Librum II, Quaestio 16

By Peter John Olivi

Edited by Bernardus Jansen S. I.

Edition: 2015.05 | May 09, 2015

Original Publication: Ad Claras Aquas, Quaracchi, 1922

License Availablity: free, Public Domain

pjo-l2q16

QUAESTIO XVI.

1Primo quaeritur an in angelis et in omnibus substantiis intellectualibus sit compositio materiae et formae.

Et quod non videtur.

2Et primo per vias communes omnibus entibus creatis (a), deinde per vias proprias substantiis intellectualibus.

3Viae autem communes ad hoc sunt quatuor.

4Ostenditur enim hoc primo ex parte divinae potestatis super creatis (b) et cum hoc ex parte conditionum nobilium in creaturis participatarum (c).

51. Omne enim illud potest esse in creatura et a Deo fieri in quo non implicatur aliquid repugnans conditionibus creaturae; sed simplicitas absque omni compositione non repugnat conditioni creaturae; ergo talis simplicitas poterit esse in creaturis, saltem in nobilioribus. Probatio minoris: Veritas enim, entitas (d) et bonitas sunt aeque nobiles tam in Deo quam in creaturis sicut et simplicitas; sed Veritas potest creaturae communicari salvis conditionibus creaturae absque aliqua permixtione falsitatis et bonitas absque aliqua permixtione (e) pravitatis et entitas absque mixtura nihilitatis; ergo eadem ratione simplicitas (f) poterit communicari absque mixtura cuiuscunque compositionis; sed (g) si hoc potest fieri, verisimile est hoc esse factum in nobilissimis creaturis; ergo et cetera. Praeterea, si primis principiis quae sunt entia (h) incompleta et partes substantiarum potuit communicari omnimoda simplicitas absque repugnantia suae imperfectionis, ergo multo magis hoc potuit entibus completis.

62. Item, non minus potest Deus ante creationem quam post, nec spiritualia sunt minus remota aut minus separabilia a defectu potentialitatis et inhaerentiae quam corporalia et accidentalia; sed Deus post creationem separat accidentia corporalia a subiecto et materia et aufert eis actualem inhaerentiam et dat eis per se existentiam, sicut patet in Sacramento altaris; ergo et hoc potest ante creationem; et tunc multo fortius hoc poterit in formis substantialibus et potissime in spiritualibus; poterit igitur eas creare ab initio sine materia. — Si dicatur quod ipsa accidentia (a) semper, quantum est de se, inhaerent: contra, sicut impossibile est dare motum finitum sine termino, ita inclinationem et inhaerentiam finitam sine termino; omnis autem inhaerentia creata est finita; ergo omnis talis habet terminum qui eam actu terminat; sed in accidentibus separatis a subiecto et materia non est dare aliquid actu terminans; ergo et cetera. Praeterea, impossibile est (b) quod aliquid etiam a Deo inclinetur ad nihil tanquam ad aliquem realem terminum; sed materia et subiectum accidentium separatorum est nihil; ergo impossibile est quod eis actu inhaereant seu quod inclinentur ad ipsa.

7Secundo ostenditur hoc ex parte quidditatis et rationis tam materiae quam formae.

83. Quod enim secundum suam rationem est nihil nullius potest esse pars constitutiva; sed materia secundum hoc quod dicit aliquid distinctum a forma est mere nihil; ergo secundum hoc compositionem non faciet et multo minus secundum hoc quod est indistincta a forma. Minor patet; quia secundum Aristotelem, in Metaphysicis (1) et II De anima (2), actus est idem quod forma et e contrario (c); et si materia, prout distinguitur a forma, dicit aliquam essentiam et non mere nihil (d), ipsa erit vere actus et ita per consequens erit vere (e) forma; et sic etiam cessabit compositio materiae cum forma, saltem ilia quae hic quaeritur. Quod autem tunc sequatur ipsam esse actum videtur: omnis enim essentia est actus entis, quoniam est illud per quod ens est (f); ergo si habet essentiam, habet actum. — Si dicatur quod non omnis actus est forma et materia non habet talem actum qui possit habere rationem formae: contra, quia si aliquo modo dicit actum sive essentiam, tunc conveniet cum forma in ratione actus sive essentiae tanquam in suo communi; et tunc oportebit dare aliquas differentias per quas communis ratio actus determinetur (a) ad actum qui est materia et ad actum qui est forma; has autem non est dare, quia non potest dici quod illae sint actus perfectus et imperfectus, quia secundum hoc omnis forma imperfecta esset vere materia; conveniret (b) enim sibi tota definitio materiae, scilicet actus imperfectus. Praeterea, perfectum et imperfectum de se non distinguunt rem secundum genus aut speciem, cum in eadem specie et in eodem genere sint aliqua perfectiora aliis, immo etiam idem numero est aliquando perfectius et aliquando imperfectius, ut eadem albedo numero, quando est intensa et quando est remissa. Praeterea, formae et materiae nec quibuscunque primis principiis entium potest dari aliquid commune per modum universalis, ut videtur.

9Tertio ostenditur hoc ex conditionibus quae attribuuntur materiae secundum hoc quod est materia.

104. Attribuitur enim sibi potestas recipiendi seu receptio et potestas stabiliendi seu substantificandi dependentiam et inhaerentiam formarum. Cum enim existere in se et taliter quod alia stabiliat in se ipso sit actus entis nobilissimus: ergo materia, secundum hoc quod (c) est materia, dicet actum entis nobilissimum; soli enim materiae in rebus in quibus materia ponitur convenit existere in se et non in alio et nihil ponitur posse subsistere nisi in ea; omnium enim formarum dependentia in ea figitur et stabilitur. Ipsa igitur (d) habebit secundum suam rationem essentiam actualissimam et nobilissimam, et ita impossibile est quod dicat aliquid distinctum a forma ac per consequens quod faciat compositionem cum forma, saltem (e) talem qualis hic quaeritur. Si etiam omne recipiens prius naturaliter est actu quam actu in se recipiat: ergo materia cui competit alia recipere prius naturaliter erit actu quam aliquid recipiat; sed esse non potest actu, nisi habeat in se rationem et actualitatem formae; ergo oportet quod ipsa non sit realiter distincta a forma.

11Quarto ostenditur hoc ex parte componibilitatis et compositionis ipsorum.

125. Quodlibet enim extremorum componentium oportet quod sit alteri unitum et inclinatum et appropriatum; hoc autem esse non potest, nisi in quolibet sit aliqua inclinatio et appropriatio; sed inclinatio et ipsum quod per eam est inclinatum differunt, sicut potentia et actus et sicut forma et informatum; inclinatione enim amota ipsum inclinatum non esset actu inclinatum, sed solum esset inclinabile et in potentia ad actualem inclinationem; ergo si materia est in rebus faciens compositionem cum forma, tunc adhuc tam ipsa quam forma erunt compositae ex potentia et actu et ex forma et informato seu informabili. — Si dicatur quod unumquodque per se ipsum est inclinatum et appropriatum; contra, idem enim non potest esse actus sui ipsius nec potentia sui ipsius nec informatum a se ipso nec substratum sibi ipsi, sed ipsum inclinatum substernitur suae inclinationi et informatur ab ipsa et est in potentia respectu eius; nisi forte dicatur quod ipsum inclinatum, in quantum est tale, non est aliud quam sua inclinatio; quod tamen esse non potest, quia tunc non esset ibi aliud quam mera (a) inclinatio nec esset ibi aliquid (b) secundum rem inclinabile nec inclinatum, sed solum secundum modum intelligendi; ac per consequens nec ibi esset secundum rem inclinatio, cum omnis inclinatio sit alicuius inclinabilis et alicuius per eam actu (c) inclinati.

136. Item, ad idem; Quod non cadit in definitione alicuius nisi (d) per accidens non est de constitutione suae essentiae nisi per accidens et non per se; sed in definitione substantiarum non cadit materia nisi per accidens secundum Aristotelem, VII Metaphysicae (1). Vult enim ibidem quod in definitione totius non cadunt partes (e) materiales sed solum formales, quin potius e contrario totum cadit in definitione partium materialium. Averroes etiam vult ibidem (2) quod cum definitum dicat totam essentiam et speciem definiti, forma autem constituat rem in specie nec materia sit necessaria nisi ad (f) actualem existentiam (g) speciei, quia secundum eum si forma posset esse per se (h), completior esset res (i) secundum suam speciem quam sit nunc cum materia; vult, inquam, quod materia non intret definitionem (a) substantiarum nisi sicut (b) unum correlativum intrat definitionem sui correlativi, ad determinandum scilicet dependentiam et respectum ipsius formae.

147. Item, ad idem: Nullum accidens est essentiale (c) substantiis; sed si essentia substantiarum est composita, accidens est eis essentiale, ipsa scilicet unio et compositio extremorum quae est quaedam relatio et quoddam accidens ipsorum extremorum. Quod patet; quia sine ea possunt (d) ipsa extrema intelligi et quia materia potest illam amittere, quando advenit sibi altera forma; et hoc ipsum forma, quando miraculose separatur (e) a materia. Si etiam compositio esset essentialis substantiis, tunc materia et forma non assent tota essentia suorum compositorum, immo praeter ea esset tertium, scilicet eorum compositio; et sic plura essent rerum principia quam tria. Quod est contra Aristotelem, libro Physicorum (1); non enim ponit nisi materiam et formam et privationem, et duo prima vult esse solum per se principia eorum quae fiunt, de compositione autem mentionem non facit. Quod autem compositio sit substantialis substantiis, si sunt compositae, patet; quia non poterunt intelligi absque ipsa; secundum autem (f) Boethium, libro Divisionum (2), quamvis sine accidente proprio proprie res non possit intelligi esse, illud tamen secundum eum est de essentia rei seu essentiale sine quo res non potest intelligi.

15Quinto ostenditur hoc ex parte necessitatis ipsius materiae.

168. Si enim natura nihil facit frustra, multo minus hoc facit Deus; sed nulla est necessitas ponendae materiae in entibus, quia omnia aeque bene' et etiam melius possunt fieri sine ea sicut cum ea; ergo et cetera. Probatio minoris; non enim materia dicitur esse necessaria nisi propter tria, aut scilicet propter motum et receptionem, ut detur aliquod recipiens et mobile quod sit subiectum motus et mutationis, aut propter individuationem aut propter substantificationem.

17Sed propter primum non oportet, quia ad hoc quod aliquid possit esse recipiens sufficit quod possit informari ab aliquibus formis; sed formae hoc possunt secundum philosophos (a) et magistros, quia tempus secundum eos est accidens motus et calor superficiei et sic de multis aliis; omne autem subiectum informatur a suis accidentibus, maxime si est subiectum per se et primum, sicut ilia sunt secundum eos: priores etiam formae secundum eos informantur a sequentibus. Exigitur etiam ad receptionem quod recipiens sit in potentia respectu recepti; idem autem bene potest esse actus et potentia respectu diversorum absque contradictione, quia contradictio semper est respectu eiusdem; unde forma respectu sui ipsius est in actu seu respectu eius quod informat, respectu autem alterius formae a qua informabitur erit in potentia, et sic videmus quod aliquid potest habere rationem prioris et posterioris absque compositione et- sic de multis aliis relative oppositis; unde et materia, si esse ponatur, non erit in potentia respectu (b) sui ipsius sed solum respectu formae, respectu vero sui erit quodam modo in actu; absque igitur materia poterunt formae esse subiecta receptionum et eorum quae recipiuntur et poterunt esse in potentia ad actus subsequentes et sic poterunt esse subiecta motuum et mutationum et tanto magis, quanto ratione suae soliditatis poterunt in ea figi fortius et perfectius.

18Si dicatur quod potentia recipiendi non convenit formis nisi per accidens et secundario, omne autem per accidens reducitur ad (c) per se nec causa secundaria (d) potest esse, sine prima, materiae autem insit potentia recipiendi primo et per se, adhuc formae non poterunt esse sine materia sufficientes ad aliquid recipiendum: contra hoc arguo. Si enim per accidens sumatur hic, prout omnino excludit ipsum per se, sicut musicus dicitur esse albus per accidens — albedo enim nullo modo est in musica, sed solum in subiecto eius —: tunc secundum veritatem nulla forma informaretur aut diceretur informari nisi solum eo modo quo musicus dicitur albus; quamvis nec tunc illo modo dici posset nisi in concreto, utpote quod informatum (e) tali forma diceretur informatum esse sequenti. Si vero sumatur hic "per accidens", prout opponitur solum ad "per se et primo", ita quod etsi in formis non est potentia recipiendi per se et primo, est tamen in eis per se et secundario; contra hoc est, quia immo magis forma inerit per se et primo, si sibi aliquo modo per se inest; primum enim (a) et immediatum idem. Formae autem secundum hoc immediatius recipient formas sequentes quam materia (b); undo et motus immediatius subiectum ponitur esse temporis et superficies coloris quam materia. Cum etiam formae sequentes per hoc dicantur supervenire materiae, quia adveniunt formis prioribus in ea existentibus et materia per eas disponatur ad receptionem secundarum (c) et non e contrario: potius inerit potentia receptiva earum ipsis formis et magis primo et per se quam materiae.

19Si etiam formis inest potentia passiva per materiam, quaero in qua habitudine causae stat ibi le "per". Non enim in (d) habitudine causae efficientis, quia materia nihil potest efficere et ita non potest gignere potentiam passivam in formis; et si hoc fieret, prius oporteret quod in formis esset potentia passiva ad recipiendum (e) hanc potentiam quae eis ingignitur a materia; multaque alia inconvenientia sequerentur satis nota. Non etiam potest stare in habitudine causae formalis, quia materia non potest esse forma alicuius et maxime formarum suarum nec ad aliquam potentiam passivam (f) potest se habere in ratione formae. Non etiam potest stare in habitudine causae (g) materialis, quia esse causam materialem alicuius non est aliud (h) quam esse eius materiam; quae pro tanto dicitur esse causa sui totius, pro quanto est principium constitutivum (i) eius; unde nomen causae sumitur ibi tantum pro principio intrinseco constitutive. Nihil autem erit dictu dicere materiam esse principium materiale et constitutivum potentiae passivae quae est in formis, quia tunc ilia potentia esset composita ex materia et ex aliquo alio et esset quaedam substantia. In habitudine autem causae finalis nihil ad propositum.

20Praeterea, quando dicitur quod potentia passiva inest formae per materiam: aut dicitur hoc de eadem potentia passiva numero, ita scilicet quod eadem numero potentia quae est (k) in materia est in formis, aut hoc intelligitur de diversis.

21Primum esse non potest, quia nihil quod est materiae, et (l) maxime sic sicut est eius sua potentia passiva, potest esse in forma, et maxime sic sicut oportebit in ea esse potentiam per quam in se (m) recipiet alia seu potius in qua recipientur, quando recipientur a forma. Si etiam esset omnino eadem potentia materiae et formae, tunc non esset aliud dictu (a) formam habere potentiam passivam, nisi quod habet materiam et potentiam materiae sibi assistentem; unde potius diceretur tunc eam habere per assistentiam quam per inhaerentiam, et hoc nihil faceret ad evasionem praedictam.

22Praeterea, quomodocunque in forma esset potentia passiva, nisi forte per modum dictum qui est valde improprius (b) scilicet per assistentiam, tunc si ratione distinctionis quae est inter potentiam et actum probatur esse differentia inter materiam et formam et si per hoc probantur substantiae esse compositae ex materia et forma: tunc eadem. ratione posset hoc probari de potentia et actu ipsius formae. — Dicebatur quod haec (c) potentia non inest formae per materiam, ita quod efficiatur a materia, sed quia forma non potest hoc habere nisi in materia et nisi in ordine ad materiam. Sed contra; tunc enim per se conveniret formae, quamvis nonnisi in materia; nec propter hoc conveniret sibi proprie per materiam, sicut nec proprie essentia, quamvis nec propriam essentiam habere possit nisi in materia. Ad hoc etiam quod eam habeat aeque primo sicut et materia sufficit quod non causetur a materia, quia nec materia potest habere potentiam passivam nisi in ordine ad formam. Praeterea, tunc ad probandum materiam esse in rebus, tanquam quoddam principium distinctum a forma non sufficiet probare quod oportet esse aliquod mobile et (d) aliquod subiectum receptionis et motus et mutationis, sed praeter hoc oportebit probare quod necesse (e) est in rebus esse aliquod mobile et subiectum quod non sit forma et quod motus non solum (f) exigit mobile, sed etiam tale mobile super quo nec sancti nec (g) philosophi se intromittunt, quando probant materiam esse; sed sufficit eis absolute probare quod oportet in rebus esse aliquid mobile et aliquod potentiale.

23Non etiam ratione individuationis hoc oportet, quia distinctio et declaratio magis competit formae quam materiae; et praeterea, forma non posset individuationem recipere a materia, quin materia esset illius causa efficiens et forma eius subiectum recipiens; nec accidentia miraculose separata a materia essent actu individua; et multa alia inconvenientia sequerentur in quaestionibus de individuatione tacta.

24Non etiam ratione substantificationis hoc oportet (a), quia formae magis competit substantificare quam materiae, cum substantificare et per se esse sit nobilissimus actus substantiae. Praeterea, unde probatur quod forma non possit esse in se fixa et in alio non recepta, cum hoc secundum omnes possit materia? non enim videtur hoc per aliquid posse probari. Praeterea, quomodo forma substantificationem recipiet a materia aut in materia, quin oporteat formam esse compositam ex recipiente et recepto et quin oporteat quod materia sit causa efficiens suae substantificationis et forma eius subiectum recipiens?

25Pervias autem proprias substantiis intellectualibus sic potest argui ad propositum.

26Et primo per auctoritatem.

279. Dionysius enim, capitulo 2 et 4 Angelicae Hierarchiae, dicit (1) eos esse immateriales et (b) immaterialiter recipere intellectualia et impassibiliter et non materialiter sicut nos. — Augustinus autem, libro XII Confessionum, dicit (2) quod duo sunt primo creata a Deo: unum prope te (c), et hoc secundum eum est angelus, aliud prope nihil et hoc est materia; sed si (d) in angelis ponebat materiam, non bene distingueret prae ceteris angelum a materia; ergo et cetera.

2810. Item Aristoteles, VIII Metaphysicae, circa finem, volens ostendere per quid res habeant unitatem dicit (3) quod omnia quae non habent (e) materiam sensibilem nec intelligibilem unumquodque eorum statim est illud quod est per essentiam; de illis enim quae habent materiam sensibilem aut intelligibilem praemiserat (4) quod ilia fiunt unum per adventum formae (f) in materiam quam effective facit agens, quando de potentia materiae educit formam in actu. De istis vero vult quod per se conveniat (g) eis esse et unitas et non per aliquid additum alicui alteri, sicut additur actus potentiae seu forma materiae. Et inducit quoddam simile (5) quod sicut praedicamenta non fiunt ens et unum per aliquam differentiam additam enti tanquam generi, sed per se ipsa sunt ens et unum, propter quod ens et unum non cadit in definitione eorum, quia tunc oporteret quod haberent rationem generis et quod per adventum differentiarum (a) constituerent praedicamenta diversa: sic (b) vult quod substantiae intellectuales quae (c) non habent materiam physicam seu sensibilem nec mathematicam seu imaginabilem, quam ipse vocat intelligigibilem, sunt per se ipsa ens et unum, per omnimodam scilicet identitatem sui cum forma seu actu per quem sunt. Ergo vult quod nullomodo habeant materiam nec aliquam potentiam respectu formae suae substantialis. — Omnes (d) etiam philosophi, tam Platonici quam Peripatetici hoc (e) idem videntur sentire, sicut patet in libro De causis (1) et in libro Procli (2) et in dictis Averrois (3).

29Per rationem vero potest argui ex quatuor quae secundum omnes sunt in angelis et in omnibus substantiis intellectualibus; est enim in eis incorruptibilitas, inextensibilitas, intellectualitas et libertas.

30Ex primo sic.

3111. Secundum enim Aristotelem, VII Metaphysicae (4), materia est illud qua unumquodque singulare potest esse et non esse; potentia enim ad esse et non esse non potest alicui convenire per formam, cum forma sit actus et non potentia, sed in angelo non est potentia ad non esse, cum sit naturaliter incorruptibilis; ergo non est in eo materia.

3212. Item, secundum diversitatem actuum diversificantur potentiae et e contrario; quot enim modis dicitur unum corelativorum, tot modis et reliquum; sed in angelis non est potentia ad formam substantialem, quia tunc possent per motum generationis fieri et sic per consequens per motum contrarium corrumpi, nec etiam ad quamcunque formam accidentalem, sed solum ad illas quae de potentia subiecti non educuntur; ergo in eis non est materia, nisi sumendo materiam aequivoce. Per materiam enim intendimus proprie significare illud possibile quod est (f) in potentia ad formam substantialem et quod constituitur in esse per eam; et tale possibile non est univocum cum illo possibili quod solum est in potentia ad formas accidentales, et maxime quando ad solas tales quae de potentia subiecti non educuntur, sed solum in ipso recipiuntur; quia quantum differt talis actus accidentalis ab actu formae substantialis, tantum differet possibile a possibili seu potentia a potentia; ilia autem in (a) nulla univocantur (b).

3313. Item, Aristoteles, X (c) Metaphysicae, vult quod corruptibile et (d) incorruptibile differant plus quam secundum (e) genus, quia incorruptibile privat potentiam generis ipsius corruptibilis; potentia enim ilia per quam corruptibile potest non esse oportet quod insit omnibus generibus suis quantumcunque remotis. Si enim non inesset, tunc illud esset incorruptibile et non haberet in se materiam habentem potentiam ad non esse; impossibile est autem quod aliquid tale sit genus alicuius corruptibilis; ergo ad minus in angelis non erit materia univoce cum corruptibilibus, quia si esset, tunc necessario convenirent univoce in aliquo genere; ergo et cetera.

3414. Item, omnis materia quae de (f) se est indifferens ad formas diversas et disparatas seu oppositas est, quantum est de se, mobilis ad (g) quamlibet illarum et determinabilis sive (h) appropriabilis per quamlibet illarum; sed si angelus habet materiam, materia eius erit huiusmodi, quia si non est, tunc ipsa erit determinata ad quamlibet. illarum; sed determinata non potest esse nisi per aliquam differentiam eam appropriantem tali formae; sed hoc est impossibile, sicut in quaestione qua quaeritur an materia habeat differentias materiales est probatum; ergo et cetera.

3515. Item, omne compositum est dissolubile in componentia, quantum est ex (i) se; unde et quidam sancti probant Deum esse simplicem sine omni compositione, quia alias secundum eos sequeretur ipsum esse dissolubilem; sed angeli sunt naturaliter indissolubiles; ergo et cetera.

36Ex secundo vero arguitur sic.

3716. Quando materiae simplici et indivisibili advenit forma, tota vestitur forma ilia, quia si tota non vestiretur, tunc secundum unam partem sui non esset vestita seu informata tali forma, secundum autem aliam partem sui esset et ita haberet partem et partem; sed si angeli haberent materiam, ipsa necessario esset simplex et indivisibilis; ergo sola una forma unius angeli informaretur tota materia angelorum.

3817 Item, aut materia angeli habet partes aut non. Si sic, tunc potest habere unam extra alteram et sic per consequens extensionem; et tunc etiam forma abstracta (a), intelligerentur actu divisae et semper etiam secundum intellectum possent intelligi ut divisibiles; et tunc aut in infinitum (b) aut veniretur ad partes indivisibiles ex quibus totalis materia esset composita; et utrumque (c) horum videtur valde (d) inconveniens. Si autem non (e) habet partes, ergo videtur quiddam esse punctale habens minimum de essentia, et etiam tunc non poterit in angelis esse maior et minor capacitas, cum non sit in eis maior aut minor materia, sed solum aequalis; maius enim et minus multitudinem partium supponunt, haec autem omnia videntur falsa; ergo et cetera.

39Ex tertio et quarto arguitur sic, scilicet ex intellectualitate et libertate.

4018. Omnis enim forma quae totaliter est inclusa intra suam materiam et secundum se totam impendens materiae et dependens ab ea videtur habere nihil libertatis, sed potius videtur esse valde passibilis et defectibilis; sed tales erunt formae substantiarum intellectualium; ergo et cetera.

4119. Item, quod impedit actum alicuius potentiae videtur repugnare naturae ipsius potentiae, cum potentia et actus et obiectum sint sibi valde proportionata; sed conditiones materiales impediunt actum intellectus et voluntatis intellectualis et puritatem sui obiecti; unde quando vult aliquid intelligere, abstrahit a conditionibus materialibus et pro viribus separat se ab eis et secundum quod magis separat se, tanto purius intelligitur; ergo et cetera.

4220. Item, materia non potest recipere aliquid sine conditionibus materialibus, cum receptum sequatur modum recipientis; sed species (f) intellectualis est abstractissima ab eis; ergo impossibile esset ea in intellectu recipi, si haberet, materiam.

4321. Item, arguitur hoc specialiter de rationali anima. Si enim habet materiam, prout est separata a corpore seu separabilis, ergo ipsa est potius quaedam substantia completa quam pars substantiae et ita non erit pars hominis.

4422. Item, si habet materiam, tunc impossibile est quod sit forma corporis, cum impossibile sit unam formam informare simul diversas (a) materias, et maxime si sunt diversissimorum generum; et posito quod posset, anima tamen non informaret corpus secundum aliam suam materiam, cum materia nullius possit esse forma; et tunc ipsa non deberet dici forma corporis, sed ipsa forma animae deberet solum dici forma corporis.

45Contra; 1. Simplex et compositum non possunt esse uniformiter et recte sub eodem genere, tanquam scilicet duae species eiusdem generis, quia genus simplicis erit necessario simplex, genus vero compositi erit compositum; sed omnes substantiae creatae sunt in genere substantiae, corpora autem quae sunt quaedam species eius sunt composita ex materia et forma; ergo et angelici spiritus. Probatio minoris; si enim substantiae corporales et incorporales non essent in eodem genere substantiae, tunc essent plura praedicamenta quam decem et essent plura genera generalissima. in substantiis, cum omnis substantia, praeter illam quae est increata, sit in genere et praedicamento.

462. Item, secundum Boethium (b), in Praedicamentis (1), quando agit de substantia, relictis extremis, agit de composite; sed ipse agit ibi de genere generalissimo substantiae secundum quod ad omnes substantias se extendit, sicut et facit de aliis praedicamentis; ergo tam secundum eum (sc. Aristotelem) quam secundum Boethium genus generalissimum substantiae quod sub se comprehendit spiritus angelicos est compositum et sic per consequens et ipsi. Sumit autem ibi Boethius nomine extremorum materiam et formam; ergo sequitur secundum eos quod sunt compositi ex materia et forma.

473. Item, certum est Aristotelem posuisse motum (c) non posse esse sine materia; unde dicit, II Metaphysicae (2), quod materiam necessario imaginamur seu intelligimus in re mota; et, I De generatione, dicit (3) quod sicut agere est ratione (a) formae, ita pati est ratione materiae; sed angeli moventur per loca et secundum varios effectus et multa pati et recipere possunt; ergo secundum eum ipsi habent materiam.

484. Item, secundum eum, libro De caelo et mundo (1), individuatio qua aliquid potest dici hoc non est sine materia; unde dicit quod cum dico "caelum", dico formam (b), cum autem dico "hoc caelum" dico formam cum materia; sed substantiae intellectuales sunt quaedam individua et de iis potest dici "hic angelus et ille"; ergo adhuc secundum eum ipsi habent materiam.

495. Item, Averroes, super III De anima, dicit (2) quod in intellectu est aliquid simile materiae et aliquid simile formae; et Aristoteles ibidem dicit (3) quod sicut in natura est aliquid (c) quo est omnia fieri et aliquid quo est omnia facere, sic et (d) in anima secundum partem eius intellectivam; sed praedicta in aliis non sunt aliud quam materia et forma; ergo adhuc secundum eos ipsi habent materiam.

506. Item, quibus competunt eaedem (e) proprietates et univoce talia participant aliquod genus univoce; sed omnibus substantiis conveniunt univoce aliquae proprietates ut nu merus et susceptibilitas contrariorum seu accidentium; ergo et cetera.

[Respondeo]

51Ad quaestionem istam dicendum quod licet aliqui tenuerint et teneant in substantiis intellectualibus non esse materiam nec compositionem materiae cum forma, credo tamen iuxta communiorem opinionem in eis esse compositionem materiae cum forma et credo quod haec secundum fidem sit sanior et securior et quod altera multum appropinquet errori philosophicae et paganicae infidelitatis.

52Ad huius autem pleniorem intelligentiam quatuor sunt notanda; quorum duo sunt communia omnibus substantiis intellectualibus propria; oportet enim primo videre quae sit ratio materiae quam (f) per suum nomen directe significare intendimus; secundo autem quae (a) sit eius necessitas ad constitutionem entium; tertio oportet videre an ratio et natura materiae cum proprietatibus naturae angelicae possit se compati; quarto an natura angelica et aliarum substantiarum intellectualium possit sine materia salvari in complemento suae existentiae et speciei.

53Quantum ad primum sciendum quod quidam dixerunt materiam esse puram potentiam seu purum possibile, ita quod in sua essentia nihil esset secundum se actus seu (b) actualitatis. — Et nisi sunt hoc trahere ab Aristotele qui ubique definit eam dicendo quod est ens in potentia et quod est medium inter ens et non ens et quod nihil in ea est distinctum et quod est de se infinita et indeterminata semperque distinguit eam a forma tanquam potentiam ab actu; haec autem patent I Physicorum et I De generatione et II et VII Metaphysicae (1) et etiam fere ubique. — Nisi sunt etiam hoc trahere a ratione, quia si ipsa aliquo modo haberet actum seu actualitatem aliquam secundum se, haberet tunc secundum se et esse nec videretur posse distingui a forma, cum forma et actus idem sint, nec etiam videretur posse suscipere simpliciter esse a forma; ex quo enim de se haberet aliquod esse (c), non posset ab ea suscipere esse simpliciter, sed solum (d) esse tale seu esse secundum quid. Tunc etiam non videretur posse dari quare non posset aliquo modo esse (e) sine forma, ex quo per se habet aliquod esse. Tunc etiam esset per se scibilis et non solum per analogiam seu per respectum ad formam, quia actus videtur per se scibilis. Videretur etiam esse composita necessario ex actu et potentia, quia secundum (f) id quod esset actus (g) seu in actu non esset in potentia ad formas, et ita oporteret quod secundum aliud erit in actu et secundum aliud in potentia.

54Alii autem dixerunt et, ut credo, verius (h) et rationabilius quod materia secundum suam essentiam dicit aliquem actum seu actualitatem, distinctam tamen sufficienter ab actu qui est idem quod forma; hoc autem dicunt, sumendo (a) nomine actus quodcunque positivum reale et quamcunque realem entitatem.

55Moti autem sunt ad hoc ex ratione et ex dictis Augustini. Si enim nullum actum diceret, tunc per consequens nec aliquam essentiam; essentia enim est actus seu actualitas entis, non partialis sicut forma, sed potius totalis, quoniam ipsa est proprie illud per quod ens est (b) ens; pro quanto igitur habebit essentiam, pro tanto habebit et actualitatem. — Praeterea, nihil est in potentia ad illud quod habet, immo est actu respectu eius quod habet, et maxime si habet illud per se et per (c) omnimodam indifferentiam; sed materia habet hoc modo suam essentiam, non enim accipit suam essentiam a forma; ergo ipsa erit vere in actu respectu suae essentiae. — Praeterea, de omni materia-est verum dicere quod ipsa est materia actu; sed nulla potest esse materia actu nisi per illud per quod est materia, cum idem sit ipsam esse materiam et esse materiam (d) actu; nec illud quod nihil facit ad hoc quod sit materia (e) facit aliquid ad hoc quod actu habeat (f) rationem et essentiam materiae; sed ipsa per nihil aliud potest habere rationem et naturam (g) materiae quam per suam essentiam, et loquimur (h) hic, prout le "per" (i) stat hic in habitudine causae formalis seu quasi formalis et non prout stat in habitudine causae efficientis; ergo actus ille secundum quem est verum dicere quod ipsae essentialiter habent rationem materiae et sunt materiae non est aliud ab essentia materiae, et ita earum essentia aliquo modo est (k) actus. — Praeterea, nihil potest fundari et (l) stabiliri actualiter in eo quod de se nihil m) habet actualitatis; ergo nec potentia passiva nec forma aliqua poterit fundari in materia, si ipsa per se nihil habet actualitatis. — Praeterea, unitas et Veritas suae essentiae (n) quae sibi competit per solam suam essentiam non datur ei (o) a suis formis, cum materia una et eadem specie et numero possit esse et sit sub variis formis; sed unitas et Veritas aliquam actualitatem dicere videntur; ergo essentia materiae habebit per se aliquam actualitatem sub diversis formis.

56Trahunt etiam hoc pro tanto ex dictis Augustini, quoniam materiam corporalem dicit (1) esse ipsam molem corporum informem et mutabilem; moles autem, in quantum moles, aliquid actuale dicere videtur. Cum etiam tam ipse (2) quam omnes philosophi velint eam esse partem constitutivam substantiarum habentium materiam et (a) esse aliquo modo substantiam — unde dicunt substantiam dici analogice de materia et forma et composito — et velint eam esse radicem et fundamentum primarium totius entis et suscipere in se actiones agentium et moveri ab eis et, prout est in corporibus, velint eam habere partes diversas secundum essentiam et ita quod suam essentiam et suam essentialem diversitatem non habeant a forma, sed potius per se ipsas: mirabile esset, si voluissent cum hoc ipsam non esse aliud quam puram potentiam, cum ista non videantur posse attribui purae potentiae. Non enim pura potentia videtur posse dici substantia nec quaedam pars principalis substantiae constitutiva nec videtur posse dici fundamentum omnium quae sunt in substantia, immo secundum rationem videtur potius dicere aliquid in aliquo fundatum; alias enim si per se solum sumatur ut non existens in aliquo, potius videtur dicere nihil quam aliquid (c). Nec etiam potest dici quod ipsum mobile quod suscipit (d) actiones et motiones agentium non sit aliud quam quaedam mera potentia passiva; quid enim est dicere puram potentiam moveri? Non etiam videtur aliquid dictu quod pura (e) potentia habeat per se partes diversas secundum essentiam.

57Tenendum est igitur, ut credo, quod materia non sit solum potentia, sed praeter hoc quiddam (f) solidum habens in se rationem non solum unius potentiae, sed etiam plurium, sicut ipsemet Aristoteles vult; ad contrarias enim formas et disparatas diversas habet (g) secundum eum (3) potentias, quod tamen esse non posset, si ipsa non esset (h) aliud quam mera potentia; tunc enim plures potentiae seu plures rationes potentiarum non possent unam materiam nec unam rationem materiae dicere vel constituere.

58Distinguunt autem eam isti a forma hoc modo. Dicunt enim quod materia dicit ens indeterminatum, ita quod eius actualitas et eius esse et eius unitas est cmnino de se indeterminata ac per hoc determinabilis per varias formas. Formam autem dicunt esse actum determinatum hon determinabilem per aliquid aliud nisi per accidens. Licet enim dicatur quod forma generis determinatur per formas differentiarum et formae priores per posteriores, hoc tamen non est intelligendum nisi per accidens, pro eo scilicet quod concurrunt (a) in eadem materia et in eodem supposito, quae perfectiora sunt, quanto plures formae in eis concurrunt. Dicitur etiam hoc propter modum intelligendi, pro eo quod quae postremo adveniunt habent se ad priores tanquam perfectiores ad minus perfectas, et ideo videtur secundum modum intelligendi quod se habeant ad eas (b) sicut perfectiones ad sua perfectibilia. Et maxime quia materia, prout est sub prioribus, est in quadam tendentia ad posteriora et est adhuc perfectibilis et determinabilis per eas, et quia hoc in parte convenit materiae ratione imperfectionis priorum formarum, pro (c) eo scilicet quod non complent capacitatem materiae, secundum quod ipsa est simul et semel replebilis: ideo intellectus attribuit hoc quod est materiae prioribus for- 'mis. Est etiam huius alia causa, quia scilicet per hoc quod materia per formas sequentes perfectior redditur, eo ipso et formae priores fiunt perfectiores; et etiam quia quando materia ducitur ad formas posteriores, tunc eo ipso per motum eundem sublimantur formae priores. In nullo autem (d) istorum modorum aliquid per se et directe recipiunt a formis postremis.

59Licet igitur materia aliquo modo sit actus, sufficienter tamen distinguitur a forma per hoc quod actualitas huius est per suam essentiam indeterminata et determinabilis; et ita per suam essentiam est in potentia ad alia tanquam (e) per suam essentiam possibilis determinari per ea (f). Forma vero seu actus formalis est per suam essentiam determinatus (g) seu potius terminus et terminatio et ab alio non determinabilis. Si enim accipias molem cerae, ipsa quidem (h) secundum quod est quaedam moles est aliquid actuale; et tamen, in quantum talis, nullam habet determinatam quantitatem nec aliquam determinatam figuram seu qualitatem et sic de aliis formis; et etiam, in quantum talis, est determinabilis per omnes et possibilis ad omnes suscipiendas. Ipsae autem formae sunt eius actuales determinationes, sicut figura seu figuratio talis vel talis est (a) eius determinatio secundum hoc quod ipsa est figurabilis, et anima secundum hoc quod ipsa est vivificabilis seu sensificabilis, et sic de aliis.

60Quod igitur Aristoteles vocat eam ens in potentia et quod dicit eam esse indistinctam et infinitam: non oportet quod per hoc velit dicere quod non sit aliud quam pura potentia aut quod non habeat essentiam per se distinctam ab essentia formae, sed solum quod ipsa sic est ens quod eius actualitati non repugnat esse in potentia et esse indeterminatam; sed potius hoc convenit sibi essentialiter, esse scilicet in potentia, non respectu sui sed respectu aliorum quae in ea possunt fieri, et esse indistinctam, non respectu distinctionis quam habet cum essentia formae et quam habent partes suae ad invicem secundum suas essentias, sed (b) solum respectu distinctionis formalis. Formae enim advenientes materiae distinguunt et uniunt ipsam et eius partes formaliter et perfecte; unde et materia sic informata potest dici differre (c) formaliter et specifice ab aliis materiis quae sunt formis aliis informatae et etiam partes suae inter se.

61 Quod autem dicitur (d) eam non posse distingui a forma secundum hunc modum, quia forma et actus idem sunt: sciendum quod si actus sumatur generaliter secundum quod est analogum ad essentiam materiae, formae et compositi et ad essentias (e) accidentium, sic forma non est ita commune sicut actus, immo addit aliquam specialem rationem ad ipsum. Forma enim non est actus qualiscunque, sed solum actus determinativus (f) et indeterminabilis; et quia huiusmodi actus nullam habet in se potentialitatem, sicut habet actus materiae: ideo ilium actum distinguimus ab isto sicut actum a potentia, non intendentes per hoc (g) quin in potentia tali implicetur aliquis actus, sed intendentes per hoc significare differentiam seu rationem differentialem per quam actus materialis distinguitur a formali; quia scilicet iste est de se possibilis et informabilis (h), ille autem nullo modo. Non etiam est (i) inconveniens, si de se habeat esse indeterminatum et potentiale, sicut et habet actualitatem. Non etiam est intelligendum sic eam suscipere a forma esse simpliciter quod totum esse quod habet ab ea suscipiat, sed solum esse formale et non esse materiale. Esse tamen formale pro tanto potest dici eius esse simpliciter, quia sine eo non habet esse nisi secundum quid et quia etiam illud esse quod sibi convenit secundum suam essentiam non potest actualiter existere, nisi sit adiunctum ei esse formale, sicut nec essentia materiae potest per se ipsam stare sine essentia formae; nulla enim res potest esse actu nisi sub certo et determinate modo essendi, determinatus autem modus essendi est modus essendi formalis. Quod autem hoc sit verum potest faciliter quis (a) intueri in mole corporali; non enim potest intelligi esse nisi sub determinata figura et quantitate et sub determinata positione partium. Et ideo materia dicitur (b) quodam modo recipere totale suum esse a forma, non quia totum ab ea recipiat, sed quia sine ea nullum habere potest.

62Non etiam oportebit propter hoc materiam esse compositam ex potentia et actu, quia secundum idem realiter erit (c) actus et potentia, cum actus suus per essentiam suam sit potentialis; quamvis alia ratio sit secundum quam est actus et alia secundum quam est in potentia. Sicut enim alibi pluries est ostensum, diversitas aliquarum rationum, etiam realium, potest stare cum omnimoda indifferentia essentiae. Posito etiam quod ex hoc sequeretur eam esse compositam ex actu et potentia: haec compositio non esset sicut duarum partium constituentium unum ens, sed solum sicut subiecti et propriae passionis; esset enim potentia propria passio ipsius materiae et actualitatis eius. Quomodo autem hoc (d) non oporteat sequi in quaestionibus aliis de materia est actum.

63Quod autem dicitur quod secundum hoc esset per se (e) scibilis: nulli fideli debet esse dubium quin Deus ita cognoscat essentiam materiae per se sicut et formae et etiam angeli suo modo. Neutra tamen potest cognosci sine altera propter essentiales respectus quos inter se habent; materia tamen pro tanto minus, pro quanto minus potest esse sine forma quam forma sine ea et pro quanto minus habet de entitate intelligibili quam forma. Ratio autem quare nos in cognitionem (f) materiae devenimus per formas est, quia nostra cognitio proficiscitur (a) a sensibus quorum non est apprehendere quidditates substantiarum. Unde per accidentia et effectus substantiarum devenimus in cognitionem earum et ita per motum et passion em devenimus in cognitionem (b) earum, et ita per (c) motum et passionem (d) devenimus in cognitionem (e) mobilis et potentiae (f) patientis et per hoc in cognitionem materiae (g). — Per hoc igitur reputant se (h) isti satisfacere rationibus alterius partis.

64Secundo autem est videndum quae sit necessitas materiae ad constitutionem entium, hoc est, propter quam causam et rationem sic necessario exigitur quod sine ea esse non possint. Ad quod plenius intuendum tria sunt per ordinem consideranda: primo videlicet quomodo possibilitas (i) seu potentia passiva sit de complemento omnis substantiae creatae; secundo autem quomodo oporteat huiusmodi potentiam esse substantialem; tertio vero quomodo oporteat ipsam esse essentialiter et realiter distinctam ab actu formali seu a forma. lis enim visis et probatis patens erit quod in omni substantia est aliquid possibile essentialiter distinctum a forma et entibus substantiale et de complemento ipsorum, et sic habebimus in omni ente plenam definitionem seu rationem materiae.

65Primo (k) igitur sciendum quod potentia huiusmodi est necessario de complemento omnis substantiae creatae; sine ea enim non habet completum modum existendi nec respectu Dei nec respectu sui nec respectu universi.

66Non quidem respectu Dei. Nulla enim creatura habet plenum ordinem ad Deum, nisi possit ab eo diversimode mutari et ad varia inclinari et diversas perfectiones (l) ab eo suscipere, ita quod plenissime sit subicibilis m) et subiecta divinae virtuti et eius influentiis et actionibus. Sed hoc non potest proprie et plene habere sine potentia passiva. Si etiam sumantur duae creaturae finitae quarum una sit possibilis ad capiendum multas perfectiones a Deo, altera vero penitus nullam: nemo dubitabit quin ilia quae hoc (n) potest sit eo ipso perfectior; unde et haec est summa perfectio naturae (o) intellectualis quod est Dei singulariter capax et in hoc secundum Augustinum (1) est eius singularis imago.

67Non etiam erit completa respectu sui sine huiusmodi potentia, quoniam multitudo plurium perfectionum in nullo creato sine hac esse potest, sive ponantur esse substantiales sive accidentales; impossibile est enim quod plures perfectiones sibi invicem uniantur, nisi simul concurrant (a) in aliquo tertio in quo recipiantur (b), aut nisi una habeat potentia susceptivam alterius, ita quod una sit ab altera informabilis (c) et ab ea actu informetur, et nisi ad se invicem inclinentur; quocunque autem istorum modorum fiat, semper necessario oportet ibi esse potentiam passivam. Nulla etiam unica perfectio seu forma potest esse absque hoc quod in aliquo alio a se sit recepta, quin vel ipsa sit Deus vel ens valde incompletum; quod quia in tertio membro magis tangetur, hic probare omitto. Et breviter: nullam actionem nullamque (d) alicuius utilis acquisitionem potere dare in aliqua substantia sine potentia ista; omne enim creatum oportet quod sit virtualiter inclinatum et conversum super suum patiens; omnis autem inclinatio exigit aliquod inclinabile quod per eam dicatur inclinatum et conversum, nisi ponas quod tota substantia at essentia eius sit mera inclinatio. Nihil etiam utile acquirere poterit, nisi posset illud capere et illud tendere et duci et illi uniri; quae non possunt stare, ubi nihil est possibile, mobile, ductibile, unibile. Hoc autem maxime patet in agentibus quorum actiones sunt intra eos et quorum summa perfectio est in eorum actionibus et passionibus intrinsecis, sicut est in rebus animatis et maxime sensitiva et super omnia in natura intellectuali, sicut infra magis patebit.

68Non etiam erit completa respectu universi (e). Quod enim partibus universi non connectitur (f) nec aliquem habet aspectum determinatum ad eas aut ipsum est Deus aut in (g) nullo coadiuvat ad perfectionem universi aut coadiuvatur ab eo. Et quidem, si bene inspiciatur, quod nullum aspectum nec connexionem nec inclinationem determinatam et quasi partialem ad alia habet (h) ipsum vere est Deus, quoniam omne tale oportet quod sit ens absolutissimum et universalissimum et ab omni ente creato ineffabiliter segregatum. Si igitur ad hoc quod universum sit aliquo modo unum exigitur determinata (a) unio et connexio inter eius partes quae sine inclinabilitate potentiae passivae esse non potest, si (b) etiam partes universi et ipsum universum tanto sunt perfectiores, quanto perfectius et intimius sibi invicem connectuntur et quanto efficacius et perfectius se mutuo coadiuvant et perficiunt, et hoc sine potentia passiva esse non possunt: patens est quod potentia seu natura inclinabilis et mobilis facit ad complementum ipsius universi et omnis, substantiae respectu ipsius. Sicut enim dicit (c) Augustinus, Super Genesim ad litteram (1): "De unoquoque. genere entium dictum est per se vidit Deus quod bonum est (2), de omnibus autem insimul dictum est quod erant valde bona" (3); quia nulli debet esse dubium quod omne ens creatum (d) perfectius est cum aliis acceptum et aliis (e) coordinatum quam per se acceptum et ab aliis sequestratum; et tamen tale oportet ipsum poni, si nullam habet potentiam passivam. Quemadmodum enim videmus quod in nobis posse moveri ad plura loca vel in eodem loco est nobilitatis et idem est in omnibus habentibus partialem situm et locum, quamvis in Deo hoc esset (f) valde ignobile: sic est universaliter et de potentia passiva.

69Secundo autem sciendum quod haec potentia est ipsis entibus necessario substantialis. Quod quidem evidenter (g) ostendit ratio ipsius accidentis et ratio subiecti et suppositi seu substantis et ratio ipsiusmet potentiae et ratio corporalis materiae, et ratio potentiarum animae et ratio cuiuslibet intellectualis naturae.

70Ratio quidem accidentis hoc ostendit, quoniam omne (h) accidens dicit actum et formam in alio receptam; actus autem formalis, in quantum talis, non dicit illud quod est (i) primum recipiens alia (k). — Praeterea, si potentia ista esset accidens, cum omne accidens sit in alia receptum, adhuc oporteret dare aliud (a) recipiens et aliam potentiam receptivam.

71Ostendit hoc etiam ratio suppositi et subiecti. Substare (b) enim et subici proprie est (c) substantiae; et huic (d) attestatur Aristoteles, in Praedicamentis (1), nullusque sapiens dicet (e) quod suppositum, in quantum suppositum, seu subiectum, in quantum subiectum (f), sit accidens; quia tunc ipsum ens per se et in se esset sibi ipsi accidens et illud per quod alia sustentat et per quod habet rationem sustentantis, qualis est ratio suppositi et subiecti, esset in aliquo alio sustentatum, si esset accidens; cum omne accidens in aliquo subiecto et supposito sustentetur. Praeterea, quis dicet quod substantia sit capax plurium perfectionum sive a Deo sive ab aliis solum per sua accidentia, ita quod sine eis nullo modo possit intelligi aliquam habere capacitatem nec a Deo possit (g) aliquid recipere aut ad (h) aliquod bonum (i) inclinari?

72Ostendit etiam hoc ratio ipsiusmet potentiae. Cum enim primum (k) recipiens nullo modo possit esse in alio receptum — unde necessario semper dicit aliquid primum in ordine entium, sicut et omne receptum quodam modo dicit (l) quid secundum in ordine entis, primum autem in ordine entium et quod in nullo alio est receptum impossibile est quod sit (m) accidens —: patet quod ipsamet evidenter clamat se esse substantialem entibus. — Praeterea, potentia passiva et eius quidditas, in quantum talis, nullum dicit determinatum modum essendi, immo, in quantum talis, abstrahit ab omni determinato modo essendi; sicut patet percurrenti (n) omnes modos possibilium, utpote cum dico tale factibile, illuminabile, inclinabile, mobile et sic de aliis; si mille talia etiam simul (o) sumeres, nullum modum essendi determinatum habebimus. Et hoc clarius patet in mole (p) seu materia corporali de qua certum est quod eius partes per se ipsas nullam habent inter se unionem nec divisionem nec situm et positionem; ilia enim unio seu divisio quae per suam essentiam eis inesset nullo modo esset ab eis separabilis etiam secundum intellectum, et tamen impossibile est eam esse, quin partes eius sint sibi invicem unitae aliquo modo determinato unionis et positionis, alias omnes partes essent actu divisae et sic actu infinitae; et nihilominus ipsa divisio seu modus existendi cum tali divisione non esset aliquid de essentia earum. Si igitur huiusmodi potentia (a) nullum habet per se determinatum modum essendi et nullum tale potest per se ipsum existere: ergo oportet quod per aliud simpliciter existat et habeat esse; sed impossibile est quod per aliquod accidens habeat simpliciter per se et primo existere; ergo oportet quod ab aliquo actu substantiali hoc habeat; sed a nullo hoc habere potest, nisi ipsam perficiat et ipsius sit actus determinans et statuens eius indeterminationem (b); aliter enim non posset sibi dare esse determinatum et esse simpliciter, non solum tale vel tale, sicut est esse album vel huiusmodi; ab actu autem seu a forma substantiali hoc habere (c) non potest, quin vere sit eius forma, sibi autem substantialis esse non potest, nisi e contrario ipsa sit substantialis eidem. Patet igitur quod sua indeterminatione evidenter clamat se (d) esse substantialem, sicut et (e) in praecedenti sua primitate suaque capacitate hoc clamabat.

73Ostendit et hoc ratio corporalis (f) materiae. In corporalibus enim omnes concedunt (g) quod eadem materia subsistit accidentibus et formis substantialibus et quod, licet per plures dispositiones accidentales disponatur ad recipiendum aliqua, ipsa tamen per se ipsam seu in se ipsa suscipit omnia; quamvis enim mollities vel durities videantur dicere quasdam potentias, nullus tamen dicet quod ipsa mollities sit illud quod est vere subiectum recipiens ilia ad quorum receptionem mollities disponit, sed solum hoc attribuent ipsi materiae. Si igitur ita est in materia corporali et si per hoc ipsa clamat se esse substantialem tanquam formis substantialibus substantem et omnibus accidentibus: satis (h) per simile clamat hoc in aliis.

74Quomodo autem hoc clament singulariter potentiae animae et cuiuslibet intellectualis naturae (i) in Quolibet (k) de potentiis animae satis est tactum; quoniam ipsa substantia intellectualis non potest intelligi sine huiusmodi potentia, non solum in quantum est potentia passiva, specierum scilicet et actionum intellectualium receptiva, sed etiam — quod amplius est — in quantum includit in se aliquid formale et activum; quod quidem implicant aliquo modo omnes animae potentiae, sicut ibidem est tactum et probatum: propter quod huiusmodi probationem hic omitto et quia etiam ex sequentibus hoc magis patebit.

75Tertio etiam est sciendum quod oportet eam esse essentialiter et realiter distinctam a forma. Posset enim forte aliquis dicere quod forma sit actus respectu sui, si (a) est prima forma, vel respectu alicuius alterius (b) formae prioris, si est secunda forma (c), et quod sit in potentia respectu formae sequentis. Quod enim aliqua res respectu eiusdem sit actus (d) et potentia est impossibile manifestum apud omnes.

76Quod autem impossibile sit formam aliquam, quantumcunque primam, esse simul actum et potentiam respectu diversorum et ita quod omnino oporteat potentiam passivam esse diversam ab omni (e) actu formali: patet quidem primo ex parte ipsius potentiae.

77Clamat enim (f) hoc modus suae existentiae. Cum enim de se sit omnino indeterminata ad esse, sicut supra est tactum, oportet quod per aliquem actum accipiat esse simpliciter. Impossibile est autem quin ab illo actu per quem recipiet simpliciter esse differat essentialiter, quoniam aliter respectu eiusdem esset potentia et actus et idem esset realiter recipiens et dans et etiam recipiens (g) et receptum, quoniam potentia ista non posset actum existendi recipere nisi per hoc quod informatur et perficitur; quod sine receptione formae et perfectionis non potest fieri. Sed si ponitur esse eadem per essentiam cum aliquo actu, oporteret quod per ilium existeret; quoniam posito illo actu in esse, eo ipso ipsa esset posita in esse tanquam penitus eadem cum ipso; et sic sequeretur quod essent eadem per essentiam et diversa, quod est impossibile.

78Clamat etiam (h) hoc fundamentalis essentia ipsius potentiae, scilicet essentia ipsius possibilis. Non enim solum ipsa ratio potentiae, sed etiam essentia (i) ipsius possibilis (k) seu potentia tota, in quantum talis, est indeterminata et tota ab alio (a) determinabilis; essentia vero formae seu actus formalis, in quantum talis, nihil habet in se indeterminatum nec determinabile, immo est purus terminus. Impossibile autem est quod eadem essentia sit secundum se totam indeterminata, ita quod nihil in ea sit quin sit totum (b) determinabile et quod cum hoc secundum se totam sit purus terminus et pura determinatio et quod nihil in ea sit quod sit determinabile. Haec (c) autem contingent, si aliqua una essentia sit aliquo modo simul potentia et actus; unde qui hoc imaginatur videtur imaginari quod ipsa ratio potentiae subiciatur formis et recipiat esse ab eis, ita quod non eius essentia, et eodem modo quod ipsa ratio formae seu actus sic sit forma quod tamen non haec sit eius essentia; quae imaginatio est omnino ridiculosa.

79Clamat etiam hoc abstractio informitatis suae seu privatio omnis formae implicita in eius essentia. Potentia enim et eius essentia absolute et simpliciter abstrahit ab omni forma et non solum ab hac vel ab ilia, quoniam secundum se et in quantum talis nullam habet in se formam; alias, in quantum talis, haberet determinatum modum essendi et potius haberet rationem tionem formae quam potentiae; sed si ipsa secundum se esset eadem essentia penitus, tum essentia alicuius formae non iam abstraheret (d) simpliciter et absolute ab omni forma; oportet igitur necessario quod sua essentia (e) omni formae opponatur tanquam potentia actui (f); si autem omni formae opponitur (g), ab omni forma est necessario per essentiam diversa. Si quis autem diligenter inspiciat quod privatio informitatis et ordo perfectibilitatis secundum quem ipsum possibile refertur ad formam, oportet quod fundentur in aliqua essentia quae aliquid positivum dicat praeter privationem et ordinem praedictum et quod necessario ilia essentia aliquem modum entitatis absolutum dicet et non solum purum respectum seu ordinem: inveniet quod ille modus qui sibi absolute competit omnino est oppositus illi modo quem forma in se includit; sicut sensibiliter quodam modo patet in mole (h) cerae vel nasi quae aliquando est sub una forma et figura, aliquando sub alia; amotis enim omnibus formis quas amittere potest, utique aliquid ponet praeter privationem suae informitatis et praeter ordinem suae perfectibilitatis seu possibilitatis. Et tamen modus illius entitatis quem absolute ponet tale quid oportet esse quod merito seu per se et ex se et ex sua ratione talem privationem et ordinem in se implicet; quod nullo modo faceret, nisi totaliter esset oppositus actui formali et modo eius, quoniam forma e contrario dicit modum determinatum entis; unde sua praesentia amovet privationem informitatis et indeterminationem (a) sibi oppositam; dicit enim id quod dicet per modum termini et perfectivi potius quam per modum terminabilis et perfectibilis sicut evidenter patet in omnibus formis nobis notis. Non enim figura est alia figuratione figurabilis nec calor est illuminabilis nec musica potest informari arte grammaticae vel quacunque alia scientia, ita quod possit fieri et dici musica grammaticalis (b); potius enim per huiusmodi formas aliquid aptum natum est dici tale vel tale quam quod ipsae ner aliquas alias formas possint dici per se et non per accidens tales vel tales. Si autem essentia potentiae seu ipsius possibilis et essentia ipsius actus formalis opponuntur ad invicem secundum absolutos modos suae entitatis et non solum secundum (c) suos respectus: tunc simpliciter et generaliter sibi opponentur et non solum per respectum ad hoc vel ad illud. Haec est enim conditio (d) oppositionis absolutae seu inter absoluta; quamvis enim in relativis (e) idem possit habere respectus oppositos (f) respectu diversorum, nullo tamen modo hoc potest esse in absolutis, sicut patet in formis contrariis. Absoluta igitur oppositio essentiae ipsius possibilis ad essentiam formalem realem diversitatem esse inter ipsa clamat. Quod autem dixi (g) ea inter se opponi etiam in suis absolutis, loquor de oppositione incompossibilitatis qua scilicet non possunt aliqua in uno et eodem se compati, non autem de oppositione contrarietatis proprie (h) accepta, quia ipsa non est nisi in formis quae in eodem subiecto, quantum est de se, vicissim esse possunt.

80Iis autem attestantur (i) Augustinus et Aristoteles et (k) omnes eius sequaces, quoniam non per aliam viam nec per aliam rationem probaverunt materiam esse in rebus corporalibus nisi per hoc quod in toto motu et sub contrariis terminis eius oportebat dare unum commune subiectum mobile et mutabile, hoc autem necessario ponunt esse materiam et nullo modo formam; et tamen si forma poterat istis esse subiecta (a) per aliquam potentiam quam in se haberet, tunc omnino insufficiens et inefficax esset ratio eorum. — Et quod quidem Aristoteles nullam aliam rationem faciat ad probandum materiam esse in istis inferioribus patet tam in Physicis quam in Metaphysicis (1); expresse etiam dicit V Physicorum (2), quod formae non est forma, quod tamen nullo modo esset verum, si potentia et (b) essentia in qua fundatur non esset essentialiter alia ab essentia formae. — Augustinus etiam, XII Confessionum, 2 capitulo, ostendens per quid devenerit in cognitionem materiae dicit (3) quod postquam diu circa ipsam quasdam falsas imaginationes habuerat quas ibidem recitat dicit, inquam, quod "intendit in ipsa corpora, inspexitque eorum mutabilitatem qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod (c) non erant; eundemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil". Et paulo post (4); "Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas mutantur res mutabiles; et hoc quid est? numquid animus? numquid corpus? numquid species animae et corporis? si dici posset, nihil aliquid est". Et breviter tam in libro illo quam libro Supra Genesim ad litteram quam libro De vera religione, per mutabilitatem probat (d5) esse aliquid omnino informe. — Per oppositum etiam probat Boethius, libro suo De Trinitate (6), quod in Deo non potest esse aliud praeter id quod est. "Nec enim", inquit, "subiectum fieri potest, forma enim est; formae vero subiectae esse non possunt; nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt, ut humanitas, non ita accidentia suscipit in eo quod ipsa est, sed in eo quod ei materia subiecta (e) est; dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere videtur humanitas; forma vero quae est sine materia non poterit esse subiectum".

81Patet etiam hoc secundo ex parte ipsius actus formalis. Prima enim forma quae in nullo erit recepta erit omnino alterius generis et (a) rationis ab omni forma in alio recepta et aliquid informante, quia istis erit essentiale quod informent aliquid a (b) se differens, ita quod tota essentia earum erit essentialiter ordinata ad illud informandum; illi vero primae formae erit essentiale esse absolutam ab omni tali informatione et ab omni ordinatione ad aliquid informandum; ergo nomen formae vel actus non competet eis univoce. — Praeterea, constat quod forma sic absoluta habet actualitatem longe nobiliorem quam formae essentialiter alicui informabili impendentes; ergo impossibile est quod ilia forma sit inferior omnibus aliis; sed prima forma est naturaliter inferior omnibus sequentibus, saltem quando sequuntur (c) ut perfectiores, finaliores et principaliores; ergo prima forma non est minus impendens alicui ab ea informabili quam ceterae formae sequentes. — Praeterea, si forma informatur, aut sua actualitas informatur aut non. Si sic: ergo actualitas formae, in quantum actualitas, informatur et est informabilis; ergo, in quantum actualitas, est potentialis seu potentialitas. Si non; ergo suum informans non recipitur in actualitate formae quam informat; cum etiam actualitas eius sit (d) tota entitas sua; ergo nihil de tota sua entitate informatur (e).

82Praeter ista autem omnia clamat hoc omnis formae creatae multiplex defectus, videlicet defectus omnimodae absolutionis, summae simplicitatis, illimitationis. Omnis enim forma quae non est in alio a se recepta et participata vel saltem ita se habens; quantum est ex parte sua, ac si esset in alio recepta et participata est absolutissima, simplicissima, universalissima (f) et infinitissima, et breviter est summum ens et ipsemet Deus.

83Erit quidem absolutissima. Non enim habebit existere suum impendens alicui nec per se nec per partes suas, quoniam totum quod in ea erit erit in se ipso manens; quod enim non esset in se ipso manens (g) iam esset in alio receptum, et tunc quantum ad illud haberemus propositum. Non solum etiam esset in se ipsa manens, sed etiam nullo modo esset in aliquo alio receptibilis, ita quod posset esse actus alicuius alterius; quoniam omne quod potest esse actus alterius oportet quod habeat in (a) se defectum plenae existentiae et ordinabilitatem ad aliud competentem sibi essentialiter. Quantum autem ad esse seu existere non potest maior absolutio excogitari, nisi forte dicatur quod ipsa habeat relationem ad suum esse tanquam recipiens ad receptum et quod habeat relationem ad Deum tanquam ad causam effectivam sui esse. Sed primum stare non potest; et posito quod stare posset, iam haberemus plene intentum, quoniam essentia ilia quae de se (b) nihil habet de esse et quae tota est ordinabilis ad illud sicut possibile ad suum actum per quem simpliciter et non solum secundum quid existit habet vere in se totam definitionem materiae et huiusmodi esse vere totam definitionem substantialis formae, sicut in quaestione de essentia et esse magis patuit. Unde oportet tenere quod omnis forma habeat esse absque hoc quod esse in ea recipiatur tanquam essentialiter et secundum rem diversum ab ea; et maxime, si est forma in se ipsa manens, hoc sibi competet. Licet autem effici a Deo implicet in se defectum plenae absolutionis, nihilominus tamen in tali actu eo ipso quod ponitur in se ipso perfecte consistere ponitur intra se summam absolutionem habere; sicut in essentia Filii Dei vel Spiritus Sancti tenemus quod licet personae illae producantur (c) a Patre, quia tamen ita perfecte manent in se ipsis sicut et Pater, ita absolutam habent essentiam et esse sicut et Pater. Unde et Christus, Iohannis 5, ubi vult ostendere se, Patri aequalem, hoc tanquam summum sibi attribuit dicens(^) quod sicut Pater habet vitam in semetipso (d), sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (e). Omne enim quod sic manet in se ipso ad nihil extra se est inclinabile nec inclinatum nec coordinatum; non enim hoc posset esse, nisi tota sua essentia esset pura inclinatio, quoniam inclinabile et inclinatum non differret (f) ibi a sua inclinatione. Nulla etiam esset ibi protensio virtualis alicuius aspectus seu potentiae, nisi forte tota essentia eius esset pura protensio. Et tamen cum hoc sequeretur quod cum omnis inclinatio sit apta nata esse alicuius inclinabilis, immo et de se semper videatur dicere actum alicuius inclinati per eam formaliter, quod posset esse actus alicuius possibilis et ita quod posset in aliquo recipi tanquam forma. Et breviter: omnis actus in (a) aliud relatus, sicut est protensio aspectus et consimilia, semper videtur dicere actum alicuius possibilis seu alicuius materiae; nulla enim protensio aut inclinatio (b) videtur dicere actum absolute in se ipso manentem. Si autem nulla esset ibi protensio aut inclinatio nec aliquis aspectus determinatus, tunc haberet virtutem et actionem absolutissimam nullo modo indigentem materia vel obiecto, et sic per consequens posset creare, sicut est probatum in quaestione an creatura aliqua possit creare. Istae autem conditiones non sunt nisi solius Dei.

84Praeterea, cum totum quod erit in tali actu sic in se ipso existente sit per se ens sufficienter et absolute — quicquid, enim esset in ipso quod non esset ens per se et in se esset necessario in alio receptum et in alio existens — : constat quod talis actus nullo modo indigebit aliquo recipiente aut qualitercunque coadiuvante ad suum existere. Ubi autem nihil est alio aliquo modo indigens ad sui esse (c) nihil est penitus de possibili aut de potentia passiva, quoniam totum et omnis ratio quae in eo erit erit purus (d) et perfectus actus, tanquam per se et in se perfecte existens, quod nullo modo competit rationi ipsius possibilis vel potentiae passivae. Quod autem nihil habet in se possibile non est (e) ens creatum, saltem completum, sicut supra est satis ostensum. — Praeterea, si ille actus haberet aliquam potentiam passivam sive per indifferentiam realem sive a se realiter differentem: aut ratio illius actus fundaretur in ratione illius potentiae aut e contrario; non enim de pari et quasi disparate aut sine omni ordine posset utraque se habere ad esse. Si autem actus fundaretur in ratione potentiae, hoc non posset esse, nisi esset actus eius (f), ipsam scilicet perficiens et informans; et tunc haberemus propositum. Si vero ratio potentiae fundaretur in ratione ipsius actus, tunc eo ipso haberet rationem cuiusdam ulterioris actus et magis determinativi ex sua ratione quam esset id in quo fundaretur, quoniam haberet se ad id per modum addentis et supervenientis. — Praeterea, si actus haberet potentiam aut in se implicitam aut sibi suppositam (a), non videtur quod posset dicere aliud quam ordinem et relationem illius actus ad ilia respectu quorum esset (b) in potentia aut aliquam essentiam sibi inhaerentem et in ipso receptam. Secundum autem omnia ista semper diceret aliquam rationem formalem et in quantum talem et sic non iam rationem potentiae passivae.

85Erit etiam simplicissima. Quaecunque enim (c) diversitas partium ibi esset, nulla illarum esset perfecte in se ipsa manens; quaecunque enim in se ipsa maneret, esset ens per se ipsam absque omni alio. — Praeterea, partes di- versae non possunt aliquod unum (d) constituere, nisi una sit forma alterius vel ambae una forma informentur aut nisi concurrant in eadem materia; et sic in omni compositione partium semper oportet esse materiam et formam. Si enim sunt (e) partes materiales, per se quidem possunt esse unibiles, sed actus unionis non erit de essentia earum, sed potius aliquid formale. Si vero sunt partes formales, oportebit quod una sit forma alterius et altera materia eius (f) aut quod pro tanto uniantur, quia in eadem materia concurrunt. Nec est plures modos dare quomodo plures partes uniri possunt ad constituendum aliquod unum. — Et praeterea, impossibile est quod aliquod constitutum ex partibus sit proprie et plene manens in se ipso, cum stabilitas suae existentiae sit a partibus et quaelibet partium faciat ad stabilitatem alterius. Oportet igitur quod omnis forma in se ipsa manens sit simplicissima et tali simplicitate quod non poterit minui nec augeri, etiam a Deo, neque intelligi maior quam sit nec minor, quoniam tunc necessario haberet partes vel habere posset. Nec erit simplicitatis punctalis quam proprie vocamus simplicitatem parvitatis (g), quia tunc haberet essentiam defectivam in summo, ita quod non posset cogitari quomodo minus posset habere; et tunc non esset possibile quod esset in se ipsa manens, cum existere in se ipso sit nobilissimus actus entis.

86Esset igitur simplicissima, ita quod secundum id ipsum sui simplicissimum haberet aliquem ambitum et latitudinem entitatis intensionis et virtutis, ita quod totum et totaliter in eo non differrent. Haberet etiam simplicitatem nulli alteri componibilem per modum partis, quia tunc oporteret quod posset recipi in aliquo sicut in materia et quod posset non existere in se ipsa. Talis autem simplicitatis conditio non videtur posse esse (a) nisi solius Dei. Illud enim in quo non differt totum et totaliter, totum et totaliter (b), quantum est ex parte sua, attingit (c) omnia quae attingit, ita quod si esset in pluribus locis, totum et totaliter esset in pluribus locis. Omne autem tale, qua ratione potest sic attingere duo vel tria, eadem ratione posset sic attingere infinita. Nullum etiam tale attingit aliquid per protensionem et inclinationem, quia omnis protensio vel inclinatio habet in se compositionem graduum intensionis et remissionis seu magis et minus; intensius enim attingit propinquiora quam longinquiora; et omne inclinatum et protensum posset saltem a Deo inclinari et protendi aliquando magis aliquando minus et secundum aliquid sui attingit unum et secundum aliquid aliud, sicut in omnibus potentiis animae et in omnibus aspectibus virtutum corporalium satis inspici potest. Quod autem absque protensione et inclinatione attingit alia, et operatur virtute absolutissima et in nullo determinata (d) omnia agit. Et sic est absolutissima in essentia et virtute et operatione; quod soli Deo attribui potest.

87Erit etiam universalissima et illimitatissima, tum quia absolutissima et simplicissima, quanto autem aliquid absolutius et simplicius, tanto universalius vel abstractius; quicquid enim est partiale, est ad alia entia universi coordinabile tanquam quaedam pars universi tenens partialem gradum et quasi situm, sive spiritualem sive corporalem, in ipso universo respectu superiorum et inferiorum et respectu coaequalium. Quae omnia enti absolutissimo et simplicissimo et habenti conditiones supra immediate probatas convenire non possunt. — Praeterea, in omni habente limitem est dare terminos, saltem intelligibiliter, vel est terminus alicuius alterius, sicut est punctus; ubicunque autem sunt (e) ista, ibi est dare compositionem, saltem intelligibilem, qualis est compositio graduum intensionis et remissionis. Cum etiam omni habenti terminum possit fieri additio, saltem a Deo, et etiam diminutio, cum non participet totum ambitum et totam actualitatem suae speciei aut sui generis: posset isti formae aliquid addi de sua essentia aut subtrahi; et ita non haberet absolutionem aut simplicitatem superius praetactam et sic per consequens nec essentiam (a) in se ipsa manentem. Omnis etiam forma partialis est limitata ad hic et nunc et ita est tota applicata et determinata tam secundum suam essentiam quam secundum suam virtutem et eius aspectum et secundum suam operationem. Omnis autem talis forma manifesto videtur dicere essentiam in aliquo receptam et participatam et ad ipsum (b) applicatam et determinatam et per ipsum ad alia. — Si autem dicatur, sicut et quidam dicunt, quod erit limitata (c) ad certam naturam specificam ac per hoc non est universalissima, non autem erit limitata (d) sub sua specie (e), ita quod non contineat in se totum ambitum suae speciei: hoc quidem praemissa non evadit; et tamen ex hoc ipso sequitur quod sit universalissima et in omnibus sicut Deus, sicut in sequenti quaestione plenius patebit.

88Et praeterea, Dionysius tanquam christianissimus theologus, 4 capitulo De divinis nominibus, dicit (1) quod "pulchrum et pulchritudo non sunt dividenda in causa quae in uno tota comprehendit; haec enim in (f) existentibus in participationes et participantia dividentes pulchrum quidem esse dicimus quod participat pulchritudinem, pulchritudinem autem participationem pulchri facientis tota pulchra causae". In quo expresse dicere intendit quod in Deo non differunt pulchrum et pulchritudo, in aliis autem a Deo differunt sicut participans et participatum. Nec potest dici quod velit dicere quod in entibus differant haec secundum rationem solum, quia 'etiam sic differunt in Deo; et tamen in hoc ponit differentiam inter Deum et alia entia. Praeterea, in eo quod dicit quod differunt sicut participans et participatum, hoc est, sicut recipiens et receptum: manifeste apparet quod vult quod realiter differant, quoniam recipiens et receptum necessario realiter differunt. Non etiam potest dici quod velit dicere quod participans sit ipsa essentia, participatum vero ipsum esse, sicut quidam (g) dicunt; quoniam pulchritudo et intelligibile lumen potius dicunt rationes formales quam (h) solum ipsum esse seu existere; et tamen has vocat participationes et participata. Ipsum etiam pulchrum quod , vocat participans potius dicit materiam vel aliquid quodcunque informatum quam quidditatem alicuius formae. Et tam (i) 2 capitulo quam alibi pluries (1) perfectiones formales omnium entium per quas ascendimus in divinam cognitionem vocat participationes. Unde 2 capitulo dicit (2) quod "omnia divina participationibus solum cognoscuntur". Unde et omnia nomina divina dicit (3) esse accepta a participationibus divinis a Deo in causa (a) procedentibus. Et expressissime capitulo 11 (^) ubi exponit quid in libris suis vocat per se vitam et per se virtutem et consimilia dicit "per se substantificationem et per se vivificationem (b) et per se deificationem esse provisivas virtutes participaliter datas ex Deo imparticipabili quibus existentia iuxta proprietatem suam participantia et existentia et viventia et divina et sunt et dicuntur"; et alia similiter. Unde et infra hoc ipsum dicit de per se bonitate, de per se pulchritudine. Et statim post dicit (5) quod Deus primo dicitur esse causa (c) ipsarum absolute, deinde earundem in universali acceptarum, deinde earundem sumptarum in particulari, deinde participantium eas acceptorum in universali, ultimo participantium ipsas particulariter. Quod non est aliud dicere nisi quod sicut ipsae intelliguntur primo absolute, deinde respectu suorum inferiorum generaliter, deinde particulariter: sic consimiliter et de participantibus eas, et ita quod secundum omnem modum tam in generali quam in speciali semper intelligantur (d) ut participabiles et participatae. Quinto etiam capitulo ubi loquitur de existente dicit (6) quod quia substantiae intellectuales pluribus donis (e) Dei participant quam alia quae solum sunt existentia aut viventia: ideo (f) sunt meliores omnibus aliis, quamvis in ipsis participationibus e contrario esse videatur^ utpote quod existere excedit vitam et vita sapientiam. Et circa medium capituli id ipsum quod postea dicit capitulo 11 ponit, quod "scilicet per se vita et per se sapientia et per se deltas et per se esse sunt participationes quibus existentia participantia participant".

89Boethius etiam, libro De Trinitate, hoc ipsum ponit expresse (7). "Divina", inquit, "substantia sine materia forma est atque ideo unum est et est id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt; unumquodque enim habet esse suum ex iis ex quibus est, id est, ex suis partibus, et est hoc atque hoc, id est, partes suae (a) coniunctae, sed non hoc vel hoc singulariter". Expresse igitur vult hic Boethius quod sola quidditas Dei seu suum id quod est non sit compositum ex partibus, immo quod in omnibus aliis sit compositum ex partibus; et hoc ipsum paulo post replicat. Unde illi qui ponunt esse in angelis compositionem solum ex essentia et esse vel ex subiecto et accidentibus expresse iis contradicunt, quia tales compositiones non sunt compositiones ipsius essentiae seu ipsius quod est nec sunt compositiones tanquam (b) ex partibus aliquod totum constituentibus.

90lis igitur visis quae sunt communia omnibus substantiis attendenda sunt sequentia duo substantiis angelicis propria: an scilicet ratio et natura materiae cum natura angelica possit se compati; et post, an natura substantiarum intellectualium possit sine materia in suo complemento salvari.

91Et primum quidem, quod scilicet possint se compati, plene patebit ostenso quod materia in eis posita non repugnat eorum incorruptibilitati aut simplicitati nec eorum intellectualitati nec libertati. Quia autem hoc ex responsione argumentorum quae huius contrarium directe concludunt sufficienter patebit, idcirco usque tunc differatur.

92Ultimum autem, quod scilicet sine materia secundum modum prae definit a non possint substantiae intellectuales in complemento suae existentiae et speciei salvari, licet ex superioribus iam sufficienter possit colligi, quoniam generaliter hoc de omnibus entibus est ostensum: nihilominus tamen ad abundantiorem huius evidentiam praedicta ad propositum applicemus.

93Defectus enim materiae secundum rationem supra positam acceptae ponit in eis essentiam omnino imparticipabilem et imparticipatam (c) et sic per consequens Deo aequalem, sicut hoc in sequenti quaestione magis patebit. Ponit etiam eos respectu Dei omnino invariabiles et insusceptibiles omnis )d) doni sui et cuiuscunque gratiae seu influentiae suae. — Praeterea, quaero an Deus posset unum angelum aut quamcunque substantiam intellectualem sibi personaliter unire; et quidem secundum fidem nostram oportet concedi quod sic. Sed forma simplex in se ipsa manens et imparticipata nullo modo potest radicari et existere in alio supposito, cum sit per essentiam suam existens in se (a) ipsa et ita sit sibi essentiale existere in se quod non possit intelligi sine tali existentia nec talis modus existendi aliquo modo addat aliquid ad ipsam, quantumcunque nudam et absolute cogitatam, nec dicat aliquid quod possit sibi auferri, si in eius substantia nulla est penitus substantialis compositio. Non enim potest dicere accidens, sicut de se patet et sicut satis (b) alibi est probatum; quia tunc ratio suppositi et entis seu ipsum suppositum et ens esset (c) sibi ipsi accidentale et quia oporteret quod esset tale accidens in quo tam natura quam omnia accidentia substantificarentur tanquam in eorum supposito. Ponit igitur haec positio Deum non posse angelum nec aliquam substantiam intellectualem sibi personaliter unire.

94Ponit etiam eorum intellectum omnino inerrabilem et invariabilem et eorum libertatem omnino impeccabilem et immutabilem, impassibilem et impunibilem (d) et imbeatificabilem et penitus ab omni passione seu receptione et ab omni determinata inclinatione et aspectu, etiam ab omni accidente penitus elongatam (e). — Et sicut in sequenti quaestione patebit, sequitur ex ea in omnibus hominibus unitas intellectus; contraria enim praedictorum potentiam receptivam seu participantem necessario in se includunt, et sic per consequens materiam superius praedefinitam. — Et ex ea sequitur quod anima rationalis sit ita absolute et perfecte in se ipsa manens quod nullo modo possit corpori aut alicui alteri substantialiter uniri et maxime tanquam participatum in participante et sicut receptum in recipiente. Si enim ratione suae simplicitatis et intellectualitatis nullo modo potest sibi competere quod sit aliquo modo recepta et participata in aliqua materia spirituali et simplici et quasi sui generis: multo minus ex eisdem causis poterit sibi competere quod sit recepta et participata in materia corporali. Si etiam ex eo, quod eius essentia est manens in se ipsa tanquam (f) sibi ad esse sufficiens et tanquam imparticipabilis, nullo modo potest esse in materia spirituali (g): eisdem causia sequitur quod nec in materia corporali. Hoc autem in sequenti quaestione amplius patebit.

95Ut autem sciatur quod haec opinio est recte sanctorum: sub expresso vocabulo materiae dicit Augustinus materiam esse in angelis. Dicit enim, Confessionum XIII, a medio et ultra (1), exponens illud (2) in principia fecit Deus caelum et terram et inter alios modos exponendi ponens unum, quod per caelum intelligatur materia invisibilium, per terram vero materia visibilium, ita scilicet quod per (a) terram invisibilem (b) et incompositam intelligatur materies corporalis (c) ante qualitatem formae, per tenebras autem super abyssum spiritualis (d) materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem, dans cum hoc rationem quare in utrisque esse possit, quoniam inest quaedam mutabilitas omnibus, sive maneant sicut aeterna domus Dei, sive mutentur sicut anima hominis et corpus: dicit quidem, postquam plures modos exponendi posuit, quod posito quod omnes non fuerint intellecti a Moyse, quod nihilominus omnes sunt veri (e) secundum indicium Veritatis aeternae. Unde et quemlibet per ordinem verum esse enarrans dicit (3) quod "verus est ille qui ait quod in principio fecit Deus caelum et terram, id est, in Verbo suo coaeterno fecit Deus informem materiam spiritualis et corporalis naturae". Et exinde usque ad finem eiusdem libri multotiens ponit (4) materiam spiritualem et intelligibilem spiritualis et (f) intelligibilis creaturae. — Et XIII (g) libro, circa principium (h), loquens de informi spirituali et corporali, quae non solum vocat informia, sed etiam inchoata, sicut in libro De vera religione ipsam materiam non solum vocat (5) quoddam informe, sed etiam quandam inchoationem entium, dicit (6) quod "spirituale informe praestantius est quam si formatum corpus esset, corporate autem informe praestantius quam si omnino nihil esset". Et post dicit quod "ita penderent informia, nisi per Verbum Dei revocarentur ad divinitatem eius et formarentur". Et post etiam expressis verbis eas nominando expresse plura dicit de eis. — Item, V Super Genesim, capitulo 10 de nosti-is capitulis parvis, "non itaque", inquit (1), "corporali sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies et spiritualis et corporalis". Et postea ponit (a) quomodo "per caelum et terram intelliguntur et per terram invisibilem et incompositam ac per abyssum tenebrosam", ut in primo libro se dicit tractasse, subiungens quaedam de angelica natura per quae patentius patet quod de materia eorum loquitur. — Item, VII libro Genesis (2), circa principium, quaerens quomodo ante creata fuerit simul cum primis operibus sex dierum et subiungens unum modum qui dici posset, quod scilicet materiam eius spiritualem de qua fieri posset fecisset in illis diebus, antequam ipsam secundum suam speciem formasset, sed volens post recitationem huius positionis ostendere quod quantum ad hoc non est inconveniens quod materiam ponit in anima rationali dicit (b3): "Si enim quiddam incommutabile esset anima, nullo modo eius materiem quaerere deberemus; nunc autem mutabilitas satis indicat eam vitiis interim atque fallaciis deformem reddi, formari autem virtutibus veritatisque doctrina, et hoc in sua natura qua (c) est anima; sicut et caro in sua natura qua iam caro est et salute (d) decoratur et morbis vulneribusque foedatur"; quamvis quantum ad aliquas alias conditiones ostendat positionem praedictam non multum esse convenientem. — Boethius etiam, libro De unitate, si tamen suus est liber, dicit (4) quod (e) aliud dicitur esse unum essentiae simplicitate, ut Deus, aliud simplicium coniunctione, ut angelus et anima quorum unumquodque est unum coniunctione materiae et formae. — Patet igitur quod sic senserunt sancti.

96Quid autem super hoc senserunt philosophi pagani in responsione argumentorum tangetur.

[Solutio Obiectorum]

97Ad primum igitur dicendum quod non est simile de bonitate et veritate et de simplicitate, quia compositum opponitur simplici uno modo relative, sicut totum (a) et pars et sicut suo modo unum et multa, compositum enim est quodam modo multa; alio modo opponitur ei disparate et quasi contrarie. Compositio etiam seu compositum non dicunt aliquid repugnans naturae ipsius compositi nec defectum naturae eius indebitum et innaturalem, sed potius aliquid positivum et naturae complementum. Malum autem et falsitas dicunt quosdam defectus disconvenientes, indebitos et innaturales naturae in qua sunt et opponuntur (b) veritati et bonitati privative; sunt enim quaedam privationes veritatis et bonitatis debitae seu quae inesse debent (c), nec ex eis potest aliquid totum constitui, sicut nec ex ente et non ente. — Praeterea, simplex, prout a se excludit omnem compositionem, idem est quod summe simplex; omne enim tale nullum habet defectum simplicitatis. Bonitas autem (d) excludens a se omne malum non propter hoc excludit omnem defectum bonitatis, quia non omnis defectus bonitatis est malum, sed solum ille qui est indebitus et innaturalis, non autem ille qui est conveniens et naturalis, sicut est unicuique rei conveniens quod non habeat bonitates aliarum rerum. Et ideo dicere quod creatura possit esse simplex absque omni compositione est dicere quod possit esse summe simplex et summe absoluta. Dicere autem quod sit (e) absque omni malo vel falsitate non est dicere (f) quod sit summe bona et summe vera. Summa autem simplicitas non potest communicari creaturae absque contradictione sicut nec summa bonitas.

98Ad id autem quod additur de primis principiis entium dicendum quod simplicitas eorum potius dicit defectum a perfectione totius ex (g) eis compositi quam perfectionis excessum; unde potius debet dici simplicitas parvitatis et defectibilitatis secundum quam a ratione entis completi deficiunt quam simplicitas plenae et absolutae unitatis. Nec etiam excludunt a se compositionem simpliciter, quoniam de se semper sunt componibilia nec possunt existere nisi in (h) composito; et si possunt, non potest hoc fieri nisi cum modo existendi incompleto et semper contra exigentiam naturae eorum. — Quidam etiam praeter hoc ad hoc dicunt quod nullum principium substantiae est carens omni compositione partium, quamvis in intellectualibus careant compositione quantitativa sicut et entia ex eis composita, quamvis ubique careant compositione naturarum diversae specie vel generis, si tamen sint omnino prima. Volunt enim quod omnis forma habeat compositionem graduum secundum quam potest esse intensior et remissior et virtuosior seu potentior et minus potens. Et dicunt quod sine tali compositione angeli non possunt in suis formis substantialibus se ipsos excedere nec Christi anima nostras, cum omnis excessus respectu eiusdem speciei et formae specificae necessario praesupponat plus haberi de illa specie seu forma; plus autem et minus partium compositionem includunt. Et idem dicunt de caritate maiori et minori, sicut in quaestione de augmento caritatis et aliarum virtutem habet tradi. Consimiliter etiam dicunt quod una materia habet in se de substantia informi et plus per consequens de capacitate quam alia; et loquuntur de maioritate capacitatis quae materiae essentilaiter inest, non de illa maioritate capacitatis (a) quae rationem dispositionum formalium sibi attribuitur, eo modo quo dicitur quod materia corporis humani est capax animae rationalis, prout est debite organizata et non aliter. Dicunt enim isti quod omnis forma habens aliquem ambitum at magnitudinem virtutis et omnis materia habens aliquem (b) ambitum seu magnitudinem capacitatis oportet quod hoc habeat secundum aliquam magnitudinem suae essentia, etsi illa magnitudo non sit situalis et extensa. Et breviter, dicunt quod si aliquid in eis est dare absque omni compositione partium, quod illud est recte in eis sicut punctus in linea vel terminus mutationis in motu, minimum scilicet illius naturae quod excogitare possit.

99Ad secundum dicendum quod sicut in quaestionibus de sacramento Eucharistiae magis habet tangi, accidentia illa semper sic stant, quantum est ex part sua, ac si materiae actualiter inhaerent. Nulla enim mutatio facta est ex parte eorum, sed solum materia at subiectum sunt eis subtracta et ideo miraculose dicuntur existere; nec est eis datus modus per se existendi absolutus proprie, cum actualiter, quantum est ex parte sua, referantur ad subiectum (c) et recte ita ac si iam actu inhaererent (d). Unde in eis per se existere nihil ponit nisi solum negationem negati; non enim est eis data ratio suppositi seu substantiae primae nec aliquid positivum quod prius non haberent. — Quod autem dicitur quod non possunt inclinari aut inhaerere, etiam quantum est ex parte sua, nisi ilia inclinatio aut inhaerentia habeat (a) terminum actualem: dicendum quod est verum de termino intrinseco, eo modo quo terminum vocamus terminationem cuiuscunque finiti; non autem hoc oportet de termino extrinseco. Potest enim hoc Deus miraculose facere etiam in motu, utpote si moveret aliquid localiter absque omni loco seu locante; sicut posset movere totum mundum, faciendo quod ubi nunc est pars caeli superior, esset ilia quae est subtus nos, ita quod ilia quae est supra nos esset tantum supra eam quantum nunc est; totus enim motus iste nullum haberet terminum extrinsecum. — Quod etiam dicitur quod nulla res potest inclinari ad nihil: dicendum quod inclinari ad nihil potest sumi dupliciter, aut scilicet ad id quod licet actu sit nihil, ex sua tamen ratione dicit aliquid et ens; et hoc modo bene potest aliquid inclinari ad nihil, saltem miraculose. Unde et intellectus noster intelligendo aliquid praeteritum seu quodcunque aliud quod actu est nihil seu non ens refertur aliquo modo ad id quod est actu, nihil dicens tamen ratione (b) obiecti et entis. Aut potest dici alio modo inclinari ad nihil, quia ad ipsam non entitatem et ad ipsam negationem entis aliquid inclinetur; et hoc nullo modo potest fieri per se et directe. Sic autem non est in proposito, sed solum primo modo.

100Ad tertium patet ex iis quae dicta sunt in principio responsionis principalis. Licet enim materia dicat actum et essentiam, tamen essentialiter (c) differentem ab actu et essentia formali; quoniam actus et essentia materialis includit in se (d) essentialiter privationem informitatis et indeterminationem essendi et ordinem potentialitatis et perfectibilitatis et aliquid magis sibi absolutum quod nobis non est bene explicabile verbo; forma vero includit in se eorum opposita. — Quod autem obicitur quod tunc erunt compositae ex eo in quo conveniunt et ex eo in quo differunt, quasi ex genere et differentia; dicendum quod actus vel (e) essentia est eis commune analogum, sicut et ens, et ita non est genus eorum. Nec etiam omnem rationem differentialem oportet aliquid addere realiter diversum ad illud commune cui additur et maxime ad commune analogum; sicut patet de praedicamentis quae non addunt ad ens aliquid realiter diversum, etiam secundum (a) Aristotelem (1), et tamen aliquo modo addunt aliquas rationes differentiales secundum quas inter se differunt. — Ad illud autem de imperfecto dicendum quod imperfectum non diversificat speciem, si ilia imperfectio non dicat nisi diminutionem eiusdem naturae et speciei quam perfectum superaddit, sicut cum dicimus caritatem vel calorem perfectum et imperfectum. Quando autem privatio imperfectionis est ipsi imperfecto essentialis,et in se includens aliquam differentiam essentialem et realem seu positivam, tunc bene diversificat speciem. Et sic est in proposito, sicut ex praedictis patet.

101Ad quartum dicendum quod potestas stabiliendi et substantificandi non convenit materiae nisi materialiter, per hoc scilicet quod forma recipitur in ea et terminatur et figitur in ea formae impendentia tanquam in (b) recipiente eam et tanquam in eo (c) cuius est actus non enim materia facit hic aliquid effective nec aliquid formale; forma vero stabilit materiam formaliter. Non igitur (d) convenit materiae nobilissimo modo nec totali, sed solum partiali; formae etenim (e) hoc convenit et altiori modo. — Quod autem dicitur quod recipiens est naturaliter prius recepto: dicendum quod hoc est verum de tali recepto quod recipit existentiam (f) suam a recipiente et quod non dat aliquo modo existere simpliciter suo recipienti, sicut est de lumine recepto in aere. Et sic est de omni accidente. Non autem est verum de tali recepto sine cuius adiutorio existentia (g) seu esse nullo modo potest haberi. Talis autem est forma substantialis respectu suae materiae; licet enim possit aliquando esse sine hac vel sine ilia et pro tanto possit esse prius naturaliter hac forma vel ilia, non tamen simpliciter potest esse sine forma. Et ideo nec simpliciter et absolute et universaliter est (h) prior omni forma, immo sic materia et forma sunt simul natura tanquam correlativa; mutuo enim ad se referuntur, etiam secundum Aristotelem, II Physicorum (2), per hoc inter alia ostendentem quod ad naturalem pertinet considerare formam et materiam, quia unum correlativum non potest sciri sine altero, cum unum cadat in definitione alterius.

102Ad quintum dicendum quod quando dicitur formam et materiam ad invicem uniri, unio haec non dicit actum quendam intermedium inter materiam et formam, quia tunc praedicta ratio bene concluderet; et praeter hoc sequeretur quod huiusmodi unio uniretur suis unibilibus, materiae scilicet et formae, alia unione a se, et sic in infinitum. Si enim forma non possit uniri materiae suae nisi per unionem intermediam quae dicat (a) alium actum per essentiam a suis extremis: ergo nec forma unionis poterit uniri suis unibilibus quorum est unio et actus nisi per aliam unionem. — Sequitur enim hoc per locum a toto in quantitate. Quem scienter allego, quia quidam hic et in consimilibus accipientes primo universalem negativam instant in proposito. Et tamen instantia haec est quaedam propositio particularis contenta sub illis, ut quando dicitur quod Veritas addit aliquid diversum essentialiter ad essentiam seu ad ens, probantes per hoc, quia ratio essentiae non est ratio veritatis, immo sunt ratio alia et alia. Et tamen, quando ab eis quaeritur si in, ilia essentia quam addit ratio ipsius veritatis aut (b) consimilium sunt penitus idem ratio essentiae et ratio veritatis: dicunt quod sic; quia, ut dicunt, standum est in primis, alias iretur in infinitum, non intelligentes quod hoc continebatur sub prima, sicut particularis in sua universali, sub ilia scilicet qua dicitur quod ratio essentiae non est ratio (c) veritatis, sed sunt alia et alia ratio. Si autem prima non erat universaliter accepta, tunc ex ea non poterunt aliquam conclusionem formare in aliqua determinata materia sine paralogismo (d) consequentis; erit enim sicut si dicerem (e): quidam homo currit, ergo iste. Si etiam non erit-vera universaliter, tunc simpliciter et absolute non erit vera, sed solum in aliqua determinata materia; nec hoc erit per se, sed quasi per accidens. Et tamen tunc oportebit probare quare sit vera in tali materia et quare magis in ilia quam in alia. Haec autem idcirco tetigi, quia in multis habet locum et maxime in primis et generalissimis conditionibus entis, ut sunt absolutum et relatum, suppositum et (f) natura, essentia et esse, unum, verum, bonum et consimilia. — Dico igitur quod materiam uniri formae non est aliud quam eam per modum possibilis et informabilis esse praesentem formae; et formam uniri non est (a) aliud quam eam per modum actus et informantis esse praesentem materiae. Non enim materia refertur ad formam (b) per aliquem actum formalem aliquo modo, utpote non per aliquam inclinationem actualem vel unionem, sed solum per modum possibilis et perfectibilis et receptivi; nisi forte quando respectu aliquarum ulteriorum formarum oportet eam esse dispositam et coaptatam ad eas per aliquas priores formas, tunc enim refertur ad tales formas (c) non solum ut possibilis et ut capax, sed etiam ut per formas priores disposita et inclinata ad eas. Et consimiliter forma non refertur ad materiam per aliquam aliam formam, acsi esset quaedam materia per formam aliquam sibi additam ad suam materiam inclinata; sed solum refertur tanquam per suam essentiam ut (d) huius materiae actus et non solum actus absolute, sicut et materia per suam essentiam est possibile et capax eius. Alias quaero per quid inclinatio unitur inclinabili quod per eam est inclinatum et e contrario per quid ipsum inclinabile unitur suae inclinationi; et idem quaero de unione et unibili. Et utique non erit dare per quid aliud a se ipsis, nisi eatur in infinitum. Et tamen toto hoc nihil esset dictu secundum veritatem. Secundum hoc autem forma non debet dici appropriata suae materiae per aliquem alium actum, immo de se est terminus proprius materiae et eius determinatio; unde debet dici eius (e) forma propria potius (f) quam appropriata.

103Ad sextum dicendum quod in definitionem substantiae compositae ex materia et forma oportet quod intret materia seu ratio materiae; alias non dicet totam essentiam compositi. Verum est autem quod materia ponitur ibi oblique, sicut et forma concretive; de substantia enim sic composita non potest aliqua eius pars praedicari directe et in quid. Unde genus quod praedicatur in quid dicit compositum ex materia et forma;-unde in eo, quod genus ponitur in definitione, ponitur ibi materia. Alias quis posset definire hominem nulla facta mentione de corpore humano, non solum per modum correlativi, sed etiam per modum partis hominis essentialis? nonnisi qui diceret quod homo non sit aliud quam anima corporis humani. — Averroes igitur hic sicut et in multis aliis insanit. Non enim forma rerum habentium materiam dicit totam (a) quidditatem ipsarum, sicut ipse vult, sed oportet quod dicat aggregatum ex forma-et materia, sicut facit humanitas quam (b) quidam vocant formam totius, quamvis secundum veritatem non possit dici forma nisi metaphorice; alias oporteret quod aliquam materiam veraciter informaret et quod cum ea constitueret tertiam naturam et multa alia inconvenientia alibi (c) tacta. — Aristoteles etiam non hoc videtur ibi sentire, licet mihi non sit cura quid hic vel alibi senserit; eius enim auctoritas et cuiuslibet infidelis et idolatrae mihi est nulla, et maxime in iis quae sunt fidei christianae aut multum ei propinqua. A multis enim ibidem exponitur quod non loquatur de materia aut partibus materialibus in communi acceptis, sed solum de eis, prout sunt particulares et individuatae; alias verba eius sunt etiam contra dictum Averrois, cum ipse velit quod intrent definitionem per modum correlativi; et eo modo quo intrat definitionem oportet quod sit prior definito. Aristoteles autem utrumque negat a partibus materialibus; vult enim quod non intrent definitionem totius, sed potius quod totum intret definitionem earum et quod non sint priores suo toto sed posteriores quantum ad intellectum et quantum ad viam definiendi, dans exemplum de circulo et semicirculo et de. recto angulo et acuto qui est quaedam pars anguli recti (d), et de digito et homine cuius est.

104Vidi tamen quendam qui dicebat Aristotelem, hic satis turpiter fuisse deceptum, in exemplis scilicet quae causa probationis ponit. Semicirculus enim et angulus acutus, prout in eorum definitionibus cadunt circulus et (e) rectus angulus (f), non erant, ut dicebat, partes eorum, sed potius sumuntur ut quaedam tota ab eis et (g) ab aliis partibus eorum divisa. Angulus enim acutus, prout est pars recti anguli, non debet dici angulus (h) acutus nec etiam angulus. Et simi: liter semicirculus, prout est actualis pars circuli, non debet dici figura semicircularis nec etiam semicirculus; in quantum enim est pars eius (i), non est figura sed pars figurae,'nec debet aliquo modo intelligi ut divisus, sed ut unitus. De digito vero et consimilibus partibus dicebat quod duplex est modus partium. Quaedam enim sunt (k) ex quibus simpliciter constituitur ipsum totum, ita quod sine eis nullo modo esse potest, ut sunt in homine corpus et anima et in corpore humano cor et caput; quaedam vero aliae sunt quae non faciunt ad eius esse simpliciter, sed solum ad perfectum esse, substantiale tamen. Et primae quidem simpliciter sunt priores toto, etiam quantum ad intellectum, aut saltem simul et aliquo modo oportet quod in eorum definitionibus cadant; secundae vero nec quantum ad suum materiale nec quantum ad suum formale intrant definitionem totius, si (a) per definitionem non indicetur eorum essentia completa et complete, sed solum eorum essentia simpliciter; quia illo modo non sunt partes illius totius. Et sic dicebat esse in digito et consimilibus.

105Qui autem nituntur (b) Aristotelis exempla exponere dicunt quod quantitas est materia circuli et anguli et breviter omnium figurarum. Incisio autem non competit figuris nisi per quantitatem quae secundum eos est earum materia et pars materialis; et ideo dicunt quod incisiones semicirculorum non competunt circulo secundum suam speciem, sed solum huic vel illi circulo per materiam suam, quantitatem scilicet individuatam (c).

106Praedictus tamen dicebat hic quinque inconvenientia implicari: Primo, quia ponit circulum per se non habere partes in quas possit dividi. — Secundo, quia ponit quantitem esse materiam earum. — Tertio, quia ponit incisiones semicirculorum non convenire nisi circulis individualibus, cum semicirculus sit ita commune et ita universale sicut et circulus. — Quarto, quia (d) per quantitatem abstractissime et communissime acceptam, sicut sumitur a mathematicis, etiam prout eam intelligunt ut subsistentem figuris, ponit hunc et ilium circulum individuari; et quod circulo universali cum quantitate universali accepto ponit non posse competere incisiones, etiam per quantitatem illam; unde videtur velle ponere quod quantitas, in quantum quantitas, est individua et nullo modo universalis. — Quinto, quia istimet ponunt et ibidem exponendo dicunt quod materia in communi intrat definitionem non solum compositi, sed etiam ipsius formae, licet per modum correlativi; et ita secundum hoc quantitas et eius partes et materia semicirculorum in communi accepta intrabit definitionem circuli, et ad minus formae ipsorum intrare debebunt; et sic etiam secundum hoc formae digitorum et manuum definitionem hominis seu humani corporis debebunt intrare.

107Quid autem de iis sit verum ad praesens non curo; ad propositum enim non multum refert.

108Ad septimum dicendum quod (a) posito quod compositio aliquid addat ad extrema aliquo modo essentialiter diversum, sicut quidam volunt, non tamen secundum eos addit accidens, sed quendam essentialem respectum. Et secundum hoc materia et forma dicent quidem totam essentiam absolutam ipsius compositi, non autem totum respectum et modum ipsius, nisi sumantur ut unitae et coordinatae, sicut suo modo sumuntur genus et differentia in definitionibus. Nec etiam omne quod potest ab alio separari est accidentale, quia (b) tunc forma substantialis esset accidentalis (c) materiae et manus homini et consimilia, sed solum illud quod potest separari absque omni variatione et diminutione substantiae et substantialis esse. — Secundum alios autem qui volunt quod nihil addat ad ipsa essentialiter diversum potest dici, sicut quidam dicunt, quod quando Deus separat hanc formam ab hac materia et ponit eam in altera materia et e contrario materiam sub altera forma, sicut utrumque (d) miraculose potest facere: non fit hoc per aliquem motum vel (e) inclinationem factam in essentia ipsius formae, sed solum per hoc quod datur sibi alius terminus extrinsecus, scilicet alia materia; sicut quando ante aspectum lucis et virtutis solaris transeunt varia corpora sive perspicua sive densa, etiam ipso corpore solari immobiliter stante, mutatur relatio illius (f) aspectus, non quidem in se aut secundum se aliquo modo, sed solum quantum ad hoc quod aspicit aliud et (g) aliud patiens qui est terminus vel medium sui aspectus. Et eodem modo erit de materia, nisi, sicut supra dictum est, quando per praecedentes formas et formales dispositiones et inclinatinones ab aliquo agente inclinatur et ducitur ad (h) aliquam aliam formam.

109Si autem adhuc contra hoc dicatur quod ad minus (i) oportet in altero extremorum mutationem fieri — nulla enim mutatione facta in aliquo extremorum, omnia (k) sicut prius se habebunt et stabunt —: dici potest quod sicut materia, quamvis in sua essentia sit immutabilis secundum Augustinum dicentem, XII Confessionum (1), quod secundum suam essentiam caret temporibus ac (a) per consequens motibus (b) et secundum Aristotelem, I Physicorum, dicentem (2) quod de se est ingenerabilis et incorruptibilis, mutari tamen dicitur per hoc solum quod suscipit varias formas, ita quod tam ipse motus quam termini motuum nihil dicunt materiale, sed solum formale-sic e contrario forma non dicetur mutari per hoc quod in se recipiat diversa formalia (c), sed solum per hoc quod ei substernuntur diversae materiae. Licet enim essentia materiae non sit essentia formae, nihilominus tamen ipsa materia est vere aliquid eius, ita quod auferre sibi materiam est vere aliquid sibi auferre et dare sibi aliam est vere circa eam aliquid innovare et ita bene suo modo, sicut si aliquid formale sibi auferretur (d) et aliud formale seu alia essentia formalis sibi (e) adderetur. Et idem est de materia respectu diversarum formarum, quoniam ipsae formae vere sunt aliquid ipsius materiae, ut merito earum ablatio vel donatio (f) sit materiae mutatio. Quando igitur fit a Deo miraculum per hoc quod haec forma quae modo erat forma huius materiae efficitur forma alterius materiae et simul cum hoc sua prior materia fit materia alterius formae: tunc fit mutatio in utroque extremorum, sed non in eorum essentiis, ita scilicet quod aliquid materiale ipsi materiae addatur vel aliquid formale ipsi formae; quamvis magis proprie possit dici quod solum in ipsis materiis fit mutatio, eo modo quo dicitur quod mutatio proprie non fit nisi in ipso per se mutabili. Quando autem sic fit quod forma remanet absque omni materia, sicut fit in sacramento altaris, tunc in forma remanente non fit mutatio etiam modo praedicto, quod scilicet detur sibi alius terminus vel aliud (g) patiens; sed solum fit mutatio in eo quod sibi subtrahitur, scilicet in substantia panis; nisi pro tanto et hic mutari dicatur, quia suus terminus vel suum recipiens sibi subtrahitur. Cui autem hoc non placet, sufficiat sibi primum; videat tamen quomodo in conversione panis in corpus Christi nulla fit alicuius essentiae annihilatio nec alicuius essentiae generatio, et tamen fit mutatio quae dicitur conversio.

110Ad octavum dicendum quod, sicut ex praecedentibus sufficienter patet, forma nullo modo per se potest esse subiectum receptionis vel motus, quoniam nullo modo potest habere rationem potentiae vel possibilis nisi per accidens omnino, sicut in argumento illo supponitur; unde non est simile de priori et posteriori et de actu et potentia, sicut in praecedentibus satis patuit. — Concedo autem rationes in praedicto argumento adductas quae probant quod formis non potest convenire potentia recipiendi per materiam, ita quod in se habeant aliquam potentiam passivam praeter illam quae est propria illius materiae; quia, ut credo, valde bene concludunt. — Ad id autem quod additur de individuatione dicendum sicut in quaestione de individuatione dictum est. Non enim forma individuatur a materia, quasi recipiat essentiam suae individuationis a materia (a), ac si materia generaret illam individuationem in ea; nec consimiliter materia (b) sic individuatur a forma; sed pro tanto una dicitur individuari per alteram, quia forma non potest esse aut fleri individua, nisi sit talis in sua essentia quod possit esse actus materiae individualis tanquam existens secundum suam essentiam participabilis et participata et non imparticipabilis (c), sicut est forma Dei. Et eodem modo nec materia potest esse aut fieri individua, nisi sit talis quod sit capax formae individualis; quamvis pro tanto individuatio possit magis attribui materiae quam formae, pro quanto nulla potest intelligi materia, quantumcunque absolute et abstractissime intelligatur, quae unquam in sua abstractione et universalitate possit actu esse aut intelligi ut sic actu existens vel ut sic possibilis existere. Hoc autem potest fieri de forma, sicut patet de formis et perfectionibus quae sunt in Deo. — Ad id autem quod additur de substantificatione dicendum quod materia non exigitur ad hoc tanquam tota causa substantificationis, sed tanquam concausa, et hoc ignobiliori modo quam ipsa forma. Quare autem forma non possit (d) esse in se fixa satis supra patuit. Nec (e) in hoc praevalet sibi materia, quia nec materia potest esse fixa nisi per formam; sed tamen ilia figitur per hoc quod recipitur, haec vero per hoc quod substernitur seu subicitur, unaquaeque scilicet secundum proprietatem suam. Non est etiam intelligendum quod forma recipiat substantificationem a materia, quasi materia efficiat in ea hanc substantificationem; sed solum hoc habet a materia materialiter et receptive et terminative, per hoc scilicet quod est terminus receptivus et solidus suae impendentiae.

111Ad nonum dicendum quod tam a Dionysio quam ab aliis sanctis dicuntur angeli esse immateriales non per privationem omnis materiae simpliciter, sed solum per privationem materiae corporalis. Quod patet per Damascenum, II libro, capitulo 2 (a1), loquens (b) de angelo; "Incorporeus autem et immaterialis dicitur quantum ad nos; omne enim comparatum ad Deum (c) qui est solus incorporalis (d) et grossum et materiale invenitur; solus enim essentialiter immaterialis et incorporalis Deus est". Patet etiam hoc ipsum per Dionysium (2) qui crebro in suis libris dicit nostrum intellectum esse materialem et passibilem, pro eo quod per ista sensibilia et corporalia apprehendimus divina et quasi modo conformi ipsis sensibilibus et corporalibus; et idem dicit de nostro affectu. Alias non plus est materialis noster intellectus quam intellectus angelicus. — Ad illud autem Augustini dicendum quod non condividit materiam et angelum quasi duo simpliciter diversa, sed solum connumerat ea quantum ad unum in quo secundum se conveniunt, in carentia scilicet temporum; quod quidem convenit angelo non solum ratione suae materiae, sed etiam ratione totius suae substantiae et formalis (e) perfectionis suae gloriae. Alias in eodem libro expressissime vult angelum habere materiam, sicut supra (f) patuit.

112Ad decimum dicendum quod christiano viro sola Scriptura sacra et fides catholica debet esse in robur et culmen auctoritatis; et ideo posito quod omnes pagani" falso dicti philosophi contrarium senserint aut aliqui eorum, non est mihi cura. Licet diversis diversa super hoc videantur, omnibus tamen pensatis quae de eorum dictis legere potui, magis mihi videntur voluisse non esse materiam in eis, sumptam iuxta modum superius praedefinitum. Hoc autem magis tangetur in quibusdam argumentis pro parte vera factis.

113Ad undecimum dicendum quod prima propositio duplici ratione est falsa, nisi sane et catholice accipiatur, quoniam causam possibilitatis essendi et non essendi videtur attribuere materiae proprie et universaliter, ita scilicet quod hoc conveniat omni materiae et soli; et tamen hoc non simpliciter convenit omni materiae nec in ipsa solummodo est causa huius. Quando enim materia ex sua essentia et specie est determinata ad aliquas formas, nullo modo potest tendere id alias; ut verbi gratia, materia corporalis nullo modo potest recipere formas spirituales nec moveri ad eas hoc modo quod nullam habeat in se formam corporalem et quod per eas flat spiritualis et simplex. Et consimiliter materia spiritualis sic est determinata ad formas spirituales quod nullo modo potest esse totaliter exuta ab eis et formis corporalibus indui. Materia igitur spiritualis non habet in se potentiam talem per quam spirituale possit corrumpi et mutari in corporale, sicut nec e contrario materia corporalis hoc habet. Non etiam convenit hoc soli materiae, immo partim huius rei causa est ex parte formae. Quando enim forma talis est quod perfecte tenet materiam sub se et in tanta sublimitate et stabilitate quod nullum agens creatura potest in eam (a) facere aliquam impressionem aut impulsum seu inclinationem ducentem ad formam contrariam et elongantem eam a forma praedicta: quantumcunque materia, quantum est de se, sit possibilis ad recipiendum formas contrarias seu disparatas, nullo modo poterit duci ad eas nec recedere a forma priori. Et talis ad minus est forma liberi arbitrii; alias non posset esse forma libera et dominativa, sicut alibi est ostensum. Quando etiam formae ad quas materia est possibilis, quantum est de se, sunt talis naturae et excellentiae quod per motum introduci non possunt (b): tunc impossibile erit quod materia ad illas formas duci possit per aliquod agens creatum, cum nullum agens creatum possit educere de materia formas stabiles nisi per motum, sicut alibi est ostensum. Intellectus autem et voluntas dicunt tales formas quae per nullum (c) motum fieri possunt, etiam a Deo, sed solum per absolutum exitum a virtute Dei creante, sicut in quaestione an sint (d) formae generabiles et corruptibiles habet tangi. Et loquor de eis, prout dicunt formas suas; dicunt enim praedictae potentiae non solum formam sed etiam (e) materiam, sicut alibi est tactum. Quando etiam formae ad quas materia est in potentia sunt tales quod sunt eiusdem speciei solo numero differentes vel non habent inter se intelligibilem distantiam seu contrarietatem vel oppositionem talem sine qua non est intelligere motum: tunc per nullum agens creatum nec per aliquem motum (a) poterunt huiusmodi formae fieri in ea. Tales autem sunt formae substantiales angelorum, sicut in sequentibus ostendetur. Et ideo licet eorum materia posset suscipere a Deo formas substantiales cuiuscunque alterius angeli, non tamen per motum hoc posset nec ab aliquo agente creato. Talia autem entia, quae scilicet per motum corrumpi aut generari non possunt nec per aliquod agens creatum aliquo modo fieri vel destrui (b), non vocamus communiter possibilia esse et non esse, immo vocamus ea incorruptibilia et ingenerabilia, quamvis respectu Dei sint mere possibilia. — Est igitur prima propositio neganda quantum ad hoc quod materiam dicit simpliciter et universaliter esse causam possendi esse et non esse et quantum ad hoc quod formis causalitatem huius totaliter tollit. Quod autem ibi pro huius probatione (c) affertur quod hoc formae non potest convenire, cum sit actus et non C) potentia: dicendum quod hoc formae non convenit per hoc quod sit potentia nec simpliciter per hoc quod est actus, sed per hoc quod est actus defectivus, non sufficiens ad materiam plene et potenter sub se tenendam.

114Ad duodecimum dicendum quod prima propositio est manifeste falsa, si intendit quod potentia secundum essentiam absolutam in qua fundatur debeat diversificari secundum diversitatem actuum et si velit quod extrema relationum in quibus respectus ipsi (e) fundantur multiplicentur secundum multiplicationem alterius extremi. Tunc enim tot erunt patres, quot erunt filii, quamvis ab eodem homine geniti; et tunc tot erunt potentiae intellectivae, quot possunt in ea esse actus et habitus. Nec formarum contrariarum aut diversarum sibi in eodem succedentium contrarie (f) erit una materia, nec plures formae seu naturae formales possent simul recipi in eadem materia; et saltem secundum hoc alia esset materia formarum substantialium et alia accidentalium, etiam in corporibus. Quae omnia sunt absurda. Est ergo hoc tantum intelligendum de ipsis respectibus. Secundum enim quod plurificantur filii, secundum hoc est dare in causa (a) eorum plures respectus ad ipsos. Et sic etiam respectus materiae quos aliquando nomine potentiarum vocamus sunt plures, sicut et formae ad quas terminantur quamvis non oporteat propter hoc quod sint plures per essentiarum diversitatem, sed solum per plurimum rationum realem veritatem, sicut alibi est ostensum. — Minor etiam et eius probatio sunt falsae. Est enim in angelis potentia ad formam substantialem, sicut supra (b) satis est ostensum, sed non est ibi (c) velut ad absentem aut velut ad talem ad quam permotum possit duci, sed solum velut ad praesentem et semper veraciter in se receptam, tanquam ab ea semper informata. Probatio etiam eius nihil valet nisi solum in potentia modis contrariis accepta, quae scilicet est in tendentia ad formam substantialem, ita quod ad (d) eam potest moveri tanquam ad absentem.

115Quod etiam dicitur, quod scilicet in angelis non est potentia ad formam accidentalem quae per motum possit educi et corrumpi: est contra Sanctorum doctrinam et contra rationem et experientiam et, ut credo contra fidem catholicam. Augustinus enim, V Supra Genesim et XII Confessionum et XII De Civitate capitulo 15 et in pluribus aliis locis (1), vult expresse quod in angelicis affectionibus sint motus et tales qui tempore mensurentur. Et, XV De Trinitate (2), vult quod conversio nostri intellectus et applicatio sit aciei intellectualis quaedam iactatio et motio qua huc illucque iactatur. Et Anselmus, libro De concordia, parum ante finem (3), vult quod voluntas est instrumentum se ipsum movens et omnes alias potentias animae et quod faciat omnes motus voluntarios. Damascenus (4) etiam et fere tota Scriptura sacra vult (e5) angelos localiter seu per loca moveri, sicut suo loco plenius habet ostendi. Sed impossibile est motum esse in aliquo, quin ibi sit terminus motus per motum eductus (f); et utique terminus (g) motus formale quid est, magis etiam quam ipse motus. — Est etiam contra rationem rectam; ubicunque enim est dare contrarias formas et tales quae magis et minus recipiunt et quae post actionem agentium eas permanent; tales non est dubium per motum educi. Si enim per simplicem influentiam fierent, tunc statim cessante causa cessaret effectus nec esset in eis omnino (a) plena contrarietas. Sed in habitibus consuetudinalibus seu in affectionibus (b) habitualibus est vera contrarietas cum aliis conditionibus praedictis; vere enim contrariatur humilitas superbiae, castitas luxuriae, largitas avaritiae et sic de aliis; et vere ista recipiunt magis et minus et permanent cessante actione suorum agentium. Constat igitur quod fiunt per motum aut saltem fieri possint, utpote quando paulative et successive ab affectu (c) luxuriae elevat se (d) quis magis ac magis ad affectum castitatjs et sic de aliis. Praeterea, virtutes et habitus consuetudinales, sive boni sive mali, per frequentes actus et applicationes potentiarum magis ac magis educuntur in esse et crescunt. Cui etiam consentit Aristoteles, in Ethicis suis (1). Sed hoc non videtur esse aliud quam fieri et crescere per motum intrinsecum in ipsis potentiis magis ac magis factum. — Est etiam contra experientiam; manifeste enim experimur voluntatem nostram per affectus (e) successive magis ac magis elevari aut incurvari et dilatari aut ad se quodam modo coarctari et sic de aliis (f) modis spiritualium motionum.

116Ratio autem per quam Aristoteles paganus contrarium huius probare nititur, VII Physicorum (2), per hoc scilicet quod virtutes dicit esse quasdam relationes et in ad (g) aliquid secundum eum (3) non est motus, quam sit frivola (h) de se patet; tum quia insanus esset qui diceret quod nullam aliam essentiam dicant praeter meram relationem, et ideo, licet ipsi respectus non sint per se termini motus aut actionis, sunt tamen essentiae in quibus fundantur; tum quia quomodocunque ponantur esse respectus, oportet eis dare aliquid absolutum in quo fundentur per quorum (i) generationem et corruptionem generentur et corrumpantur. Quaero etiam ego ab Aristotele si illae relationes virtutum fiant. Et utique oportet quod sic, cura prius non essent et modo sint et cum secundum eum sequantur ad motus factos in passionibus sensualibus. Sed omne quod fit oportet quod habeat causam sui effectivam et non solum causam mediatam sed etiam immediatam, quia omnis causa media supponit immediatam (a). Quaero etiam an fiant aliquo modo per se aut solum per accidens: et quocunque (b) horum dato semper oportet poni aliquem per se effectum in subiecto seu potentia in qua fiunt. Dicere autem quod motus factus in sensitiva parte et in organis eius (c) sit causa effectiva et totalis ipsarum virtutum non solum est multipliciter absurdum, sed etiam simpliciter haereticum; destruit enim totaliter arbitrii libertatem et virtutum et meriti nobilitatem et multa alia quae suo loco habent magis (d) tangi. — Alia etiam ratio eius quam in libro De anima et I (e) De caelo et mundo et alibi videtur innuere (1), quod scilicet si in parte intellectiva est,motus, quod ibi erit vera alteratio ac per consequens corruptio et potentia ad non esse, frivola est et vana; tum quia petit principium supponens (f) id quod probare debebat — supponit enim quod ubicunque est motus alterationis, quod ibi sit potentia ad non esse seu ad corruptionem formae substantialis —; tum quia apud omnes est per se notum quod subiectum motus, in quantum tale, per motum non destruitur, sed potius in toto motu semper salvatur et manet, potentiae autem substantiae intellectualis (g) motibus suis subiciuntur, ita quod motiones illae non possunt in eis esse vel intelligi ipsis potentiis in sua specie non salvatis; tum quia tam ipsi Aristoteli (2) quam eius sequacibus est notum quod motus non corrumpit nisi solum formas incontingentes, quoniam nec per motum fiunt omnia ex omnibus, utpote non fit album ex nigro seu ex quocunque non albo, sed solum ex non albo quod privat albedinem tanquam ei incontingens seu incompossibile; sed motus qui sunt (a) in substantiis intellectualibus seu qui ibi esse possunt et eorum termini nullam habent incontingentiam aut oppositionem (b) cum formis substantialibus earum, quin semper potius eas praesupponunt et in sua ratione et existentia semper includuntur, quoniam materia seu potentia passiva substantiarum intellectualium nullum habet ordinem ad huiusmodi motus nec ad terminos eorum nisi mediantibus suis formis substantialibus; tum quia nulla causa effectiva ipsius motus est per se et immediate sui ipsius per motum illius destructiva, sed potentiae cum suis formis sunt causae effectivae omnium motuum fere qui (c) in eis fiunt, ergo per tales motus impossibile est eas destrui per se et directe nec est dare qualiter per accidens hoc posset fleri. Praeterea, quomodo per hoc probatur quod saltem ibi esse non possit (d) motus localis absque omni corruptibilitate suarum substantiarum, cum hoc ponant esse in caelis? Quod autem angeli moveantur per loca et sic per consequens quod habeant in se aliquod mobile quod sit per se subiectum huius (e) motus in quaestione de loco angeli ostendetur.

117Huius etiam sententiae non videntur omnes philosophi fuisse. Unde Simplicius, Super praedicamenta, capitulo De motu, dicit (1) quod tria sunt genera motuum (f), scilicet motus intellectualis, animalis, naturalis. In praedicamentis autem Aristoteles (2) non determinat nisi de motu corporali et naturali.

118Quod etiam in praedicta ratione adiungitur quod illud possibile quod est in potentia ad formas accidentales quae de potentia subiecti non educuntur, sicut est lumen in aere, non est univocum (g) cum illo possibili quod est in potentia ad formas substantiales; patet esse falsum ex iis quae in principali responsione sunt dicta.

119Ad decimum tertium dicendum quod maior est simpliciter falsa, quamvis credam quod sit Aristotelis (3), quia nec etiam credo quod semper oporteat corruptibile et incorruptibile secundum speciem differre, immo nec semper numero. Credo enim quod corpora humana fient vere incorruptibilia post resurrectionem "per suam formam substantialem quae est rationalis anima, sicut alibi habet ostendi. Ratio autem praedictae positionis habet falsum fundamentum et satis superius improbatum (a), quod scilicet incorruptibilitas solummodo possit (b) inesse propter privationem potentiae seu materiae per quam ipsum corruptibile potest non esse et quod corruptibilitas insit solum ipsis corruptibilibus propter talem potentiam vel materiam. Sicut enim (c) supra satis est ostensum, non semper materia est tota causa corruptibilitatis aut incorruptibilitatis, immo semper maior et potior ratio est ex parte formae. Incorruptibilitas igitur potest tribus modis rebus inesse: aut ratione speciei ipsius materiae, quando scilicet secundum suam speciem est ita determinata ad aliquas species formarum quod nullo modo est in potentia ad alias. Et hoc modo non posse corrumpi aut verti in corpora competit intellectualibus, et e contrario non posse verti in intellectualia competit per hoc ipsum corporalibus. Alio modo potest rebus inesse ratione ipsius formae. Et hoc potest fieri (d) duplici via: aut quia scilicet forma ilia est talis naturae quod non potest per motum generari aut corrumpi seu per motum a sua materia separari nec habet aliquam formam oppositam ad quam materia eius per motum posset duci, quamvis alias posset a prima recedere et alteram recipere a causa quae potest hoc facere sine motu, scilicet a Deo. Et hoc modo competit incorruptibilitas solis substantiis intellectualibus, ut credo; de omnibus enim corporalibus dicit Augustinus, Super Genesim, libro VII (e1), quod "omne corpus potest in quodcunque corpus verti". Alio modo ex parte ipsius formae potest hoc fieri, quando (f) in tanta sublimitate tamque potenter tenet materiam sub se quod nullum agens creatum potest in ea imprimere actionem seu impulsum et inclinationem per quam possit vel ad modicum (g) ad formam oppositam inclinari et ab ipsa elongari. Et hoc modo fiet in resurrectione, sicut suo loco magis ostendetur. Ex nullo autem istorum trium modorum potest concludi materiam non esse in (a) rebus incorruptibilibus aut non esse unam genere in omnibus, quamvis ex primo modo sequatur quod non sit eiusdem speciei in intellectualibus et corporalibus; quod in alia quaestione de materia est concessum (b).

120Ad decimum quartum dicendum quod materia angelorum est ex sua specie et essentia determinata ad formas intellectuales, non tamen tali determinatione quae dicat aliquem actum formalem; sicut nec. materia corporalis est determinata ad primas formas corporales per aliud quam per ipsam. Talis enim determinatio non dicit aliud quam quandam conditionem materialem ipsius possibilis; sicut in quaestione alia de materia est tactum. Quamvis autem materia angelica, quantum est de se, sit indifferens ad formas intellectuales: non tamen propter hoc est mobilis ad illas, causis supra iam dictis.

121Ad decimum quintum dicendum quod aliud est esse dissolubile simpliciter, aliud esse dissolubile tali vel tali modo, utpote per motum aut per actionem agentis creati aut aliquo consimili modo. Substantiae igitur intellectuales sunt dissolubiles per puram annihilationem principiorum, ita quod dissolutio nihil aliud significet quam annihilationem compositi vel compositionis earum (c). Sunt etiam dissolubiles, quia Deus posset absque motu eas (d) in aliud quodcunque (e) convertere, sicut convertit panem in corpus Christi, aut materiam earum (f) sub alia (g) forma intellectuali constituere et formam earum (h) in alia materia (i) intellectuali ponere. Ista enim non repugnant incorruptibilitati quam ponimus in angelis.

122Ad decimum sextum dicendum quod ista ratio arguit ex suppositione quod omnium angelorum creatorum et creabilium sit una materia numero, et non solum unitate privativa, sed etiam positiva et reali; quam etiam non ponunt illi qui ponunt unam materiam numero in omnibus. Dico igitur quod tota materia unius angeli vestitur sua forma, non autem propter hoc materia aliorum (k) angelorum. — Quando autem dicitur quod materia angelorum non potest esse divisibilis: verum est de divisione quae in se includit corporalem extensionem et situm seu positionem; nihilominus tamen materiae eorum sunt divisae seu potius diversae (a) per suas (b) proprias essentias, sicut et per suas essentias (c) differunt a suis formis.

123Ad decimum septimum dicendum quod posito quod materia angeli habeat intra se partes, sicut quidam volunt, non tamen tales quae sint aliquo modo receptibiles situs aut extensionis et ita non tales quarum una possit esse extra alteram tali modo exterioritatis qui in se aliquo modo implicet situm aut extensionem. — Quod autem dicitur quod omni forma abstracta essent actu divisae: idem posset dici de materia corporali; et (d) tamen si divisio proprie sumatur, dicit aliquid formale. Unde proprie non essent (e) divisae nec unitae; unde sicut alibi dictum est, materia non est bene intelligibilis nisi ut sub forma. — Quod etiam adiungitur quod aut esset divisibilis in infinitum aut non: sequendo illos qui volunt eam habere partes, potest dici quod in infinitum, exclusa tamen semper divisione in se implicante situm.

124Ad duodevicesimum dicendum quod formam esse totaliter inclusam intra suam materiam potest dupliciter intelligi: aut quantum ad suum esse solum, quia scilicet secundum totam suam essentiam est in ea recepta nec alibi existit praeterquam in ea; et hic modus in nullo repugnat liberti creatae, immo sine eo esse non potest, sicut suo loco ostendetur. Alio modo potest hoc intelligi quantum ad suum agere seu operari, quia scilicet nullo modo potest in suam materiam agere et dominative (f) ei praesidere et imperiose eam movere; et hoc modo forma (g) angelica non est a sua materia quasi conclusa.

125Ad undevicesimum dicendum quod conditiones materiales ex parte obiecti acceptae non impediunt actum intellectus et. voluntatis; alias, res materiales et conditiones earum non possent intelligi aut diligi (h) ab aliquo intellectu, etiam ab intellectu divino. Si autem accipiantur ex parte ipsius potentiae, adhuc non est verum, nisi materiale accipiatur pro corporali. Conditiones enim materiae corporalis, si essent in potentia intellectiva, nullo modo posset aliquid intelligere; sicut nec hoc posset, si sua forma esset forma corporalis. Si vero accipiantur ex parte speciei et actus intellectualis, adhuc non est omnino verum. Oportet enim eas habere aliquam materiam seu aliquod recipiens quod informent; et si sint species rerum materialium et corporalium, oportet eas habere vim repraesentandi conditiones materiales et corporales. — Quod autem (a) dicitur quod quando homo aliquid vult pure intelligere, abstrahit se pro viribus a conditionibus materialibus: dico quod hoc non est verum nisi sub hoc intellectu quod quando homo vult intelligere aliquid spirituale et insensibile seu incorporeum, elevat aspectum suum ab (b) obiectis corporalibus seu a speciebus repraesentantibus corporalia, quales sunt species imaginationis; et quando vult intelligere aliquid universaliter et absolute, tunc per quandam intellectualem discretionem seu distinctionem discernit et discernendo separat rationem naturae absolutae et universalis a ratione suae (c) individuationis. Et quoniam quidam (d) crediderunt (e) materiam esse totam causam individuationis et non posse accipi nisi individualiter et sub conditionibus individualibus: idcirco abstractionem naturae universalis a conditionibus individualibus (f) vocant frequenter abstractionem a conditionibus materialibus, quamquam quidam eorum adhuc magis erronee hoc faciant, pro eo quod credunt species intellectuales esse universales et in nulla materia existentes.

126Ad vicesimum dicendum quod species intellectualis quantum ad suam essentiam et esse est abstractissima a conditionibus materiae corporalis, non autem a conditionibus materiae intellectualis. Illae autem species per quas intelliguntur materiae corporales quantum ad vim et modum repraesentandi non sunt abstractae a conditionibus corporalibus, cum vere repraesentent corporalia; quamvis sint abstractae seu remota ab eis quantum ad essentiam (g) et esse.

127Ad vicesimum primum dicendum quod quamvis anima rationalis habeat materiam spiritualem, quia tamen praeter hoc habet essentialem respectum ad corpus humanum tanquam forma ad suam materiam: idcirco nunquam debet dici per se substantia completa, sed potius incompleta.

128Ad vicesimum secundum dicendum quod una forma bene potest simul (h) informare diversas materias ad ipsam ordinate se habentes. Qualiter autem hoc possit fieri et specialiter a forma rationalis animae in quaestione an (a) sensitiva hominis in substantia animae rationalis radicetur sufficienter pro posse meo est tactum.

129Ad argumenta autem in contrarium quae de dictis philosophorum sumuntur respondent illi qui credunt philosophis, saltem Aristotelis sequaces in intellectualibus materiam non posuisse; et quamvis mihi non sit curae quid ipsi inde senserint, magis tamen mihi videtur eos materiam iuxta modum praedefinitum acceptam in eis non posuisse (1).

130Ad primum igitur dicendum quod Aristoteles non creditur voluisse substantias intellectuales esse in praedicamento substantiae, quoniam illas posuit tanquam quosdam deos et totam naturam suae speciei intra se habentes et magis extra genus (b) quam in genere existentes; quamvis animam rationalem pro tanto forte ponat in praedicamento substantiae, pro quanto ponit eam partem formalem hominis. Quod autem hoc senserit (c) arguunt ex eo quod dicit X (d) Metaphysicae, quod corruptibile et incorruptibile (e) differunt plus quam secundum genus. Dicunt ergo quod in praedicamentis non agit nisi de substantiis sensibilibus et de earum accidentibus (f) quae faciunt novem praedicamenta, quia nec habitus virtutum, prout secundum eum dicunt qualitates accidentales, creditur posuisse in substantiis omnino separatis, sed in anima hoc esse ex coniunctione ad corpus.

131Et propter hoc patet ad secundum.

132Ad tertium dicendum quod Aristoteles non creditur posuisse motum in substantiis separatis; unde et in VIII Physicorum vocat (1) eas motores omnino immobiles. Nec mirum, quia nec in anima rationali ponit motum; unde et virtutes ponit ibidem sequi ad motum (a) factum in sensibilibus absque hoc quod motus fiat in ipsa anima; et idem vult de scientia. Et ideo licet ponat motum non posse esse sine materia, non propter hoc (b) sequitur quod posuerit materiam in eis, quia non posuit motum in eis. Quod autem, I De generatione, vult quod passio (c) sit ratione materiae; de passione alterante, per quam scilicet aliquid corrumpitur et aliquid generatur, sive simpliciter sive secundum quid, hoc intendit, quam communiter vocat passionem naturalem, sicut eius efficiens motorem naturalem. Unde, in libro II et III De anima, passiones quae fiunt in apprehensivis potentiis non vult (d) esse univocas cum passionibus alterativis quas quidam sequaces eius passiones intentionales vocant; primas autem passiones non ponit in substantiis intellectivis nec forte secundas nisi in solo intellectu humano.

133Ad quartum (e) patet per (f) praedicta; quia si ipse non ponit in eis individuationem contrahentem speciem ad determinatam materiam, non propter hoc oportebit quia de sola tali individuatione videtur velle quod exigat materiam.

134Ad quintum dicendum quod absque dubio tam Aristoteles quam eius sequaces ponunt in intellectu humano aliquid potentiale quod et intellectum possibilem vocant, sed forte in aliis separatis substantiis hoc non ponunt, saltem ita plene. Non tamen volunt quod aliquam univocationem habeat cum materia, sed solum quantum (g) ad aliqua habeat (h) consimilem rationem, analogice tamen. Unde et Averroes manifeste posuit caelum non habere materiam nec habere potentiam nisi solum ad ubi; quia, si haberet materiam, vult quod haberet potentiam ad non esse et quod esset generabile (i) et corruptibile, sicut patet in commento suo super primum De caelo et mundo et super VIII Physicorum (1).

135Sextum autem argumentum credo quod bene concludat, quamvis aliquae evasiones sophisticae dari possent. Sed forte ex verbis Aristotelis (2) hoc non sequeretur, quia quod in praedicamentis ponit proprie proprium substantiae esse susceptibile contrariorum, non creditur a multis hoc dixisse nisi de substantia sensibili de qua solum secundum eos praedicamentum contexit; nec secundum eos numerus qui est quantitas discreta est nisi in habentibus quantitatem continuam; et hoc credunt Aristotelem sensisse. Licet autem ista falsissima sint in se, ut tamen inanis et fallax philosophia Aristotelis et sequacium eius in iis et in aliis erroneis evitetur, scienter ista apposui.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus