Librum II, Quaestio 50

By Peter John Olivi

Edited by Bernardus Jansen S. I.

Edition: 2015.06 | June 08, 2015

Original Publication: Ad Claras Aquas, Quaracchi, 1922

License Availablity: free, Public Domain

pjo-l2q50

Librum II, Quaestio 50

1Secundo (g) quaeritur utrum in corpore humano sit aliqua forma substantialis praeter animam.

Et quod non probatio (h).

21. Plurificata causa per se (i) plurificatur effectus; sed cuiuslibet formae substantialis est dare esse, et hoc convenit ei per se (k); ergo si plures sunt formae per se in corpore 24 humano, plura habebit (a) esse; hoc autem est impossibile, quia tunc unum ens esset plura entia completa. Et (b) ad minus, pro quanto dabunt esse aliud, pro tanto illud ens cuius sunt formae erit (c) plura entia. Cum etiam quaelibet illarum formarum per se sumpta faceret (d) ens per se, et (e) in composito similiter facient, et ita unum ens erit plures substantiae et plura entia per se.

32. Item, omnis forma adveniens post esse completum est accidentalis; sed quaelibet forma substantialis dat esse simpliciter et completum; ergo et cetera. Minor patet: esse enim substantiae quod (f) est esse per se est (g) esse completum; quaelibet autem forma substantialis dat esse simpliciter et per se. Cum etiam ratio generis et passiones eius conveniant (h) simpliciter et aequaliter suis inferioribus: ergo corpus erit aequaliter substantia et ens per se sicut homo vel (i) corpus animatum.

43. Praeterea, secundum Aristotelem, I De generatione et corruptione, Aristotle, De generatione et corruptione, I, cap. 2, 317a20sqq corruptio simpliciter terminatur (k) in non ens simpliciter; sed in formis substantialibus est semper corruptio simpliciter (l); ergo omnis res corrupta secundum (m) aliquam formam substantialem est non ens simpliciter; ergo corpus humanum, cum abscedit ab eo anima, est non ens simpliciter, et sic non (n) habens aliquam formam substantialem erit non ens (o) simpliciter. Idem (p) potest argui a parte generationis.

54. Praeterea, cum omnis forma substantialis det esse per se: ergo per quamcunque formam substantialem sine adiutorio alterius potest (q) res per se existere; si ergo (r) corporeitas vel animalitas per se sumptae sunt formae distinctae a suis differentiis (s), poterit aliquid esse substantia et non habebit aliam formam, et corpus etiam (t) poterit esse sine suis differentiis et animal similiter.

65. Praeterea, omnis forma, cum sit actus, habet aliquam virtutem activam (u), sicut dicit Damascenus, III libro, [a] quod omnis substantia habet aliquem actum substantialem; 25 ergo corporeitas et ratio superioris habebunt aliquos actus substantiales.

76. Praeterea, secundum Aristotelem, VII Metaphysicae, [b] quando ex aliquibus (a) aliquid constituitur, semper resultat (b) forma tertia ab eis per quam ipsa et compositum sunt unum, quae est forma compositi; sed si forma generis et differentiarum sunt diversae: ergo quando componuntur, praeter eas adhuc erit (c) ibi alia forma substantialis; cum etiam ilia (a) forma adveniat ultimo, habebit rationem differentiae, et ita adhuc praeter ipsam erit forma tertia per quam ipsa cum aliis facit unum, et sic in infinitum. Ad minus, cum ex anima rationali et formis corporalibus non possit una forma (e) per essentiam constitui (f): ergo homo non erit (g) unum ens per unam formam. Materia etiam corporis humani vere (h) habebit plures formas; forma enim corporalis non erit pars animae nec formae ex eis constitutae, cum nulla ex eis constitui possit (i).

87. Praeterea, formae istae, cum sint omnino simplices, differunt (k) se totis et ita in nullo convenient nec in aliqua ratione nec intentione (l); hoc autem est impossibile; ergo impossibile est esse plures.

98. Praeterea, si differunt (m) se totis, non plus habebit de convenientia forma generis (n) cum sua differentia quam cum differentia alterius generis, nec erit (o) aliqua ratio ordinis (p) inter illa; et sic essentia differentiae poterit uniri materiae sine essentia generis et aeque primo (q) eam informare; et tunc materia informabitur pluribus formis aeque primis.

109. Praeterea, forma quae de se est purus actus (r) nihil est materiale vel potentiale; ergo nihil habet informabile et ita non perficietur sequenti forma; propter quod dicit Aristoteles, V Physicorum, [c] quod formae non est forma.

1126 10. Praeterea, essentia generis esse habet in (a) diversis speciebus, in tantum quod dicit Aristoteles, VII Physicorum, [d] quod genus non est vere univocum in diversis speciebus, sed quasi aequivocum (b), unde comparatio non potest fieri proprie nisi secundum solam speciem; si ergo dicit essentiam distinctam ab essentia differentiae (c), cum istam varietatem non habeat ex se nec ex materia, quia sic essentiam (d) speciei haberet (e): ergo habet ab essentia differentiae; ergo vel informatur ab ea vel erit (f) actus eius, et ita formae erit forma; sequetur etiam quod essentia recipiet variationes essentiales (g) vel saltem accidentales secundum et per se.

1211. Praeterea, omnis virtus superior extendit se ad omnia ad quae inferiores potentiae, et hoc altiori modo, sicut dicit Boethius, V De consolatione, [e] et potest haberi ex libro De causis, [f] et patet manifeste in (h) intellectu et sensitivis potentiis; ergo omnis forma superior (i) eodem modo extendet se ad omnes actus seu actualitates ad quos inferiores formae corporales. Prima consequentia patet: quia virtus non potest esse nobilior nec magis actualis quam forma cuius est; ergo quantum virtus excedit virtutes inferiores (k), tantum forma cuius est excedit inferiores formas.

1312. Praeterea, Dionysius [g] dicit quod entia, quanto perfectiora, tanto simpliciora (l); sed si genus cum differentiis sunt plures formae, erit e contrario (m); compositior enim est species quam genus, cum tamen sit perfectior, et anima rationalis quam sensitiva, et homo quam asinus.

1413. Praeterea, potentia dicitur respectu actus, et ita oportet quod diversorum actuum sint diversae potentiae; ergo ad diversas formas oportet esse diversas potentias susceptivas, et si formae (n) differunt specie, et potentiae differunt specie (o); sed materia non est aliud quam ens in potentia et idem per essentiam cum ipsa potentia; ergo si po27 tentiae sunt (a) plures, et materiae (b) plures; ergo semper plures formae habebunt plures materias. Cum etiam pluralitas potentiarum, maxime specie differentium, non possit esse in eodem (c) secundum idem (d), et (e) materia sit omnino simplex: non poterunt plures potentiae esse in una materia (f).

1514. Praeterea, omnis forma substantialis facit id, cuius est forma, esse substantiam (g) et ens per se; ergo differentia ultima faciet illud (h) cui advenit esse substantiam et ens per se; ergo prius non erat substantia nec ens per se, illud enim quod est non fit quantum ad (i) illud esse quod habet, secundum enim Aristotelem [h] (k) quod fit non est.

1615. Praeterea, nobiliores conditiones plus (l) debentur formae quam materiae; sed essentia materiae est una (m) et simplex non habens in se plurificationem vel compositionem essentiarum materialium; ergo nec forma habebit in se pluralitatem vel compositionem essentiarum formalium.

1716. Praeterea, sicut se habet forma ad materiam, sic materia ad formam; sed forma non potest esse simul in pluribus materiis; ergo nec materia simul sub pluribus formis.

1817. Praeterea, quod maxime est unum, est (n) in termino unum; sed "quod est unum definitione est maxime unum" [i] secundum Aristotelem, I Topicorum; ergo est in termino unum; sed magis est unum quod non habet compositionem formarum quam quod habet; ergo unum definitione non habet plures formas; sed omnis species est unum definitione; ergo et cetera.

1918. Praeterea, optimum non potest esse nisi unum; sed forma substantialis est optimum cuiuslibet rei; ergo non potest esse nisi una forma in qualibet re.

2019. Praeterea, secundum Aristotelem, II De anima, "oculus erutus non est oculus nisi aequivoce," [j] et similiter (o) corpus humanum non est corpus humanum recedente anima nisi aequivoce; ergo est alterius speciei, quando est in eo anima, et alterius, quando non est in eo; sed non po28 test esse alterius speciei nisi per alteram differentiam seu formam specificam; ergo corpus non potest esse sine differentia seu forma specifica et eadem ratione nec forma generis sed si forma generis esset realiter distincta a suis differentiis, posset inveniri sine aliqua ipsarum; ergo et cetera.

21Contra: 1. Corpus cui anima unitur prius naturaliter est complexionatum et organizatum quam ei anima uniatur; sed corpus non potest esse corpus nisi per aliquam formam substantialem nec organizatum nec complexionatum; ergo oportet quod praeter animam habeat formam substantialem per quam sit corpus et aliam per quam sit mixtum et complexionatum et aliam per quam sit organizatum.

222. Praeterea, omne definibile habet genus et differentiam, saltem unam; sed genus et differentia habent diversas essentias formales, unum enim non potest praed1can de alio secundum Aristotelem, VI Topicorum.

233. Item, si essentia differentiae nihil addit ad essentiam generis: ergo genus est tota essentia speciei et generalissimum tota essentia suorum inferiorum; hoc autem est (a) impossibile; ergo et primum.

244. Praeterea, quaecunque uni et eidem sunt eadem, simpliciter inter se sunt eadem; si ergo essentia generis et essentia differentiae sunt simpliciter eadem, differentiae diversarum specierum eiusdem generis erunt simpliciter eadem et species similiter; hoc autem est (b) falsum; ergo et primum.

255. Praeterea, quod potest esse (c) sine altero non est simpliciter idem ei (d); sed essentia generis potest esse simpliciter sine essentia differentiae; ergo non est simpliciter idem ei.

266. Item, si essent simpliciter eadem, essent aequalis ambitus.

277. Item, effectus et proprietates differentes secundum rem oportet quod habeant causas immediatas differentes secundum rem; sed secundum unamquamque naturam generis et differentiarum insunt rei differentes proprietates secundum rem, ut secundum substantiam esse subiectum numeri et secundum corporeitatem esse quantum et secundum elementare esse transmutabile et secundum igneitatem esse calidum et sic de aliis; ergo ipsa different secundum rem.

Respondeo

2829 Quidam dicunt quod in nulla re sunt plures formae, unde dicunt quod in corpore humano non est aliqua forma substantialis nisi an anima rationalis et quod haec virtute continet in se omnes rationes aliarum formarum inferiorum, et ideo per ipsam corpus est corpus et elementare et mixtum, complexionatum et organizatum. - Fundamentum autem potissimum suae rationis sumunt a duobus. Quorum unum est, quod cum per quamlibet formam substantialem res cuius est forma sit substantia sive ens simpliciter vel per se ens, sicut patet per definitionem formae substantialis, nulla autem alia forma postea adveniens faciat ipsam rem esse substantiam sive ens simpliciter et per se (a): ideo nulla alia forma post primam formam (b) substantialem ad veniens poterit esse substantialis; cum etiam adveniat (c) enti per se, erit accidentalis. Aliud vero est ex parte unionis harum formarum.

29Opinio autem haec non potest habere in se (d) veritatem. - Quod patet, si attendamus ad hominis generationem (e), ad eius corruptionem, ad rationum formalium quidditatem et definitionem et ad earundem effectum (f) varium et variam proprietatem seu passionem (g).

30Patet quidem (k) primo, si attendamus ad hominis generationem. Si enim sola anima est (i) forma corporis sui, tunc ipsa unitur materiae primae (k) nulla forma substantiali mediante. Cum ergo essentia materiae primae aeque perfecte sit sub quolibet elemento et elementato sicut in humano semine, ita poterit ex illis immediate generari homo sicut ex semine, et ita immediate (l) poterit anima rationalis uniri materiis eorum, destructis formis ipsorum, sicut et materiae corporis sui. Quod certum est esse falsum. Erit 30 etiam falsum quod dicit Aristoteles, VII Metaphysicae, [k] quod materiae variantur secundum varietates formarum; unde dicit quod quaelibet forma habet esse in propria materia, sicut dat exemplum de colera. Nec valet, si dicatur quod dispositiones accidentales sunt in causa quare rationalis anima potest potius uniri materiae corporis sui quam aliorum corporum, quia aptitudo et appropriatio talis non erit (a) essentialis materiae nec per se sed per accidens ad eam pertinens. Dispositiones etiam hac non poterunt in materia remanere sine suis formis substantialibus quarum erant per se passiones et per se effectus. Cum etiam forma immediatius uniatur materiae quam talia accidentia, ut habetur VIII Metaphysicae, [l] nihil est dicere quod ipsa sint dispositiones intermediae. Praeterea, nihil corrumpi potest per actionem vel motum nisi ex hoc quod aliquid aliud generatur quod simul cum illo stare non potest; nullum enim non ens potest habere causam per se; corruptio autem formae non est aliud quam eam deficere et desinere; ergo ad hoc quod prior forma substantialis corrumpatur necesse erit (b) quod agens quod eam corrumpit per accidens, aliam per se et non per accidens generet. Tertio patet hoc: quia omne agens specificum (c) et substantiale operatur in materia aliquid specificum et substantiale; operatur enim sibi (d) simile; sed (e) virtus generativa est (f) agens tale; ergo oportet quod inducat in materia aliquid specificum et substantiale; quod esse non potest, si anima rationalis est sola forma humani corporis. Haec autem magis patent, si verum sit, sicut credo, quod nullum accidens proprium potest generari in materia aliqua, nisi prius naturaliter generetur tantundem de sua substantiali forma.

31Patet etiam, si attendamus ad (g) hominis corruptionem, quia recedente anima materia fit sub alia forma; et non est dare causam efficientem talem formam, maxime quando est mors violenta et subita. Cum etiam materia, quantum est de se, habeat se aequaliter ad omnes formas, non erit (h) dare causam quare magis generetur haec forma quam alia. Non etiam erit dare unde vel ex quo gene31 retur haec forma; quod, licet sit (a) efficacius ad hoc improbandum, omitto prosequi, quia alibi habet locum. Praeterea, variatio accidentium non potest facere ut materia non subsit et coaptetur suae formae, cum non uniatur ei per intermedia accidentia; ergo nunquam per variationem accidentium potest fieri ut corpus non coaptetur animae sicut materia suae formae, et ita non poterit homo corrumpi unquam, cum anima et essentia materiae sint secundum se incorruptibiles. Patet etiam hoc clarius, ostenso quod propria accidentia corrumpi non possint nec in toto nec in parte, nisi corrupta forma substantiali cuius sunt propria vel in toto vel in parte.

32Patet etiam hoc tertio ex parte rationum formalium, quas oportet in anima poni, si ipsa sola est forma corporis. Cum enim corpus humanum non sit corpus nec elementatum seu mixtum nec complexionatum nec organizatum nisi per aliquam formam (b) seu formas quae non possunt esse accidentales, cum haec sint corpori humano substantialia et dicant di versum gradum et perfectionem substantialem corporis humani, in his autem corpus humanum cum aliis corporibus univoce conveniat: oportebit quod ratio corporeitatis et ceterae perfectiones praedictae sint univocae in anima et in ceteris corporibus. Et tunc de necessitate sequuntur multa inconvenientia: tunc enim vere dicere poterimus quod anima est complexio et corporeitas, et sic de aliis; tunc etiam erit verum quod forma extensa et simplex sunt (c) univocae et eiusdem speciei; sequitur etiam quod corporeitas, mixtio, organizatio, vegetativa, sensitiva et intellectiva in anima rationali sint penitus idem secundum rem, quod est valde absurdum impossibile est enim quod ea quae in diversis rebus inveniuntur esse naturae diversae (d) in aliquo creato sint omnino idem, nec etiam in Deo hoc esse posset, si sumerentur univoce cum primis.

33Quarto etiam patet hoc ex parte effectuum et proprietatum. Impossibile est enim in ali quo creato quod secundum eandem virtutem sit principium diversorum actuum vel effectuum diversorum genere; unde potentias animae per actus diversos iudicamus esse diversas secundum essentiam. Cum etiam omnis propria passio inseparabiliter sequatur suam formam: omnes proprietates istarum 32 perfectionum inseparabiliter inhaerent ipsi animae; et tunc in anima erit vere calor (a), frigiditas, humiditas, extensio, et sic de aliis. Si (b) dicatur quod proprietates sunt totius compositi per formam et ideo destructo composito destruuntur: hoc non valet, quia si forma ignis (c) nunc posset esse (d) per se, adhuc vere haberet calorem, et sic est de multis aliis (e).

34Haec etiam opinio non videtur esse bene consona fid_ei catholicae, quia videtur ex ea sequi quod Christus non susceperit ex Virgine nisi solum materiam primam; admjnistrare autem solum materiam primam non videtur esse administratio quae competit matri in generatione prolis, nam ita bene posset terra administrasse materiam primam corpori Christi sicut et Virgo. - Praeterea, cum materia prima, in quantum talis, nullam habeat in se foeditatem et maxime vitiosam, nec una materia prima ex se sit magis pura quam alia: ergo nulla anima contrahet originale peccatum occasione sui corporis, id est, suae materiae primae; nec Virgo administravit puriorem materiam animae Christi quam aliae matres, quia formae et dispositiones praecedentes propter quas poterat dici purior omnes secundum hoc removentur, antequam anima infundatur; et ita puritas quae ex eis in materia proveniebat nihil faceret ad mundam receptionem animae, et eodem modo nec impuritas ex malis dispositionibus praecedentium formarum proveniens nihil faceret ad immundam receptionem animae. - Cum etiam de corpore Christi mortuo exiverit sanguis et aqua in signum quod erat verum corpus humanum secundum Iohannem in prima canonica dicentem quod "tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis," [m] si ille sanguis et aqua non fuerant in corpore Christi nisi solum secundum suam materiam primam, sed potius postea forma sanguinis et aquae fuit eis aggenerata: ergo fluxus eorum non fuit signum quod corpus Christi esset vere humanum compositum, scilicet ex elementis et humoribus, sed solum quod erat materia prima. -- Praeterea, cum nulla sit maior corruptio quam resolvi usque ad materiam primam: in morte Christi corpus eius summam habuit corruptionem, quoniam de toto esse formali quod habebat in Christo 33 nihil sibi remansit nisi sola materia prima; et ita falso assumit Petrus [n] ex testimonio dicendum quod "caro eius non vidit corruptionem." [o] - Praeterea, materia prima in quantum talis, non est corpus, sed solum materia corporis; si ergo omnes formae quas corpus Christi habebat in Christo vivo in eius morte discesserunt ab eo, sicut haec opinio ponit: ergo nullo modo potuit dici idem corpus numero quod prius, cum non haberet eandem formam numero corpoream quam prius; sed solum posset dici eadem materia prima numero quae prius; et tunc nullus dicendo in persona Christi (2): "hoc est corpus meum," [p] confecisset.

35Contra hanc etiam esse videtur Augustinus, libro II Contra Maximinum, capitulo 7: "Tria itaque novimus de corpore Domini exiisse, cum penderet in ligno, primo spiritum, unde scriptum est: "et inclinato capite emisit spiritum," [q] deinde quando latus eius lancea perforatum est, sanguinem et aquam. Quae tria, si per se ipsa intueamur, diversas habent singula quaeque substantias ac per hoc non sunt unum." [r] Item, VI De Trinitate, capitulo 3, dicit: "Nescio utrum inveniatur in Scripturis dictum unum sunt quorum est diversa natura. Cum ergo sic dicitur unum ut non addatur quid unum, et plura unum dicantur: eadem natura et essentia non dissidens nec dissentiens significatur; cum vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum, quamvis diversis natura, sicut anima et corpus non sunt utique unum. Quid enim tam diversum, nisi addatur aut subintelligatur quid unum, id est, unus homo aut unum animal? unde Apostolus: "qui adhaeret (a) meretrici, inquit (6), unum corpus est;" [s] non dixit: unum sunt aut unum est, sed addidit 'corpus,' tanquam ex duobus drversis unum corpus adiunctione compositum (b)." [t]

36Aliorum fuit opinio quod ratio cuiuslibet generis et differentiarum omnium sequentium sunt realiter differentes, non tantum ratione. Et isti moventur propter diversitatem rationum generis et differentiarum quae realiter in re continentur et propter diversitatem ambitus et coexistentiae earundem.

3734 Opinio autem haec, sicut credo, veritatem habere non potest. Si enim omnes generum rationes sunt distinctae realiter, poterit ad minus esse semper ratio superioris generis sine inferiori. Et ita poterit esse (a) corpus quod nullam habebit specialem rationem corporum. Poterit etiam esse aliquid quantum et non habebit aliquam rationem specialem alicuius quantitatis. Similiter (b) esset de qualitate et relatione et sic de aliis. Cum etiam omnis forma habeat virtutem activam et sit per se potens ad aliquid agendum: omnis ratio superior haberet hoc; quod manifeste patet esse (c) falsum et impossibile. Praeterea, quis sapiens dicet quod actio intelligendi sit per aliam (d) essentiam actio seu in genere actionis et per aliam sit in specie talis actionis, scilicet scitivae, aut quod caritas sit per aliam essentiam qualitas et per aliam habitus et per aliam amor et per aliam sit virtuosa et iterum per aliam sit in propria specie per quam differt a ceteris virtutibus et virtuosis? Et simile est de aliis infinitis (e): nunquid enim linea est per aliam essentiam quantitas et per aliam talis quantitas, scilicet linearis? aut nunquid (f) lux vel color est per aliam essentiam accidens et per aliam qualitas et per aliam qualitas corporalis et per aliam color (g)? Quod etiam omnis ratio quae realiter est in aliquo differat realiter, ita quod habeat essentiam realiter distinctam ab omni alia ratione quae in eodem existit realiter impossibile est probari, quin in ratione sit peccatum accidentis procedendo a distinctione quae est secundum rationes ad (h) distinctionem realem. Non enim habet hoc ratio, in quantum ratio, quia sic esset in Deo vere realis distinctio; nec potest probari quod hoc habeat, in quantum creata vel participata. Potest etiam contrarium manifeste ostendi: eadem enim res sunt actio et passio, relatioque qua creatura refertur ad creatorem ratione creationis nihil addit realiter ad essentiam creaturae, sicut alibi ducendo ad impossibilia multa est probatum.

38Et ideo videtur mihi esse via media incedendum. Dico igitur quod tunc ratio superioris generis et ratio sequentis differentiae sunt di35 versae realiter, quando utraque habet virtutem activam et actionem sibi (a) propriam differentem ab alia, et quando ratio superioris generis potest esse absque aliqua differentiarum sequentium; ut materia elementaris potest esse sub forma alicuius elementi absque forma mixti, et habet forma elementi virtutem activam et actionem differentem ab actione et virtute formae mixti. Quandocunque autem ista non insunt, credo eas esse omnino realiter idem; quemadmodum se habet ratio substantiae et ratio differentiarum sequentium. Cum igitur formae corporis nostri corporales (b) habeant virtutes et actiones differentes, quin immo et per se proprietates et etiam conditiones essentiales varias ab iis quae competunt animae, in quantum est anima et in quantum est sensitiva et rationalis - inest enim formis illis essentialiter, sicut credo, esse in corporis materia corporaliter et extense, et sic habere existentiam dependentem a materia, quae ad minus contrariantur animae rationali, et habent operationes corporales quae per se et immediate non possunt esse animae, etiam vegetativae, et multo minus aliarum -: idcirco simpliciter teneo in corpore humano (c) praeter animam esse alias formas realiter differentes ab ipsa et etiam (d) credo omnes gradus formales qui in eo sunt (e) concurrere ad unam perfectam formam constituendam, quarum principalior et omnium quodam modo forma et radix est illa quae ultimo (f) advenit. Quod quomodo verum sit in sequentibus quaestionibus plurimum (g) apparebit, et in responsionibus argumentorum (h) aliqua tangentur.

[Solutio Obiectorum]

39Respondendum igitur ad argumenta (i) utriusque partis.

40Quod enim primo dicitur quod si in aliquo sunt plures rationes formales realiter distinctae, quod illa res habebit plura esse: dicendum ad hoc quod quaelibet illarum rationum formalium, quando est in re per se et sine aliis, tunc est forma rei substantialis et ideo tune dat ei esse per se; quando autem est cum aliis (k), non est forma, sed pars 36 formae, et ideo tunc earum non est dare esse per se, sed totalis formae. - Quod autem dicitur quod si quaelibet per se sumpta dabat esse per se, multo magis cum aliis iuncta, cum nullam imperfectionem accipiat ex aliaru'm adiunctione, sed magis perfectionem: dicendum quod sicut pars ignis, cum est in suo toto, non est ens per se, sed solum pars entis et tamen perfectior est, cum est in toto quam quando est separata ab ipso, sic est et (a) in proposito. Formae enim totius est dare esse per se et non alicuius partis eius, licet ipsius sit hoc dare per suas partes; unde per quamlibet partium suarum formalium dat unum gradum actualitatis essendi et tunc sicut ex omnibus partibus consurgit una forma completa, ita ex omnibus gradibus essendi consurgit unum esse completum. Pars ergo formalis non dat esse nec etiam per se gradum essendi, sed forma per ipsam.

41Ad secundum dicendum quod sicut forma adveniens alteri formae, quae post adventum eius existit rei forma totalis sicut prius, est accidentalis, non autem si ex suo adventu prima amittat (b) rationem totalitatis, ut iam non sit forma rei sed potius pars formae, quin immo ista quae advenit erit potius forma quam prima, quanto est (c) actualior et completior: sic similiter forma adveniens post esse (d) completum, si illud esse cui advenit adhuc est esse rei totale, ipsa est accidentalis. Si autem illud esse post eius adventum non iam sit esse rei, sed potius unus de gradibus eius et quodam modo pars eius: tunc non (e) iam debet dici advenire enti (f) completo vel post esse completum, cum ex suo adventu constituatur ens completum, et quod prius erat esse rei iam non sit, sed solum pars vel gradus essendi. Unde et potest dici aliud ens a priori per adventum formae sequentis fuisse factum et ita nec advenire enti priori nec esse accidentalis (g) ei enti quod per ipsam fit et constituitur. - Quod etiam adiungitur quod ratio generis convenit aequaliter inferioribus, hoc non est verum nisi logice , quia logicus (h) rationes rerum plus considerat secundum suam abstractionem et communitatem quam secundup1 earum realem (i) entitatem. Naturaliter enim loquendo, natura generis quasi aequivocatur in suis (k) speciebus secundum Aristo37 telem, VII Physicorum; [u] licetque (a) ex hoc sequeretur quod quodlibet ens per suam formam substantialem sit vere per se ens, non tamen sequitur quod altera adveniente et sic prima cessante (b) habere rationem formae, quod per primam adhuc sit ens per se.

42Ad tertium dicendum quod generatio vere est ex non ente; ens enim quod per generationem fit ens antea non erat nisi secundum quid et in potentia; per alterationem autem id quod prius erat non ens non fit ens, sed ipsum ens fit tale vel tale. Non autem propter hoc oportet quod quando aliquid generatur, quod nihil quod est in eo prius aliquo modo esset, cum certum sit, etiam secundum Aristotelem, [v] quod materia quae est vere pars entis prius esset, cum una et eadem sit contrariorum et secundum eum sit ingenerabilis. Bene tamen sequitur quod nihil illorum quae sunt de substantia entis generati (c) haberet prius idem esse quod nunc habet vel esset pars eiusdem (d) entis cuius nunc est. Unde pro tanto ipsum ens cum omnibus suis partibus (e) potest dici generatum, quia omnia in ipso aliud esse accipiunt et in eius generatione partes alterius entis fiunt. Corpus ergo humanum, cum advenit sibi anima, non debet dici quod fiat aliud ens, sed quod fit pars alterius entis et desinit esse per se ens; nec cum abscedit ab eo anima, debet dici quod fiat aliud ens quam prius esset, cum prius non esset ens per se; sed debet dici quod abscedente anima corpus quod erat pars hominis vel alterius animalis fit per se ens. Et ita non sequitur quod corruptio terminetur ad (f) ens, eum prius ens, scilicet homo vel animal, vere corruptum (g) et vere non ens et aliud factum sit.

43Quartum concedo; bene enim concludit quod non omnes rationes formales sunt ad invicem distinctae realiter, non tamen ex hoc sequitur quod nullae.

44Quintum etiam secundum eundem modum concedendum est.

45Ad sextum dicendum quod verbum Aristotelis verum est, quando aliquid constituitur ex aliquibus sicut ex partibus materialibus, non autem intelligitur hoc de parti38 bus formalibus; unde si ali quae duae formae concurrerent ad constitutionem tertiae sicut partes materiales, ut concurrunt membra humani corporis ad constitutionem ipsius: tunc oporteret quod praeter ipsas esset adhuc tertia alia ab eis existens. Nunc autem sic concurrunt quod ultima est perfectio primae, et prima est quodam modo pars ultimae et quodam modo virtus et instrumentum (a) eius, sicut sunt formae elementares formae mixti vel vegetativae et sicut vegetativa sensitivae et sicut est utraque animae rationalis. Et ideo sicut ex materia et forma vere fit unum compositum per essentiam, ita ex prima forma et ultima vere fit una forma per essentiam. Et huic modo satis concordant verba Aristotelis, VII Metaphysicae [w] et etiam VIII. [x] - Quod autem adiungitur quod ex anima rationali et formis corporalibus non fit unum per essentiam, et ita non fit vere ens unum (b) per essentiam: dico quod licet anima et formae corporales non sint simpliciter unum per essentiam et secundum se, respectu tamen corporis humani non sunt nisi una forma completa. Et sicut ex corpore et anima rationali vere fit unum per essentiam, non ita quod unum sit alterum vel quin unum non possit separari ab altero: ita dico quod anima rationalis cum ceteris formis corporis sunt unum per essentiam; non enim est minus unum cum formis corporis quam cum materia earum. Sicut autem illa quae ultimo advenit dicitur proprie forma rei, et aliae praecedentes habent se ad ipsam sicut partes ad totum et sicut ad suam radicem - forma enim, quanto completior et posterior adveniens, tanto magis est penetrativa capacitatis materiae et magis intrat intima eius, et ideo ipsa est omnium radicalis et alias quodam modo intra se continens (c) sicut totum suas partes -: sic similiter anima debet dici proprie forma hominis, aliae vero quasi partes eius et instrumenta.

46Ad septimum dicendum quod licet istae formae seu isti gradus formales differant se totis, non tamen ex hoc sequitur quod in nulla intentione conveniant. Genera enim decem praedicamentorum, licet se totis ad (d) invicem differant, conveniunt tamen in intentione entis seu accidentis et 39 in aliis intentionibus generalibus quae circueunt (a) omne ens. In qua intentione si conveniant aequaliter, saltem pro tanto quod ipsa ratio simpliciter (b) servetur in unoquoque, licet forte perfectius sit in altero, ut ratio substantiae simpliciter est (c) in corpore, perfectius tamen in angelo: dicitur (d) eis univoce secundum logicum convenire. Diversi autem gradus formales in nulla propria intentione conveniunt nisi analogice, unde et ratio formae convenit eis analogice.

47Ad octavum dicendum quod licet gradus formalis a quo sumitur ratio differentiae totaliter secundum essentiam differat a gradu formali a quo sumitur ratio generis: non tamen propter hoc sequitur quod minus habeat de convenientia cum ipso vel ita parum sicut cum alio genere. Sicut enim materia corporalis differt se tota a forma corporali, plus tamen convenit cum ipsa quam cum forma spirituali: ita est in hoc. Sciendum tamen quod convenire cum aliquo potest intelligi dupliciter: aut ita quod conveniant in aliqua una intentione seu ratione, ut conveniunt duae species in ratione generis, et sic tantum differt (e) unus gradus formalis ab altero qui est sui generis, quantum ab illo qui est alterius generis; aut ex hoc dicuntur convenire, quia unum est alteri iuxta suam exigentiam proportionaliter coaptatum, ut est propria materia propriae formae, et sic plus convenit genus cum sua differentia quam cum differentia alterius generis, quia huic est coaptatum proportionaliter, alteri nullo modo. Dicuntur etiam aliqua convenire in tertio quod constituunt, ut partes in toto et (f) forma et materia in composito; et sic adhuc plus convenit genus cum sua differentia quam cum differentia alterius generis. Unde in argumento non eodem modo sumebatur convenientia et differentia.

48Ad nonum dicendum quod (g) forma prima non perficitur ab ultima (h) nisi quodam modo indirecte. Forma enim adveniens eo ipso quo perficit materiam plenius quam prima et est eius plenior actualitas et vivificatio et purificatio: eo ipso et forma prima fit purior et actualior et similiter eius operationes. Agens enim inducit formam ultimam in materia magis ac magis purificando et sublimando eam et sic per consequens omnia quae in ea sunt. Unde forma ultima est solum perfectio materiae proprie, soli enim sibi unitur ut 40 materiae et ut perfectibili, formae vero primae non unitur nisi sicut parti formali. Nec intelligas quod forma ultima perficiat primam aliquo modo effective, sed agens quod (a) ipsam produxit ipsam educendo et eo ipso quo eam educebat primam formam sublimavit et perfecit; formae (b) tamen illae, quae se et omnes formas sibi subiectas movent ad actus, perficiunt eas effective quoad actus sicut se ipsas. Ex prima ergo forma et ultima non fit unum proprie sicut ex perfectibili et perfectione; sed pro tanto dicuntur una forma et unus actus, quia ordinato modo concurrunt ad unam materiam perficiendam; actualitas enim ultimae formae talis est quod non posset materia ipsam capere, nisi per primam formam esset capacitas materiae dilatata (c), sublimata et coaptata ad ultimam recipiendam. Uniuntur ergo sicut inferior gradus et superior, et sic fit perfecta actualitas ex gradu ipsius supremo et infimo. Sicut enim partes materiae non possunt ad invicem uniri nisi per formam et in forma, sic duo gradus formales realiter distincti non possunt ad invicem uniri nisi in materia; non enim sunt (d) actus suis ipsius sed materiae.

49Ad decimum dicendum quod communiter formae (e) substantiales bene intenduntur et remittuntur secundum essentias suas in materia sua, sicut alibi habet ostendi, licet quidam contrarium asseverent. Et ideo agens, quando introducit formas ultimas, si amoveat minus nobilem et inducat magis actualem et perfectjorem: tunc sublimat primam a qua sumitur ratio generis et hoc sublimando materiam ad ultimam recipiendam; et eo ipso quo tacit ipsam partem et instrumentum ultimae, quodam modo specie variatur eius actio et natura, sicut et actio omnis rei quodammodo specie variatur, quando fit ipsa res instrumentum alterius agentis, ut caloris actio, cum fit instrumentum f6rmae mixti vel animae vegetativae. Haec est ergo causa quare Aristotelesdicit [y] naturas generum in diversis speciebus fere aequivocari.

50Ad undecimum dicendum quod licet virtus superior extendat se ad omnia obiecta ad quae inferior, non tamen ad eosdem actus producendos; unde intellectus non potest 41 elicere istum actum qui est sentire vel vegetare. Et ideo si ex hoc sequeretur quod forma cuius est virtus superior posset se extendere ad omines materias perficiendas ad quas (a) se extendunt inferiores formae: non tamen ex hoc sequeretur quod ipsa posset dare illis omnes perfectiones et actualitates quas dant inferiores. Non etiam est simile quod sicut potentia potest se extendere ad plura obiecta; quod ita una forma possit se extendere (b) ad plures materias, cum una forma non possit esse communiter et secundum unum et eundem ordinem nisi (c) unius materiae, sicut nec potest dare nisi unum esse nec potest esse forma nisi unius entis; potentia autem potest habere plura obiecta materialia, etsi non formalia, et plures actus numero, etsi non specie. Bene autem concedo quod sequatur quod si virtus se extendere (d) potest ad plura obiecta, quod forma cuius est virtus possit se ad illa obiecta extendere. Non tamen ex illa ratione aliquo modo sequitur quod si potentia potest se extendere ad plura obiecta, quod eius forma possit se extendere ad plures materias perficiendas (e) seu ad plures perfectiones eidem materiae communicandas.

51Ad duodecimum dicendum quod Dionysius bene dicit quod perfectiones participatae, quanto simpliciores, tanto perfectiores (f), ut esse quam vivere vel sapere; sed de entibus dicit [z] quod tanto perfectiora, quanto plures perfectiones participant, ut perfectius est ens quod vivit et sapit quam illud quod solum est et vivit. Et sic ex verbo Dionysii magis potest argui contrarium quam propositum. - Sciendum tamen quod est simplicitas repugnans quantitati; et de hac verum est quod quanto aliquid simplicius, tanto perfectius. Et est simplicitas repugnans dispersioni et distractioni, sicut dicimus: "cor non simplex, sed multiplex"; quod est in multa distractum; et sic etiam verum est quod omnis res et omnis perfectio, quanto in se unitior et recollectior et quanto sit simplicior, tanto perfectior. Et est simplicitas repugnans perfectionum aggregationi; et de hac non est verum nisi in solo Deo quod quanto simplicius, tanto perfec42 tius. In Deo autem idcirco verum est, non quia perfectiones ibi desint (a), sed quia omnes in unitate suae essentiae et sui esse cum summa (b) identitate comprehenduntur, quod esse non potest in creatis; quamvis et de ipsis perfectionibus non sit omnino simpliciter intelligendum quod quanto sunt simpliciores, tanto sunt perfectiores. Quantum enim ad rationem latioris et universalioris ambitus et altioris abstractionis et fundamentalis prioritatis est hoc verum, non autem quantum ad rationem ultimioris et magis consummatae actualitatis (c).

52Ad decimum tertium dicendum quod diversorum actuum sunt diversae potentiae secundum rationem realem, seu diversorum actuum sunt diversae rationes reales potentiarum. Non autem oportet quod sicut actus realiter differunt, quod sic potentiae realiter differant. Quamvis enim quot modis dicitur unum correlativorum, tot modis dicatur et reliquum: non tamen omni modo quo diversificatur unum, diversificatur et reliquum. Plus enim diversificantur illuminationes orientes ab aliquo puncto luminoso quam ipsum lumen principians et accidentia plus quam suppositum eorum. Una igitur materia secundum substantiam potest plures gradus formales recipere secundum plures rationes potentiales, quam vis potentiae in ea (d) non habeant diversas essentias; sicut (d) et in formis aliquibus videmus quod sensitiva rationalis informat (f) materiam spiritualem animae et materiam corporis eius secundum diversas rationes, licet non secundum diversas essentias. Quod autem ita sit in suis locis et materiis est ostensum.

53Ad decimum quartum dicendum quod differentia ultima non est tota forma rei, nisi prout est aggregata et accepta cum praecedentibus formis seu naturis formalibus. In adventu autem eius forma praecedens amittit rationem formae totalis, et ens praecedens amittit rationem totius et per se entis; aut enim totaliter destruuntur aut assumunt (g) rationem partis.

54Ad decimum quintum dicendum quod forma simplicior est quam materia simplicitate unitionis et recollectionis, sed non oportet quod semper sit simplicior simplicitate incompositionis et inaggregationis; sicut et species perfectior 43 et unitior est quam suum genus, non tamen minus composita. Sicut enim supra dictum est, non omnis simplicitas creata est nobilior quam quaecunque compositio seu aggregatio.

55Ad decimum sextum dicendum quod minor est falsa in aliquibus formis: sensitiva enim rationalis potest esse in pluribus materiis. - Consequentia etiam non est bona: quamvis enim in aliquibus (a) verum sit quod sicut se habet materia ad formam, sic forma ad materiam, non propter hoc sequitur quod sit verum in omnibus; unde argumentum a simili frequenter peccat secundum consequens. - Maior etiam est sane intelligenda: verum est enim quod sicut se habet forma ad informare materiam, sic materia ad informari a forma; sicut enim illa (b) actualis est ad istam informandam, sic et ista est (c) potens ad capiendam illam. Sed in hoc sunt dissimiles: quia licet forma non possit aliam materiam habere, materia tamen potest ultra eam (d) capere alias formas. Posset etiam n dici quod sicut forma communiter non potest esse nisi in una materia, sic nec materia nisi (f) sub una forma totali. Naturae enim formales frequenter non habent rationem formae, sed potius partis formalis; materia enim (g), etsi possit capere plures partes formales, nunquam tamen nisi unam formam, accipiendo proprie nomen formae.

56Ad decimum septimum dicendum quod illud quod est definitione (h) unum cum aliquo bene est maxime unum cum illo, quia in nullo realiter differunt ad invicem; non tamen ex hoc sequitur quod illud in se et absolute sit maxime unum (i). Unde si gradus formarum essent unum definitione (k), tunc essent maxime unum; nunc autem non possunt dici unum definitione nisi in eo quod constituunt unam essentiam et definitionem et sunt partes ipsius. - Quod autem dicit quod omnis species est unum definitione: sensus est quod est unum cum ipsa. - Potest etiam dici quod licet unum definitione sit maxime unum per comparationem ad alia genera unitatum quae sunt unum genere vel specie vel supposito, tamen intra se habet gradus maioris vel minoris unitatis. Quod enim habet definitionem (l) simpliciorem et magis unam, poterit dici magis unum definitione, id est, ma44 gis unum per definitionem seu quidditatem vel quoad definitionem vel quidditatem quam illud quod habet definitionem minus simplicem et minus unam; sicut creatura (a) rationalis est dignissima omnium aliarum, et tamen inter se una est dignior altera. Verumtamen definitum quod (b) habet definitionem minus simplicem non minus est unum cum sua definitione quam sit definitum habens definitionem simpliciorem (c) cum sua.

57Ad duodevicesimum dicendum quod licet optimum simpliciter non sit nisi unum, optimum tamen in genere potest multiplicari sicut et genera, et optimum alicui potest multiplicari sicut et essentia. Bene tamen est verum quod una res non potest habere nisi unum suae existentiae optimum, quod est eius forma; quae est vere una, licet plures habeat (d) gradus vel partes, nec minus una quam suum totum.

58Ad undevicesimum dicendum quod quamvis corpus humanum abscedente anima non reciperet aliquam naturam differentialem, adhuc non esset corpus humanum nisi aequivoce; esset (e) tamen corpus sicut prius univoce. Et hoc dico sumendo humanum pro animato anima rationali, quia sumendo humanum pro complexione et organizatione humana seu quae fuit hominis vel est animae humanae unibilis, sic est ibi univocatio (f). - Quod autem dicit quod tunc esset alterius speciei, concedo. - Sed quod subiungit quod hoc non posset esse nisi per alteram differentiam superadditam, si intelligatur quod haec differentia sit natura realiter differens a formalibus naturis prius in corpore existentibus, non est verum; si vero (g) accipiatur pro modo essentiali corpori et formali, utpote quia prius stante anima illae naturae formaliter non habebant rationem formae totalis, sed magis partis formalis, sic est verum. Nunc autem, scilicet postquam abscessit anima, habent rationem formae totalis (h), et hoc, scilicet habere rationem formae totalis, est essentiale tali speciei et ipsam in esse constituens. Et tunc secundum hoc nihil inconveniens sequitur.

59Ad argumenta in contrarium dicendum quod primum argumentum non plus concludit nisi quod oportet aliquam formam substantialem praecedere adventum ani45 mae; licet illi qui tenent quod non sit ibi alia forma praeter animam ad hoc respondeant dicentes quod per animam in quantum habet in se rationem corporeitatis et ceterarum formarum corporalium, corpus est corpus et complexionatum et organizatum, et naturaliter prius ipsum corpus per ipsam est corpus quam per ipsam sit animatum vel sentiens. Et ita ipsa, in quantum habet in se rationem primarum formarum unitur materiae primae et nullum actum habenti; sed in quantum anima, unitur eidem ut iam perfectae et in actum aliquem reductae, non quidem per aliam formam, sed per animam, non in quantum anima, sed in quantum habens in se rationes primarum formarum corporalium. Hoc tamen non esse verum superius est ostensum.

60Ad secundum dicendum quod licet genus et differentia semper dicant diversas rationes formales -- propter quod unum de altero non potest praedicari, pro eo quod praedicatio vanatur propter solam diversitatem rationum vel intentionum -: tamen non semper oportet quod genus et differentia nominent diversas essentias realiter distinctas seu diversos gradus formales. Differentia enim corporeitatis nihil addit ad rationem substantiae quod sit ab ea realiter distinctum; sed sola forma corporeitatis, in quantum est potens materiam perficere et stabilire et facere rem per se existere habet in se rationem formae substantialis et ipsa eadem in quantum est talis forma, habet in se rationem corporeitatis. Alias sola ratio formalis generis vel sola forma eius haberet rationem formae substantialis; et sic nulla differentia hoc haberet, nec anima esset forma substantialis, sed sola forma genens. Si etiam diversitas (a) rationum infert vere distinctionem realem, tunc quaelibet differentia quantumcunque simplex, erit vere composita, cum diversas habeat (b) in se rationes.

61Ad tertium dicendum quod in iis, in quibus genus et differentia nullam ponunt ┬Ědiversitatem realem in forma sed solum rationis, illa essentia quae erit essentia generis erit (c) etiam essentia differentiae. Et sic per identitatem bene poterit dici in talibus quod essentia generis est tota essentia speciei. Non tamen (d) propter hoc (e) ratio generis erit ratio differentiae nec ratio totius speciei; nec essentia, in quantum comprehendit in se rationem generis, erit essentia totius speciei, sed in quantum comprehendit utramque.

6246 Ad quartum dicendum quod licet differentia sit realiter eadem cum genere, non tamen propter hoc oportet quod sit realiter eadem cum differentia sibi opposita, licet illa realiter sit eadem cum suo genere. Si autem genus seu forma generis unum numero esset in diversis speciebus et non multiplicatum, tunc esset impossibile quod oppositae differentiae essent cum ipso realiter eaedem et non ad invicem. Dico igitur quod licet oppositae differentiae aliquando sint realiter eaedem cum suo genere seu cum forma generis, non tamen sunt realiter eaedem uni et eidem rei, nisi sumas unum secundum rationem et intentionem et secundum solum intellectum.

63Ad quintum dicendum quod essentia generis in illis in quibus est realiter eadem cum sua differentia, prout realiter est in una specie, eadem realiter non potest esse in alia specie, nisi solum secundum identitatem (a) rationis, et sic, prout est realiter eadem cum sua differentia, non potest ab ipsa (b) separari, potest tamen consimilis alibi inveniri; sicut et forma speciei quae est in uno individuo non potest eadem realiter esse in altero, licet sit eiusdem speciei, sed solum consimilis. Quia tamen (c) illa non habent nisi unam rationem secundum intellectum, ideo intellectus dicit esse unam formam in pluribus.

64Ad sextum dicendum quod ratio differentiae nunquam est aequalis ambitus cum ratione generis; forma tamen a qua sumitur ratio generis, quae est semper forma particularis, quando est realiter eadem cum sua differentia, prout est realiter et particulariter cum ipsa existens, no11 est maioris ambitus. Quando autem est ab ipsa realiter distincta, pro tanto est maioris ambitus, licet sit particularis, quia potest esse cum opposita differentia, sicut et materia potest esse sub pluribus formis.

65Ad septimum dicendum quod argumentum credo quod teneat, ubi proprietates important aliquid realiter differens secundum essentiam ab ipsa forma cuius sunt proprietates, et quando per hoc quod dat unam proprietatem non dat aliam. Quando autem per hoc quod dat unam eo ipso dat alteram - pro eo quod tales proprietates per comparationem ad talem (d) formam in tali materia habent (e) ad invicem ordinem -: possunt esse ab eadem ratione seu natura for47 mali. - Quod autem dicit quod secundum unamquamque naturam generis et differentiarum sunt in re proprietates differentes secundum rem, credo quod (a) est falsum. - Quid autem sit (b) veritatis vel falsitatis in exemplis quae in ratione ponuntur alterius (c) est et non minoris inquisitionis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus