Librum II, Quaestio 5

By Peter John Olivi

Edited by Bernardus Jansen S. I.

Edition: 2015.06 | June 12, 2015

Original Publication: Ad Claras Aquas, Quaracchi, 1922

License Availablity: free, Public Domain

pjo-l2q5

Librum II, Quaestio 5

1Quinto quaeritur an Deus potuerit mundum facere ab aeterno.

Et quod sic videtur.

21. Posita causa sufficienti statim potest poni eius effectus; sed Deus fuit ab aeterno causa sufficiens ad mundi productionem; ergo et cetera.

32. Item, a destructione consequentis: si Deus non potuit mundum ab aeterno creare, ergo non fuit ab aeterno sufficienter potens et actualis ad creare.

493 Item, si causa naturaliter agens esset ab aeterno, eius effectus naturalis posset esse ab aeterno; unde Augustinus dicit quod "si ignis esset ab aeterno, splendor eius esset ab aeterno;" [a] si igitur hoc posset causa naturaliter agens, si esset ab aeterno; [1] ergo multo magis hoc poterit Dei voluntas supernaturaliter agens.

54. Item, si Deus non potuit ab aeterno mundum creare et postmodum potuit hoc in aliquo initio temporis, ergo est mutatus; est enim factus de non potente potens.

65. Item, nulla veritas et maxime catholica videtur esse in dehonorationem et minorationem divinae potentiae; sed dicere quod Deus non potuerit hoc ab aeterno videtur esse huiusmodi; ergo hoc dicere non est verum, saltem veritate spectante ad fidem catholicam.

76. Item, quod semper eodem modo se habet semper potest idem facere, nisi illud transierit in praeteritum.

87. Item, Deus potuit hoc velle pro toto tempore sibi possibili; ergo potuit mundum fecisse tantum antea quantum possibilitas temporis in antea se extendit; sed ilia non habet terminum initialem, quia nunquam tantum potuit temporis fieri quin adhuc aliud tempus potuerit fieri ante ipsum et sic in infinitum; ergo tantum tempus potuit fieri quod nullum habuisset initium.

98. Item, sicut iam dictum est, temporum Deo possibilium in antea non est dare primum; sed omnium temporum sibi possibilium potuit quodcunque voluit eligere; ergo non est dare terminum (b) seu initium illius temporis quod potuit ad faciendum eligere ac per consequens et facere.

109. Item, Deus potest omne illud in quo non includitur contradictio; sed in hoc non includitur contradictio, quia factioni creaturae seu ei quod est habere effectum principium non repugnat semper fuisse seu non habuisse durationis initium; unde secundum Augustinum, libro X De Civitate, 33 capitulo, "philosophi dixerunt mundum non habere temporis sed substitutionis initium, dantes exemplum de pede in pulvere ab aeterno vestigium imprimente;" [b] et idem habetur XI libro (c), 4 capitulo. [c]

1194 10. Item, nulla conditio includens in se rationem creaturae repugnat rationi creaturae; sed tempus aeternum est huiusmodi, ut probabo; ergo et cetera. — Probatio minoris: omnis conditio entis quae non est divina nec Deo aequalis et quae est eiusdem generis et speciei cum aliqua conditione creata includit in se rationem creaturae seu esse creati vel creabilis; sed dato quod tempus esset aeternum eius duratio non esset duratio Dei nec Deo aequalis; unde Boethius, V De Consolatione, ait quod "id quod temporis patitur conditionem, licet illud, sicut de mundo censuit Aristoteles, [d] nec coeperit unquam esse nec desinat: nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur; non enim totum simul infinitae vitae spatium comprehendit;" [e] et paulo post: "Unde non recte quidam qui cum audiunt visum Platonis [f] mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coaeternum putant; aliud est enim per interminabilem duci vitam, aliud (a) interminabilis vitae totam pariter complexam esse praesentiam, quod divinae mentis proprium esse manifestum est;" [g] haec Boethius. Tempus etiam aeternum seu infinitum est eiusdem generis et etiam eiusdem speciei cum tempore finito, quia augmentum eiusdem speciei infinitum non variat speciem illam; et multo minus eam diversificat, si infinitum cum finito (b) sint idem numero, sicut utique partes temporis finitae essent idem numero cum tempore finito ex eis infinities replicatis constitute.

1211. Item, illud quod ex sua essentia et natura non determinat sibi aliquod tempus, immo quantum est de se, extendit se ad omne tempus potuit esse et fuisse in omni tempore possibili; sed naturae rerum mundi, saltem caelestium et intellectualium, sunt huiusmodi; ergo et cetera.

1312. Item, illud quod nullam infinitatem actualem ponit est Deo possibile nec repugnat rationi creaturae; sed tempus ab aeterno durans est huiusmodi, quia nunquam ponitur esse in eo actu nisi solum tempus praesens quod utique semper est finitum.

1413. Item, quicquid Deus potest successive potest simul; sed infinita potest successive; ergo simul.

1595 14. Item, quando tota possibilitas et impossibilitas operis pendet ex sola potentia agentis, tunc tota ratio quare illud non potest fieri est ex defectu potentiae agentis; sed possibilitas et impossibilitas rerum creabilium nihil ponit penitus nisi in sola potentia creantis; ergo si non potuerunt fieri ab aeterno, hoc fuit ex defectu potentiae creatoris; sed hoc est falsum et blasphemum; ergo et illud.

1615. Item, illud quod certitudinaliter sciri non potest non est certitudinaliter asserendum; sed mundum non posse creari ab aeterno certitudinaliter sciri non potest; ergo saltem hoc non est asserendum. — Minor probatur dupliciter: primo, quia constat quod hoc non dicit Scriptura Sacra, ergo illius rei certitudo non habetur ex fide; nec ex scientia demonstrativa, quia tunc per scientiam huiusmodi indubitanter sciremus mundum esse creatum ex tempore; ex hoc autem sequitur quod non tenemus hoc ex fide, quia secundum Apostolum: "Fides est argumentum non apparentium;" [h] sed nos tenemus hoc per fidem secundum illud Hebr. 11: "Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei;" [i] et Gregorius, Super Ezechielem, dicit quod "quaedam est prophetia de praeterito, ut est illud: "In principio creavit Deus caelum et terram." [j] " [k] — Secundo probatur hoc: quia hoc non potest sciri per causam ipsius creationis quae est Dei voluntas quae nulli est nota, nisi quantum voluntarie se revelat; nec potest hoc sciri per quidditates rerum creatarum, quia illae non sunt ex se limitatae ad hoc tempus vel illud, immo quantum est de se, extendunt se ad omne tempus; sed non est dare alia ex quibus possit hoc demonstrari; ergo et cetera.

17Ad quaestionem utramque simul

Respondeo

18Quod mundus non est aeternus nec esse potuit ab aeterno.

19Et quidem quod non fuerit fides catholica expresse et indubitabiliter tenet tanquam unum de primis fundamentis suis. Unde Vetus Testamentum' [l] a certo initio creationis mundi inchoat, quod ut magis firmaretur in 96 opinione fidelium, annorum seriem ab ipso inchoans et deducens solemniter enarrat et in eius indelebilem memoriam voluit Deus septimam diem in qua Deus a condendo quievit habere solemnem in tempore illo. In Novo etiam sic praedicat Iohannes Verbi aeternitatem quod tamen principium seu initium mundi aperte asserit dicens: "In principio erat Verbum." [m] Et Christus primum diem creationis per solemnia opera magnificat et a tota Ecclesia sua per instinctum sui Spiritus coli (a) specialiter fecit.

20Nec mirum, quia error de aeternitate mundi, prout a philosophis mundi (2) est positus, habet fundamentum impium; prout enim patet ex dictis Aristotelis (b)(3) et sequacium eius, praecipuum fundamentum sumpserunt (c) ex tribus nefariis. Primum est (4) quod Deus quicquid agit necessario agit, ita quod nullo modo posset aliter agere nec amplius aut minus, loquendo de immediata (d) actione ipsius. — Secundum est quod omnium quae aliquando agunt, aliquando non agunt aut quae aliquando sic agunt, aliquando vero non sic oportet reddere causam quare aliquando sic, aliquando vero non sic. Dixerunt (5) enim quod quaecunque se habent ad opposita oportet quod per aliquid determinentur ad alterum oppositorum ad hoc ut plus agant unum quam reliquum (e), sive illud determinans sit aliquid disponens vel cooperans sive removens prohibens; alias ut dicunt, non potest reddi ratio quare magis agunt quam non agunt vel e contrario. Quia igitur Aristoteles (6) vidit inferiores causas in agendo et(f) non agendo varie se habere: 97 ideo visus est omnia inferiora reducere ad aliquam causam quae cum uniformitate (a) posset esse in aliis causa contrariorum; visumque est ei quod haec erat motus caeli aeternus; qui pro quanto non est alterativus sui subiecti sed solummodo partibus eius dans varia ubi et pro quanto est circularis et secundum eum aeternus et invariabilis a suo cursu, est in se uniformis; pro quanto vero corpora caelestia per ipsum accipiunt varium aspectum super inferiora, est causa contrariorum; unde videmus quod declinatio solis a nostro hemisphaerio est causa corruptionis, eius vero accessus est causa generationis et renovationis.— Tertium est, quia ut visum est eis (1), res per ordinem habent necessario emanare a prima causa, ita quod res aeternae et incorruptibiles immediatius sunt et dependent ab ea quam res temporales et corruptibiles; et inter aeterna intellectuales substantiae immediatius sunt ab ea quam substantiae corporales; et in intellectualibus illae quae sunt supremae et magis ei similes immediatius sunt ab ea illique in tantum similes quod eas deos putaverunt et vocaverunt; et hinc est quod ut dicunt, nullum inferiorum potuit esse a prima causa nisi per intermedias substantias superiores; videnturque sibi per hoc mirabilem ordinem ac concordiam et concatenationem ponere in toto universo.

21Primum autem quantae impietatis sit in Deum monstratum est in materia de libertate voluntatis Dei per quam sine omni variatione sui potest libere ferri super opposita obiecta et super oppositos effectus; si enim Deus omnia quae facit necessario facit nec aliter agere aut non agere Cb) potest: omnis timor et reverentia, amicitia et gratia, spes ac deprecatio seu imploratio frustra habetur ad eum nihilque veri dominii habet in rebus; et ex quo ab eo libertas in opposita tollitur, multo magis ab omnibus quae sunt sub ipso; ex quo iterum vorago infernalis impietatis consurgit, sicut in materia de libertate voluntatis humanae est abunde monstratum. — Secundum autem directe tollit libertatem omnibus causis ab ultima usque ad primam, licet quandam falsam et passivam libertatem ipsi somnient cum praedictis; statuitque fatales constellationes, quia omnes varietates motuum inferiorum sive directe sive oblique reducit in motum caeli et in varios aspectus stellarum. — Tertium autem est 98 consummatio impietatis, quia primae causae potentiam arctat quasi usque ad unum punctum, in eo quod non nisi unum solum ponit ab eo esse immediate et hoc necessario; statuitque idololatriam (a) nobisque attribuit essentialem infinitatem et miseriam, quia secundum hoc quasi essentialiter sumus in extremo catenae quam fingunt.

22Sicut autem habet impium fundamentum, sic habet et processum, quia omnes aut fere omnes articulos fidei catholicae uno flatu abnegat et de medio tollit; tollit enim peccatum originale, quia nullum primum hominem ponit ac per consequens tollit totum opus redemptionis; ponit etiam aut unitatem intellectus aut revolutionem earundem animarum per diversa corpora aut infinitas animas et plures earum in aeternum manere separatas a corpore; et cum cursum istius saeculi et humanae generationis ponat in aeternum manere: patet quod nullam felicitatem statuit homini nisi in vita ista.

23Terminus autem eius a sapientibus timetur fore pessimus: credunt enim quod hic sit unus de principalibus articulis introductoriis infernalis sectae antichristi. Unde quidam magnus doctor (1) numerum bestiae (2), scilicet sescenti sexaginta sex, sic exponebat: "Quia enim scriptum est quod "in circuitu impii ambulant" [n] ideo numerus bestiae uno numero circulari sub triplici circuitu describitur; senarius enim est numerus circularis, quia per reflexionem sui in se multiplicatus reddit numerum terminatum in se ipsum, ut sexies sex faciunt triginta sex; et (b) si iterum multiplices sexies triginta sex, habebit numerum terminatum in sex et sic in infinitum; hic ergo numerus primo, ponitur hic circuire et habes sescentos, deinde denarium et habes sexaginta, deinde unitatem et habes sex. Quia vero centum anni faciunt unum saeculum, mores vero humani reguntur (c) per decalogum legis: ideo, ut dicebat, per sescentos (d) significatur circuitus saeculorum, id est, circuitus aeternitatis temporum; per sexaginta vero circuitus unius intellectus in tota universitate hominum et ii sunt (4) tres spiritus procedentes 99 de ore bestiae ac draconis et pseudoprophetae in modum ranarum." [o]

24Quod autem ab aeterno nullo modo esse potuerit probatur quadriformi respectu.

25Primo scilicet per respectum ad incomponibilia (a) fieri cum tempore aeterno: nullum enim est genus infinitatis quod non ponatur potuisse fieri, si tempus aeternum potuit fieri; constat autem quod (b) illud est (c) impossibile ex cuius positione ponitur aliquod impossibile esse possibile; sed quod omne genus infinitorum potuerit poni in Cd) actu est impossibile, sicut in quaestione an Deus possit facere infinita in actu est probatum multipliciter et meo (e) iudicio infallibiliter. Philosophi etiam mundani multa genera infinitorum reputant impossibilia, utpote quod infinitae causae per se simul concurrant ad aliquem effectum aut quod sit dare infinitam lineam vel infinitum triangulum. — Quod autem ad aeternitatem temporis hoc sequatur probo et hoc in septem modis infinitorum. Probo enim primo quod quaelibet figura, utpote triangulus et quadratum et sic de aliis, potuit secundum hoc fieri actu infinita; quia omni sane intelligenti potentiam Dei constat quod in qualibet parte temporis praeteriti potuit Deus facere unum triangulum maiorem illo qui factus fuerat in tempore praecedenti aut eundem triangulum secundum totum processum partium temporis semper auxisse; ergo triangulus factus vel augmentatus post infinita tempora esset in infinitum maior aliquo triangulo prius facto et haberet in se infinitum augmentum et sic esset actu infinitus; quod est contra rationem trianguli et cuiuslibet figurae. — Secundo per (f) consimilem modum probatur idem de infinito quanto. — Tertio idem probatur de infinita virtute actuali et eius actione: constat enim quod simul cum mundo Deus potuit facere ignem aut quodcunque corpus naturale habens unigeneitatem in suis partibus; constat etiam quod semper potuit sibi aequale vel duplum addere seu duplo augere; ergo potuit fieri ignis actu infinitus et cum splendore ac (g) calore infinito ac per consequens et cum actione actu infinita. — Quarto probatur hoc ipsum de infinita divisione lineae et cuiuscunque continui: quia unam lineam finitam et mundo coaeternam potuit Deus in qualibet parte temporis praete100 riti dividere una nova divisione vel pluribus; ergo in infinito tempore fuisset divisa in partes actu infinitas. — Quinto patet hoc ipsum de infinito motu recto seu de infinito spatio recto per motum pertransito: constat enim quod in qualibet parte temporis praeteriti potuit Deus augere spatium in rectum et unum mobile movere per illud; ergo post infinita tempora illud spatium rectum esset infinitum et per infinitum motum rectum esset pertransitum. — Sexto patet hoc ipsum de infinitate quatuor causarum, scilicet agentium et materialium ac formalium et finalium. De agentibus quidem patet hoc: dentur enim ab aeterno creata centum poma vel nuces sese sic contingentes ut ad motum primae sequatur motus in secunda et de secunda in tertia et sic deinceps; ponaturque Deum postremis nucibus in qualibet parte temporis nucem aliquam subiunxisse: constat quod post infinitum tempus essent infinitae per ordinem se habentes, constat (a) etiam quod motus ultimae produceretur per motus infinitarum mediarum et ita essent motores infiniti coordinati ad unum motum. — Idem patet de causa finali, quia in infinito tempore posset Deus unum opus ab aeterno factum sic ordinasse per fines intermedios quod usque post infinitum tempus non pertingeret suum finem ultimum et ita illud opus haberet infinitas causas finales per ordinem se habentes. Si dicatur quod in aliquo finito tempore omnes fines intermedii quos Deus posset facere essent expleti: contra, constat quod bonum commune est finis boni partialis seu singularis; ponatur ergo quod Deus sic ordinasset universitatem hominum et aliarum rerum quod in qualibet parte temporis cresceret; tunc ipsa universitas, ut est augmentata, esset finis prioris, sicut (b) totum est finis suae partis; ergo post infinita tempora primi per infinitos fines intermedios pertigissent ad finem communitatis hodiernae. Quis etiam dicet quod ex quo mundus esset aeternus, non posset Deus ordinasse animas ad aliquam futuram gloriam tanquam ad finem ultimum suum? et tamen constat quod animae ab aeterno factae non potuissent pertingere ad ilium finem nisi per processum temporis infinitum. Item, detur quod homines ab aeterno factos esset finaliter collocaturus in quodam caelo vel loco post infinita tempora fiendo, aliis in tempore praevio semper magis ac magis (c) praemissis, ita quod homines ipsi ab aeterno scirent quod usquequo pertranseundo medios per101 venissent ad illud, non haberent locum ilium nec gloriam eius: nunquid fines itinerationum essent infiniti? utique. — De duabus vero (a) aliis pertranseo causa brevitatis. — Septimo patet hoc ipsum de infinitate superlativorum graduum mentis in ascendendo: detur enim unus angelus quantaecunque nobilitatis ab aeterno creatus, quis dicet quod in quolibet temporum praeteritorum non potuerit Deus facere unum alterum aut aliquam alteram creaturam longe illo nobiliorem, ita quod sequentes semper sint in millecuplo nobiliores primis? si ergo infinitum tempus potuit peragrari et est peragratum, tunc angelus seu creatura ultima facta habebit infinitissimam praevalentiam super primas; et tunc si iterum detur quod iste fuisset creatus ab aeterno et quod alii fierent post ipsum sub ordine prius dato: tunc iterum ultimus esset in infinitum altior isto; et tunc hoc ipsum posset per modum consimilem replicari de secundo, ut scilicet fieret aliquis alter in infinitum maior ipso; et iterum posset hoc dari de tertio et sic in infinitum. Adverte autem quod in quolibet praedictorum infinitorum non solum probatum est ipsa posse esse facta, si mundus esse potuit ab aeterno, sed etiam probatum est quod quodlibet ipsorum cum tota sua infinitate haberet initium et finem; quia initium seu prima pars eorum ponitur ab aeterno concreata cum mundo, ultima vero pars ponitur creata in die praesenti aut in quacunque die determinate sumpta.

26Secundo probatur principale per respectum ad contradictionem in aeternitate seu infinitate temporis praeteriti directe implicitam.

27Omnes enim aut fere omnes contradictiones quae in quaestione an Deus possit facere infinitum actu per rationes mathematicas probatae sunt includi in quocunque quanto actu infinito spectant directe ad propositum. Septem enim viae quibus primum ibidem probatur quod eadem erunt aequalia et non aequali a facile est hic applicare. Erit enim pars aequalis suo toti: sumpta enim tota quantitate temporis praeteriti sive per modum continui sive per modum numeri ex diversis partibus temporis aggregati, quantumcunque aliquid magnum finitum tamen inde detraxeris, illud quod remanet est infinitum ac per consequens aequale suo toti. — Item, de infinitis annis praeteritis sumatur tantum de quolibet unus dies, et erunt infiniti dies qui utique eo 102 ipso quo infiniti erunt aequales infinitis annis a quibus sunt subtracti; et nihilominus tantum excedentur ab eis quantum unicus dies exceditur a toto anno. Lunationes etiam infinitae quae praeterierunt non erunt plures quam solares seu annuales solis revolutiones et nihilominus erunt plures. Et huiusmodi multa similia possunt dari; utpote de quolibet anno subtrahatur tantum minima hora unius diei, et invenientur aequales tam numero quam duratione infinitis annis; et infiniti ternarii dierum vel annorum erunt aequales infinitis millenariis annorum et sic de aliis. — Item, oportebit dare quod numerus dierum praeteritorum fuerit par vel impar; et potest hoc argui, sicut ibi arguebatur. — Item, idem dies erit alteri diei aeque propinquus cum uno altero et non aeque propinquus: utpote dies hodierna erit aeque propinqua alicui diei (a) per infinita tempora iam praeteritae sicut dies hesterna aut sicut quaecunque altera dies eam sub spatio finito praecedens; quod enim distent aequaliter ab illa patet, quia utraque distat in infinitum ab ilia; et nihilominus oportet quod tantum distent ab ilia (b) inaequaliter quantum una istarum est prior altera. — Item, ex hoc ipso probatur quod dies prior erit simul cum posteriori et non simul; et patet modus probandi sicut et ibi. — Item, totum tempus praeteritum in quantum continuum erit divisibile in duo media aequalia, et in quantum discretum, id est, in dies vel annos distinctum erit divisibile in duo media aequalia aut in duo sola unitate se excedentia; et sicut totum erit (c) duplum ad quamlibet medietatem, sic erit quadruplum ad mediam mediae et sic de aliis proportionibus; cum etiam super omnem proportionem duplam sit dare triplam et quadruplam et sic deinceps; ergo super totum tempus infinitum potest addi tantum quod superexcedet eius medietatem in proportione tripla vel quadrupla et sic deinceps; et tamen cum hoc non erit maius quam primum infinitum nec eius media erunt maiora quam medietates illius. — Item, tota duratio motus lunae aeterni erit commensurata toti motui solis seu toti durationi motus sui, ita quod mutuo non se excedent; et nihilominus nullum eorum attinget totum alterum seu partes alterius, et ita unumquodque eorum excedetur ab altero; si enim detur quod unum attingat omnes partes alterius, sequitur quod in illo altero non sunt partes infinitae, quia in in103 finito tempore seu motu praeterito non fuit aliqua pars finita ante quam non praecesserint aliae numero infinitae; si enim detur oppositum, scilicet quod ibi fuerit aliqua pars ante quam non fuerunt infinitae aliae, tunc quicquid praecessit ante eam fuit finitum, quod est contra positionem datam. Si igitur nulla fuit ibi pars (a) quam non praecesserint infinitae: sequitur per locum ab oppositis quod omnem partem temporis aeterni praecesserunt tempora infinita; ex quo sequitur quod attinctis (b) omnibus partibus restent infinitae praeteritae adhuc attingendae. Si vero dentur evasiones quae ad consimiles rationes in quaestione de infinito sunt positae, consimiliter infringuntur sicut et ibi, et tanto amplius, quanto in tempore nihil ponitur nisi quasi per modum unius ordinis linearis.

28Deinde probatur hoc ex (c) ratione numeri: impossibile est enim dari aliquem numerum, quin sit in aliqua specie numeri; omnis autem species numeri est necessario finita, quia omnis numerus habet aliquam speciem post se sola unitate se excedentem et aliam ante se quam in sola unitate antecedit; ergo numerus dierum aut annorum temporis aeterni erit sub aliqua specie numeri ac per consequens et finitus. — Item, omnis numerus (d) minor infinito est finitus et idem est de omni alia quantitate; sed numerus qui immediate post numerum infinitum sequitur est minor ipso, et idem est de quacunque quantitate immediate sequente post quantitatem infinitam et inclusam infra illam; sed omnem numerum sequitur immediate aliquis numerus: si enim detur oppositum, tunc nullus numerus sequitur eum immediate; ergo inter ipsum et omnem numerum est aliquis numerus intermedius, quod est impossibile; et dato quod esset, aut ille est finitus et tunc non facit distare nisi finite; aut est infinitus et tunc inter duo extrema est dare infinitum medium, quod est impossibile; si igitur fuerunt infiniti dies ab aeterno, oportet dare aliquam maximam speciem numeri quae immediate et sola transcendatur ab infinito numero dierum. — Item, aut hodierna dies distat in infinitum ab aliqua die temporis aeterni praeteriti aut a nulla, quia haec divisio est per contradictoria; si ab aliqua: ergo inter illam et istam fuit distantia dierum et temporum infinita ac per consequens fuit simul infinita et ex utraque parte terminata; si 104 vero a nulla: ergo ab omnibus distat finite, quia a nullo distare infinite aequipollet huic, scilicet ab omnibus distare finite; sed illud est finitum cuius omnes partes distant finite et non infinite; ergo et cetera. — Item, omne quod est finitum ex una parte est totaliter ex alia parte finitum per regulam illam: quod omne continuum est divisibile in duo media aequalia; non enim potest dividi in duo talia, quin altera pars sit ex utraque parte finita, scilicet ilia quae sumitur ex ilia parte secundum quam suum totum erat finitum; sed tempus aeternum ponitur esse finitum ex una parte; ergo et cetera. — Item, in quocunque toto non est nec fuit aliqua pars determinatae quantitatis ante quam non fuerint infinitae tales et etiam maiores: illud totum sic habuit omnes suas partes praeteritas quod non habuit omnes; quod est contradictoria esse simul vera de eodem; sed hoc est dare in proposito; ergo et cetera. Et si detur ad hoc evasio quam posui in quaestione de infinito, sic infringitur hic sicut ibi. — Forte dicetur quod praedictae rationes concludunt solum de infinito quod habet actu simul partes infinitas, hoc autem non habet tempus aeternum. — Sed istud nihil est; quia in praedictis rationibus non supponitur quod partes sint actu, sed quod sint vel fuerint partes eius, sive simul sive successive, et in pluribus earum supponitur ^quod successive fuerint partes eius. Praeterea, tam menti divinae quam angelicae occurrent simul partes eius tanquam partes unius totius sibi sub certa coordinatione connexae et continuatae et connumeratae; et in ipsis sumptis sub hoc modo adhuc stant omnes consequentiae et contradictiones praedictae.

29Deinde probatur quod hic sit directe contradictio ex eo quod simul ponitur esse infinitum et successivum et continuum: nam hic ponitur quod aliquod praeteritum nunquam fuerit praesens et quod aliquis motus non habuit terminum a quo et quod prius fecit Deus tempus quam nunc et quod mundus accepit suum esse in tempore et non in nunc. Primum probatur sic: quia aut ante omne praesens quod unquam (a) fuit fuit aliquod tempus praeteritum aut non; si sic: habeo propositum; si non: ergo per locum a contradictoriis fuit aliquod praesens ante quod nullum fuit tempus (b) praeteritum; ex quo sequitur quod ipsum fuerit primum omnium temporum et initium omnium ac per consequens quod tempus non fuerit aeternum aut sine initio. — Secundum autem 105 sic probatur: aut enim omnis motus praeteritus habuit terminum a quo aut non omnis; si omnis (a): ergo ante omnem motum praeteritum fuit terminus a quo et ita omnes habuerunt initium; sed in omni continuo successivo cuius omnes partes habuerunt initium ipsum de necessitate habuit initium, quia ipsum non potuit non habere initium nisi ratione alicuius partis suae quae non habuit initium. Si vero dicatur quod non omnis motus habuit terminum a quo: habeo propositum. Quodsi dixeris quod in hoc nulla est contradictio: hoc est apertissime falsum et est etiam contra philosophos mundi; quia motus non est aliud quam accessus ad unum terminum recedendo ab altero nec aliquis motor potest mobile movere nisi expellendo eum ab aliquo termino seu statu in quo prius erat. — Tertii vero et quarti probatio de se patet: quia non potest dari oppositum, quin eo ipso tempus et mundus ponantur habuisse initium in aliquo nunc; dicere autem quod tempus potuit fluere ante omne nunc aut quod mundus prius fuit creatus in tempore quam in (b) nunc est absurdissimum, et praecipue cum mundus quantum ad substantiam suarum principalium partium factus fuerit simul et non successive. — Praeterea, qua ratione tunc potuit Deus facere tempus ante omne nunc, eadem ratione posset hoc adhuc facere; hoc autem constat esse impossibile; ergo et illud.

30Item, probatur hic alia contradictio: quia erit dare essentialem ordinem in partibus temporis et motus et cum hoc nullus erit ibi ordo. Primum quidem patet ex ipsa essentia temporis et motus et ex ordine dierum et revolutionum caeli. Secundum etiam patet: quia ubi non est nec fuit primum, non est dare secundum nec tertium et sic de aliis ordinibus designatis per numeros subsequentes usque in infinitum; omnis igitur ordinata successio in sua essentia includit aliquod primum initium. Et hoc ipsum patet per aliam viam: quia ratio consequentis seu succedentis, in quibuscunque ponatur, etiamsi in infinitis poneretur, de necessitate praesupponit antecedens, ita quod ratio consequentis non potest absolute et universaliter praecedere rationem antecedentis nec posterius rationem prioris; sed si tempus fuit ab aeterno, oportet necessario dicere quod ratio posterioris absolute et universaliter praecessit rationem prioris, ita quod nihil fuit unquam in tempore, quin prius habuerit rationem posterioris quam prioris, quia non habuit rationem prioris 106 usquequo transiit et aliquid ei successit, rationem vero posterioris habuit eo ipso simul dum erat.

31Tertio probatur principale ex ordine rationalis creaturae ad peccatum et supplicium et ad meritum et praemium seu ad quemcunque liberum motum et universaliter ex ordine omnis creaturae ad motum et mutationem suam in ea vel ab ea fieri possibilem. Ex primo quidem sic: dicere quod creatura rationalis habens plenam libertatem ad peccandum aut ad se pro tempore futuro movendum nullo modo possit hoc facere nisi post infinitum tempus primo ab eo pertransitum est idem quod dicere eam habere plenam facultatem et potestatem illud agendi et non habere; sed quandocunque ponitur creatura rationalis fieri vel facta esse hoc ponitur; oportet enim necessario quod sua essentia et existentia per infinita tempora seu per infinitam durationem praecesserit omnem actionem et passionem et omnem motum et mutationem factam vel fiendam tardius vel posterius quam ipsa. Si enim dicatur quod non praecessit per infinitam durationem, sequitur necessario quod praecessit solum per finitam; ex quo sequitur quod habuit initium et non infinitam durationem in ante. — Item, constat quod impossibile est infinita futura pertransiri, saltem inter duos terminos datos; ergo nulla creatura rationalis facta ab aeterno sine poena vel finali praemio potuit aliquo modo pervenire ad finale praemium vel supplicium vel ad quemcunque finem praedesideratum ab ea statim ut (a) fuit; quia ab hora motus in finem oportuisset prius pertransiri infinitam durationem, antequam pertingeret (b) ad illum finem. Istam autem viam arguendi tangit Augustinus, XI De Civitate, capitulo 4, ubi dicto quod "philosophi dicunt mundum non habere temporis sed suae creationis initium" subdit (1): "Sed non video quomodo eis possit in ceteris (c) rebus ratio ista subsistere maximeque in anima; quam si Deo coaeternam esse contenderint: unde illi accident nova miseria, quae nunquam antea per aeternum, nullo modo poterunt explicare."

32Quarto probatur hic esse contradictio ex respectu ad Deum. Contradicit enim hoc divinae potentiae: dicere enim quod quamcunque rem a Deo factam non 107 potuerit Deus cito post factionem annihilare seu cessare a dando sibi esse est potentiam Dei horribiliter limitare; sed nullam rem factam ab aeterno potuit unquam (a) annihilare, nisi prius res durasset in infinitum; quia si potuit ante durationem eius infinitam, sequitur rem non habuisse durationem infinitam sed finitam; ergo ponere aliquid creatum ab aeterno factum esse vel potuisse fieri est ponere quod non potuit statim post receptionem sui esse a Deo annihilari. — Item, dicere quod Deus post cuiuscunque rei factionem non potuerit aliquid facere cito post illud, utpote dividere rem quantam in duas partes, est horribiliter eius potentiam enervare; sed hoc sequitur et ponitur, quandocunque ponitur aliquid fecisse ab aeterno; et patet deductio sicut prius; ergo et cetera. -- Item, dicere quod esse rei creatae praecessit omnem Dei factionem est dicere quod non fuit facta a Deo aut quod fuit prius quam fieret ab eo; sed hoc ponitur in proposito: oportet enim dare alteram partem contradictionis, scilicet quod aut esse rei ab aeterno factae praecessit omnem sui factionem aut non omnem; si omnem, habeo propositum; si non omnem, ergo est aliquam factionem dare, antequam esse rei non fuerat; sed hoc non est verum, nisi ilia sit prima factio eius et in primo nunc sui esse; ergo et cetera. — Item, dicere quod Deus non fecit in re nisi solam continuationem sui esse vel quod factio per quam est a Deo non fuit nec est nisi solum continuatio eius quod primo habuerat est dicere: aut quod non omnis factio creaturae fuit a Deo aut quod res habuit esse ante omnem factionem suam; sed primum in positione aeternitatis includitur, quia Deus nunquam dedit rei aeternae esse primum et ante omnem determinatam dationem qua dedit sibi esse praecesserat eius esse, nisi dicas quod absque eius successione accepit esse a (b) Deo pro tota aeternitate attingente simul totum quod per successionem infinitam in ante et post potuit attingere et etiam amplius; quod non est aliud quam ponere deos gentilium philosophorum; et tamen adhuc stat ratio contra aeternitatem cuiuscunque successivi vel successionis. — Item, dicere quod simul cum creatione mundi aut cuiuscunque rei non potuerit Deus facere litteram significantem unum et sic deinceps sub certis partibus temporis facere ordinate litteras vel figuras designantes per ordinem subsequentes numeros est horribile; sed hoc ponitur in positione aeternitatis mundi; quia si detur 108 quod potuit: tunc eo ipso datur partes temporum correspondentes litteris esse inchoatas ab ilia, parte temporis quae correspondet litterae significanti unum; eo ipso etiam datur quod partes temporis aeterni sunt sufficienter numeratae per litteras illas. — Item, impossibile est ultimum cuiuscunque divinae perfectionis posse attingi a creatura, ita quod commetiatur se illi et eius infinitati; sed si tempus fuit aeternum, tunc omnino commensurabit se toti durationi Dei in ante, ita quod totaliter attinxit eam in ante. — Item, impossibile est creaturam exire a Deo secundum totum ambitum aeternitatis Dei et secundum immensum aspectum potentiae Dei, immo oportet quod se habeat ad ilium ambitum et aspectum sicut se habet punctus ad magnitudinem infinitam (a) et sicut se habet minimum nunc ad infinitum tempus; ergo oportet quod exeat ab eo sub aspectu alicuius modici nunc et ita sub aliquo primordiali initio suae durationis. Et pro ista ratione et pro praecedenti facit illud quod dicit Dionysius, capitulo 5, De divinis nominibus, scilicet quod "Deus omnia continet secundum supei simplificatam ipsius infinitatem et ab omnibus singulariter participatur." [p] — Item, non minus est et fuit semper Deus potens super tempus a parte post quam super tempus a parte ante; ergo qua ratione potuit (b) facere quod fuerit tempus infinitum a parte ante, eadem ratione poterit et potuit facere quod infinitum tempus, futurum totum fuerit; sed constat quod hoc non dicit aliquid Deo possibile, immo includit contradictionem apertam, quia eo ipso ponitur quod fuerit finitum et infinitum a parte post. — Item, infinitum tempus praeteritum fuit primo futurum quam fuerit praesens vel praeteritum; ergo qua ratione potuit Deus illud infinitum futurum totum facere, eadem ratione poterit adhuc infinitum tempus futurum totum facere, ita quod aliquando vere possit diei 'totum est factum;' quod est impossibile et apertam implicans contradictionem; igitur impossibilitas et contradictio quae est in totali factione infiniti motus vel temporis futuri debuit omnem hominem docere quod consimilis contradictio et impossibilitas includitur in infinito motu vel tempore a parte ante. — Item, qua ratione Deus potuit facere totum tempus sibi possibile a parte ante, eadem ratione potuit facere ab aeterno omnia possibilia sibi, saltem ilia quorum, unum potest simul 109 esse cum altero; sed ponere hoc est ponere effectum creatum sic coaequatum potentiae Dei quod non potest aliquid ultra illum; et cum ipse operetur per suum velle, sequitur quod suum velle non possit ferri nisi solum super ilia quae fecit; quod dicere est abominabile. — Ex praemissis igitur decem rationibus patet quod dicere mundum non posse a Deo fieri ab aeterno non derogat potentiae Dei, immo potius eius altitudinem commendat et salvat. — Item, dicere quod Deus possit facere aliquid inordinatum est Deum blasphemare; sed in factione et existentia mundi aeterna includitur multiplex inordinatio tam per respectum ad anteriora quam per respectum ad subsequentia, sicut ex omnibus praedictis satis patere potest: non enim erit dare ordinem rerum ad aliquam perfectionem vel operationem futuram nec praesentia habebunt ordinem ad partes temporis infinite distantes nec posset dari ordinata distinctio et progressio operum Dei secundum ordinatam progressionem temporum; sicut nunc cernimus quod ordinate post Patriarchas misit Legem et Prophetas et sic tandem Christum et conversionem gentium et sic postmodum conversionem Iudaeorum et finale indicium. Positio igitur aeternitatis mundi est positio confusionis infernalis, "in quo nullus ordo sed sempiternum horror inhabitat." [q]

33Sed quia quidam theologi (a) dicunt quod hoc non est contra dicta sanctorum, audiant primo quid dicit Augustinus in libro seu in disputatione Contra Felicianum Arianum dicentem Filium Dei esse creaturam, sed perfectam et quae dominari possit omnibus creaturis; contra quem arguit Augustinus ex definitione creaturae quam sic definit: "Creatura namque est quae aut adhuc non est aut aliquando non fuit rei cuiuslibet corruptibilis, quantum in se est, per omnipotentis Dei voluntatem facta substantia; haec definitio utrum in Dei cadat Filio videamus;" [r] haec Augustinus. Ex hac autem probat ibidem quod Dei Filius non est creatura; si ergo definitio data et ratio ex ea deducta est bona, ergo non esse aut non fuisse cadit in definitione creaturae; sed hoc non est verum, si creatura est aut esse potuit ab aeterno. — Item, infra in tertia obiectione ab ista dicit (3): "Ergo si naturam rerum intelligentia duce perpendimus, 110 demus initium; si non, negamus occasum; alioquin ideo Filium non habere dicamus initium, quia non per gratiam sed per naturam fatemur esse perpetuum;" [s] et sumit ibi perpetuum a parte finis, sicut ibidem et supra in obiectione immediate praecedenti patet; ergo Augustinus vult quod quicquid habet finem habeat initium et quod non habet initium nullo modo habet finem. — Item, XI De Civitate, capitulo 4, dicit quod "si anima fuit ab aeterno, nullo modo potest explicari (a) qualiter nova miseria sibi accidit." [t] — Item, XII De Civitate, capitulo 15, dicit: "Si dixero semper fuisse creaturam, cuius dominus esset qui dominus semper est nec dominus unquam non fuit? sed nunc illam nunc aliam per alia atque alia temporum spatia, ne aliquam creatori coaeternam esse dicamus; quod fides ratioque sana condemnat. Cavendum est ne sit absurdum mortalem quidem per vices temporum semper fuisse creaturam, decedentem aliam, aliam succedentem, immortalem vero non coepisse esse, nisi cum (b) ad nostrum saeculum ventum est, quando et angeli creati sunt; cum tamen non fuerint, antequam fierent, ne si immortales sic semper fuisse dicantur, Deo coaeterni esse credantur;" [u] haec Augustinus. Attende eum dicentem quod fides et ratio sana condemnat dictum illud quo dicitur creatura semper in successione durans esse coaeterna creatori; et consimiliter dicit angelos non semper fuisse, ne credantur Deo coaeterni. Nec sufficit ad hoc dicere quod loquitur de coaeternitate qua habetur aeque simplex et aeque nobilis aeternitas sicut habet Deus; quia eo ipso quod ponit ilia esse creaturam sive mortalem sive immortalem, satis erat patens quod non ponebantur hoc modo esse Deo coaeterna, nisi forte pro quanto omnis coaeternitas (c) aut simpliciter aut sub conditione includit Dei aeternitatem. — Item, infra eodem (3); "Si Deus semper dominus fuit, semper habuit creaturam suo dominatui servientem, verumtamen non de ipso genitam, sed ab ipso de nihilo factam nec ei coaeternam; erat quippe ante illam, quamvis nullo tempore sine ilia, non eam spatio transcurrente (d) sed manente (e) perpetuitate praecedens." [v] — Item, capitulo 16 (4): "Quae saecula praeterierunt, ante111 quam genus institueretur humanum, me fateor ignorare; non tamen dubito nihil omnino creaturae creatori esse coaeternum." [w] Et paulo post dicit (1) quod "ilia tempora aeterna de quibus Apostolus (2), loquitur non fuerunt Deo coaeterna, quia ille ante tempora aeterna non solum erat, verum etiam promisit vitam aeternam." — Et idem dicit Hieronymus (3), Super epistolam(a) ad Titum, pertractans ilia verba Apostoli (4) "quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna:" [x] ubi nos habemus ante tempora saecularia, quia aeternum stat ibi pro saeculo. — Item, Augustinus, libro De fide ad Petrum, capitulo 8, ubi loquitur de iis quae de Dei creatura sunt absque dubitatione credenda, dicit: "Deus qui sine initio semper est dedit rebus a se creatis ut sint, non tamen sine initio; quia nulla creatura eiusdem naturae est cuius est aeternitas: unus, verus et bonus Deus." [y] Et post: "Summum et incommutabile bonum nullum habet defectum, quia non est ex nihilo factum; nullum habet profectum, quia non habet initium; ideo quippe naturae a Deo factae proficere possunt, quia esse coeperunt, ideo deficere, quia ex nihilo factae sunt;" [z] haec Augustinus. Ubi vero, quod si rationes eius bonae sunt, sequitur quod omne quod est sine initio est eiusdem naturae cuius est Deus et quod nullum profectum potest recipere; ex quorum utroque sequitur quod omne quod est sine initio est Deus; patet etiam ex praedictis quod Augustinus firmiter credit quod hoc erat de substantia fidei catholicae. — Item, Dionysius, De divinis nominibus, capitulo 10, ubi agit de aevo seu de tempore et saeculo dicit (7): "Oportet igitur non simpliciter coaeterna Deo qui est ante saeculum aestimare aeterna (b) dicta." [aa] Super quo dicit Lincolniensis (8) quod sapienter obviat philosophis qui dicebant quod intelligibilia et mundus, licet a Deo essent creata, erant tamen Deo coaeterna. Et hoc ipsum dicit Commentum ex Graeco ubi dicitur quod "electorum apud gentiles philosophorum dicta 112 reducit ad pietatem dicens incorporales virtutes a Deo conditas, non tamen coaeternas Deo, ut gentiles delirant." [ab] Item, capitulo 5, dicit (1) saepe quod Deus omnibus praeexistit (a) et est ante omnia. — Item, Basilius, super illud Iohannis (2) "In principio erat Verbum" [ac] dicit: "Hoc autem Verbum non est humanum verbum, non enim in principio erat verbum humanum sed nec angelorum; omnis enim creatura infra saeculorum terminos est, a creatore essendi sumens principium" [ad] Sed forte dices quod Basilius et Dionysius non dicunt quin esse possint Deo coaeterni, sed solum quod non sunt; sed si bene inspiciatur mens et ratio dicti eorum, invenitur quod simpliciter et absolute loquuntur et secundum id quod essentialiter competit creaturae.

[Solutio Obiectorum].

34Ad primum igitur in contrarium dicendum quod loquendo de Deo ut praesupposita eius voluntate ad creandum mundum maior erat in eo ratio ad creandum ipsum quam ad non creandum, non tamen ad creandum ab aeterno, sed ad creandum pro illo tempore pro quo ab aeterno voluerat mundum creari in tali tempore; loquendo autem de Deo absolute, prout potuit velle et nolle mundum creare, sic fuit in eo aequalis ratio ad creare et ad non creare; sed tamen nulla mutatione in se facta potuit eius velle ferri super quodcunque illorum, sicut in quaestione an Deus potuerit nolle quae voluit et e (b) contrario est abunde monstratum.

35Ad secundum dicendum quod otiari, prout sonat in defectum, est non facere opus pro tempore pro quo debet fieri et ex cuius cessatione cessat aliqua perfectio operantis; Deus autem cessando a creatione innumerabilium mundorum aut a creatione istius pro toto tempore in quo prius creari potuit non cessavit ab opere quod deberet facere aut ex cuius cessatione esset in eo aliqua imperfectio; sed si cessasset ab aeterna generatione (c) Filii, tunc cessasset ab eo quod necessario exigebat ordo suae naturae, et eo ipso fuisset 113 in eo defectus generativae virtutis et ordinis quem Deus habet Pater in actu generandi.

36Ad tertium dicendum quod aliud est, dicere quod, Deus in se et secundum se sit purum necesse et aliud quod ipse sit necessario huius vel illius obiecti aut huius vel illius effectus; dicimus ergo quod Deus est ens necessarium simul et liberum; quia impossibile est quod in ipso sit aliqua necessitas excludens aut coarctans eius summam libertatem et dominationem: nulla igitur in eo posita contingentia aut potentialitate deficiendi ab aliquo esse realiter in ipso aliquid ponente, certi sumus quod libere potuit hoc vel eius oppositum velle, ac per consequens libere potuit hoc vel illud facere. Igitur habitudo suae potentiae vel sui velle ad tale obiectum, pro quanto dicit essentiam Dei, fuit et est pura necessitas; pro quanto vero includit obiectum sub tali vel tali ratione, non oportet quod sit ens necessarium; quod est dicere quod illud obiectum sic in ea includi aut ipsam esse talis obiecti non dicit absolute essentiam divini velle, sed solum dicit ipsum ut huius; et pro quanto dicit ipsum, dicit essentiam eius et sic pro tanto ens necessarium; pro quanto vero dicit ut huius, non dicit aliquid, sed solum dicit alicuius; ipse vero per suam libertatem nulla mutatione in se facta potest esse huius vel illius, quamvis non possit hoc vel hoc, sed necessario sit semper omnino id ipsum.

37Ad quartum dicendum quod prima simpliciter loquendo est falsa non solum respectu divinae libertatis, sed etiam respectu naturae; sed secundum quid potest diei esse vera sumendo reduplicationem illam non pro identitate rei, sed pro (a) identitate rationis vel (b) respectus; licet enim Deus per id ipsum possit velle quodcunque oppositorum, in quantum tamen vult unum, non vult aliud.

38Ad quintum dicendum quod quando Deus dicitur factus de non creante creans, non fit transitus realis ab uno contradictoriorum (c) in aliud, sumendo creans et non creans quantum ad id quod ponitur in Deo et ex parte Dei; tum quia Deus per idipsum potest esse creans et non creans, sicut per idipsum potest velle creare et non creare; tum quia Deus ex se et absolute non erat creans et non creans (d), sed cum ex sua essentia esset indifferens ad utrumque, ex sua libertate ab aeterno fuit alterius partis, scilicet quod crearet 114 mundum in tali tempore; et ideo, quantum est ex parte sua, ab aeterno fuit creans mundum. Sumendo vero creans et non creans respectu eius quod ponunt in effectu aut in obiecto, sic sunt contradictoria; et tunc de creatione ad non creationem fit transitus per mutationem factam in creatura quae est idem quod creatio passio. Licet autem mutatio creaturae non sit causa alicuius realiter existentis in Deo, tamen bene est causa quod aliquid de novo dicatur de Deo, quia agens denominatur a suo effectu et ab actione quae manat ab eo.

39Ad sextum dicendum quod licet creatio mundi ex tempore sit in gloriam Dei, non tamen tali modo quod ex hoc vel in modico augeatur formalis gloria Dei. Non etiam sequitur quod licet mundi creatio sub tali tempore et sub talibus circumstantiis sit ad gloriam Dei, quod eius ab aeterno duratio esset in maiorem gloriam; quia hoc includit impotentiam et deordinationem, non autem illud. Non etiam sequitur quod si tanta duratio mundi est ad gloriam Dei, quod maior esset ad maiorem gloriam, nisi in maioritate durationis includeretur maior refulgentia divinae dominationis et libertatis et ordinis divinae sapientiae; maior autem dominatio eius refulget in eo quod taxavit sibi tempus prout sibi placuit quam si necessario dedisset sibi totam durationem quam dare potuit.

40Ad septimum dicendum quod sicut ex praedictis patet, mundum creare ab aeterno non habet rationem boni aut liberalitatis. Sciendum etiam quod materialis maioritas doni non facit ad maioritatem liberalitatis seu bonitatis dantis, sed solum ilia maioritas quae includit in se formaliter maioritatem virtualium seu rationabilium circumstantiarum; ita autem bene novit Deus circumstantiare durationem mundi inchoatam a tali initio sicut illam quae longe antea inchoaretur; sicut ita perfectam rationem circuli potest dare parvae sphaerae sicut magnae.

41Ad octavum dicendum quod summum bonum non est sui diffusivum in sibi subiecta nisi secundum ordinem sapientiae suae et secundum condecentiam dominationis suae et secundum beneplacitum suae voluntatis, quia non decet ipsum esse alligatum aut subiectum diffusioni suae in inferiora; et idem dico de liberalitate sua. Sed nihilominus verum est quod Deus communicando se creaturis ex tempore communicavit eis infinitum bonum, scilicet seipsum. Falsa est ergo propositio qua dicitur quod summe liberalis est summe erogare sua bona; sed debet dici quod summe liberalis est summe liberaliter dare danda et servare servanda.

42115 Ad nonum dicendum quod dato quod melius fuerit velle mundum creari aliquando quam nunquam creare, non tamen ex hoc sequitur quod melius fuerit ipsum velle creare pro omni tempore pro quo potuit creari; sicut nec sequitur quod si melius fuit velle creare mundum tantae magnitudinis quam nullius, quod melius fuerit velle creare mundum tantum quantus a Deo fieri potuit; et ideo concessa prima conclusione praefatae rationis adhuc non sequitur secunda. — An autem prima sit vera, scilicet quod melius fuit Deum velle creare mundum aliquando quam nolle unquam creare ipsum, a quibusdam dicitur quod in genere fuit melius aliquid aliquando creari quam si nihil unquam crearetur; sed in speciali non fuit melius de hoc quam de illo, quia tantum valuissent alii homines vel angeli similes et aequales angelis et hominibus creatis et creandis sicut valent isti. Alii dicunt quod tam in generali quam in speciali aeque bonum fuit velle sicut et nolle et e contrario et creare sicut non creare et e contrario; istorum autem ratio est: quia bonitas creaturae nihil addit ad bonitatem divinam nec suum velle habet aliquid melioritatis ex ordine sui ad bonum creatum nec aliter ipse esset plene dominus et summe liber super bona creanda, si in aliquo esset arctatus aut necessario determinatus ad aliqua creanda, etiam in genere. Priorum vero ratio est quod licet creatura nihil divini boni addat ad Deum nec aliquid consimilis speciei vel generis nec aliquid quod prius non esset causaliter in Deo: nihilominus addit aliquid quod licet cum Deo non faciat maius bonum, quia non sunt sub ratione unius boni cum Deo aggregabilia aut comparabilia, faciunt tamen discretive plura bona; licet etiam Deus ex obiecto bonitatis creatae vel creandae (a) non bonificetur nec melioretur, ordo tamen eius ad creata vel creabilia includit in se magnam bonitatem; alias non esset melius Deum posse creare quam non posse aut scire creabilia quam nescire nec esset melius Deum diligere amicos suos quam non diligere aut velle facere iustitiam secundum quod exigit ordo rerum creatarum quam nolle facere; si etiam quaecunque determinatio divini velle ad obiecta creata praeiudicat eius dominationi et libertati: tunc sequitur quod ei praeiudicet determinatio qua Deus non potest velle aliquid facere nisi sub debito ordine aut qua dicitur quod Deus non potest omittere ilia quae exigit ordo universitatis operum inchoatorum. — Quid au116 tem horum sit verius et divinae nobilitati magis consonum (a) nondum plene scio advertere. Sed forte videbitur alicui quod pro primis sit Augustinus, libro IV Super Genesim, capitulo 14, dicens: "Sed bona facere, si non posset, nulla esset potentia; si autem posset nec faceret, magna esset invidentia; quia ergo est omnipotens et bonus, omnia bona valde fecit;" [ae] ex hac enim ratione videtur sequi quod Deus non potuit non facere bona creata, quia constat quod non potuit esse invidus. Sed fortasse Augustinus non hoc intendit, quia in capitulo illo nititur ostendere quod Deus requievit die septimo ab operibus suis, pro quanto non eget operibus quae fecit, sed sola (b) sua bonitate est perfecte beatus; unde ibidem dicit (2) quod "esto quod nulla fecisset, adhuc laudabiliter eis non egeret;" [af] ratio igitur praedicta ad hoc solum videtur tendere quod si Deus faciendo res non potuisset aut noluisset eas facere bonas, tunc aut esset impotens aut invidus seu malevolus, quia subtraheret eis bonitatem quam exigit ordo operis et ordo suae factionis.

43Ad decimum patet ex iam dictis; quia quando dicitur quod si "noluit, invidus fuit," non est verum nisi in casu praefato aut in consimili, quando scilicet ordo naturae vel rationis exigit illud debere dari; quando etiam dicitur quod "si non potuit, ergo impotens fuit," non est verum de iis quae includunt in se contradictionem; sicut mundum fieri ab aeterno eam includit.

44Ad undecimum dicendum quod ratio quare Deus hoc facit vel non facit et quare sic vel sic facit potest assignari dupliciter; uno modo sic quod minuat vel tollat libertatem et dominationem Dei respectu talis operis, et talem est impossibile ac blasphemum poni in Deo; alio modo sic quod includat eam, et hoc modo ipsamet libertas et eius honorificentia est summa ratio propter quam omnia debuerunt fieri sicut libere voluit et disposuit et nullo modo aliter. Positio autem aeternitatis mundi hanc rationem tollit, primam vero ponit; et ideo potius debet argui in oppositum. Quando ergo dicitur quod non potest reddi ratio quare mundus inceptus est potius in hoc tempore quam in alio, quia non fuit convenientius quod crearetur in hoc tempore quam in alio; dicendum quod si de convenientia quae sumitur ex parte rei 117 factae vel fiendae loquatur, verum est, non autem loquendo de convenientia quae sumitur ex parte divinae libertatis et dispositionis; convenientissimum enim fuit quod Deus esset liber in eligendo hoc vel illud tempus, ipso autem (a) eligente (b) alterum illorum convenientissimum fuit quod ita fieret. Si vero dicitur quod saltem secundum hoc non fuit aliqua ratio quare Deus magis elegit hoc tempus quam aliud, quia non fuit convenientius hoc eligi quam aliud: dicendum quod in electionibus rationabilibus (c) non semper oportet quod illud quod eligitur sit magis eligibile seu eligendum quam illud quod relinquitur; sed in quibusdam sufficit quod fuerit aeque bonum et aequaliter eligendum, sicut patet in omnibus aequivalentibus quorum homo non vult nisi unum. De hoc autem in quaestione de libertate voluntatis intellectualis sufficienter, prout puto, est tactum et ideo ibi plenius requiratur.

45Ad duo decimum dicendum quod Deus non dicitur non potuisse creare mundum ab aeterno propter expectationem alicuius futuri quo ipse indigeret ad (d) aliquid faciendum, sed solum propter impossibilitatem contradictionis in hoc implicatae; in illis vero quae fecit ex tempore non dicitur exspectasse tempus futurum quasi sibi esset futurum et quasi ipse per quandam spem seu exspectationem tenderet in illud, cum ipse ab aeterno sit praesens omnibus temporibus futuris et praeteritis; non etiam propter adventum alicuius futuri de novo voluit aliquid creare, cum in eo non cadat voluntas nova aut temporalis voluntas, sed ab aeterno voluit et vult quaecunque voluit et vult et voliturus est. — Sed forte dicet (e) aliquis quod tempus hodiernum non potuit a Deo fieri nisi in illo ordine in quo nunc factum est; ex quo sequitur quod non potuerit a Deo fieri, antequam factus sit; et non loquor de ipso absolute, sed solum in quantum est hodiernum. Dicendum quod haec ratio potius est pro nobis quam contra nos, nisi forte apud illos qui blasphemant Deum nihil posse facere novum, ita quod ipse non sit causa immediata huius vel illius diei, quorum error est detestabilis; sed loquendo ad illos qui licet hoc concedant, dicunt tamen quod si Deus non potuit mundum ab aeterno facere, impotens fuit: quaero an hodiernum (f) diem in quantum hodiernum potuerit facere, antequam fecerit; quaero etiam an hunc diem absolute sum118 ptum potuerit facere ab aeterno. Oportet igitur dici quod ista non posse modo praedicto fieri non est ex impotentia Dei, sed quia contradicit rationi ipsius factibilis; de futuris tamen aut praesentibus diebus diei debet quod totum posse quo Deus potest haec facere, quando ilia fecit, habuit ab aeterno et ipsum posse ab aeterno fuit efficaciter praesens huic tempori et eius factioni.

46Ad tertium decimum dicendum quod primae propositiones sunt falsae loquendo de actionibus extrinsecis; aeternum enim agens non potest habere actionem extrinsecam nisi finitam et temporalem, et sumo temporale pro omni habente durationem finitam. Si quis vero dicat quod nihil potest diei agens aeternum nisi ab actione aeterna: dicendum quod respectu actionum extrinsecarum Deus dicitur agens aeternum et temporale, sed sub alia et alia ratione; quia aeternum dicitur ratione suae substantiae et virtutis et ratione ordinis quo aeternaliter est ordinatus ad hoc vel illud agendum in tali vel tali tempore; temporale vero agens dicitur, pro quanto actio eius extrinseca seu effectus extrinsecus, non manat ab ipso aeternaliter sed ex tempore. Deus igitur respectu actionum extrinsecarum non dicitur agens aeternum quasi actio ilia ab aeterno manaverit ab eo,.sed quia ipse respectu eius fuit actualissimus ab aeterno; itaque quantum est ex se et ex parte sua, ipse fecit eam in hoc tempore ab aeterno; quod non est aliud dicere nisi quod efficacia divinae causalitatis super hunc effectum fiendum in hoc tempore fuit ita in Deo ab aeterno sicut est in tempore in quo eam facit.

47Ad quartum decimum dicendum quod agere secundum modum suae naturae potest intelligi dupliciter: aut scilicet quia agit sicut sibi competit agere aut quia facit actionem vel effectum per omnia habentem modum et naturam agentis. Primo modo propositio est vera, sed tunc ex ea conclusio non sequitur; secundo modo est falsa, et sic inferebatur. Quando ergo dicitur quod causa aeterna agit secundum modum suae aeternitatis, verum est respectu eius quod ilia actio ponit realiter in causa aeterna, sed non respectu eius quod ponit in effectu. Quando etiam dicitur quod non facit aliquid, nisi quando aliquid fit ab eo, verum est, quando per le 'facere' significatur emanatio ipsius effectus, non autem quando per le 'facere' significatur actualis efficacia ipsius esse a qua manat (a) ipse effectus; verum est 119 tamen quod secundum communem modum loquendi magis proprie significat primum quam secundum.

48Ad quintum decimum dicendum quod in impossibilibus per accidens non solum includitur praeteritum, sed etiam omne illud quod includitur in divina causa sub respectu et ordine anterioratus ad tempus praesens. Hoc autem est, quandocunque dicitur aliquid a Deo potuisse fieri antea; sicut enim praeteritum non esse praeteritum (a) habet in se contradictionem: sic et quod aliquid ab isto die in posterum possit esse vel fieri ante diem hodiernum, in quantum est hodiernus; igitur hoc est impossibile, quia in sua ratione simul includit duos ordines successionis (b) sibi contradicentes.

49Ad sextum decimum dicendum quod non sequitur; potuit antea fieri, ergo antea fuit aliquod tempus; sicut non sequitur: Deus potuit aliquid facere extra mundum, ergo est aliquod spatium extra mundum. Unde Augustinus, IX De Civitate, capitulo 5, dicit; "Nam si infinita spatia temporis ante mundum cogitant in quibus eis non videtur Deus ab opere cessare potuisse, simpliciter cogitent extra mundum infinita spatia locorum, in quibus si quisquam dicat non potuisse vacare omnipotentem, nonne consequens erit ut innumerabiles mundos cum Epicuro somniare cogantur?" [ag] haec Augustinus. Praeterea, nunquid sequitur; hoc potest fieri in futuro tempore, ergo futurum tempus est actu? absit. Sciendum igitur quod quando dicitur quod hoc potuit fieri antea, duplex potest esse sensus: aut quia scilicet in tali eius factione fuisset sibi data duratio vel existentia habens in se rationem anterioris respectu temporis praesentis aut quia erat aliquod anterius in quo istud potuit fieri. Primo modo est vera et sic non sequitur conclusio; secundo modo est falsa nec aliquis etiam de vulgariter loquentibus propositionem praedictam communiter intelligit nisi solum primo modo.

50Ad septimum decimum dicendum quod consimiliter posset argui de punctis continuantibus et de punctis terminantibus partes lineae. Ad hoc igitur potest dupliciter responderi: primo, quod in tempore non est aliquod nunc actu nisi solum in terminis eius per quod est distinctum ab aliis temporibus, et secundum hoc non est dare aliquod nunc continuans praeteritum et futurum. Secundo modo potest diei quod 120 licet nunc non per aliud a se continuet partes temporis, accidentale tamen est sibi quod partes illae actu continuentur ad ipsum; aptitudo igitur continuandi eas est sibi essentialis, sed non ipsa actualis continuatio. Posset etiam diei quod nunc, prout est idem quod continuatio partium temporis, differt a nunc terminabilibus; sicut ipsa continuatio differt ab ipsis terminis, quamvis in hoc conveniant quod utraque sunt indivisibilia.

51Ad duodevicesimum dicendum quod relatio nihil ponit realiter nisi illud in quo immediate fundatur; ex modo tamen intelligendi et significandi ponit suum terminum extrinsecum. Dico igitur quod illud quod ponit realiter ordo initialis (a) temporis mundi non debet dici posterioritas, nisi aliquid praecedat; dicimus tamen quod potuit habere rationem posterioris per solam antecessionem alicuius prioris, sicut dicimus quod hic homo per solam humanitatem quam habet potest esse similis (b) omnibus hominibus possibilibus fieri. Potest etiam dici quod sicut non sequitur; praesens est prius futuro, ergo futurum est actu, ita non sequitur; mundus habet rationem posterioris respectu temporum prius possibilium fieri, ergo ilia tempora sunt vel fuerunt; realitas enim unius relationis potest aliquando esse sine realitate alterius, sicut patet de voluntate et volito; possumus enim velle aliqua quae nunquam fuerunt vel erunt et etiam multa quae impossibile est esse vel fuisse.

52Ad undevicesimum dicendum quod licet secundum modum significandi possibile videatur dici a potentia passiva ipsius possibilis, secundum rem tamen aliquando dicitur possibile a sola potentia causa efficientis. Et hoc modo fuit possibile mundum creari; hoc enim secundum rem non fuit possibile, nisi solum quia Deus potuit mundum creare.

53Ad vicesimum dicendum quod Deus fuit prior natura et duratione, sic tamen quod sua duratio per quam fuit prior non est aliud a sua natura; non autem sequitur ex hoc quod in Deo fuerit prius et posterius, quia sua duratio simul est simplex et immensa, et ideo simul est praesens toti ambitui temporis creabilis; alias ita posset argui quod Deus per propriam durationem nullam rem praecedat aut praecedere possit.

54Ad vicesimum primum dicendum quod quando dicitur quod mundus in primo nunc suae creationis se habuit 121 aliter quam prius: non hoc dicitur, quasi realiter habuerit prius aliquem modum se habendi alium ab illo quem accepit in creatione, sed solum quia noster intellectus accipit suam non entitatem quasi per modum cuiusdam extremi realis et ac si per modum cuiusdam entis realiter praecessisset esse creatum. Quando (a) etiam dicitur quod omnis mutatio praesupponit subiectum: verum est de mutatione proprie dicta, non autem de mutatione secundum quid et improprie dicta, qualis est creatio quae est idem quod res creata.

55Ad vicesimum secundum patet ex iam dictis: quia non omne quod se habet aliter nunc quam prius fuit realiter sub alio modo aliquid realiter ponente, sed sufficit quod secundum modum intelligendi fuerit sub alio modo, eo modo quo dicimus quod non ens est aliud ab ente (b), cum tamen non sit aliud per aliquam alietatem seu differentiam aliquid ponentem in ipso non ente.

56Ad vicesimum tertium dicendum quod secundum rem universalia non sunt ubique et semper, sed solum secundum modum intelligendi et sumendo ubique et semper, potius negative quam positive, per abnegationem scilicet limitationis ad hunc locum et ad hoc tempus seu ad hic et nunc; intelliguntur enim ut abstracta ab omni conditione individuali ac per consequens ut abstracta ab hic et nunc. Veritas autem consequentiarum et propositionum necessariarum est duplex: una est veritas suae significationis, et haec constat quod non est nisi quando sunt ipsae propositiones; alia est Veritas sui significati, et haec quidem non semper est aliquid reale, sed semper est intelligibilis et significabilis (c) ab intellectu increato et etiam ab intellectu creato, si tamen ille intellectus est actu; non est autem intelligibilis aut significabilis propter aliquid quod tunc realiter sit in ipsa, sed solum propter vim (d) entitatis et veritatis divinae a qua manat et quam sequitur lux intellectus creati, quando tales veritates intelligit; quamvis dici possit et bene quod intellectus non intelligit eas nisi praesupponendo terminos in quibus fundantur; unde cum dicitur 'duo et tria sunt quinque' aut 'homo est animal': sensus est quod ponere actu duo et tria est idem quod ponere quinque et quod ponere actu hominem est idem quod ponere actu animal; de iis autem alibi in suis materiis est amplius tactum.

57122 Ad vicesimum quartum dicendum quod non posse nec potuisse aliter se habere potest provenire aut ex aliqua entitate necessaria quam ponit aut quia eius oppositum nec per se nec per alterum potest aut potuit esse tanquam includens in se contradictionem. Primo modo solum est vera propositio prima; secundo modo solum est vera propositio secunda; et ideo conclusio est nulla.

58Ad vicesimum quintum dicendum quod praedictae veritates in sua universalitate secundum se et absolute sumptae nullum esse reale habent, sed solum sunt aut in intellectu creato vel increato aut in propositionibus significantibus eas aut in suis particularibus, quando sunt actu; et ideo non est mirum, si secundum se sumptae non habent causam effectivam. Non ergo sunt veritas nisi solum per veritatem intelligentiae eas intelligentis aut per veritatem signi eas significantis aut per veritatem suae existentiae actualis secundum quam sunt factae in suis particularibus in quibus sunt actu (a), quandocunque actu existunt.

59Ad vicesimum sextum dicendum quod ante quam mundus esset, non fuit verum realiter mundum non esse nisi solum in exemplari aeterno; et ideo non fuit verum veritate creata nec veritate aliqua ponente aliud quam Deum.

60Ad vicesimum septimum dicendum quod spatium occupatum a mundo non fuit aliquid reale ante mundum; nec mirum, quia nec modo est aliud realiter differens a mundo et partibus eius, quod ipsimet philosophi pagani concedunt et necessario concedere habent. Propter quod miror quomodo quidam ex eis credunt se ex hoc probare mundi aeternitatem, quasi oporteat poni spatium vacuum, quandocunque poneretur mundus non esse (b) vel fuisse; quia si illud spatium est aliquid realiter differens a mundo et partibus eius, tunc dato quod sine mundo remaneat, adhuc non proprie remanet vacuum, sed potius remanet quoddam ens quod simul erat cum mundo; si vero nihil ponit aliud a mundo, tunc mundo annihilate ipsum est annihilatum.

61Ad primum igitur medium dicendum quod mundus sic mutatus esset post spatium illud, non tanquam post aliquid secundum rem actu existens, sed solum tanquam post spatium quod primo fuit. Et quando dicitur quod nihil minus illo occuparet ipsum totum: non est ex hoc quod aliquid actu ponat, sed solum ex hoc quod actu posuit aut ex hoc 123 quod aliquid sibi sic succedere potest quod vere dicetur esse in eodem loco in quo fuit spatium illud. — Si vero instetur quod secundum hoc sequitur quod spatium quod mundus prius occupasse ponitur fuit quoddam spatium praeteritum et localiter differens ab illo spatio quod postea ponitur occupare: dicendum quod in huiusmodi spatio duo includuntur, unum est eius absoluta entitas, et hoc modo adhuc manet cum mundo, cum non sit aliud ab ipso seu a quantitate eius; secundum est eius ordo seu respectus situalis, et hoc modo sicut res mutat alium situm, sic dicitur mutare locale spatium, quod non fit nisi solum transeundo de uno situ in alterum. Quid autem ponat ubi vel esse in loco dimensionaliter alibi habet tradi; nobis enim sufficit quod non ponit aliquid nisi existens in corpore cuius est illud ubi seu illud esse in loco.

62Ad secundum medium dicendum quod secundum aliquos idem spatium seu idem locus dicitur esse corporis recedentis et corporis succedentis (a), non propter aliquam realem identitatem spatii intermedii (b) quod ab utroque dicitur fuisse occupatum, sed solum propter identitatem superficiei continentis. Sed contra istos sunt duo: primo, quia superficie continente (c) variata adhuc dicitur locus omnino idem; secundo, quia totus mundus non habet aliquid extra se quod dimensionaliter contineat ipsum; et tamen si alius mundus aequalis succederet ei, diceretur quod secundus est in eodem situ et loco in quo fuit prior mundus et quod occupat illud spatium quod prior mundus occupabat. — Alii dicunt quod non dicitur idem locus nisi solum ratione (d) eiusdem ordinis et respectus ad primam superficiem caeli superni. Sed adhuc contra hoc est secunda ratio immediate praemissa. Praeterea, dato quod Deus annihilaret sola corpora superiora, ita quod non remanerent nisi sola inferiora; constat quod ex hoc inferiora non mutassent locum nec illud quod realiter ponit in eis ubi seu esse in loco esset propter hoc variatum; ergo adhuc essent in suo loco sicut prius et tamen non haberent tunc eundem ordinem ad caelum quem prius habebant, quia non est idem ordo entis ad non ens qui est entis ad ens. Praeterea, si est idem ordo vel idem respectus: ergo idem est subiectum et eadem essentia fundamentalis ipsius respectus; sed omnibus corporibus intermediis mutatis per varia loca 124 non potest dici quod ordo prioris situs seu loci eorum maneat in eodem subiecto aut quod in diversis subiectis sit idem numero. — Propter quod videtur aliis quod licet spatium locale, prout respectu diversorum corporum sibi invicem in illo succedentium dicitur esse idem, non dicat aliquid reale secundum se, dicit tamen aliquid potentiale seu ordinabile respectu primae causae et respectu rerum emanantium ab ea; sicut enim videmus quod licet quidditas creabilium nihil sit nisi in sua causa, nihilominus sic sunt in sua causa (a) quod non potest fieri illud idem quodcunque aliud faciendo; et sicut videmus quod licet species numerorum actu non existentium nihil ponant secundum se, nihilominus Deus non posset facere aliquam earum, nisi haberet ordinem suae speciei competentem, utpote non potest fieri ternarius qui transcendat binarium nisi in sola unitate aut qui distet a quaternario nisi solum uno gradu. Sic, ut dicunt, non potuit Deus facere tempora nisi solum in ordine quem ratio eorum includit; unde diem hodiernum in quantum hodiernum (b) non potuit facere prius vel posterius nec diem hesternum (c) in quantum hesternum (d) potuit facere in die hodierno, quia hoc esset contra rationem hesterni (e); licet enim realem essentiam temporis praeteriti aut cuiuscunque alterius posset facere hodie, non tamen sub ratione prioris vel posterioris temporis. Iuxta hunc ergo modum dicunt quod sic sunt apud Deum omnes ordines situum seu locorum quod ordo unius situs nullo modo potest in alio ordine situum collocari; unde situm caeli sub illo ordine quem nunc habet non posset alibi collocare. Est autem hic unum mirabile quod licet iste ordo respectu eorum in quibus fundatur non sit realiter idem, habet tamen quandam identitatem quantum ad rationem ordinandi et referendi; quia omnino eodem modo refertur et situaliter ordinatur corpus succedens corpori sicut illud cui succedit erat situaliter ordinatum; et ideo tam imaginatio quam intellectus eam sequens accipiunt ilium ordinem situalem amborum corporum ac si esset realiter unus ordo et unus situs numero; et haec est fortissima ratio quae induxit homines ad opinandum vacuum esse. Et secundum hoc potest (f) dici quod corporum sibi succedentium non est idem locus nisi modo praedicto, sed ex tali identitate non sequitur conclusio. Cui autem hoc non placet, sciat quod haec difficul125 tas valde indirecte adducitur ad probandum mundi aeternitatem; non enim ex ea directe probatur, nisi quod vacuum est et fuit ab aeterno, ita quod mundus est collocatus in quodam spatio differente ab ipso, ita quod illo existente eodem corpora mundi sibi in eo succedunt. Et eadem ratione probatur quod est extra mundum vacuum infinitum, sicut quidam posuerunt ex praefata ratione seu imagine decepti.

63Ad tertium medium patet ex iam dictis: non enim est alia invariabilitas in eo nisi invariabilitas ordinis situalis talis vel talis quae non est ponenda nisi iuxta modum praedictum aut iuxta aliquem priorum modorum aut aequivalentium illis.

64Ad primum autem secundae quaestionis dicendum quod prima non est vera, nisi ibi quaedam determinatio subintelligatur, scilicet quod effectus statim potest poni pro quocunque tempore pro quo causa est sufficiens ad illud faciendum; Deus autem non fuit causa sufficiens ad faciendum mundum ab aeterno, licet ipse sit et fuerit ab aeterno, quia hoc non dicit causalem sufficientiam sed potius deficientiam. Alias posset eadem ratione inferri quod tota successio temporum quorumcunque (a) Deo possibilium potuit simul fieri ab aeterno; quia totam potentiam quam habet Deus respectu illorum vel habiturus est habuit ab aeterno; ex hoc autem sequeretur quod Deus potuit facere contradictoria simul et (b) ab aeterno; quia constat quod utraque pars contradictionis potest ab eo fieri successive, ita quod una pars fiat prius et altera posterius.

65Ad secundum dicendum quod haec, scilicet 'Deus non potuit mundum ab aeterno creare' est duplex; quia hoc quod dico ab aeterno, potest determinare hoc verbum 'potuit' vel hoc verbum 'creare'. Primo modo est falsa, secundo modo est vera; quia Deus ab aeterno potuit mundum creare in certo initio temporis huius vel illius. Ex primo autem modo inferebatur conclusio et non ex secundo. et ideo non valet.

66Ad tertium dicendum quod non est mirum, si ex antecedente includente contradictoria potest inferri consequens includens contradictoria. Quando autem ponitur ignis ab aeterno, duo ponuntur sibi invicem contradicentia, scilicet quod sit quoddam naturale agens necessitatum seu necessario se habens ad effectum sibi coaevum seu ad effectum sine 126 medio temporis producendum; et praeter hoc ponitur quod sit aeternum. Ex primo autem sequitur quod fiat effectus sibi proportionalis et coaevus; ex secundo autem sequitur quod fiat effectus aeternus seu (a) ab aeterno. Augustinus autem non posuit illam consequentiam nisi solum ratione primi, dixit enim hoc ad ostendendum quod Deus potuit Filium qui est splendor gloriae eius gignere coaeternum. — Rursus dicendum quod non est simile, quia longe alia est proportio ignis ad suum splendorem et Dei ad creaturam; ilia enim est proportio finiti ad finitum et germinis naturalis ad suam naturalem originem, ista vero est finiti {'') ad infinitum O et temporalis ad aeternum et artificiati ad artem et artificem per quem (d) est factum. Quamvis ergo Deus sit agens supernaturale, creatura tamen non est capax coaevitatis (3) ad eum, sicut splendor est capax coaevitatis ad ignem. Unde sicut non valet, quando dicitur 'homo potest generare alium. hominem sibi coaequalem, ergo Deus, cum sit potentior, potest generare alium Deum sibi coaequalem'; ita nec in proposito praefata consequentia valet.

67Ad quartum dicendum quod si Deus non posset ab aeterno mundum creare in aliquo initio temporis et postea posset, fuisset mutatus. Prima ergo propositio est duplex et fallit per compositionem et divisionem (f), quia li 'ab aeterno' et li 'postea' vel li 'postmodum' possunt construi cum li 'potuit' aut cum li 'creare'. Primo autem modo (g) sequitur conclusio, non autem secundo modo.

68Ad quintum dicendum quod sicut ex praedictis patet, haec Veritas non est in dehonorationem divinae potentiae, sed potius in exaltationem; quia ex hoc non dicitur aliud nisi quod tanta est quod non potest deficere nec aliquid diversum a se facere sibi coaequale aut in aliquo sibi commensuratum.

69Ad sextum dicendum quod prima propositio vera est pro toto tempore pro quo res est factibilis, non autem pro illa duratione pro qua nunquam est nec fuit factibilis.

70Ad septimum dicendum quod licet non sit dare aliquod tempus ante quod Deus non potuerit mundum creare, nihilominus nunquam fuit dare infinitum tempus Deo possibile in quo mundus sine initio potuerit creari; sicut quamvis Deus nunquam possit facere aliquod tempus futurum, 127 quin post illud possit aliud facere et sic in infinitum, non tamen potest facere actu infinitum. Quando ergo dicitur quod Deus potuit hoc facere pro toto tempore sibi possibili, intelligendum est hoc distributive non collective; quia nec totum tempus sibi possibile fuit unquam sic sibi possibile quod sub una totali continuatione posset totum ipsum facere; cuius ratio et explicatio in quaestione de infinito plenius patuit.

71Et per hoc patet ad octavum: quia quando dicitur quod omnium temporum Deo possibilium potest quodcunque vult eligere, non tamen ex hoc sequitur quod possit totum simul eligere; et multo minus sequitur quod non sit dare initium cuiuscunque determinati temporis quod ipse determinate potuit eligere, licet omnium confuse et indeterminate et collective sumptorum non sit dare initium. Nec mirum, quia nec ipsa possunt sic poni in re, quia ut sic sumpta non habent rationem unius entis nec unius intelligibilis, sicut in quaestione de infinito fuit ostensum.

72Ad nonum dicendum quod licet habere principium effectum ex prima significatione nominis non contradicat ei quod est non habere initium durationis, implicite tamen et ex consequenti multipliciter (a) ei contradicit; sicut superius est probatum.

73Ad decimum dicendum quod in aeternitate durationis successivae includuntur contradictoria, ita quod partim includitur ibi ratio creata et partim ratio increata (b) et partim ratio purae confusionis seu absolutae impossibilitatis. In quantum enim ibi (c) ponitur esse successio et haec rei creatae ponitur ibi ratio creata; in quantum vero ponitur aeternitas carens initio, ponitur ratio increata; in quantum vero ponitur quid non intelligibile aut in quantum ponitur ibi confusio contradictionum, ponitur ratio simpliciter et absolute impossibilis. -- Quando ergo Boethius dicit quod ponendo aeternum tempus non (d) ponitur aeternitas Deo aequalis: verum est pro ilia parte pro qua includit successionem, non autem pro illa pro qua includit carentiam initii; et quod Boethius (e) solum hoc dicat ratione successionis ex verbis eius patet aperte. — Quod autem dicitur quod tempus infinitum dicit rationem eiusdem generis cuius est (f) tempus finitum: verum est, pro quanto dicit rationem temporis, sed non pro 128 quanto dicit rationem infiniti in actu; nec mirum, quia in quantum tale non dicit rationem entis.

74Ad undecimum dicendum quod eo modo quo tempus fuit possibile fieri et esse eo modo naturae rerum potuerunt fieri in omni tempore possibili; tempus autem infinitum nunquam est vel fuit possibile sic quod totum esset aliquando factum; aliud est enim dicere quod nunquam sub aliquo certo numero est dare tot tempora quin Deus possit plura et aliud quod ipse potuerit facere quod fuerint infinita aut quod potuerit ea facere sine initio.

75Ad duodecimum dicendum quod sicut ex praedictis patet, infinitas per successionem iam facta non minores includit contradictiones quam infinitas creaturae actu existens, immo quodam modo plures; et ideo minor (a) illius rationis est falsa.

76Ad tertium decimum dicendum quod (b) maior est duplex; quia ilia adverbia, scilicet 'simul vel successive', possunt determinare hoc verbum 'potuit' aut hoc verbum 'facere' quod ibi intelligitur. Primo modo est vera, secundo autem modo est falsa; quia tunc Deus posset facere simul contradictoria esse, sicut potest facere ilia esse successive. Minor etiam non est vera, nisi sit sensus quod potest successive facere infinita, id est, in (c) infinitum; non enim potest per quamcunque successionem facere quod infinita sint aliquando facta.

77Ad quartum decimum dicendum quod prima non est universaliter vera, sed debet diei quod vel provenit ex defectu potentiae agentis vel ex summa veritate et actualitate potentiae agentis; quod enim Deus non possit impossibilia contradictionem in se includentia non est ex (d) defectu potentiae, sed potius ex summa veritate et entitate potentiae. -— Minor etiam indebite assumitur; quia non est omnino idem dicere quod impossibilitas aeternitatis mundi nihil ponebat realiter nisi in Deo et dicere quod eius impossibilitas non pendebat nisi a Deo; quia etiam ex ipsa contradictione terminorum pendebat quae nihil ponit in Deo tanquam in causa eius; quia non dicit rationem entis, sed potius non entis et non factibilis.

78Ad quintum decimum dicendum quod maior est falsa, nisi 'scire' sumatur prout est commune ad certitudinem 129 intelligentiae et ad certitudinem fidei divinae. — Minor etiam est falsa, sicut patet ex rationibus supradictis. — Ad primum autem quod pro ea inducitur dicendum quod idem potest sciri per rationem demonstrativam et fide certa teneri; quia non omnis claritas cuiuscunque demonstrativae scientiae est incompossibilis cum fide, sicut alibi est per sanctos et per rationem probatum. Et quando Apostolus dicit quod "Fides est argumentum non apparentium" [ah] non dicit hoc de quacunque non-apparentia, sed solum de ilia quae negat apparentiam visionis praesentialis sic absorbentis facultatem intellectus quod nullo modo potest dissentire a veritate sic visa. — Ad secundum dicendum quod utroque modo potest hoc sciri et scitur, scilicet per causam et per quidditates rerum creatarum; sicut patet ex rationibus supra scriptis quarum quaedam sumuntur ex parte potentiae divinae quae est causa rerum, quaedam vero ex parte limitationis quam includit ratio omnis creaturae. Licet autem voluntas Dei non possit absque revelatione sciri in iis quae aequaliter potest velle et nolle, potest tamen per rationem naturalem sciri in iis quae necessario habet velle vel nolle, utpote quod vult esse Deus et quod non potest velle peccatum nec peccare nec velle facere contradictionem. Licet etiam quidditas rei creatae non limitetur ad hoc vel illud tempus, limitatur tamen ad tempus finitum; sicut, licet ratio trianguli vel quadrati non limitetur ad hanc vel illam quantitatem, limitatur tamen in genere ad quantitatem finitam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus