Librum II, Quaestio 35

By Peter John Olivi

Edited by Bernardus Jansen S. I.

Edition: 2015.05 | May 17, 2015

Original Publication: Ad Claras Aquas, Quaracchi, 1922

License Availablity: free, Public Domain

pjo-l2q35

Librum II, Quaestio 35

1Quarto quaeritur de angelico (h) intellectu an suum intelligere sit idem cum substantia sui intellectus aut saltem an Deus posset hoc facere.

2Ad quod breviter dicendum quod 'non sunt idem nec esse possunt.

3Primo quidem, quia si actus intelligendi esset (i) eius substantia seu substantialis forma, tunc nullius obiecti praesentia nec etiam species memorialis quae tenet locum obiecti esset sibi (k) necessaria ad hoc quod actu intelligeret, et tunc ita intelligeret non entia sicut et (l) entia et absentia sicut propinqua et contingentia sicut et necessaria. - Secundo, quia tunc; non esset in potentia ad actum intelligendi sicut nec ad suam substantiam, et ita omnia obiecta ad quae secundum suam naturam est possibilis intelligeret actu; et tunc 627 sequitur quod actu intelligeret infinita et etiam contradictoria simul, quia si per successionem temporum potest contradictoria, tunc esset simul actualis ad ea. - Tertio, quia tunc eius subsstantia esset omnino illimitata et infinitarum specierum rationes m se habens ac per consequens quasi universalis et quasi extra genus; esset enim ipsa per essentiam suam ratio et similitudo omnium obiectorum suorum. - Quarto, quia tunc aut (a) ad variationem obiectorum variaretur eius substantia in suo substantiali intellectu, quod non est dandum, aut nullo modo variaretur, et tunc multiplici falsitati esset subiecta (b) nec aliquam certitudinem de diversificatione obiectorum posset habere. - Quinto, quia tunc nullam haberet libertatem ad varia excogitanda vel deliberandi vel diiudicandi (c) iuxta suum placitum; non enim posset intellectum suum convertere aut diversimode movere ad aliquid cogitandum quin potius suum intelligere non esset proprie eius actio, sed potius esset eius essentia, et ita non solum non subiceretur ei tanquam libero agenti, sed nec etiam tanquam naturali agenti. Sexto, quia tunc eius intelligentia esset absolutissima ab omni conversione et aspectu seu protensione et directione ad quodcunque obiectum et (d) ad quemcunque actum, ita etiam quod in intelligendo Deum nullam haberet conversionem, directionem aut protensionem ad ipsum, sed potius sua absoluta essentia esset idem quod visio Dei; talis autem absolutio non videtur competere intellectui creato. - Septimo, quia quaero a:n Deus posset sibi tollere intelligentiam alicuius obiecti, saltem alicuius obiecti particularis. Si sic: ergo aut illa erat ei accidentalis aut saltem erat realiter diversa ab intelligentiis aliorum obiectorum quae sibi remanent post huiusmodi ablationem; et tunc tot diversas formas substantiales oporteret in eo ponere quot obiectorum intelligentias haberet. - Octavo, quia tunc nullus habitus nullaque opinio vel credulitas, sed solum simplex et pura et actualis intelligentia posset in eo esse; quia habitus habent aspectum et ordinem ad actuum generationem, credulitas autem habet aspectum (e) ad illud cui innititur et habet ignorantiam seu latentiam obiecti cuius evidentiam appetit aut potest appetere ipse opinans. Tunc etiam sequeretur quod nullus error posset cadere in angelo, quia absurdum est dicere quod error sit substantia alicuius aut quod (f ) 628 Deus indiderit alicui errorem pro forma substantiali. - Nono, quia nullam univocationem (a) penitus haberet cum intellectu alicuius hominis, etiam (b) beati; constat enim quod nostrum intelligere est quaedam actio ab intellectu prodiens (c) et eius actualem conversionem naturaliter sequens, unde est quaedam actio seu actus accidentalis, quamvis aliquas nobiles proprietates formae substantialis in se habeat, sicut alibi est tactum; ergo nostrum intelligere differt ab intelligentia angeli sicut accidens a substantia, et sic nulla penitus univocatio esset ibi.

4Ex praedictis patet hoc ipsum de actu volendi. Possunt enim consimiles rationes iuxta suum modum ad hoc coaptari: tunc enim quicquid angelus (a) posset velle totum vellet actu et semper vellet omnia uniformiter; nec posset cadere in peccatum nec ascendere in meritum nec habere dominium super aliquem actum volendi sicut nec super suam essentiam a se nullatenus prodeuntem nec libere nec naturaliter; nullusque in eo esset habitus nullaque gratia, sed totum esset substantia et natura; simulque vellet contradictoria aut non esset potens ad volendum neutram partem contradictionis nec simul nec disiunctive sive successive; nisi forte dicatur quod sicut divinum velle absque omni variatione sui potuit nolle quae vult et velle quae non vult, quod sic et ipse posset, sed si (e) vident quomodo hoc competat Deo facere, faciliter patere potest quod talis modus tantae est altitudinis et ineffabilitatis quod nihil in Deo altius ac (f) per consequens nulli alteri communicabile.

5Ex praedictis etiam omnibus patet quod pagani philosophi qui posuerunt quod in substantiis separatis esset (g) suum intelligere idem quod sua substantia manifeste intendebant et credebant huiusmodi substantias esse deos, habentes in se universaliter et ab aeterno et per naturam suam quicquid habere poterant et omnino simplices et infinitas et immutabiles et invariabiles et impeccabiles, nulla gratia aut merito indigentes, sed potius per sola sua substantialia beatos et felices, ita quod eorum beatitudo erat eorum substantia. Et ideo in iis quae de intelligentiis dixerunt sic debemus eos fugere tanquam idolatras plures deos ponentes.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus