Librum II, Quaestio 37

By Peter John Olivi

Edited by Bernardus Jansen S. I.

Edition: 2015.05 | May 26, 2015

Original Publication: Ad Claras Aquas, Quaracchi, 1922

License Availablity: free, Public Domain

pjo-l2q37

Librum II, Quaestio 37

1Sexto quaeritur an intellectus angeli possit per virtutem suae naturae simul cognoscere plura.

[Et quod non videtur]

2Ad quod quidam dixerunt(a) quod nullo modo potest simul cognoscere plura, nisi solum quando cognoscit res (b) in Verbo seu in rationibus aeternis sumentes rationem ex quatuor: primo scilicet, ex configuratione seu assimilatione (c) quae fit per species; secundo, ex conversione potentiae ad res (d); tertio, ex certificatione iudicii quo finaliter certam sententiam damus de obiectis apprehensis; quarto, ex iis quae experimur in nobis (e) ipsis.

3Ex primo, scilicet ex configuratione, sic:

41. Omnis materia et (f) potentia simplex, a quacunque forma attingitur, tota attingitur (g), alias haberet partem et partem; ergo a formis seu speciebus disparatis vel oppositis non poterit simul figurari seu informari; sed non possunt plura simul (h) intelligi, quin potentia intellectiva quae est simplex et indivisibilis (i) diversis speciebus plurium obiectorum configuretur et (k) informetur; ergo et cetera.

52. Praeterea, species sic se habet in oppositione ad alteram speciem sicut et obiecta quorum (l) sunt; tum quia causae contrariae in quantum tales, contraria gignunt, et ita (m) album et nigrum, in quantum sunt sibi contraria, contrarias(n) species gignent (o); tum quia sic videmus esse in affectibus et habitibus affectiones (p) enim contrariorum obiectorum sunt contrariae et habitus opinionis affirmativae contrariatur (q) habitui opinionis negantis quod affirmativa opinio affirmabat; sed formae obiectorum contrariae seu disparatae non 655 possunt esse simul in eodem subiecto et praecipue in eodem subiecto simplici; ergo nec eorum species (a).

63. Praeterea, sicut figura corporalis se habet ad materiam corporalem, sic figura spiritualis videtur se habere ad materiam spiritualem; sed materia (b) corporalis non potest simul (c) figurari duabus figuris corporalibus, et si quis ad hoc conetur faciendo secundam figuram, confundit priorem; ergo sic erit in materia intellectus (d) spirituali; sed species sunt quaedam configurationes intellectus; ergo (e) et cetera.

74. Praeterea, qua ratione duae figurae possent simul (f) esse in eadem materia, eadem ratione infinitae sicut (g) et Aristoteles [a] arguit contra ponentes duo corpora in eodem loco; sed constat quod intellectus non potet simul figurari (h) infinitis speciebus, ergo nec duabus; ex omnibus autem praedictis rationibus sequitur quod non possunt plura simul intelligi, cum hoc non possit (i) fieri nisi per(k) plures species simul in acie intellectus existentes.

85. Item, quando visus transit per vitrum viride vel rubrum, tunc ilia quae sunt ultra vitrum videntur quasi viridia vel rubra; cuius ratio, ut dicitur, est: quia pupilla primo fortiter intincta a colore (l) vitri non potest pure et incommixte seu inconfuse suscipere species colorum subsequentium obiectorum, ex quo videtur quod species prima (m) impedit sequentem; sed in intellectu, cum sit simplex, non possunt plures species simul recipi, nisi una sit alteri superposita; ergo una impediet ibi reliquam (n).

9Ex secundo, scilicet ex conversione potentiae, sic:

106. Nullum mobile potest simul terminari ad plures terminos, saltem eiusdem generis, nec simul potest moveri pluribus motibus eiusdem speciei aut pluribus motibus contrariis; sed plures conversiones ipsius intellectus habent diversos terminos et sunt quaedam motiones intellectus aut eiusdem speciei aut inter se contrariae; ergo intellectus non 656 potest simul diversas conversiones habere; sed aliter non potest simul ad plura obiecta converti, cum quodlibet obiectum sit per se terminus conversionis ipsius intellectus (a), figitur enim conversio seu aspectus eius in ipso obiecto; nisi autem simul ad plura obiecta convertitur, non potest simul intelligere plura; ergo et cetera.

117. Praeterea, simplex, ad quodcunque se convertit, totaliter se convertit; sed potentia intellectus est simplex; ergo totaliter convertitur ad unum (b); ex quo sequitur quod non possit simul converti ad plura.

128. Item, sicut se habet res ad esse, sic et ad operari; ergo sicut se habet ad unum esse, sic et ad unum operari; non enim videtur res maiorem ambitum liabere ad operari quam ad esse (c).

13Ex terti o, scilicet ex iudicii certificatione, sic:

149. Indicium certum requirit fixionem firmam et stabilem super eo de quo indicium habet ferri (a), et oportet quod illud quod (e) per indicium ab aliis discernitur et distinguitur (f) distincte et discrete aspiciatur et apprehendatur; sed haec esse non possunt (g), si pluribus obiectis simul et (h) confuse intendatur.

1510. Praeterea, iudicium de pluribus non potest solide (i) et infallibiliter dari nisi comparando illa ad aliquod unum seu ad aliquam communem regulam per (k) quam de eis unum commune iudicium dari possit; ergo iudicii certificatio exigit recollectionem intellectualis considerationis ad aliquid unum; sed hoc non potest fieri diffundendo (l) se simul ad plura; ergo et cetera.

1611. Praeterea, quanto potentia est magis ad unum intenta et recollecta, tanto perfectius potest intelligere illud et iudicare de illo, unde commune proverbium est (m), ""pluribus intentus minor est ad singula sensus" et communis conceptio est quod omnis virtus unita potentior est se ipsa multiplicata; ergo intellectus nunquam secundum suum posse poterit perfecte intelligere seu diiudicare aliquid, nisi illi soli totaliter intendat.

17Ex quarto, scilicet ex interno experimento, sic:

1812. Oommuniter enim in nobis experimur quod nos non possumus fixe cogitare de aliquo aut solide et clare diiudicare 657 et discernere aliquid nisi sequestrando et recolligendo aciem intellectus nostri ab omni alio cogitatu et aspectu, unde quando pluribus cogitationibus importune sollicitamur, turbatur soliditas nostri iudicii et nostrae inquisitionis; et huic consonat Aristoteles , in Topicis, dicens quod "contingit plura scire, sed intelligere non nisi unum solum;" [b] sed si intellectus angelicus potest per naturam simul plura, nulla est ratio quare noster (a) non possit simul aliqua plura, saltem pauciora; et cetera.

1913. Praeterea, animus noster secundum Augustinum, libro De Trinitate, ibi est ubi intentionem suam figit, unde, IV libro De Trinitate, capitulo 20 (b), dicit (2) quod "cum intelligimus aliquid supermundanum (c), quod tunc non sumus in hoc mundo." [c] Et Christus dicit (3) quod "ubi est thesaurus tuus (d), ibi est et cor tuum." [d] Et Bernardus dici (4) quod "anima verius est, ubi amat quam ubi animat;" [e] sed animus noster non potest per naturam esse simul in pluribus locis, ergo nec intendere simul pluribus obiectis.

[Respondeo]

20Alii vero dicunt quod intellectus tam angelicus quam humanus potest simul plura videre, sub aliqua tamen unitate alicuius correlationis seu coordinationis (e).

21Quod secundum eos ostendit primo (f) diversitas terminorum propositionis: Veritas enim huius negationis 'homo non est asinus' non potest ab intellectu sciri, quin simul apprehendam rationes (g) duorum terminorum, hominis scilicet et asini; et idem est de omnibus aliis compositionibus sive negationibus diversorum terminorum.

22Secundo, ostendit hoc (h) apprehensio conclusionis et principiorum. Non enim potest sciri conclusio, in quantum talis, nisi simul sciantur (i) sua principia et habitudo necessaria huius ad ipsa, non enim est aliud scire conclusio658 nem in quantum talem, quam videre necessitatem huius habitudinis; hoc autem non potest apprehendi, nisi simul ad invicem comparentur sua extrema ac per consequens nisi simul apprehendantur; sed conclusio cum suis principiis non potest simul apprehendi, quin (a) simul apprehendantur omnes termini ex quibus constituuntur.

23Tertio, ostendit hoc apprehensio relationis (b) et correlativorum. Nulla enim relatio(c) potest videri aut (d) cogitari, quin simul cogitentur sua extrema, nec unum correlativorum(e), in quantum tale, potest apprehendi seu cogitari, quin simul cogitetur alterum correlativum ad quod essentialiter refertur (f); unde nullus potest cogitare patrem, in quantum pater est, quin (g) cogitet filium, et e contrario (h).

24Quarto, ostendit hoc apprehensio (i) partium cuiuscunque totius seu ipsius totius (k), in quantum est constitutum ex eis, sive sint partes essentiales sive integrales sive (l) connaturales sive quantitativae (m). Impossibile est enim intelligere numerum mille(n) hominum seu. millenarium seu denarium absolute, quin aliquo modo apprehendatur pluralitas et numeralis diversitas partium ipsius numeri. Quis etiam cogitat(o) duo, non cogitando duas unitates (p)? aut quis cogitat domum vel arborem vel asinum, nullam partium diversitatem in eis (q) cogitando? Quomodo etiam videt homo hanc vel illam lineam totam, si suarum partium nullam habet homo speciem? quomodo (r) enim videbitur ordinata continuatio et protensio earum, si (s) nulla multitudo partium ibi animadvertitur (t)? Idem argui potest de partibus definitionis (u) quarumcunque specierum seu de diversis rationibus generum et differentiarum ex quibus constituuntur; quomodo (v) enim poterit definitio asinae videri, quiu simul videam rationes (x) generis et differentiae? Quinto, ostendit hoc apprehensio et diiudicatio actuum interiorum (y). Constat enim quod ego nescio me actu vi659 dere vel audire vel velle vel cogitare, nisi quando huiusmodi actus praesentialiter existunt; constat etiam quod quando existunt, tunc ego per intellectum scio me videre et audire et sic de aliis; sed saepisime et quasi semper (a) sunt omnes vel plures potentiae in suis actibus (b), saepe enim simul (c) cum video, audio, odoro (d), tango et gusto, simul etiam cum quolibet horum currit sensus communis diiudicans quemlibet (c) horum et eorum obiecta ; ergo tunc simul per intellectum advertam omnes huiusmodi actus et eorum obiecta, et tunc iterum (F) advertam et advertere possum me intelligere ea (g), tunc etiam simul (h) possum velle ea et delectari vel offendi in eis, ex quo (i) iterum sciam tunc vel scire possum me velle vel nolle illa; in omnibus etiam istis semper advertam illos actus esse meos ac per consequens semper apprehendam me esse suppositum illorum actuum; omnem igitur pluralitatem (k) actuum et obiectorum suorum apprehendit simul intellectus.

25Sexto, ostendit hoc actus electionis et deliberationis (l) et actus intentionis seu quicunque actus voluntatis (m) quo volo unum propter aliud. Quando enim aliqua alii praeeligimus, tunc eligendo (n) illa simul respuo et abicio alia; ergo tunc voluntas fertur (o) simul super illa; sed hoc non potest, nisi intellectus simul cogitet illa. Quando etiam intendimus seu volumus unum propter alterum, tunc semper fertur voluntas simul super duo, scilicet super finem et super illud quod est ad finem. Quando angelus primitus peccavit, constat quod pro (p) primo nunc (q) quo peccavit fuit naturaliter prius potens non (r) peccare, ita quod in eodem nunc fuit potens facere bonum et malum; sed hoc non est verum, si intellectus non praesentabat (s) sibi simul bona et mala aut saltem si simul ea praesentare (t) non poterat. Et universaliter considerando quoscunque (u) actus voluntatis in se habentis aspectum ad plura obiecta: semper oportet dare actus intellectus naturaliter praevios (v) et praesentialiter concomitantes (x), qui consimiliter habeant simul plura obiecta. Quando etiam deliberamus vel consiliamur vel qualitercun660 que conferendo aliquid inquirimus: tunc oportet plura simul ad invicem comparare ac per consequens plura apprehendere. Positio igitur contraria tollit omnes actus praedictos et potestatem eorum ac per consequens tollit libertatem eligendi et deliberandi, conferendi, intendendi, demerendi et merendi (a).

26Septimo, ostendit hoc potestas (b) sensus communis et sensuum particularium. Constat enim quod ego possum simul tangere duos lapides (c), unum una manu et alium (d) altera; et iterum (e) simul cum hoc (f) alios duos, unum uno pede, alium altero; quin potius quot acumina acuum (g) possunt simul percuti vel tangi, tot possum simul sentire. Constat etiam quod auditus non audit (h) voces, nisi dum sunt actu, aliter audiret (i) non entia; illas ergo voces quae totaliter simul sunt (k) et fiunt (l) non potest auris omnes audire, nisi simul audiat illas. Visus etiam (m) impossibile est quod unquam videat (n) aliquid indivisibile, quin potius ita parvae quantitatis posset esse suum obiectum quod non posset illud videre; aut igitur nihil (o) unquam videt (p) aut est dare quod simul videat aliquod continuum divisibile, multas habens partes. Unde illi (q) qui dicunt quod nihil videt fixe et certitudinaliter, nisi solum illud (r) super quod figitur axis speciei radiosae aut ipsius visualis aspectus: non potest stare, sumendo (s) axem pro linea seu radio lineari et indivisibili quia tunc sequeretur quod non posset fixe videre nisi solum aliquod indivisibile (t), quia acies lineae non potest actu figi nisi super indivisibile. Oportet igitur dare aliquam certam (u) quantitatem super quam visualis aspectus potest (x) simul in uno nunc figi. Detur ergo quod illa quantitas dividatur in duas partes sibi contiguas: adhuc poterit illam simul videre, quia hoc quoad potestatem visus nihil refert. Ergo tunc videbit plura simul, utpote si potest unum lapillulum (x) integrum simul videre, potest et fractum, si (y) solum fracturae sint contiguae, quia non plus occupant de spatio (x), saltem sensibiliter. Constat etiam nos videre distantias et discontinua661 tiones (a) corporum; hoc autem est impossibile, nisi simul (b) cum hoc videantur extrema (c). Sensus etiam communis non apprehendit actus sensuum (d) particularium, nisi dum sunt actu; nec potest iudicare de obiectis diversorum sensuum discernendo diversitatem eorum nec de contrariis obiectis eiusdem sensus (e), nisi tunc simul apprehendantur, etiam secundum Aristotelem, II (f) De anima(1); [f] ergo simul apprehendit actus sensuum particularium simul coexistentes et obiecta eorum. Si igitur in potentiis sensitivis est hoc dare, multo magis in (g) altissimis potentiis quarum aspectus est altioris et latioris (h) ambitus.

270ctavo, ostendit hoc efficacia virtutum corporalium, utpote lucis vel coloris et consimilium. Videmus enim (i) quod unus punctus lucis solaris simul diffundit suos radios per totum hemisphaerium (k), ita quod simul illuminat omnia corpora, quamvis sint (l) numero valde plura. Nec est vis, si punctus ille non est (m) omnino indivisibilis, quia illi plures radii a toto ipso egrediuntur; non enim per unam partem sui facit unum illorum radiorum et per aliam alium, sed potius quilibet egreditur a toto; sunt enim ei proportionales, et in (n) loco contactus ubi ei continuantur est quilibet eorum aequalis (o) quantitatis cum ipso. Si igitur aspectus virtutum corporalium, etiam in suis (p) partibus quasi punctalibus, est tanti ambitus simul: (q) multo magis virtutes intellectuales debent esse altioris (r) ambitus. Videmus etiam quod diversi radii plurium luminum et diversae species colorum, odorum et sonorum et saporum possunt simul concurrere in eodem puncto seu in eadem parte aeris absque sui confusione, secundum quod vult Dionysius, capitulo (s) De divinis nominibus (2). [g] Si ergo potentia receptiva quae est (t) in aere seu in quocunque medio corporali est tanti ambitus, multo magis hoc esse debet in potentia receptiva potentiarum intellectualium.

28Nono, ostendit hoc modus simplicitatis intellectualis, quae non est simplicitas punctalis nec simplicitas parvita662 tis seu ex parvitate proveniens, quin potius quanto (a) simplicior, tanto est potentior et maioris ambitus. Unde videmus quod licet anima sit simplex, potest tamen (b) simul informare omnes partes corporis sui. Et consimiliter angelus, quamvis sit simplex, potest simul esse in qualibet parte loci sui. Sic (c) etiam memoria, quamvis sit simplex, potest in se simul continere multitudinem specierum quasi innumerabilem (d), ita quod una in nullo impedit alteram, immo frequenter una iuvat alteram. Sic etiam videmus quod voluntas potest multos simul capere habitus; et etiam ipsemet intellectus multos habitus scientiarum et opinionum seu credulitatum potest simul habere. Non ergo ex parte suae (e) simplicitatis potest (f) argui quod nullo modo possit simul (g) in plura obiecta, immo potius deberet oppositum argui.

29Decimo, ostendit hoc multitudo visionum et rerum visarum quae competit beatis (h) secundum statum gloriae et multitudo visorum quae damnatis competit ad (i) consummationem divinae iustitiae et suae poenae. Si enim simul actu intelligi (k) plura est omnino repugnans naturae et essentiae intellectus creati: tunc (l) in nullo statu posset sibi competere. Sed communiter tenetur a sapientibus quod beati non solum simul (m) videbunt plures rationes et ideas in Deo, sed etiam simul cum hoc quadam inferiori (n) scientia videbunt res creatas in se ipsis. Et secundum Augustinum, XV De Trinitate, capitulo 16 (1), [h] secundum illam inferiorem scientiam fortasse (o) uno aspectu videbunt totum quod in eorum memoria continetur, ita quod acies intellectus erit simul formata tot speciebus quot sunt species in memoria ex quibus illae sunt genitae. XX etiam De civitate, capitulo 14(p), loquens de finali omnium (q) iudicio et de apertione libri vitae secundum quem (r) omnium vitae iudicabuntur dicit (2): "Quaedam igitur vis est intelligenda divina qua fiet ut cuique opera sua vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset (s) scientia conscientiam, atque ita simul et omnes 663 et singuli iudicentur. Quae vis divina libri nomen accepit, quia in ea quodam modo leg1tur (a) quicquid ea faciente recolitur;" [i] haec Augustinus. - Si dicatur quod per virtutem supernaturalem potest hoc intellectus quasi miraculose non autem per naturam propriam, sicut et verba Augustini expresse innuunt, tunc adhuc ex hoc ipso arguitur: quia quomodocunque (b) hoc fiat, oportet quod intellectus tunc habeat potestatem per quam possit attingere plura; quae potestas (c), quamvis non fuerit sibi a principio indita, nihilominus tamen erit creata. Oportet etiam quod tunc eius aspectu feratur simul super omnia illa obiecta et quod simul eius acies informetur pluribus speciebus et quod una visione aut pluribus simul videat omnia illa. Si igitur potestati creatae et aspectui creato haec competere possunt (d), quamvis illa potestas et ille aspectus sint quasi miraculose creati: unde potest contradictio reperiri, si etiam Deus aliquam naturalem potestatem dederit intellectui per quam (e) posset in alia plura, etsi non in tot? - Si autem contra ultimam auctoritatem Augustini importune instetur quod ad eius verificationem sufficit quod hoc fiat (f) in tempore celerrimo seu brevissimo, non autem in instanti: tunc contra istud est primo illud unde ipse est motus ad illa (g) sic exponenda (h); quia si nomine libri intelligeretur ad litteram aliquis liber creatus in quo omnium hominum merita et demerita essent scripta et in quo omnia perlegerentur, tunc Augustinus arguit quod maxima mora temporis esset ad hoc necessaria, et tamen certe Deus posset dare homini intellectum ita vivacem qui citissime ea percurreret (i), nec enim cogitur intellectus stare in aliquo eorum plus (k) quam per unum nunc, nec potest fieri quod minus stet, quare etiam non posset ita cito percurrere librum sicut et decursum operum bonorum et malorum omnium iudicandorum? Secundo est contra hoc: quia verisimile est quod ab hora iudicii usque in aeternum semper durabit illa universalis cogitatio omnium demeritorum; qua enim ratione in hora iudici hoc fit (l) ad iustitiam Dei plenius revelandam et culpam reproborum magis exaggerandam et ad poenam (m) eorum maiorem, eadem ratione et (n) ex tunc semper hoc fiet.

30664 Huic igitur secundae opinioni magis assent iudico; prima enim non solum est irrationalis, sed etiam (a) in fide periculosa, sicut ex praedictis satis patere potest.

31Si autem quaeratur (b) quae est illa unitas quae ad hoc exigitur aut quare(c) exigitur: dici potest quod quandocunque aliqua plura simul apprehenduntur sub aliqua coordinatione (d) unius totalis numeri vel unius loci vel unius temporis vel unius totius compositi ex eis (e) constituti vel unius correlationis secundum quam ad se invicem vel ad aliquod (f) tertium comparantur, tunc oportet in eis esse unitatem coordinationis vel simultatis vel compositionis vel correlationis. Cum etiam nulla potentia creata possit aliquid apprehendere, nisi actualiter aspiciat illud (g), totalis autem aspectus unius potentiae oportet quod habeat aliquam unitatem (h). Unde et videmus quod totalis aspectus lucis solaris habet in se unitatem continuitatis sicut et ipsa lux, et non loquor hic de luce vel aspectu radiorum, sed solum de illa (i) quae est in corpore solis. Sic etiam dicimus quod unus angelus oportet quod sit in pluribus partibus sui loci secundum unum totalem aspectum suae substantiae seu (k) secundum unam totalem coexistentiam; unde non posset existere simul in (l) pluribus locis, ita quod in uno haberet totalem existentiam (m) et in alio (n) aliam totalem aut ita quod ilia loca nullam habeant inter se continuitatem vel contiguitatem vel coordinationem. Sic (d) etiam sensibiliter experimur quod quamvis oculus plura simul (p) aspiciat, nunquam tamen hoc facit (q) nisi sub uno totali aspectu; unde oportet quod omnia quae simul videt sic se habeant quod sub illo (r) uno totali aspectu possint conspici et apprehendi. Et etiam in sensu tactus de quo minus videtur oportet hanc unitatem assignare secundum correspondentiam (s) unius continuitatis totius (l) sui organi Haec (u) est igitur unitas sine qua nec naturaliter nec (v) supernaturaliter seu miraculose potest intellectus creatus aliqua plura simul videre; semper enim oportet quod sub uno to665 tali aspectu ea (a) videat. Hoc autem in Deo non oportet, quia (b) Deus non videt per protensionem (c) aspectus, sicut nec est in pluribus locis per applicationem suae substantiae sed suum videre est sua essentia; et hinc est quod Deus potest simul infinita finita (d) videre, sicut in quaestione an Deus possit vel sciat (e) actu infinita ostensum est. Totalem autem aspectum idcirco superius dixi, quia (f) quamvis in se sit unus et simplex per carentiam corporalis quantitatis nihilominus (g) intra se habet virtualiter et spiritualiter magnitudinem (h) proportionalem magnitudini et pluralitati (i) suorum obiectorum. Si quis vero contra hoc instet quia aspectus visionis matutinae quo beati vident res in Deo non videtur aliquam unitatem habere cum aspectu visionis vespertinae quo vident res in se ipsis: dici potest quod(k) pro tanto habent unitatem, pro quanto sunt unius et eiusdem potentiae et pro quanto unus ad alterum coordinatur sicut inferior ad superiorem (l).

[Solutio Obiectorum]

32Ad primum igitur quod pro prima positione adducebatur dicendum quod maior est falsa. Materia enim simplex, quamvis pro tanto tota attingatur quod (m) non habet more corporum partem et partem, non tamen propter hoc secundum totalitatem suae capacitatis attingitur.

33Ad secundum dicendum quod non oportet quod species sic opponantur sicut et earum obiecta; unde et scientiae contrariorum non sunt sibi contrariae, immo sunt sese invicem consequentes (n) et sibi mutuo connexae et quasi eaedem (o). Ad contrarietatem enim (P) actuum et habituum intellectualium exigitur quod habeant respectum ad idem obiectum et pro (q) eodem tempore; non enim scire Sortem esse nigrum et Platonem esse album sunt contraria, aut scire hoc de Sorte pro diversis temporibus, sed solum scire hoc de eodem pro eodem tempore. Nec isti habitus aut (r) actus sic gignuntur ab obiectis quod in identitate et contrarie666 tate (a) eis omnino proportionentur. -- Quod autem dicitur quod habitus contrariorum sunt contrarii non est simpliciter (b) verum. Amor enim dulcis et odium amari non sibi contrariantur, immo secundum fundatur in primo. Sed si amarum simul cum dulci diligeretur, et hoc (c), prout sunt inter se contraria, tunc amor dulcis esset contrarius amori ipsius amaritudinis. Si tamen diligerentur (d) secundum aliquam unam rationem, utpote in quantum utrumque est utile, aut si unum diligeretur secundum appetitum (e) vel habitum superiorem et aliud secundum appetitum (f) vel habitum inferiorem: non esset (g) necesse quod ibi esset (h) contrarietas. Sciendum etiam quod subiectum spirituale et simplex habet tantum ambitum quod (i), sicut unum corpus quantum potest absque repugnantia contrarietatis in una parte esse album (h) et frigidum et in alia nigrum et calidum, sic subiectum (l) spirituale, utpote memoria (m) vel intellectus, potest secundum unam partem sui virtualem capere unam speciem et (n) secundum aliam aliam, sive sit disparata sive contraria. Sicut etiam materia corporalis in eadem parte sui potest recipere duas (o) formas inter se naturalem ordinem habentes; sic nihil (p) inconveniens, si memoria vel intellectus recipiunt in se duas species inter se (q) ordinem habentes, sicut habent species generis et differentiae aut species subiecti et accidentis, prout(r) sibi inhaerent, et consimilium; quia sicut illae duae formae concurrunt ad unam formam completam constituendam, sic et illae (s) ad unam repraesentationem completam (t) constituendam.

34Ad tertium dicendum quod duae figurae corpoales quarum quaelibet occupat totum subiectum non possunt simul stare in eodem subiecto, figurae tamen diversarum partium eiusdem subiecti bene possunt simul esse in eodem subiecto, quamvis non in eadem (u) parte. Species autem non occupant totam (v) magnitudinem virtualem potentiarum intellectualium, sed subiciuntur (x) uni speciei secundum unam sui partem seu rationem virtualem et alteri secundum aliam. 667 Huiusmodi etiam (a) species non habent omnino talem (b) rationem figurationis sicut figurae corporales, quia illae non videntur aliud dicere quam modum finalium terminationum (c) quantitatis alicuius rei, istae vero species habent potius rationem luminum seu radiosarum (d) imaginum seu potius nec hoc nec illud proprie et totaliter, sed quoad quid conveniunt cum uno istorum, quoad quid cum (e) altero et quoad multa disconveniunt ab omni forma et specie corporali. Et ideo argumentum a simili non multum hic valet (f), quia non sunt omnino similia, immo in multis valde dissimilia.

35Ad quartum dicendum quod illa consequentia non valet, nisi solum quando aeque impossibile est de duobus sicut et de mille vel sicut (g) de infinitis. Non enim sequitur quod si domus potest capere (h) centum vasa, quod idcirco possit mille vel infinita; nec valet(i) quod si una materia potest capere duas formas substantiales et duas accidentales, quod idcirco possit mille vel (k) infinitas.

36Ad quintum dicendum quod dato quod illa causa sive ratio sit vera in visu, non propter hoc oportet quod sit vera in intellectu, quia intellectus non est potentia organica, sicut est visus; et ideo non oportet ibi huiusmodi (l) intinctiones vel permixtiones specierum dari. Quibusdam autem videtur quod alia sit causa quare visio coloris vitri impedit puram visionem colorum subsequentium. Quae, ut dicunt, consurgit ex duobus in simul concurrentibus: primum est fortis infixio visionis et visualis aspectus super intensum colorem vitri; secundum est debilitas potentiae visivae ad habendum simul duos a pectus fixos secundum eandem lineam. Quem defectum, ut dicunt, non habet oculus gloriosus, quia oculus Christi post vitrum coloratissimum videt pure ulteriores colores sicut et colorem vitri, potest etiam facere quod feratur libere in ulteriores absque hoc quod figatur in colore vitri (m).

37Ad sextum(n) dicendum quod_ licet unum(0)mobile non possit terminari ad plures terminos quorum quilibet sit totali et toti mobili proportionalis, potest tamen secundum diversas sui partes terminari ad plures terminos partial 668 seu partibus suis (a) correspondentes; una enim pars potest simul moveri ad unum totalem locum, cuius loci una pars erit (b) terra, alia aqua, alia aer, alia ignis. Quia igitur mobile spirituale (c) habet magnitudinem spiritualem quae non minoris est virtutis quam magnitudo mobilis: idcirco, quando unus angelus movetur de loco ad locum, potest unus motus eius terminari ad unum locum, cuius loci partes erunt plures (d) et diversorum corporum. Et consimiliter est in aspectibus seu conversionibus potentiarum. Quamvis enim aspectus visualis non sit quantus quantitate corporali: nihilominus tamen habet intra se quandam (e) magnitudinem per quam quasi commetitur (f) se magnitudini sui obiecti in qua in uno nunc (g) figitur. Omnia igitur obiecta quae simul cadunt sub uno magno et alto (h) aspectu unius potentiae habent rationem unius totalis termini (i) illius totalis aspectus seu illius (k) totalis conversionis; diversa vero obiecta seu diversae partes obiectorum correspondent diversis partibus illius aspectus et sunt partiales termini earum. Non est etiam (l) necesse quod omnes motiones intellectus (m) sint eiusdem speciei aut quod semper sint sibi (n) contrariae, sicut ibi falso dicebatur.

38Ad septimum dicendum (o) quod licet illa propositio apud plures sit vulgata, aperte tamen est falsa, etiam quasi in omni genere simplicium, utpote in Deo, in angelis et etiam in puncto qui non secundum totalem ambitus (p) est terminus unius lineae, immo sic est conversus ad unam terminandam quod simul cum hoc potest terminare omnes lineas a tota circumferentia ad ipsum concurrentes.

39Ad octavum dicendum quod prima non est secundum omnem modum vera, non enim omni modo quo res se habet ad esse se habet (q) ad operari; sed pro tanto est vera, quia perfectio essendi facit ad perfectionem operandi et imperfectio ad imperfectionem et specifica diversitas essendi exigit diversitatem actionis. Unde alia est actio formae habentis esse spirituale et alia habentis esse corporale. non autem oportet quod si esse est permanens et unum et simplex aut compositum, quod consimiliter operatio sit permanens aut una vel simplex vel ex pluribus actionibus composita (r).

40669 Ad nonum (a) dicendum quod minor est falsa, quin potius nunquam potest iudicium completum de alicuius (b) distinctione dari (c) nec complete ab aliis discerni, nisi simul videantur et diiudicentur (a) illa a quibus distinguitur. Aspectus enim iudiciarius (e) non est ita parvae virtutis quin secundum diversas sui partes seu rationes possit simul in pluribus (f) figi. - Quod autem dicitur quod oportet illud distincte et discrete (g) aspici, hoc potest dupliciter intelligi: aut quod oportet eius distinctionem aspicere et videre aut quod oportet ipsum aspectu distineto (h) videri sic quod tunc (i) nihil aliud aspiciatur. Primo modo est verum, secundo est falsum.

41Ad decimum (k) dicendum quod dato quod semper oporteat diiudicanda comparare ad aliquod unum, tunc magis sequitur quod illud unum cum illis iudicandis oporteat simul videre quam quod alterum ipsorum solum. - Et ideo etiam tunc minor est fa1sa qua (i) dicitur quod intellectus non potest illud (m) unum complete videre, nisi sic recolligat (n) se ad illud quod ad nullum aliud se diffundat (o); quamvis, quando iudico (p) hominem non esse asinum aut(q) quod ens est divisum a non ente, non oportet aspicere aliquod tertium per quod hoc diiudicem (r). Et idem est de aliis pluribus.

42Ad undecimum (s) dicendum quod "omnium natura constantium est praefixus (t) terminus et determinata (u) mensura" [j] prout Aristoteles (v) ait, libro suo II De anima. Non igitur oportet quod (x) una nobilis potentia pro quocunque obiecto etiam perfecte videndo totalitatem suae virtutis suique aspectus (y) ad ipsum solum dirigat, sed sufficit quod sub tanta et (z) tali mensura hoc faciat, quantum exigit natura illius potentiae et perfectio sui actus et conditio sui obiecti. Numquid enim sol omnes (a) radios suos recolligit ad unum colorem perfecte illustrandum (b) aut ad unam arbo670 rem perfecte producendam? non, nec oportet (a), immo superflueret (b), et forte noceret. Sicque (c) videmus quod (d) licet visualem aspectum acuere et figere et approximare sit bonum ad perfectius videndum, si fiat sub debita (e) proportione: sic e contrario nocet, si fiat sub immoderata mensura. Propositiones igitur ibi positae sunt intelligendae sub, certa (f) proportione quam natura rei et suae unitatis et suae perfectionis exigit. Unde pluribus intentus (g) plus quam ratio perfectae apprehensionis uniuscuiusque exigeret (h) minorem sensum habet ad singula; alias, si sub debita proportione hoc fiat, apprehensio unius iuvat ad pleniorem (i) diiudicationem aliorum (k) potius quam noceat, et e contrario. Sic etiam tantum posset uniri seu (l) constringi in se ipso organum visus quod potius sonaret (m) in coarctationem aut in corruptionem virtutis in eo existentis quam in fortificationem. Rursus (n), praeter hoc sciendum quod sic (o) suscipere in se unam formam quantum inde capi potest in nullo impedit capacitatem materiae ad suscipiendum alteram subsequentem; et maxime, quando prior, quanto est maior, tanto magis disponit materiam ad suscipiendum sequentem; et potissime (p), quando cum hoc sequens forma fortificat priorem et regit et tanquam instrumentum suum ad suas operationes plenius deducit, sicut videmus in formis corporis humani respectu animae rationalis. Tunc (q) quidem toto posse unam illarum capere in nullo impedit susceptionem alterius, sed potius (r) iuvat, non solum propter rationem immediate tactam (s), sed etiam quia (t) una nihil occupat aut occupare potest de illa capacitate materiae secundum quam est alterius capax.

43Et haec, prout credo, est causa quare visio Dei et rerum in Deo in nullo impedit visionem rerum in se ipsis aut notitiam (u) rerum in sua memoria (v), sed potius fortificat eas (x) et regit; quia aspectus mentis secundum quem (y) est capax visionis divinae, quantumcunque sit magnus et intensus, nihil (z) penitus occupat de illo aspectu seu de illa capacitate mentis secundum quam est capax aliarum scientiarum seu visionum, et praeter hoc una visio se habet ad alteram sicut superior ad inferiorem.

44671 Si tamen aliquis quaerat quare (a) nunc in statu viae perfecta contemplatio Dei (b) abstrahit ab omni sensu et ab omni alio (c) cogitatu et quare hanc abstractionem exigit: sciendum quod hoc est (d) tam ex parte modi nostrae contemplationis quam ex parte sensuum et aliorum actuum; quia in hac vita nos non possumus Deum contemplari nisi per speculum creaturae et in aenigmate. Secundum enim Hugonem [k] oculus contemplationis est in nobis quasi caecus, oculus vero rationis quasi lippus, oculus autem carnis (e) apertus; et ideo aspectus per quem (f) in vita ista aspicimus Deum non est omnino (g) alterius rationis ab illo quo aspicimus res creatas in se ipsis vel in nobis ac per consequens alquid occupat de eo (h) quod spectat ad capacitatem illorum et ideo multa istius (i) intensio et augmentatio impedit plenitudinem aliorum. Rursus, sicut aspectum figi in ipso (k) speculo et eundem transire per speculum ad res alias contuendas (l) sibi quodam modo opponuntur ac per hoc simul bono modo esse non possunt, quin se mutuo impediant: sic suo modo aspectum intellectualem terminari in notitia creaturae et eundem transire per eam tanquam per (m) speculum ad Deum contemplandum sibi quodam modo opponuntur et ideo se impediunt; si autem transire eidem opponitur, multo magis iam, ut (n) ita dicam, pertransiisse et in termino contemplationis fixum esse ei opponitur. Sicut enim aspectus visualis, quando (o) est bene fixus in re quam per speculum videt, utitur quidem speculo - unde praesentia speculi est sibi (p) necessaria ad perseverantiam (q) illius visionis suae --, sed tamen eius intentio (r) ita in rem pertransiit (k) quod quasi speculum non advertit nisi valde latenter (t): sic est de actu nostrae contemplationis, quando est in termino suo. Quia etiam nostri sensus et nostrae affectiones et cogitationes inferiores sunt valde adhaerentes suis obfectis, et potentiae nostrae currunt cum multo pondere et cum multa inclinatione et impetu ad huiusmodi actus, actus vero contemplationis non quaerit figi in speculo creaturae, sed potius celerrime transire per ipsum et transvolare ab ipso: idcirco in vita 672 ista mutuo se impediunt, in patria vero utemur creatura tanquam via distanti a Deo nec tamquam speculo aenigmatico, immo unumquodque videbitur per se (a) ipsum et nihilominus unum in altero. Rursus, quod (b) potentia intellectiva convertat (c) se ipsam simul totis viribus ad superiora et ad inferiora (d) non est ita (e) possibile sicut quod sit (f) a Deo conversa ad utrumque. In vita ista autem non potest contemplari Deum, nisi mens convertat se ipsam ad superiora nec etiam aliter vadit communiter ad inferioria; in patria vero conversio illa seu ille aspectus qui est praevius actui visionis non est a mente factus (b) nec esse potest, sed solum a Deo. Si enim mens creata (h) posset huiusmodi aspectum seu conversionem in se causare (t), posset se facere de non viente videntem ac per consequens de non beato beatum (k). Et forte idem est de aliquo aspectu quo erit ad inferiora conversa (l), saltem quoad aliquam dilatationem ipsius aut quoad aliquam potestatem liberius aspiciendi. Et ideo non oportet quod ibi ita se impediant sicut hic.

45Ad duodecimum (m) dicendum quod non omnis multiplicatio cogitatuum perturbat nos ab aliquo plene diiudicando. Cogitatus enim principiorum demonstrativorum et probabilium rationum non impediunt plenum iudicium conclusionis, sed potius iuvant. Fateor tamen quod nos in vita ista faciliter impedimur, pro eo quod intellectus noster et eius intellectualis aspectus est in nobis valde depressus et coarctatus et valde obscurus et confusus nec est potens sufficienter regulare et frenare varios et confusos motus phantasmatum et idcirco ad pauca simul perfecte potest nec hoc ipsum sine multo conatu et labore. Aliter tamen fuit in statu innocentiae et multo magis in primo statu angelorum.

46Ad decimum tertium (n) dicendum quod verba illa metaphorica sunt. Non enim sumus ibi realiter seu substantialiter, sed solum virtualiter seu intentionaliter. Qui quidem modus essendi (o) aliquas efficacias unionis habet quoad quid maiores quam habeat unio substantiae intellectualis ad suum locum. Et haec est intentio illarum auctoritatum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus