitur hic sumitur aequivoce seu analogice, quia enim materia habet rationem sustinentis respectu suae formae et forma rationem actus respectu (d) suae materiae, suppositum autem in eo quod dicit rationem totius et entis dicat secundum modum intelligendi rationem sustinentis et secundum rem habeat rationem sustinentis respectu aliarum essentiarum quae in se et in sua essentia firmantur, natura vero dicat rationem quidditatis et entitatis sui suppositi: inde est quod intellectus attribuit (e) naturae totali nomen formae. Et ex hoc exivit divisio illa quod alia est forma partis, alia est forma totius, licet quidam dixerint aliter, formam totius vocantes universalia (f) quae realiter, in quantum talia, ponebant in (g) individuis, sicut in praecedentibus est tactum. Illud igitur quod ad probationem minoris assumitur non est simpliciter verum; aliter enim est ens materia per formam, aliter suppositum per suam naturam; ibi enim est per receptionem entitatis formalis, hic autem per veram identitatem ad totalem suam entitatem.

27Ad septimum dicendum quod omnis natura creata est dependens a creatore et secundum hoc oportet quod figatur (h) et stabiliatur a Deo; sed non omnis natura creata est dependens ab alio sicut a suo supposito; alias nihil esset dare in creatis per se existens; quicquid enim daretur, eadem ratione esset dependens et non per se existens qua ratione hoc poneretur de omni natura creata. — Si autem dicatur quod ad minus oportebit quod suppositum dicat aliquid realiter differens ab omnibus partibus suis, utpote a materia et a forma, quia oportet dare aliquid fixum in quo tanquam in suo supposito partes omnes firmentur: dicendum quod non oportet quod dicat aliquid realiter differens ab omnibus partibus simul sumptis, sed solum a qualibet per se sumpta; quaelibet enim pars (a), saltem de principalibus, habet aliquid firmitatis per quod potest firmare aliam et quaelibet habet aliquid dependentiae secundum quam firmatur in altera parte, ut verbi gratia materia secundum potestatem receptivam habet figere impendentiam formae, forma vero secundum actualitatem unitivam habet figere fluxibilitatem (b) materiae. Pro tanto igitur quaelibet firmatur in supposito, quia firmatur in aliqua parte suppositi et quia constituendo unum suppositum firmum in se et fixum firmitatem suppositi quod constituunt obtinent; non autem firmantur partes in ipso supposito, quasi in ipso sicut in quodam recipiente plantentur, cum suppositum non dicat rationem recipientis vel subiecti respectu suarum (c) partium, sed solum respectu suorum accidentium.

28Ad octavum dicendum quod esse in quo natura subsistens dicitur esse in se non dicit habitudinem realem, sed solum secundum modum intelligendi; quoniam nec ibi sumitur realiter esse in, cum omne esse in importet realem inhaerentiam aut impendentiam aut saltem unitivam assistentiam. Unde per esse in in proposito non significatur aliud quam absoluta actualitas existendi nulli alteri a (d) se impendens; alias eadem ratione oporteret quod suppositum differret realiter a se ipso, quia multo magis dicitur hoc de supposito quod sit in se ipso; nec enim natura dicitur esse in se ipsa, nisi in quantum dicitur habere rationem suppositi.

29Ad nonum dicendum quod suppositum non subicitur proprie et per se accidentibus nisi per materiam seu per aliquid quodcunque quod est in eo potentiale et passivum; firmantur tamen in materia et in suo esse non solum per materiam eius, sed etiam per formam firmantem eorum materiam et ipsa aliquo modo originantem et causantem, cum materia et forma sint partes naturae sicut et suppositi; natura etiam talis suppositi subicietur et subsistet (a) accidentibus. Non tamen bene dicetur quod humanitas sit alba aut calida aut tricubita; quia cum intellectus accipit naturas per modum quidditatis abstrahendo ab eis rationem suppositi: tunc quicquid eis attribuitur intelligitur eis attribui sicut quidditati et non sicut supposito aut subiecto; partes autem quidditatis possunt solum attribui quidditati ut quidditati (b) et non aliquod accidens immo nec aliqua alia ratio realis, quamvis esset (c) essentialis et realiter eadem. Non igitur causatur haec ex diversitate reali, sed potius a diverso modo intelligendi et ex veritate diversarum rationum realium. Alias secundum rem ita est verum quod natura huius corporis est extensa sicut quod corpus est extensum; quamvis in humanitate et animalitate hoc non possit plene dici ratione omnium partium, sed solum ratione alterius partis, quoniam anima quae est altera pars earum non est calida vel tricubita seu extensa.

30Ad decimum dicendum quod licet suppositum realiter non contineat suam naturam, pro eo tamen quod dicit id quod dicit per modum entis et totius, natura autem per modum essentiae et quasi per modum partis formalis: inde est quod bene dicitur quod haec natura est huius suppositi; secundum enim modum intelligendi le "huius" dicit ibi habitudinem quasi continentis et quasi totius.

31Ad primum autem (d) alterius partis dicendum quod secundum illos qui ponunt quod esse et per se esse sint substantialia, consequentia tamen ipsam essentiam seu naturam suppositum addit ad naturam aliquid essentiale; secundum illos vero (e) qui ponunt ea esse accidentia addit aliquid accidentale.

32Ad primam igitur probationem primae partis antecedentis dicendum quod quamvis suppositum (f) non addat ad naturam formam aut materiam, addit tamen actum essendi et modum essendi (g) qui est per se esse. — Ad secundam vero dicendum quod extra essentiam rei potest aliquid esse dupliciter: aut quia degenerat in (h) aliud genus, ut dicatur esse extra essentiam, quod est, extra suum genus seu extra suam speciem; alio modo potest dici esse extra suam essentiam, quia est extra constitutionem essentiae, ita quod non est de principiis intrinsecis intrantibus (a) constitutionem essentiae. Et hoc modo a multis negatur minor propositio qua dicitur quod extra essentiam rei non potest esse aliquod (b) essentiale et quod omne essentiale sit aliquod de principiis constitutivis essentiae; et hoc modo suppositum addet esse et modum essendi. — Ad tertiam patet per hoc idem, quia secundum praedictos prima propositio non erit vera nisi de essentiali quod intrat constitutionem essentiae, quamvis nec de omni tali simpliciter sit verum; gradus enim albedinis secundum quem album sit magis album non constituit cum priori naturam tertiam, ad minus ita quod sit alterius speciei, nec inclinatio quae datur multis naturis, quando amittunt esse per se et incipiunt existere in alio supposito, quamvis sit eis substantialis, tamen non (c) constituit cum eis proprie tertiam naturam nec facit eam esse alterius speciei, sed solum facit eam esse alterius entis seu suppositi. Quando enim essentiale quod additur est eiusdem speciei, tunc nunquam mutat speciem, aut quando est tale quod circuit omnes differentias specificas et omnes naturas generum et specierum praedicamenti sui, impossibile est (d) quod tale essentiale sit aliqua differentia specifica contrahens ad determinatam speciem. Tale autem est in substantiis esse in alio et esse per se; respiciunt enim omnem essentiam substantiae creatae et in quantum talem. Hoc autem amplius tangetur in quaestione de humanitate Christi. — Ad quartam dicendum quod suppositum non dicit tantummodo illud quod addit ad naturam (e), sed utrumque simul.

33Ad primam autem probationem secundae partis praedicti antecedentis dicendum sustinendo illos qui ponunt quod suppositum (f) addat ad naturam aliquid accidentale: illud enim accidentale (g) quod addet non erit ipsum suppositum, sed potius illud quod constituetur ex eis. — Ad secundam dicendum quod sicut album dicit aliquod accidens et tamen nihil dicit sibi accidentale: ita poterit dici de supposito et de ipso particulari ente. — Ad tertiam dicendum quod secundum illos qui ponunt quod per se esse (h) sit accidens per se esse non erit differentia substantiae, nisi prout per hunc actum significare intendimus aptitudinem et potestatem per se essendi et non ipsum actuale existere; quamvis et possit dici quod suppositum non addit ad naturam communiter acceptam solum per se esse, immo ad ipsam addit ultra hoc singularitatem, sed ad naturam individualiter acceptam non addit (a) nisi rationem per se essendi. — Ad quartam dicendum quod uno modo potest dici quod per se esse non includitur in generibus et speciebus substantiae directe et per se, prout dicit actualem existentiam et actualem modum essendi (b), sed solum prout dicit aptitudinem et potestatem per se essendi. Alio modo potest dici quod per se ens potest accipi dupliciter: aut scilicet generaliter aut determinate. Determinate autem accipi voco, quando in quantum tale potest actualiter per se esse; et hoc modo sola supposita seu primae substantiae habent rationem per se entis, secundae enim substantiae, in quantum tales, non possunt per se esse, ut scilicet existant per se in sua universalitate absque aliquo individuo; quia tunc veraciter, in quantum talia, essent quaedam supposita et primae substantiae; et (c) pro tanto ab Aristotele (1) primae substantiae dicuntur (d) magis esse substantiae, quia magis primo et per se subsistunt et existunt. Generaliter autem accipi voco, quando generaliter per hoc intendimus significare ipsas substantias per modum entis et totius non cointelligendo ibi hoc vel illud (e) seu aliquam individuationem; sicut suo modo facimus, quando dicimus quod non solum tres personae sunt una essentia et divinitas, sed etiam unum ens et unus Deus. Et hoc modo sumimus (f) per se ens quasi neutraliter, alio modo non solum neutraliter, sed etiam quasi masculine; per masculinum enim significatur (g) quis seu aliquis seu hic vel ille. Primus autem modus accipitur secundum rem in praedicamento substantiae et ideo naturae ibi in abstracto acceptae non habent rationem generis aut speciei; unde non vere dicitur "humanitas est animalitas", ad minus secundum communem opinionem. In praedicamentis autem accidentium accipitur secundum modum intelligendi; unde quando dicitur quod albedo est color, color non stat ibi tantum pro ipsa quidditate coloris, sed pro ente quod secundum modum intelligendi habet talem quidditatem; alias enim non posset dicere totum respectu albedinis et aliarum specierum suarum, sicut debet dicere genus respectu specierum suarum.

34Ad secundum principale dicendum (a) quod illud quod non est actu existens multo minus est actu existens in se; si ergo natura, in quantum talis, non est actu existens secundum illos qui volunt quod actus essendi per quem existit non sit omnino idem quod ipsa: tunc ipsa, in quantum talis, non erit existens in se, sed solum in quantum sumitur cum actu et modo per se essendi (b).

35Quoniam autem quidam aliquando importune quaerunt (c) quae praedictarum positionum verisimilior videatur, dico secure quod suppositum, in quantum tale, non potest proprie et realiter esse in genere accidentis, cum directa ratio eius sit ratio primae substantiae seu primi et totius subsistentis in quo omnia accidentia subsistunt sive potius insistunt. Puto autem in theologicis tutius esse uti utraque illarum duarum, quarum una dicit quod ad naturam nihil addit realiter diversum, altera vero quod immo, et monstrare (d) quomodo utraque istarum veritati nostrae fidei non obest, sed potius famulatur (e).

36Alias tamen quibusdam, inter quos et mihi, verisimilius esse videtur quod (f) nihil addat realiter diversum. Cuius prima ratio est: quia amota a tali natura omni impendentia et insistentia ad suppositum alterius naturae nulloque (g) alio suae essentiae addito, constat quod talis natura adhuc erit actu et constat quod non in alio, sed solum in se ipsa. — Secunda ratio est: quia quicquid sit illud quod adderet, posito quod (h) a Deo auferetur nullo alio addito, constat quod illa essentia adhuc erit, et utique non in altero, cum nullum esse in sit sibi adiectum. — Tertia est: quia prima ratio subsistendi seu subsistentis est in materia, omnia enim fundantur in ipsa sicut in primo recipiente; ad subsistendum autem et ad recipiendum non eget alio praeter se ipsam, et, si eget, hoc non est nisi formalis dispositio priorum formarum (i) respectu posteriorum. — Quarta est: quia cum dico "esse per se" vel "esse in se ipso", hoc quod dico "in se" vel "per se" nihil addit ad esse cui adiungitur (a) nisi solum "id ipsum", sicut ex ipsa ratione pronominis patet, quod est relativum reciprocae identitatis (b). — Quinta est: quia illud quod addet suppositum ad naturam oportet quod sit receptum et sustentatum in materia seu in passiva potentia ipsius naturae et per consequens quod ipsa natura sit quodam modo suppositum illius additi. — Sexta est: quia illud additum non erit aliqua forma seu formalis differentia nova, quia tunc novam et differentem speciem faceret. Non etiam erit novus gradus alicuius formae prioris, tum quia tunc formas illas intenderet seu intensive augeret, tum quia gradus formae posterior non alia ratione spectat ad per se existere quam gradus priores (c). Non etiam est reflexio sui super se seu inhaesio vel impendentia sui ad se, tum quia talis reflexio esset habitus vel operatio vel aliqua essentia intermedia inter rem et inter rem eandem, tum quia res non unitur sibi ipsi (a) ad constituendum aliquod tertium compositum ex se ipsa et se ipsa tanquam ex duobus extremis, tum quia illud super quod terminabitur reflexio illa erit ipsum suppositum.

37Forte dicetur quod illud quod addit est absolutus modus existendi; qui modus dicit aliquid (e) magis positivum quam faciat (f) modus essendi respectivus qui dicitur esse in alio. — Sed contra hoc arguitur quod huiusmodi absolutio nihil reale addit ad essentiam naturae cuius est, sed solum dicit ipsam nihil ad aliud suppositum impendentem nec per modum talis (g) impendentiae ad aliud relatam. Praeterea, si dicit aliud, tunc illud solum habebit rationem per se existentiae (h) et absoluti esse, et tunc totum essentiale esse ipsius naturae quod est omnino id ipsum quod ipsa erit omnino alienum a per (i) se esse sive a per - se - existentia sua et suae naturae. Praeterea, cum illud additum inhaereat et impendeat naturae cui additur et (k) partibus eius: quomodo illud est absolutius quam ipsa natura vel eius esse, quod non dicit aliud quam actualitatem suae essentiae concretive sumptam?

38Quod autem supra obicitur quod absolutus modus essendi dicit quid non minus positivum quam modus essendi alteri relative impendens: dicendum quod licet dicat quid non minus positivum, non propter hoc sequitur quod illud quod ponit sit realiter aliud ab ipsa natura; sicut et personale existere Dei, quamvis sit maius positivum quam quodcunque esse creatum, non propter hoc sequitur quod dicat aliud realiter differens ab essentia sua.

39Si vero iterum instetur quod si suppositum nihil reale addit ad naturam suam, tunc quamdiu illa natura erit actu, semper necessario erit suppositum in se ipsa per se existens, ex quo sequeretur (a) quod humanitatis Christi esset quaedam persona creata: dicendum quod hoc quidem sequeretur, si suppositum ultra positivam rationem naturae realiter in se non includeret negationem (b) et praecisionem omnis modi essendi in alio ut in supposito; haec (c) autem negatio (d) seu ratio negativa tollitur (e) per solam additionem talis modi esse in, factam ad naturam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus