Librum II, Quaestio 2

By Peter John Olivi

Edited by Bernardus Jansen S. I.

Edition: 2015.05 | May 11, 2015

Original Publication: Ad Claras Aquas, Quaracchi, 1922

License Availablity: free, Public Domain

pjo-l2q2

QUAESTIO II.

1Secundo quaeritur an creatio passio, id est, an creari addat aliquid realiter diversum super essentias rerum creatarum.

2Et quod sic videtur.

31. Quandocunque alterum duorum positivorum potest tolli vel transire ab altero illo remanente, illa necessario differunt realiter et unum addit ad alterum aliquid realiter d1fferens ab 1llo; sed nunc creari transiit et praeteriit remanente essentia rei creatae; ergo et cetera.

42. Item, id quod permanet in tota successione differt realiter ab ipsa successione et a partibus eius, quia illud est totum Simul, haec vero sunt solum in successione; sed creatio et conservatio sunt in transitu successivo, essentia vero rei est semper tota simul; ergo et cetera.

53. Item, si essent idem, unum praedicaretur de altero; sed non bene dicitur: creatura est creatio ; ergo et cetera.

64. Item, rerum non [1] creandarum videt Deus totam quidditatem et essentiam et tamen non videt eius creationem, cum non sit creanda; sed si essent omnino id ipsum non posset [2] unum videre sine altera; ergo et cetera.

75. Item, nulla res est causa suae existentiae; sed creari est causa existentiae creaturae; non enim ideo creatur, quia est, sed potius ideo est, quia creatur; sed omnis causa differt realiter a suo causa to; ergo et cetera. -- Item [3] , Avicenna, III Metaphysicae, [a] dicit quod relativa referuntur per relationes, ipsae vero relationes [4] se ipsis referuntur; ergo relativa realiter differunt a relationibus suis, alias relativa referuntur se ipsis, sicut et ipsae relationes; ergo et cetera.

824 6. Item, absurdum est dicere quod creatio sit composita ex materia et forma; sed hoc oportet dici, si ipsa est [5] omnino idem quod substantia rei creatae; ergo et cetera.

97. Item, mutatio differt a mutato sicut receptum a recipiente vel a subiecto; sed creatio est mutatio creaturae de non esse in esse et creatura est per eam mutata; quod patet, quia habet se aliter nunc quam prius; ergo et cetera.

Respondeo

10Quod nihil addit realiter diversum, dicit tamen quandam rationem respectivam in essentia rei creatae realiter inclusam, ita quod essentia creaturae habet in se absolutam rationem [6] suae essentiae et hanc [7] rationem respectivam qua vere est et fuit a Deo absque aliqua diversitate essentiali.

11Hoc autem probatur primo ex hoc quod creatio non potest addere ad rem creatam aliquid accidentale nec partiale quod dicat aliquam specialem partem essentiae.

12Primum autem, quod scilicet non addat accidens, probatur per quatuor principia per se nota. Primum est quod omne accidens est naturaliter posterius [8] suo subiecto; secundum est quod impossibile est quod aliquod accidens sit naturaliter prius suo subiecto; tertium est quod impossibile est quod aliquod accidens sit causa esse et essentiae sui subiecti, et praecipue quod sit causa effectiva; quartum est quod impossibile est quod aliquod accidens sit per se existens. Sed haec quatuor aperte et necessario ponuntur, si creatio est accidens. Nam eo ipso quod erit accidens erit naturaliter posterior suo subiecto et ita essentia creaturae erit naturaliter prius actu quam sit sua creatio; quod est expressa [9] contradictio. Si autem est naturaliter prior, tunc accidens est naturaliter prius [10] suo subiecto; et tunc sequuntur etiam duo ultima, sicut de se patet.

13Praeterea, si creatio est accidens, tunc aut est accidentalis relatio aut factio aut receptio seu recepta passio aut aliqua qualitas. Si solum [11] accidentalis relatio, tunc tria [12] impossibilia sequuntur: primo scilicet, quod suum subiectum quod per eam refertur et in quo ipsa fundatur erit naturaliter prius quam ipsa. Secundo, quod ipsa non erit fieri ipsius 25 creaturae, sed solum quoddam referri seu quidam respectus rei ut iam existentis in actu. Tertio, quod creatura poterit esse actu aut intelligi esse actu absque creatione; id est, absque eo quod sit creata; ex quo enim nec in essentia nec in substantiali esse creaturae essentialiter [13] includitur creatio, absque contradictione poterit essentia et esse creaturae poni non posita creatione. Quarto, quia omnis relatio accidentalis exigit aliquam essentiam accidentalem absolutam seu alterius generis in qua fundetur, sicut alibi est probatum. -- Si autem est factio, tunc creatura vere fiet et creabitur ab ipsa et ita ipsa erit creator [14] et habebit in se vim creativam creaturae. Tunc etiam non exiget patiens nec subiectum, et tam en haec erit factio creata; quod est impossibile. - Si autem est passio recepta, tunc praeexigit subiectum patiens et ipsum recipiens, tunc etiam non erit creatio, sed aliqua alio mutatio. - Quartum de qualitate non prosequor, quia eius absurditas nimis patet.

14Praeterea, si est accidens, tunc erit accidens separabile, quia creatio qua res in [15] primo nunc fuit creata iam transiit; dato autem quod sit accidens separabile, tunc sicut nunc res potest esse sine ea, potuit et antea semper. Si dicas quod respectu initii creaturae est eius accidens inseparabile, tunc saltem aut erit propria passio manans ab essentia creaturae pro illo tunc aut erit [16] per essentiam suam determinata [17] ad illud recipiendum; quorum absurditas de se patet. - Praeterea hoc accidens in subiecto extenso et corporali erit extensum [18] et corporale et in simplici et intellectuali erit simplex et intellectuale. - Praeterea, cum formae ita creentur sicut et materiae, ergo creatio formarum erit quoddam accidens per se et primo fundatum in forma tanquam in subiecto primo, ita quod illa creatio non erit in materia; quia creatio formae, in quantum formae, [19] non est creatio materiae nec e contrario. - Praeterea, omne accidens gratuitum est separabile a subiecto, cum [20] ex mera gratia detur; [21] sed si creatio est accidens, erit accidens gratuitum et supernaturale suo subieto, alias esset sibi accidens naturale et debitum; et tunc contra legem naturae et debiti rerum faceret Deus eas non creando.

1526 Quod autem non sit pars creaturae aut aliquid partiale probatur: Primo, quia tunc reliquae partes non essent creatae nisi forte solum denominative sen adiunctive, eo modo quo materia [22] dicitur formata [23] per formam sibi adiunctam. -- Secundo, quia tunc erit de absoluta ratione [24] quidditatis rerum creabilium, quamvis nunquam creentur. -- Tertio, quia secundum hoc nunc [25] primo creari non poterit transire sine partiali diminutione essentiae creatae. - Quarto, quia aut erit pars materialis aut formalis, et si formalis, tunc praeexiget materiam. - Quinto, quia tunc ex essentia et esse rei creatae et ex creatione eorum simul sumptis constituetur una tertia essentia et natura tanquam ex partibus suis.

16Forte dicetur quod non addit aliquid accidentale nec aliquid partiale, sed addit essentiale quod non est pars. - Sed contra hoc arguitur: primo, quia omne essentiale alieni aut est pars essentiae eius aut tota essentia; et si non pars nec totum, nihil est eius, nisi sit accidentale. - Secundo, quia aut est omnino idem cum essentia aut omnino per essentiam diversum ab ea aut partim idem partim diversum. Si omnino idem, tunc habeo intentum; si omnino per essentiam diversum, ergo nullo modo sunt sibi coessentialia; si partim idem, partim diversum, hoc non potest esse nisi dupliciter: aut scilicet quia est eius pars quae in hoc solum differt a toto, quia non est ipsum totum nec ceterae partes eius, aut quia dicit partem eius et ultra hoc aliquid aliud quod non est pars illius totius nec ipsum totum, et tunc illud aliquid additum erit necessario quoddam accidens. - Tertio, quia aut illud essentiale erit naturaliter prius quam essentia creaturae aut naturaliter posterius aut nec naturaliter [26] prius nec posterius. Si naturaliter prius, ergo prius est naturaliter per se ipsum et in se ipso et, quamvis sit quid creatum, erit tamen causa effectiva totius creaturae; quod non solum est impossibile, sed etiam [27] contra fidem. Si posterius, tunc non est creatio creaturae, sed potius subsequens eam. Si neque prius neque posterius, ergo saltem nullum ordinem causalitatis habet ad creaturam nec creatura ad eam; tunc etiam neutrum dependet ab altero nisi solum sicut duo correlativa; et tunc non poterunt ab invicem separari nec secundum rem nec secundum intellectum.

1727 Secundo probatur principale ex respectu ad Deum creantem. [28] Et primo, quia nimis derogat divinae potentiae qui dicit quod ipse [29] non possit creaturam immediate creare, ita quod ipsa sit eius immediatus effectus; sed hoc ponitur, si suum creari necessario differt per essentiam ab ea. - Secundo, quia constat quod Deus creat volendo; sed suum velle ita immediate potest ferri super essentiam creaturae et super suum esse sicut super quamcunque aliam essentiam; ergo ita potest eam immediate creare sicut et essentiam creationis. - Tertio, quia multum derogat Deo qui dicit quod ipse non creare possit [30] creaturam sine causa intermedia sibi cooperante; sed hoc ponitur hic, quia hic ponitur creatio passio tanquam quiddam [31] realiter et causaliter medium inter creatorem et creaturam.

18Tertio probatur principale ex respectu Creatoris ad ipsam creationem. Constat enim quod omnis essentia alia a Deo est facta a Deo; si ergo creatio passio est essentia differens ab essentia creaturae et ab essentia Dei, ergo ipsa est creata a Deo. Aut igitur suum creari differt realiter ab ea aut non. Si sic, tunc ibitur in infinitum, quia suum creari habebit aliud creari et illud iterum aliud usque in infinitum. Si non, tunc eadem ratione poterit fieri quod creari ipsius creaturae non differat ab ea. - Praeterea, si creatura creatur per creari realiter differens ab ea, [32] tunc saltem ipsa immediate fit ab illo creari; ergo saltem illud suum fieri quo ipsa fit ab illo creari nihil addit ad ipsam aut ibitur in infinitum; sed qua ratione hoc potest poni sine additione, eadem ratione et primum; ergo et cetera.

19Quarto probatur ex respectu ad ceteras habitudines creaturae ad Creatorem. [33] Ipsa enim essentia creaturae secundum se ipsam nullo sibi addito est similitudo divini exemplaris et divinae ideae, ipsa etiam per essentiam suam, nullo alio sibi addito est immediatus terminus et effectus Dei. Et dato quod esset mediatus, saltem istam habitudinem secundam habet [34] nullo alio sibi addito, alias enim iretur usque in infinitum. Ipsa etiam, [35] nullo alio sibi addito, habet Deum pro iine ultimo: essentia enim entis et potentiarum eius, nullo alio sibi addito, est imago Dei, et saltern essentia gratiae et gloriae, nullo alio sibi [36] addito, est similitudo Dei. 28 Nec mirum, quia radius lucis vel coloris et omnes primae impressiones agentium sunt per se similitudo sui agentis.

20Quinto probatur ex reali quidditate seu ratione ipsius creari, quod quidem non est aliud quam esse immediate a Deo et non de alio. Sed esse immediate a Deo nihil addit super esse nisi solum significatum huius quod [37] dico a Deo, quod solum significat Deum ut causam. Sicut ergo cum dicitur: Deus est causa creaturae, nihil additur ad Deum nisi creatura, ita, cum dicitur: hoc est immediate a Deo, nihil additur ad illud ens vel ad illud esse nisi Deus vel causa increata. - Si dicas quod creari non est idem quod esse a Deo, sed idem quod fieri a Deo: contra, quia illud fieri non est aliud quam esse a Deo; alias prius fieret res quam esset.

[Solutio obiectorum].

21Ad primum igitur in contrarium dicendum quod prima est vera, [38] quando realis entitas unius positivi tollitur a entitate alterius remanente, non autem, quando aufertur secundum solam rationem secundum quam differt a ratione alterius positivi. Et hoc modo est in [39] proposito, sicut in fine quaestionis de aevo est plenius recitatum. Quando enim idem ens semper manet idem secundum rem, sic quod [40] permanendo continue acquirit novam rationem permanendi sen essendi et continue aliam [41] amittit, sicut si Deus rem quam creavit annihilaret et iterum eandem penitus recrearet: tunc suum prius esse non differret a sequenti secundum suam realem entitatem, sed solum secundum rationem secundum quam dicitur prius fuisse.

222. Ad secundum dicendum quod quando idem sibi ipsi succedit et sibi succedendo permanet idem quod prius, tunc successivum et permanens non differunt realiter, quin potius ex primo datis convincuntur [42] esse id [43] ipsum. Et sic est in proposito. Unde prima ratio permanentiae quae dicitur praeteriisse non est aliud quam ipsum ens, in quantum primo extitit. Et consimiliter secunda non est aliud quam idem ens, . in quantum nunc post primam permanentiam exstat. Licet autem ens sic permanens sit semper [44] totum simul respectu partium suae essentiae, non est tamen totum simul respectu suae continuatae permanentiae; quia ipsum29 met, in quantum primo extitit, non fuit simul cum se ipso, in quantum est secundo exstans.

233. Ad tertium dicendum quod praedicatio potius respicit rationem et modum significandi quam identitatem rei. Quia ergo hic est diversus modus significandi, quia creatura significat rem creatam per modum termini vel per modum substantiae, creatio vero per modum actionis seu exitus: idcirco unum non dicitur proprie de altero, dicitur tamen vere propter veram identitatem realem; multa enim improprie dicta sunt vera.

244. Ad quartum dicendum quod licet Deus videat totam essentiam creabilium respectu totalitatis partium suae essentiae, non tamen respectu totalitatis rationum fiendi et existendi quas possunt habere. Unde loquendo proprie totam videt essentiam, sed non omnes rationes seu modos essendi sumptas ut fiendas vel factas, licet omnes videat secundam rationem possibilis vel secundum absolutam rationem [45] suarum quidditatum, intelligendo scilicet quid dicit haec ratio et quid ilia. Nec sequitur has rationes esse realiter diversas, si una potest videri sine altera; sicut non sequitur ipsas esse realiter diversas, si una, in quantum ratio talis, potest esse sine altera, in quantum est ratio alia ab illa.

255. Ad quintum dicendum quod creari non est causa existentiae rei creatae. Quando vero dicimus quod res ideo [46] est, quia creatur: non intendimus per hoc directe significare causam, sed solum consignificare; per hoc enim consignificamus quod est a creante, in quantum est [47] creans. Alias quaero de ipso creari quare est et quare fit. [48] Et si dicatur quod ideo est, quia fit et fit quia creatur, nullus ita desipiet [49] ut putet quod creatur per aliud creari aut quod fit [50] per aliud fieri quod sit ·aliud ab ipso.

266. Ad sextum dicendum quod licet secundum modum significandi valde impropria locutio sit dicere quod creatio passio sit composita ex materia et forma, non est tamen impropria dicere quod creatio substantiae compositae sit composita ex creatione suae materiae et suae formae vel ceterarum partium eius. Et tunc pro quanto creatio materiae non differt realiter a materia nec creatio formae a forma, pro tanto vere, licet improprie, dicitur creatio compositi esse composita.

2730 7. Ad septimum dicendum quod mutatio proprie sumpta differt a subiecto quod per eam mutatur tanquam accidens eius naturaliter subsequens suum subiectum. Et hoc modo creatio non est mutatio. Sumendo tamen large nomen mutationis pro omni nova inceptione vel desitione entium, sic creatio et annihilatio sunt quaedam mutationes. Sed tamen sicut annihilatio non est aliud realiter ab annihilato, in quantum tali, sic creatio nihil aliud realiter addit ad rem creatam; quia nec oportet quod inceptio formae aut sui fieri addat aliquid realiter diversum ad ipsam formam vel ad suum fieri.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus