Librum II, Quaestio 4

By Peter John Olivi

Edited by Bernardus Jansen S. I.

Edition: 2015.05 | May 23, 2015

Original Publication: Ad Claras Aquas, Quaracchi, 1922

License Availablity: free, Public Domain

pjo-l2q4

Librum II, Quaestio 4

1Quarto quaeritur an mundus factus fum·it ab aeterno.

Et arguo quod sic.

2Primo ex parte Dei:

3Videtur enim hoc primo convincere Dei sufficiens actualitas seu ratio ad agendum:

41. Aut enim in Deo erat maior ratio ad creandum mundum quam ad non creandum aut minor aut aequalis; si maior, ergo potius debuit effluere a Deo eius creatio quam non creatio; si minor, ergo nunquam debuit aut potuit fieri eius creatio, nisi primo illa minoritas in maioritatem mutaretur, quod non est in Deo ponendum, cum sit invariabilis; si aequalis, ergo non plus debuit non sequi quam sequi aut e contrario, sed utrumque simul fieri aut non fieri, quod est impossibile.

52. Item, potentia quae non operatur illud bonum quod operari potest otiatur ab opere nec est coniuncta omni actui suo vel sibi possibili, quantum est coniungibilis, ex quo sequitur quod non sit sufficienter actualis; sed in Deo non potest esse otiositas aut defectus cuiuscunque actualitatis; ergo oportet quod Deus semper fecerit quicquid boni potuit operari

6Secundo convincit hoc Dei necessitas seu immutabilitas:

73. Illud enim quod in omnibus et per omnia est ens summe necessarium seu purum necesse esse nihil habet de contingenti (b) aut de possibili non esse; sed Deus est purus necesse esse; ergo in eo nihil est quod possit aut potuerit non esse; ergo illa habitudo suae potentiae et sui velle secundum quam mundum fecit fuit in eo pura necessitas; ergo Deus sub necessarissima habitudine mundum fecit; ex hoc 87 autem sequitur quod non solum ab aeterno, sed etiam necessario mundum fecit. - Iterum hoc sequitur quod si sub aliquo initio determinati temporis mundum fecit, necessario habuit ipsum facere in illo et non in alio tempore; et ita eius potentia fuisset necessario limitata et coarctata ad· illud tempus; quod est impossibile.

8Tertio ostendit hoc Dei summa identitas et uniformitas:

94. Idem enim in quantum idem semper habet facere idem et causa omnino uniformiter se habens semper uniformiter causabit; sed Deus ab aeterno semper manet idem et uniformis in nullo penitus variatus; ergo (a) ab aeterno fecit uniformiter quicquid fecit.

105. Item, de uno contradictoriorum non transitur ad alterum nisi mutatione prius aut simul facta in aliquo et tali quae sit ratio huius transitus; sed si Deus non creavit mundum ab aeterno, factus est de (b) non creante creans; ergo priusquam fieret creans aut saltem simul naturaliter facta est aliqua mutatio quae fuit ratio praedicti transitus· sed nulla talis potest dari; ergo et cetera. -- Probatio minori: non enim potuit esse talis mutatio in Deo, cum (c) sit immutabilis; nec in creatura, qui mutatio creaturae non est causa quare Deus sit actu creans eam; sed potius e contrario, quia ipse est creans, ideo fit aliquid de novo in creatura, etiam prius naturaliter est creans quam fiat creatura (d) ab ipso.

11Quarto ostendit hoc Dei honor et gloria:

126. Constat enim quod creatio mundi ex tempore ponitur esse in gloriam Dei; sed si illa gloria fuisset ab aeterno continuata, esset incomparabiliter maior quam quando est solum ex determinato tempore; ergo et cetera.

13Quinto ostendit hoc Dei bonitas:

147. Quia si bonum et bonitatis divinae fuit mundum creare ex tempore, multo maioris fuisset ipsum creare ab aeterno; quia maius bonum per hoc sibi dedisset, saltem extensive et magis liberaliter.

158. Item, bonum est sui diffusivum (e) et summe liberalis est summe erogare sua dona et praecipue quando ex hoc nihil sibi minuitur; ergo Deus tam intra quam extra, quantum potuit, suum bonum diffudit et erogavit.

169. Item, duobus propositis quorum unum est melius Deum velle quam reliquum, impossibile est quin Deus illud velit, 88 alias non esset summe bonus; sed melius fuit Deum velle creare mundum quam non creare, pro quanto melius est mundum esse quam non esse. Et consimiliter melius fuit Deum velle creare mundum, quanto citius potuit, quam per longa tempora hoc differre; pro quanto scilicet in toto tempore antea possibili melior fuisset mundi existentia quam non existentia; ergo Deus necessario voluit creare mundum, quanto citius potuit; sed respectu cuiuscunque temporalis initii in infinitum antea potuit; ergo et cetera.

1710. Item, si potuit et noluit, invidus fuit atque per consequens non summe bonus, si autem voluit et non potuit, impotens fuit; quorum neutrum est in Deo ponendum; ergo omnino est dicendum quod voluit et potuit mundum facere ab aeterno; ex hoc autem sequitur quod mundum (a) fecerit ab aeterno, quia omnia quaecunque voluit fecit.

18Sexto ostendit hoc Dei sapientia et ratio:

1911. Illud enim quo negato non est apud Deum dare rationem de iis quae facit et de iis quae (b) cessat facere quare sic facit (c) hoc et quare sic cessat facere illud nullatenus est negandum, et e contrario illud quo posito statim optima ratio praedictorum ponitur videtur omnino esse ponendum: alias in Dei sapientia non esset plena et summa ratio eorum quae facit et quae non facit et (d) quare sic facit aut non facit; sed negata mundi aeternitate non potest dari conveniens ratio quare potius mundum voluerit creare in tali tempore quam ante vel post; quia non potest dici quod hoc fuerit pro eo quod hoc tempus fuit melius et magis idoneum ad mundum in eo creari quam fuisset quodcunque aliud tempus; posita autem mundi aeternitate statim apparet ratio facti, quia tanto melius fuit mundum creari ab aeterno quam ex finito tempore, quanto ipsa aeternitas est melior quocunque tempore finito seu initiato.

20Septimo ostendit hoc Dei praesentialis aeternitas:

2112. Illud enim agens cui nihil est futurum nihilque expectat et praecipue nihil per cuius adventum aliqua dispositio aut aliqua voluntas sibi detur ad agendum aut quod impedimentum agendi sibi tollatur nullum tempus futurum expectat, ita quod nisi illud adveniret, nollet agere nec posset; sed Deus est huiusmodi agens; ergo nullum tempus expectavit post cuius adventum vellet creare et non antea.

2289 13. Item, sicut se habet agens temporale ad actionem aeternam, sic se habet agens aeternum ad temporalem, et sicut se habet agens temporale ad suam temporalem actionem, sic se habet agens aeternum ad aeternam (a); sed agens temporale non potest nisi in temporalem (b); ergo aeternum non potest nisi in aeternam.

2314. Item, omnis causa agit secundum modum et proprietatem suae naturae; ergo causa aeterna agit secundum modum et proprietatem aeternitatis; ergo quicquid facit facit (c) in tota aeternitate et ita ab aeterno; sed non facit aliquid, nisi quando aliquid fit ab eo; ergo in tota aeternitate factum est et fit quicquid ipsa facit et fecit.

24Secundo probatur hoc ex parte creaturae:

25Et primo ostendit hoc ratio temporis:

2615. Quia omne quod fuit prius Deo possibile non est factum nec potest fieri sibi impossibile nisi per accidens, utpote quia iam praeteriit; sed infinita tempora seu infinitum tempus fuit ante quodcunque initium temporis Deo possibile, quod modo non est sibi possibile, quia non posset modo facere aliquod tempus quod praecederet tempus praeteritum; ergo hoc est factum sibi impossibile per accidens, scilicet quia praeteriit; sed si praeteriit (d), factum fuit; ergo et cetera.

2716. Item, quocunque initio mundi dato constat quod mundus potuit antea fieri; ergo erat aliquod antea seu anterius in quo potuit fieri; aut ergo illud erat (e) aeternitas Dei, et sic habeo propositum; aut aliquod aliud, et tunc si illud habebat initium, iterum potuit mundus fieri ante illud; ex quo iterum sequitur quod aliquod anterius erat in quo potuit fieri, et sic in infinitum.

2817. Item, omnia instantia temporis sunt eiusdem speciei; ergo quicquid est essentiale uni est essentiale alteri; sed omne nunc temporis quod habet tempus ante se includit in sua essentia rationem principii et finis seu rationem continuantis, quia per solam essentiam suam est finis praeteriti et initium futuri et per solam essentiam suam continuat partes temporis; ergo omni instanti temporis est hoc essentiale; ex hoc autem sequitur quod nunquam fuerit dare nunc quin habuerit tempus ante se; ex quo iterum sequitur quod non fuit dare initium temporis, cum nullum tempus possit in90 choari nisi in aliquo primo nunc quod non habuit aliud tempus ante se.

29Secundo ostendi t hoc ratio relationis seu ordinis:

3018. Quia si mundus fuit de novo creatus, tunc eo ipso habuit rationem posterioris respectu omnium temporum quae potuerunt fieri ante eum; sed relatio posterioritatis non potest esse sine relatione prioritatis; haec autem non potest esse nisi in aliquo priori; ergo necessaria fuit dare aliquod prius in quo esset relatio prioritatis et ad quod terminaretur relatio posterioritatis.

31Tertio ostendit hoc ratio possibilis seu possibilitatis:

3219. Quia si mundus aliquando. non fuit, tunc aut fuit possibilis creari aut impossibilis; si possibilis, ergo erat an tea aliqua potentia passiva susceptibilis creationis seu antea erat aliquod possibile creari, nec potest dici quod hoc esset in Deo, quia in Deo non cadit potentia passiva vel potentia ad creari; si vero impossibilis, ergo nunquam fuisset creatus.

33Quarto ostendit hoc durationis Dei et mundi coaequalitas:

3420. Quia illud quo Deus solum est natura prior est duratione aequale seu simultaneum Deo; sed mundo est Deus solum prior natura, non duratione, quia si est duratione prior, tunc in eius duratione cadit prius et posterius; quia illud durationis secundum quod Deus esset prior mundo esset utique prius quam illud secundum quod esset simul cum mundo; quia in eodem secundum idem non potuit esse simultaneus (a) mundo et prior mundo.

35Quinto ostendit hoc ratio mutationis:

3621. Quia quod se habet aliter nunc quam prius est mutatum; sed non potest esse mutatum nisi aliqua mutatione; haec autem praesupponit subiectum in quo existat; sed si mundus fuit de (b) novo factus, ipse se habuit tunc aliter quam prius et ita fuit mutatus et sic per consequens fuit subiectum mutationis; ex quo iterum sequitur quod praecessit eam; sed illa mutatio non fuit aliud quam sua factio; ergo praecessit suam primam factionem, quod est impossibile; et dato quod esset possibile, tunc eo ipso fuisset aeternus.

3722. Item, quod se habet aliter nunc quam prius erat prius sub alio modo; ergo si mundus fuit de novo creatus, fuit prius sub alio modo.

3891 Sexto ostendit hoc universalitas universalium et necessariarum propositionum (a) ac consequentiarum:

3923. Universalia enim ex sua ratione videntur esse ubique et semper. - Item universalitas istius consequentiae 'si homo currit, homo movetur,' et consimilium semper fuit vera nec unquam (b) potuit dari tempus in quo non esset vera; et consimiliter est de veritate huius propositionis 'duo et tria sunt quinque' et consimilium; nec potest dici. quod istae veritates sint Deus; ergo et cetera.

4024. Item, omne necessarium quod semper est et fuit impossibile aliter se habere fuit necessario ab aeterno; sed omnes veritates consequentiarum necessariarum sunt huiusmodi; ergo et cetera.

4125. Item, quod est et nunquam fuit factum ipsum fuit ab aeterno; sed veritates praedictae sunt huiusmodi, quia constat quod ipsae sunt, non autem sunt factae, ut probabo; ergo et cetera. - Quod autem non sint (c) factae probatio: quod nullam habet causam nunquam fuit factum (d); sed non est dare causam alicuius veritatis indemonstrabilis (e), qualis est veritas propositionum necessariarum quae sunt primae et immediatae; unde nec potest dari propter quid ita se habent nisi solum ipsamet ratio et veritas earum (f); non enim potest dari causa quare duo et tria sunt quinque et non plus neque minus nisi solum quod dicimus quod in essentia eorum hoc necessario includitur; ergo et cetera,

4226. Item, si mundus non fuit, verum fuit mundum non esse; sed haec veritas non fuit Deus; ergo fuit aliquid aliud a Deo.

43Septimo ostendit hoc ratio loci seu localis spatii:

4427. Et arguo sic: spatium quod occupat mundus fuit ab aeterno, ut probabo; ergo vel vacuum spatium fuit ab aeterno vel mundus fuit ab aeterno. - Primam probo per tria media. Primum est: quia dato quod caelum mutaretur a loco seu spatio quod occupat, sic quod ultima superficies eius, scilicet occidentalis, esset ubi nunc est orientalis et orientalis esset tantundem ultra: constat quod tunc bene dici poterit mundus esse post illud spatium in quo prius fuit. Posset etiam dici quod si aliquid minus eius poneretur ibi, non occuparet ipsum totum et quod si esset maius, occuparet aliquid ultra 92 ipsum; sed omnia ista supponunt ipsum spatium semper manere; ergo videtur quod mundus non (a) possit a suo spatio exire, quin ipsum spatium remaneat; sed qua ratione remanet post ipsum, eadem ratione manebat ante ipsum, ubi semper fuerit in eo; ergo et cetera. - Secundum est: quia corpore uno amoto de (b) suo loco et altero succedente sibi in eodem loco, vere dicimus quod idem locus est rei posterioris qui fuit et prioris et quod idem spatium occupatur nunc n ab isto quod prius occupabatur ab illo; ergo rebus transeuntibus identitas loci seu spatii localis semper manet; ergo si res aliquando non fuit ipsum occupans, tunc primum fuit vacuum (d). - Tertium est: quia omne quod semper mansit et manet omnino idem et omnino ingenerabile et incorruptibile et inaugmentabile et indiminuibile et semper capax cuiuscunque sibi coaequalis et a nullo replebile nisi sibi aequali ipsum fuit semper et erit; sed spatium quod occupatur a rebus mundi est huiusmodi, quia quantumcunque res varientur, ipsum semper manet idem et omnino aequale; nec Deus posset ipsum mutare a suo situ,. quia determinatio talis situs est sibi essentialis et cadit in definitione ipsius; Deus etiam non posset ipsum replere nisi aequali; ergo et cetera (1).

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus