Librum II, Quaestio 49

By Peter John Olivi

Edited by Bernardus Jansen S. I.

Edition: 2015.05 | June 05, 2015

Original Publication: Ad Claras Aquas, Quaracchi, 1922

License Availablity: free, Public Domain

pjo-l2q49

Librum II, Quaestio 49

1Deinde de homine quoad eius substantialem formam quaeruntur quatuor communia.

2 Primo [1] quaeritur an anima immediate informet omnes partes corporis sui.

Et quod non probatur.

31. Primo, ex discontinuitate plurium partium corporis nostri. Quae enim sunt inter se discontinua, sunt numero diversa ac per consequens non sunt partes unius entis numero nec informantur a forma una numero (b); [2] sed multae partes corporis nostri sunt inter se discontinuae; ergo et cetera. Minor patet: quia sanguis non continuatur [3] venis nec venae aut nervi cum ossibus, nec spiritus cum arteriis aut nervis, et universaliter partes heterogeneae seu diversae speciei non continuantur realiter inter se, quia omnis continuatio oportet quod sit per unam formam continuam et continuantem.

42. Item, secundo probatur hoc ex specifica diversitate membrorum corporis. Quae enim informantur ab eadem forma specifica sunt eiusdem speciei, et e contrario quae sunt diversae speciei [4] a formis diversarum specierum [5] informantur; sed diversa membra corporis nostri sunt diversae speciei, ut caput et cor, manus et pes, [6] oculi et nares, alia [7] etiam sunt diversarum specierum, ut nervi et ossa, caro et medulla, sanguis et fleuma; constat autem quod anima nostra est forma unius speciei; ergo non informat 2 partes corporis nostri. Probatio minoris: quia constat quod per diversitatem specificam sensitivarum propriarum passionum et operationum arguimus diversitatem specificam suorum subiectorum; certum est autem quod propria passio et operatio oculi differt specie a propria passione et operatione aurium et aliorum membrorum. - Praeterea etiam, secundum mundanum philosophum (1), [a] sicut anima est forma totius [8] corporis, sic potentia visiva est forma oculi et auditiva auris et sic de aliis; sed constat quod istae potentiae sunt diversae speciei. - Praeterea, secundum hoc cor et caput non differunt nisi sicut pannus albus et niger vel sicut partes eiusdem panis [9] triticei quarum una est humidior vel siccior [10] altera; quod est ridiculosum et quasi contra sensum. - Praeterea, secundum hoc, quando vinum per operationem sacramentalem convertitur in sanguinem aut panis in corpus, eo ipso convertitur in omnes partes corporis tanquam in omnes partes eiusdem speciei, cum non fiat conversio in accidentia, sed solum in substantiam. - Forte dicetur quod licet anima sit secundum rem (d) [11] simplex et unius [12] simplicis speciei, habet tamen in se vim dandi diversis partibus corporis diversos actus et diversas rationes [13] specificas. Sed contra hoc est: quia ad hoc quod partes corporis differant specie oportet quod habeant in se diversas formas seu differentias substantiales per quas formaliter in specie reponantur; quicquid enim aliud detur quasi fluens a forma substantia erit in genere accidentis et per illud non possunt differre [14] specifice, et dato quod illud fiuens esset aliquid substantiale, oporteret quod esset substantiale illius formae et magis intrinsecum quam materiae; ergo per huiusmodi plus differret forma specifice quam ipsa materia. - Praeterea, in materia quae secundum se est eiusdem speciei non est dare rationem vel causam quare animalis forma eiusdem speciei det eius partibus diversas rationes specificas et substantiales (h). [15] - Forte etiam contra maiorem [16] dicetur quod respectu suae formae corporalis specificae sunt diversa specie, non autem respectu formae spiritualis, scilicet animae. Contra: quia sicut consimilis dispositio materiae ad formam 3 aliquam exigit consimilem formam, sic diversa diversam; sed substantiales et corporales formae membrorum corporis nostri disponunt ipsa [17] ad susceptionem animae; ergo diversae disponent ad diversas animas. - Praeterea, diversae operationes organorum specificae sunt ab anima tanquam a principio formali et effective, si ipsa est eorum forma immediata; sed impossibile videtur quod sint ab eadem simplici forma; ergo et cetera.

53. Tertio probatur principale ex nova separatione vel aggeneratione quarundam partium. Anima enim non potest de novo advenire partibus de novo aggeneratis seu agglutinatis (b) [18] nec recedere ab eisdem de novo separatis sine aliquo sui motu vel mutatione; sed forma unita materiae corporali, in quantum talis, non vadit ad aliquid, saltem corporale vel situale, per se et separatim, sed solum cum materia vel aliqua parte materiae cui est unita; constat autem quod anima cum materia vel parte materiae corporalis in qua erat prius non potest subintrare et informare partes de novo venientes ac per consequens nec potest cum illis prioribus ab istis ultimis recedere. -- Praeterea, hoc non posset fieri nisi per motum localem partis prius animatae et animae cum ipsa; patens est autem quod impossibile est quod per talem motum localem hoc fiat. - Praeterea, quando anima ad partes illas ibit vel recedet, quia non erat in eis secundum suam totalitatem, pro quanto ibit ad illas, pro tanto in minori plenitudine erit in partibus prioribus, et pro quanto recedet, erit in maiori plenitudine in iis in quibus remanet. - Praeterea, eius recessus vel reditus non poterit esse aliud quam quaedam retractio et contractio animae versus se et versus partes in quibus prius et principalius est et erat, et e contra eius accessus ad partes de novo venientes non erit nisi quaedam dilatatio et diffusio animae; sed talis contractio et dilatatio sunt motus spirituales genere differentes ab omni motu corporali ac per consequens ab alio motore causati; ergo praeter motus corporales qui fiunt in partibus de novo corruptis vel aggeneratis oporteret dare alios motus spirituales in anima factos ab aliqua causa vel motore spirituali.

64. Quarto probatur hoc ex simplicitate animae. Forma enim secundum se simplex et uniformis est tota in omni parte quam informat; ergo est in omnibus aeque intense et aeque primo et aeque stabiliter; sed impossibile est animam 4 esse aequaliter et aeque primo in corde et pede; ergo et cetera. - Dicebatur quod anima ut forma est in omnibus partibus aeque intense et aeque primo, sed non ut motor. Contra: quia ex primo quod conceditur sequitur secundum quod negatur, quia si est ibi aeque ut forma, ergo habet in eis aequale esse et aequales dispositiones ad ipsam; sed ubi est aequalitas essentiae et esse et dispositionum, est aequalitas operationum; ergo et cetera. - Praeterea, actus vitae est ab anima ut a forma; sed· iste non est aequaliter in omnibus. - Item, forma communicat suae materiae suam actualitatem et suam operationem, et praecipue si est simplex; ergo anima communicabit omnibus partibus corporis sui actualitatem sensitivam et intellectivam et operationes intellectivas [19] et omnes operationes sensitivas, scilicet visivam, auditivam, imaginativam et cetera, vegetativa etiam omnibus communicabit actum attrahendi, digerendi, convertendi, incorporandi et expellendi impurum et consimilia; sed praedictorum contrarium experimento probamus; ergo et cetera. - Dicebatur quod intellectivum et visivum et cetera sumpta pro essentia animae communicantur corpori, non autem sumpta pro potentia. Contra: quia ubi est essentia intellectivi [20] et esse formate eius, ibi debet oriri et esse potentia [21] et eius operatio. - Forte adhuc dicetur quod primum non est verum nisi de forma quae totaliter est immersa materiae suae, non autem de forma quae transcendit materiam suam, qualis est anima. Sed contra hoc est: primo, quia omnis forma excedit in nobilitate et actualitate materiam suam sicut actus potentiam passivam; secundo; quia quicquid pertinet ad formam, in quantum, est forma, totum oportet esse immersum sive inhaerens materiae; si ergo tota essentia animae seu anima secundum totam suam actualitatem formalem est forma corporis, ergo secundum totam suam actualitatem inhaeret corpori; ergo eam totam communicat illi. - Item, ubi est anima, ibi est et sua potentia; sed nos experimento probamus quod potentia visiva non est in manu vel pede nec potentia auditiva in oculo et sic de aliis; ergo anima quae est subiectum potentiae non est in membris illis. -- Forte dices quod praedictae potentiae sunt ibi assistendo, sed non informando nec operando. Contra: quia qua ratione potentia est assi5 stendo [22] ibi, [23] eadem ratione et sua operatio et informatio erunt ibi assistendo, cum sint intra ipsam potentiam. Praeterea, illud assistere oportet quod ali quid addat super potentiam, cum non semper assistat partibus omnibus, utpote quando separantur a corpore ipsa remanente, aut quando ipsa cum anima separatur a corpore (b); [24] oportet etiam quod secundum quod in pluribus partibus assistet, eius assistentia sit maior et maioris ambitus; sed haec non videntur in potentia posse dari et praecipue in [25] potentiis sensuum particularium quae non videntur habere tantum ambitum aut tantam magnitudinem quantum habet tota essentia animae aut potentiae superiores; ex quo videtur quod non possint tantum corpus vel locum corporalem per assistentiam occupare sicut facit tota essentia animae. [26]

75. Item ad principale: [b] si anima informat omnes partes, ergo cum sit simplex, est tota in qualibet parte et etiam in punctis seu contactibus partium. Ex quo etiam impossibilia duo sequi videntur: primo scilicet, quod (e) [27] sit actu in infinitis partibus et punctis seu punctalibus contactibus, quia in tot erit actu quot sunt ibi in potentia, alias non esset tota in unaquaque ipsarum; secundo, quia tota anima erit infinities replicata et quasi iterata et erit se ipsa prior et posterior et sibi ipsi quasi per varios contactus continuata, quia prout est in manu, continget se ipsam, prout est in brachio et sic de aliis. Ex quo iterum videtur sequi quod eius existentia et [28] informatio erit extensa secundum extensionem partium, quia aliam essentiam et informationem habebit in una parte et aliam in alia, et tunc aut habebunt unitatem continuationis aut erunt numero infinitae. Quod probatur ex adaequatione et appropriatione formae ad materiam et e contrario. Ex appropriatione arguitur sic: propria forma habet unam propriam materiam, saltem in uno genere materiae (g); [29] ergo in illo [30] genere non potest habere aliam; sed si anima est in omnibus partibus corporis, sequitur quod erit in nutrimentalibus quae per vim nutritivam et augmentativam adveniunt, et cum illis advenientibus priores saepe recedant, poterit fieri quod erit omnino extra prio6 res in quibus primo fuit, existendo solum in iis quae postmodum advenerunt, et hoc poterit contingere non solum semel, sed et [31] pluries; ex his autem sequitur quod non appropriat sibi solam unam materiam. Ex adaequatione vero sic: si enim anima es_t adaequata suae materiae corporali cui primo unitur, ergo non potest habere maiorem vel minorem illa; ergo non poterit esse in partibus nutrimentalibus nec in aliqua alia sine qua ipsa anima potest esse in corpore.

86. Sexto, ex conversione quarundam partium in alias. Secundum enim physicos sanguis convertitur in membra et secundum quosdam etiam ceteri corporis humores; sed non videtur quod pars corporis informata ab anima convertatur in aliam partem, quia tunc ab eadem forma animae recedendo accederet et transiret in eandem, ita quod de una informatione animae veniret in aliam informationem eiusdem; ergo secundum hoc sanguis non informatur ab anima; sed sanguis est de principalissimis partibus corporis. Unde et Scriptura sacra dicit [32] quod "sedes animae in sanguine est," [c] et prohibetur [33] esus sanguinis, Levitici 17 (2), [d] quia anima carnis in sanguine est, et Deuterominii 13 (3), "hoc solum cave ne sanguinem comedas, sanguis enim corporis pro anima est." [e] In cuius rei signum videmus quod sanguine extracto subito corpus moritur, unde et natura supra modum refugit et horret effusionem sanguinis. Si etiam sanguis non esset de principalibus partibus corporis, non remansisset in Christi corpore glorioso, nec institutum esset singulare sacramentum conversionis vini in sanguinem eius.

97. Septimo, ex continuitate partium corporis monstruosi habentis duo capita et duo pectora atque corda, non autem habentis nisi unas nares et duas tibias; constat enim quod omne continuum est unum ens numero; sed illae nares et tibiae continuantur cum duobus pectoribus; ergo sunt cum eis unum ens numero; si ergo anima cuiuslibet duorum pectorum et capitum informat totum corpus suum: ergo utraque anima informat easdem nares et tibias, quod est impossibile; sed qua ratione una non informat eas, nec alia; ergo videtur quod a neutra informentur. - Item, saepe videmus carnem mortuam esse sicut prius continuam cum carne viva, sicut 7 patet in quibusdam paralyticis vel in callositatibus manuum et pedum rusticorum; sed ubi nulla est operatio vitae, ibi non est anima. Ex hoc etiam eodem potest argui simile de capillis seu pilis qui praeterquam in sua radice nullam in se videntur habere operationem vitae et tamen sunt pars corporis spectantes ad resurrectionem; unde Christus dicit (1), "vestri capilli capitis omnes ·numerati sunt, et capillus de capite vestro non pedbit." [f]

108. Octavo probatur hoc ex nobilitate animae. Nobilitatis enim formae est posse agere et influere non solum prope se, sed etiam in longinqua; ergo anima poterit influere actus et operationes vitae in partes a se distantes. - Item, quanto potentia est altior et efficacior, [34] tanto potest in remotiora agere, unde videmus quod lux solis et calor ignis agunt in remotissima; sed potentia vivifica est potentia nobilissima; ergo et cetera.

119. Nono ex denominatione formali. Quaelibet [35] enim materia denominatur a forma ei inhaerente, et in homogeneis quaelibet pars habet denominationem sui totius, quaelibet enim pars aquae est aqua, et quaelibet pars panis est panis; ergo quicquid est informatum ab anima est animal; sed nulla pars corporis proprie est animal, sed solum ipsum totum; [36] ergo nulla pars corporis informatur ab anima, sed solum ipsum totum.

1210. Item, Aristoteles, libro De causa motus animalium, [g] dicit quod corpus animalis assimilatur civitati seu regno in quo sunt varia officia et variae potestates, anima vero regi, et sicut rex existens in uno loco regit totum regnum per potestatem ab ipso in alios manantem, sic anima, ut est in corde, influit in alia membra vitam; ergo et cetera. - Dicebatur quod potentiae animae organicae non sunt in anima ut in subiecto, sed potius in organis. Contra: actus sentiendi [37] sunt in suis agentibus secundum ilium, IX Metaphysicae; [h] sed agens est anima; [38] ergo et cetera.

1311. Item, solo corde laeso nulla facta prius mutatione in aliis membris sequitur mors, facta autem in aliis quacunque et non facta in corde adhuc stat vita; ergo videtur quod ipsa sit in solo corde.

148 12. Item, impossibile est 'stante forma animae (a) in sua materia non esse ibi operationem animae et debitum regimen materiae; sed in quibusdam partibus paralyticis aut putrefactis nulla penitus apparet operatio animae nec gubernatio aut connexio materiae illarum partium; ergo et cetera.

1513. Item, sicut se habet materia ad informari, sic (b) se habet forma ad informare; sed nulla pars corporis potest informari a duabus animabus; ergo nec una anima potest informare duas partes corporis.

Respondeo (c)

16Quod anima informat omnes partes corporis ui.

17Et hoc probat primo unitas entis et sui (d) esse et existentiae. Oportet enim quod omnes partes unius entis concurrant in unam totalem naturam constituendam et integrandam seu consummandam; sed partes corporis ad unam naturam totalem animalis constituendam non possunt congregari, nisi omnes uniantur et perficiantur per unam animam; constat enim quod ex sola essentia suarum materiarum (e) non sunt ad hoc unitae nec per unam formam extensam et continuam, cum plures earum sint discontinuae, nec per unam specificam formam corporalem, cum ex se non habeant nec habere possint unam talem, cum respectu formarum corporalium sint diversarum specierum; ergo oportet quod hoc sit per (f) unam formam simplicem quam dicimus animam. - Item, anima est forma sufficiens ad faciendum cum sua materia unum ens completum et unam naturam completam (g); ergo quicquid erit extra haec duo erit extra naturam et extra subsistentiam illius entis; sed omnis pars corporis non informata ab ipsa est extra rationem animae et materiae suae; ergo et cetera. - Item, pars corporis non informata ab anima est (h) inanimata; ergo non erit pars animalis, in quantum est animal, nec animati (i), in quantum animatum; sed animal vel ens (k) animatum, in quantum animal, dicit rationem totius unius entis; ergo pars corporis 9 inanimata non erit pars illius totius ac per consequens nec erit pars corporis sui, quia quicquid est pars partis est pars totius. - Item, quicquid est pars (a) animalis est fundatum (b) et substantificatum in radicali subsistentia eius; radicalis autem subsistentia vel est in anima vel in composito ex anima et corpore, in quantum tali; ergo omnis pars animalis vel est fundata in subsistentia animae vel in subsistentia resultante ex unione animae cum corpore; sed nihil potest esse fundatum (e) in altero praedictorum, quin secundum suum esse substantiale participet vitam pro fundamento sui esse, et quin vita seu existentia viva sit sibi intimata et substantialiter connexa et coniuncta; quod in creaturis est impossibile fieri, nisi vita animae uniatur ei ut forma.

18Secundo probat hoc ratio vivi seu vitae et operationum eius. Omne enim vivens est substantialiter informatum aliqua vita a qua suscipit suum esse quod est vivere et rationem viventis seu vivi; sed omnes partes corporis animalis vivunt et vitaliter in se vigent; quod (d) pro tanto sensibili experimento probamus, pro quanto in notitiam vitae per sensus devenimus. - Item, vis animae nutritiva et conversiva seu assimilativa et augmentativa invenitur fere in omnibus partibus corporis, in sanguine vero vis animae seu existentiae eius sustentativa, secundum illud Levitici 17, "anima carnis (e) in sanguine est (f)," [i] et Deuteronomii 12, "hoc solum cave ne sanguinem comedas, sanguis enim eorum pro anima est;" [j] in spiritibus vero est vis non solum vivifica, sed etiam intentionnm animae et sensuum eius delativa. - Unde Augustinus, XII Super Genesim, capitulo 20, dicit (3) quod "in dormientibus in cerebro consopitur via sentiendi quae intentionem animae ducit ad oculos, ideoque ipsa intentio in (g) aliud a versa (h) cernit visa somniorum, cum autem vigilat, ducitur per ilia itinera intentio sentiendi usque ad oculos;" [k] non potest autem duci nisi (i) in aliquo corpore subtili quod spiritus (k) vocamus. Et capitulo 15: "sensus, inquit, corporis qui per quinque (l) 10 rivulos distribuitur, cum illud quod est subtilissimum in corpore et ob hoc animae vicinius quam cetera, id est, lux, primum per oculos diffunditur (a) sola emicatque in radiis oculorum ad visibilia (b) contuenda; deinde mixtura quadam primo cum aere puro, secundo cum aere nebuloso (c), tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine quinque sensus efficit, sicut in libro tertio itemque in septimo disseruisse me recolo." [l] Ibi enim, scilicet in septimo circa medium (d), dicitur (e) quod "quamvis omnis caro terrenam soliditatem in promptu gerat, habet tamen in se aliquid aeris quod pulmonibus continetur (e) et a corde per arteriam diffunditur et ignis non solum (f) fervidam qualitatem cuius sedes in iecore est, sed etiam (g) et luculentam quae supervolat in (h) excelsum cerebri locum, unde radii emicant oculorum." [m] Et infra (2): "anima (i) crassiorem corporis (k) sui materiam, id est, humidam quandam terram quae in carnis versa est qualitatem per subtiliorem materiam corporis administrat, id est, per lucem et aerem tanquam per ea quae spiritui similiora sunt et viciniora; nullus enim sine his duobus vel sensus in corpore est vel ab anima spontaneus corporis motus." [n] Item, III libro, capitulo 6 (3), dicit: "quoniam sentire non est corporis (l), sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diversitatem corporeorum elementorum sensus (m) esse corporis distributos, anima tamen cui sentiendi vis inest per subtilius corpus agit vigorem sentiendi; inchoat itaque motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non (n) in omnibus ad idem pervenit; in visu enim pervenit represso (o) calore usque ad eius lucem, in auditu usque ad liquidiorem aerem (P) calore ignis penetrat, in olfactu autem transit aerem purum et pervenit usque ad humidam exhalationem, unde crassior aura subsistit, in gustu autem hanc (q) transit et pervenit usque ad humorem corpulentiorem quo etiam penetrato atque traiecto (r), cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ulterius sensum agit." [o]

1911 Tertio ostendit hoc ratio motus naturali oboedientia venientis ab anima in corpus et in partes corporis. Ad solum enim imperium voluntatis rationalis vel sensualis moventur partes corporis, et ex passionibus eius (a), scilicet timoris, irae, tristitiae et consimilium, naturali ordine sequitur passio conformis in corpore; sed hoc non est possibile, nisi anima insit (b) partibus ut naturalis forma ipsarum; unde ad animam separatam vel ad (c) angelum hoc non sequeretur in corpore (a) assumpto ab eis. - Item, sedes virium animae motivarum figitur in ilia parte stabili et nodosa (e) a qua et contra quam incipit motus partis sequentis, sicut patet in locis unde inflectuntur digiti vel manus; ergo ubicunque sunt tales nodi seu flexurae, ibi est vis motiva animae; cum etiam aliquando ita cito vel prius moveat localiter extremam partem digiti sicut primam, oportet quod vis motiva immediate sit in extrema sicut et in media vel in prima (f). Haec tamen ratio non infert (g) expresse nisi de partibus in quibus expresse (h) est vis motiva, ex consequenti tamen infert de toto; quia si anima est in medio et in extremis et in circuitu partium corporis (i), oportet quod sit in omnibus intermediis.

20Quarto ostendit hoc ordo naturalis connexionis omnium partium corporis ad animam et ad cor. Anima (k) enim movet se et corpus in quo est per motum processivum, et omnes partes corporis naturali et stabili nexu sequuntur eam et corpus in quo ipsa est; ergo habent aliquem naturalem et stabilem nexum cum ea; sed naturalis nexus ipsarum cum ea non est nisi per informationem; ergo et cetera. -- Item, omnes partes connectuntur cordi, ut ipso et eius influxu (l) intermediante participent vitam eius; sed vita eius est idem quod anima aut est actus eius internus et simplex manans ab ea sicut a forma immediata; ergo et cetera.

21Quinto probat hoc ratio naturalis conservationis (m) et regiminis ipsarum partium, quia non 12 possunt stare in sua naturali perfectione nisi per praesentiam et naturalem influxum animae. Cuius ratio non videtur posse dari, nisi quia est naturalis earum (a) perfectio et naturalis motor seu gubernator eis naturaliter unitus; naturalis autem unio animae (b) ad eas non potest dari sine unione formali animae ad ipsas.

22Sexto ostendit hoc ratio sensus et actus sentiendi. Qui utique experimento vivo et certo probatur inesse fere in toto corpore, saltem in medio et extremis ex omni latere; constat autem quod actus sentiendi et dolendi (c) est immediate in anima et ab anima aut saltem in parte animata, in quantum est animata. Et haec est ratio Augustini, in fine libri De immortalitate animae, ubi ait: "anima vero non solum universae moli corporis sui, sed etiam unicuique particulae ipsius (d) tota simul adest, quia partis corporis passionem tota sentit; cum enim quis dolet in pede, advertitur oculus (e), lingua loquitur, admovetur manus; quod non fieret, nisi illud (f) quod animae (g) est in eis partibus etiam in pede sentiret nec sentire absens (h) quod ibi factum est posset; non enim nuntio aliquo credibile (i) est fieri, quia passio quae fit non per continuationem molis (k) currit, ut ceteras partes animae quae alibi non (l) sunt latere non sinat, sed illud quod fit in particula pedis tota anima sentit et ibi tantum sentit ubi fit; tota igitur singulis partibus simul adest quae tota simul sentit in singulis;" [p] haec Augustinus. Haec autem ratio directe probat de omnibus partibus in quibus est actus sentiendi, ex consequenti vero probat hoc de aliis, quia non est verisimile quod sit in medio et in extrema superficie corporis et non sit in reliquis infra illam superficiem contentis et naturaliter ac substantialiter connexis. - Item, homo sentit se ipsum seu quandam vitalem subsistentiam suam in toto corpore simul sumpto existere. - Item, nos per sensum communem (m) intime sentimus omnes actus sensuum particularium et immutationes eorum et debitam vel malam dispositionem ipsorum; nec ista operatio fit per spatium aut (n) interme13 dium, sed potius per quendam nexum intimum actuum et potentiarum; ergo et cetera.

23Septimo probat hoc ratio naturalis affectus quo membra sibi mutuo condolent et congaudent (a), quod non potest fieri, nisi quia uno spiritu vegetantur et una sensitiva (b) afficiuntur; et rursus affectus quo homo naturaliter diligit omnes partes corporis sui (c) non tanquam extrinseca et aliena a sua natura, sed potius tanquam intrinsecas sui partes (d).

24Modus autem huius informationis huiusque existentiae et difficultates ipsam (e) contingentes in responsionibus argumentorum tangentur.

[Solutio Obiectorum]

25Ad primum igitur dicendum quod in corporibus solas formas corporales et extensas (f) habentibus divisio continuitatis facit numerum plurium entium (g) et suppositorum, in iis vero quae habent unam formam animae simplicem ad quam omnes partes corporis substantialiter connectuntur divisio (h) continui non facit numerum entium sive suppositorum, sed tantum numerum partium eiusdem entis. Huius autem diversitatis ratio est: quia in habentibus solam formam corporalem non potest esse unio vel(i) unitas nisi per continuationem formae et partium eius, in animatis vero (k) potest absque hoc esse per simplicitatem animae in sua unitate spiritualiter uniente ea quae secundum formam continuitatis sunt inter se disiuncta.

26Ad secundum dicendum quod secundum illos qui ponunt plures formas substantiales esse in corpore animalis, quod (l) et credo esse ponendum, suo tamen modo alibi explicato (m), tripliciter potest aliqua forma dici specifica: uno modo, quia (n) principaliter constituit et complet suum totum (o) in esse specifico et completo; secundo modo, quia comprehendit (p) in se determinate et specifice totam rationem seu definitionem (q) formalem (r) speciei sui totius; et his modis non possunt esse plures formae specificae in eodem, et quae praedictis modis sunt diversarum specierum 14 non possunt informari una forma specifica praedictis modis sumpta; tertio modo dicitur forma specifica, quia sic est secundum se et in se (a) specificata quod per alteram formam non potest secundum se amplius specificari, ut (b) verbi gratia, organizatio vel vegetatio communiter sumpta est adhuc specificabilis (c), ita quod non potest poni in esse, nisi specificetur ad certum modum organizationis aut vegetationis, organizatio autem ad certum modum (d) sufficienter specificata non est secundum se amplius specificabilis, sed nihilominus corpus quod est per ipsam (e) formaliter organizatum est adhuc per aliam formam in perfecta specie animalis vel plantae constituendum, utpote per animam certae speciei. Sumendo ergo (f) formam specificam hoc tertio modo possunt partes diversarum specierum una ulteriori forma specifica informari ac per consequens et duas formas (g) specificas et (h) secundum se diversarum specierum existentes in se habere, quia talis diversitas et multiplicitas formarum specifica non diversificat totalem speciem totius animalis, sed potius concurrunt in ipsam ut partes ipsius. - Rursus sciendum quod licet anima respectu quantitatis extensivae sit simplex, non tamen respectu partium essentialium. Licet etiam tota secundum se (i) sit unius speciei, nihilominus habet in se plures partes inter se differentes ex quibus sua una tota!is species constituitur; et per illas dat diversam rationem specificam et diversas operationes et potestates diversis partibus corporis sui, quia per suam partem seu potentiam visivam informat oculum et per auditivam aurem et sic de aliis. - Et secundum hoc concedendae sunt quatuor probationes minoris(k) rationis praedictae et etiam duae sequentes rationes factae contra illum modum. Dicendum ergo (l) quod quando (m) anima unius et solius simplicis speciei dicitur posse dare diversis partibus materiae suae diversos actus et diversas rationes specificas, quod hoc (n) non potest fieri, nisi vel ex parte partium animae formalium vel ex parte formarum corporalium corporis sui ponatur (o) aliqua diversitas specifica. - Maior autem eiusdem (p) rationis est sub uno sensu vera et sub alio falsa. Quando (q) enim dicit quod quae informantur ab, eadem forma specifica sunt eiusdem speciei, verum est, 15 pro quanto ab eadem informantur, prout est unius speciei; pro quanto autem informantur a diversis aut pro quanto ab eadem, prout habet in se (a) partes (b) diversas, potius sunt diversae speciei quam unius. -- Et per hoc patet ad instantias (c) quae contra maiorem ibidem subduntur, quia (d) respectu formae animae sunt membra corporis pro tanto diversae speciei, pro quanto a diversis partibus animae informantur. Sciendum tamen quod membra diversae speciei et diversarum dispositionum seu complexionum (e) possunt ab eadem formali parte animae informari, pro quanto habent aliquam unam communem dispositionem secundum quam sunt capaces eiusdem potentiae animae; unde eadem potentia tactiva suscipitur in oculo, aure et manu, secundum quod conveniunt in aliqua forma vel dispositione (f) corporali. Licet etiam eadem potentia animae non possit in eis suscipi secundum diversas (g) sui rationes specificas, potest tamen secundum diversos sui gradus et secundum diversos aspectus et modos, et pro tanto potest in diversis membris exigere diversas dispositiones corporales; unde et ipsa vis visiva aliter est in variis (h) tunicis oculi, aliter in eius humore cristallino vel aquaeo et (i) aliter in nervo optico (k) et aliter in pupilla, aliter in circumferentia oculi.

27Ad tertium dicendum quod anima in partibus corporis de novo (l) aggeneratis non infit (m) de novo (n) per aliquem (o) sui motum, sed solum per simplicem naturali ordine consequentem generationem formae et (p) dispositionis corporalis per quam partes de novo aggeneratae sunt capaces animae; eo enim ipso quo per vim nutritivam assimilantur et incorporantur membris communicatur eis anima et vita (q) membrorum quibus incorporantur. Ista autem mutatio facta in anima non et aliud (r) quam nova unio eius ad partes de novo aggeneratas, quae secundum quosdam non fit (s) in ea per aliquid formale sibi realiter additum, sed solum per hoc quod materia corporalis per motum unionis et incorporationis ad partes corporis radicales terminatur ad unionem ipsius cum anima, ita quod anima se habet in hoc solum ut terminus. - Secundum alios vero est ibi (t) ultra hoc 16 alius motus in partibus radicalibus, cui motui est annexa quaedam protensio seu dilatatio ex unione (a) animae ad materiam nutrimentalem, ita quod haec protensio et dilatatio animae causatur a praedicto corporali motu partium radicalium per modum naturalis colligantiae. De quo eolligantiae (b) modo in tractatu de originali peccato et in quaestione de impedimento usus liberi (c) arbitrii amplius est tactum. - Praedicta autem mutatio non est localis aut (d) situalis nisi solum (e) ex consequenti et per accidens, quia non respicit extrema praedictae unionis sub ratione loci vel situs, sed solum sub ratione materiae et (f) formae. Pro (g) quanto tamen corporalis materia animae acquirit ex (h) hoc diffusiorem situm (i) et locum, pro tanto et anima acquirit maiorem locum. Consimiliter autem est dicendum de recessu animae a partibus corporis quae de novo abscinduntur vel (k) corrumpuntur, quia per motum abscissionis vel corruptionis recedunt partes illae ab unione animae tanquam a termino a quo, et per motum disiunctionis factum in partibus corporis fit in anima naturalis retractio sui a partibus corruptis. Ex his autem non sequitur quod anima post recessum a partibus corruptis sit plenius in partibus remanentibus aut quod post sui dilatationem (l) ad partes de novo aggeneratas sit minus plene in partibus prioribus, quia illa existentia seu informatio animae exhibita partibus aggeneratis nihil adimit informationis priorum partium, nec informatio animae ablata partibus (m) abscisis acquirit aliquid informationi partium remanentium. - Et per hoc patet ad quatuor media ibi (n) interclusa; nam ad duo prima patet per hoc quod motus ille non est per se ad locum vel situm et etiam per hoc quod ilia (o) mutatio non fit in anima nisi ex consequenti, per modum scilicet colligantiae naturalis. - Ad tertium vero patet: quia sicut anima non est secundum totalitem suae vis informativae in partibus radicalibus, quando simul cum eis informat nutrimentum, sic nec quando ipsas solas sine nutrimentalibus informat; unde illud suae vis informativae secundum quod informat partes (p) nutrimentales non est in partibus radicalibus nisi solum per consubstantialem concomitantiam, eo modo quo potentia visiva dicitur esse in caeco 17 vel in manu (a) per hoc quod substantialiter existit in anima existente in manu (b) et in corpore caeci; quamvis in hoc sit differentia quod (c) informatio partium nutrimentalium dependet ab informatione radicalium quibus sunt connexae. -- Ad quartum etiam patet quod licet praedicta contractio (d) et dilatatio sint mutationes (e) spirituales a corporalibus differentes, nihilominus per intermediationem naturalis colligantiae possunt effici a causis illarum corporalium mutationum quibus huiusmodi spirituales sunt naturaliter (f) ecolligatae.

28Ad quartum principale dicendum quod anima non est (g) simplex simplicitate parvitatis, qualis est simplicitas punctalis, qua in genere quantitatis nihil potest minus esse intelligi; sed potius est simplex (h) simplicitate spirituali habente in se magnitudinem essentiae et virtutis et compositionem diversarum naturarum formalium. Et ideo licet anima se (i) tota informet membra, sumendo totum pro simplici privante (k) partes extensas, non tamen se tota, id est, non (l) secundum totum ambitum suae essentiae et virtutis, quia nulla pars corporis est capax totius ambitus sui. Licet etiam anima secundum totam vim informativam corporis sui informet totum corpus, ut est suae vi perfecte adaequatum, non tamen ex hoc sequitur quod secundum omne (m) quod est m ea (n) formale informet corpus; quia ipsa (o) ponitur habere aliam materiam spiritualem secundum quam subest formis partis intellectivae. Et ideo anima rationalis aliter transcendit suam materiam corporalem quam faciunt (p) formae extensae aut quam animae quae non habent aliam (q) materiam praeter corporalem. - Quod vero dicitur (r) quod in corpore mutilato aut (s) in corpore infantili est tota anima et tota vis eius (t) informativa, et hoc secundum totalitatem suae existentiae (u), cum nihil eius sit tunc extra corpus illud: sciendum quod licet sit ibi tota per praesentiam, non tamen est ibi tota per informationem seu per informativam existentiam; quia secundum multas sui rationes tam formales quam materiales est praesens illi corpori secundum (v) quas non informat ipsum. - Rursus, quamvis ambitus totius 18 animae sit maior quam solus ambitus suarum potentiarum sensitivarum, non est tamen maior respectu informationis corporis seu respectu informativae existentiae eius in corpore, saltem secundum illos qui ponunt corpus informari ab anima per solam suam partem sensitivam (a). Et per hoc patet ad plura quae ibi tangebantur (b). - Ad illud vero de existentia animae in infinitis partibus et punctis dicendum quod anima non est in partibus corporis nisi secundum quod partes participant rationem entis et rationem informabilis. Illae (c) autem sumptae ut actu infinitae et (d) ut in infinitas (e) divisae (f) non habent rationem entis nec rationem informabilis nec rationem possibilis (g), sed potius impossibilis; unde non habent rationem entis, nisi prout sumuntur sub aliqua una finita continuitate, et loquor de illis quae inter se (h) continuantur. Et hinc est quod potentialis (i) infinitas partium non attingitur ab anima tanquam (k) infinitas actualis, sed solum ut infinitas potentialis, quia nec aliter habet rationem entis. Quia igitur contactus seu continuitas partium continuarum non dicit (l) aliquid actu distinctum, ideo non attingitur ab anima tanquam actu distinctum, sed solum ut indistinctum, quia non attingitur nisi sicut est. - Ad illud vero quod de replicatione animae (m) subditur dicendum quod anima non est (n) in corpore et partibus eius per modum existentiae multiplicatae aut replicatae, sumendo multiplicationem aut (o) replicationem proprie, sed potius est ibi (p) per modum unius totalis existentiae, quae (q) non est divisa aut divisibilis in plura tota (r) nec in plures partes situales aut extensive diffusa, sed solum est intelligibiliter (s) divisibilis secundum (t) plures aspectus virtuales aut in plures partes intelligibiles, pro quanto scilicet existentia animae in uno membro differt ab existentia eius in alio membro. Ex tali autem existentia (u) non debet dici anima esse (r) prior vel posterior se ipsa aut se ipsam contingens aut quod (x), prout est in pede, sit situaliter sive (y) localiter distans a se ipsa, prout est in capite, et (z) plus quam a se ipsa, prout est in crure.

2919 Ad quintum dicendum quod quia anima est forma virtualiter et etiam essentialiter multiformis, ita quod in sua simplicitate habet magnitudinem secundum intensionem et extensionem (a) diversimode communicabilem et hoc sub certo ordine et connexione: idcirco anima adaequat et appropriat sibi suam materiam corporalem aliter quam (b) formae corporales extensae. Materiam enim illam quam aspicit primo et principaliter sic sibi appropriat quod sine ilia non potest aliquid corporis informare, nisi miraculose alteri corpori uniretur, sicut fuit unita corpori primitus sibi (c) dato; materiam vero quam secundario aspicit - verumtamen sic quod ad eius generationem aut assumptionem non potest cooperari (d), sicut est manus (e) vel oculus - appropriat quidem sibi, non sic quin sine illa possit in corpore animalis existere, sed sic quod non potest aliam (f) consimilem loco illius (g) habere, nisi fieret miraculose; materiam vero nutrimentalem quam respicit ordine tertio (h) potest nunc hanc nunc illam sibi assumere, non tamen pro habitu; sed sub certa lege naturae infixa sibi et plurimis partibus corporis quas respicit duplici modo praemisso (i), hanc quidem non sibi appropriat, nisi solum pro quanto sunt unitae et assimilatae prioribus partibus corporis quae radicales vocantur. Anima ergo proprie sibi appropriat (k) materiam corporis radicalissimam, quia sola illa est primo et per se materia eius, reliqua vero non nisi ista mediante et in huius subsidium et (t) complementum. De adaequatione autem ex praedictis satis potest patere; quia illa materia est vere sibi adaequata quae sufficienter correspondet totali ambitui suae vis informativae, reliqua vero adaequatur ei secundum proportionem quam habet ad eam, ita quod secundum triplicem modum appropriationis (m) praemissum triplex adaequatio est sibi danda. De his autem in quaestione an nutrimentum convertatur in carnem radicali materiae aequivalentem plura sunt tacta.

30Ad sextum dicendum quod propter quandam verisimilitudinem et conformitatem et propter simultaneam commixtionem aliquando (n) nomine sanguinis accipitur quidam nutrimentalis humor sanguini consimilis et assimilationi et 20 incorporationi membrorum conveniens et propinquus. Et hoc modo non est inconveniens sanguinem converti in membra, quia talis sanguis (a) ante sui conversionem in membra non est pars corporis aut membrorum nisi solum in potentia (b). Sumendo vero sanguinem, prout in ipso secundum Scripturam sacram [q] et secundum vivam experientiam vita animae fundatur et sustentatur - cui et fides sacramenti altaris concordat, nam alias sacramentalis conversio vini in sanguinem Christi non esset conversio in aliquam partem substantiae corporis eius - : tunc de tali sanguine non oportet quod convertatur in membra, cum ex ordine naturae fixo et stabili sit ad aliud ordinatus, scilicet ad sustentationem vitae in membris. Dato autem quod aliquando (c) contingat, hoc non fiet, nisi prius amittat naturam partis et veri sanguinis et assumat modum humoris nutrimentalis in membra convertibilis; sicut fit in illo qui comedit manus suas quae iam comestae utique per modum nutrimenti convertuntur in alia (d) membra. Cui autem hoc non placet, posset dicere quod sicut plumbum per nobiliorem et puriorem digestionem est convertibile in argentum: sic sanguis in membra, ita quod sanguis in hac vita n01idum omnino invariabili serviat de duobus, primo scilicet de sustentamento vitae, secundario autem de nutrimento. - Ad id (e) autem quod contra hoc dicitur, scilicet quod motus naturalis non est ab eadem forma (f) in eandem: dicendum quod hoc (g) est verum in motu qui est proprie a contrario in contrarium, non autem in motu qui est de imperfecto ad perfectum; sicut patet (h) in motu intensionis eiusdem formae. - Praeterea, si sanguis mutatur in membra, tunc forma sanguinis corrumpitur, et aggeneratur ibi alia forma corporalis consimilis membro (i), et ad hanc (k) proprie terminatur motus. Pro quanto autem ab eadem anima in eandem animam motus ille per consequens terminatur, fit iuxta modum quo, quando fides in visionem gloriae commutatur (l), curritur ab eodem obiecto (m) credito in idem obiectum ut visum.

31Ad septimum dicendum quod duplex est continuitas: una scilicet apparens et superficialis et secundum solas qua21 litates (a) accidentales, ut cum aqua apparenter continuatur vino vel pirus olivae cui est inserta; alia est realis et per formam substantialem, simul etiam per accidentalem. Et (b) de hac est verum quod omne continuum est unum ens (c) numero. Et hoc modo non est inter pirum et olivam sibi insertam, quia anima et vita et complexio et organizatio alterius speciei est in piro et alterius in oliva vel pomo cui est inserta. Et hoc modo est in (d) praefato exemplo corporis monstruosi, quia anima unius pectoris et cordis pertingit usque ad certum locum et non ulterius, et usque ad illum solum sentiret punctionem factam in corpore (e), reliqua vero anima occupat residuum. In carne vero callositatum, si vere et omnino est mortua, est simile; quia tunc non continuatur carni vivae per formam substantialem, sed per solam apparentem commixtionem caloris et humoris materialis (f). Ad illud vero de pilis dicunt quidam quod habent vitam in sola radice secundum quam vivo corpori sunt infixi et secundum hoc sola ilia pars eorum quae vivit (g) informatur ab anima quantum ad potentiam seu formam vegetativam; alii vero volunt quod vita sit in toto pilo, quamvis apparentius et radicalius sit in radice, et hoc est verisimilius.

32Ad octavum dicendum quod prima propositio est falsa de actibus qui intra ipsam (h) materiam et potentiam formae tantum recipiuntur (t); et huiusmodi sunt immediatae operationes sensuum et vitae. Praeterea, actus primus qui dicitur informatio in se includit essentiam et praesentiam formae. De actibus vero qui a forma fiunt in extrinsecum patiens est verum quod quanto potentia est in extrinsecum patiens efficacior, tanto in remotius agere potest.

33Ad nonum dicendum quod secus est in forma inextensa et multiformi et in forma extensa et uniformi, ita (k) quod forma totius ad formam partis nihil addit nisi solas unigeneas formas ceterarum partium, sicut est in aqua vel vino. In prima (l) enim solum totum a totali forma simpliciter denominatur, cuius ratio patet, pars vero denominatur ab ipsa solum in respectu ad totum, unde pars informata ab anima non dicitur animal, sed pars animalis, et loquor de parte quae nullo modo potest habere radicalem rationem totius. Vel potest dici quod denominatio a forma 22 potest fieri dupliciter: primo scilicet, solum (a) significando simplicem inhaerentiam formae, sicut a colore dicitur coloratum et ab anima animatum et a vita vivum et a sensu sensitivum; et hoc modo quaelibet pars animalis denominatur ab anima, quia quaelibet dicitur (b) animata et viva. Secunda modo fit denominatio per modum totius vel totalis per se entis; et hoc modo animal denominatur ab anima vel potius ab animalitate et homo ab humanitate. Et huiusmodi denominatio competit soli illi quod habet rationem totius et per se entis; quod magis proprie vacatur concretio quam denominatio.

34Ad decimum dicendum quod illud Aristotelis est simpliciter intelligendum quantum ad vim animae motivam (c) et regitivam, secundum quid vero quantum ad vim informativam. Vis enim regitiva corporis altius et principalius residet in corde et capite quam in ceteris membris; nam sensus communis et universales potentiae ibi proprie figuntur. Et quia (d) quanto potentiae sunt altiores et intimiores, tanto intimius et altius habent in se essentiam animae: ideo anima altius et intimius et radicalius informat principalia membra. Non oportet autem quod exempla quae dantur in (e) omnibus et per omnia conformentur his (f) pro quibus dantur. Unde quoad hoc exemplum de rege deficit, quia rex existens (g) in metropoli regni non est praesens personaliter ceteris regni locis, sicut est anima, etiam prout est motor in ceteris partibus corporis.

35Ad undecimum (h) dicendum quod ex hoc non probatur animam non esse in ceteris partibus a corde, immo potius praesupponitur ibi fuisse, pro quanto vita (i) quae ibi fuerat praesupponitur (k) esse exstincta. Sequitur tamen ex hoc quod anima sub certo ordine informat et vivificat: primo scilicet cor et partes radicaliores, deinde ceteras mediantibus primis et per connexionem istarum ad illas. Quodsi dicas quod anima est simplex et ita oportet quod aeque primo et aeque intense omnes partes informet: patet ex supradictis quod anima ita est simplex quod tamen multiformis et etiam secundum quamcunque suarum formarum vel potentiarum habet gradus intensionis plurimos et magnum ambitum intelligibilis magnitudinis sub certo ordine communicabilis diffusae moli corporis sui.

23

36Ad duo decimum dicendum quod licet in quibusdam partibus corporis (a) infirmantibus cessent operationes quarundam potentiarum animae, non tamen operatio (b) vitae, quamvis aliquando non sit (c_ sensibiliter nobis apparens.

37Ad decimum tertium dicendum quod prima propositio est pro tanto vera, pro quanto sicut materia est in potentia ad informari, sic forma est actus ad informare; in pluribus vero aliis differenter (d) se habent. Unde videmus quod eadem materia corporalis potest a pluribus formis corporalibus tam substantialibus quam accidentalibus simul informari, et tamen eadem forma corporalis non potest plures materias corporales informare nec aliquam materiam accidentalem, cum omnis materia sit in genere substantiae. Et ideo non oportet quod licet idem corpus non possit simul a duabus perfectis animabus informari, quod nec forma animae possit duas materias, unam scilicet intellectualem et aliam corporalem, et in corporalibus unam radicalem et aliam nutrimentalem, simul informare; quamvis in hoc sit similitudo, quia sicut (e) idem corpus a diversis partibus animae simul per ordinem informatur, sic eadem forma animae omnes illas materias sic sub certo ordine et connexione informat quod quodam modo sortiuntur unam plenam rationem unius totalis materiae respectu formae animae, quia nulla earum complet totum ambitum vis informativae animae (f).

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus