Peter Jean Olivi Commentary

Table of Questions

Liber II, Quaestio 1 Primo, an potentia creandi possit inesse vel communicari alicui creaturae seu alicui enti alteri a summo Deo. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 2 Secundo, an creatio passio addat aliquid realiter diversum super essentiam rerum creatarum. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 3 Tertio, an infinita in actu possint aliquo modo fieri a Deo. Ubi etiam tangitur quaestio an Deus sciat infinita et quomodo possit scire. Post hoc etiam ratione divisibilitatis continui in infinitum subnectitur quaestio an aliquod continuum sit compositum ex indivisibilibus aut solum ex semper in infinitum divisibilibus. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 4 Quarto, an mundus factus fuerit ab aeterno. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 5 Quinto, an mundus potuerit fieri ab aeterno. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 6 Sexto, an sint plures mundi vel solum unus et an sit possibile plures mundos esse. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 7 Primo, an in aliquo ente sint diversae rationes reales nullam habentes inter se differentiam realem. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 8 Secundo, an esse et essentia sint idem. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 9 Tertio, an esse rerum creatarum, saltem spiritualium, sit successivum vel habeat simul totam suam durationem. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 10 Quarto, an durationes rerum creatarum sint solum duae numero et specie. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 11 Quinto, an conservatio seu continua permanentia rerum differat a creatione ipsarum. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 12 Sexto, an individuatio aliquid addat ad specificam essentiam individui. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 13 Septimo, an universalia sint secundum suam universalitatem in individuis. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 14 Octavo, an unitas, veritas et bonitas addant aliquid ad ens, et maxime aliquid accidentale. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 15 Nono, an suppositum vel persona addant aliquid ad suam naturam in qua et per quam subsistunt. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 16 Primo, an in omnibus substantiis, sive intellectualibus sive corporeis, sit composito materiae et formae. Licet enim specialiter quaestionem hanc scripserim de angelis, est nihilominus generalis ad omnes substantias. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 17 Secundo, an potentia materiae aliquid addat realiter diversum ad essentiam eius. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 18 Tertio, an materia per se possit principium alicuius esse, id est, an dicat aliquam vim activam. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 19 Quarto, an Deus possit facere materiam sine omni forma. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 20 Quinto, an materia habeat diversas differentias materiales per quas specificetur. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 21 Sexto, an materia per essentiam suam sit una numero in omnibus entibus, saltem in corporalibus. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 22 Septima, an substantia suscipiat magis et minus. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 23 Primo, an omne agens sit semper praesens suo patienti seu suo primo effectui. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 24 Secundo, an species seu prima impressio et similitudo agentis educatur de potentia sui subiecti. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 25 Tertio, an praedicta similitudo agentis sit idem quod eius actio. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 26 Quarto, an primae impressiones omnium agentium fiant ab eis in instanti. Et in hac subditur additio in qua exponitur regula Aristotelis VI Physicorum data, quod si tanta virtus movet tantum in tanto spatio et tempore, dupla movebit aequale super aequali in dimidio tempore. Ibi etiam dissolvitur et improbatur ratio eius per quam IV Physicorum probat quod si (a) aliquid moveretur in vacuo, moveretur in instanti. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 27 Quinto, an motus sit idem quod forma quae per motum educitur. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 28 Sexto, an motus possit per se terminari ad omnia illa quae possunt de materia educi. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 29 Septima, an motus fiat immediate a motore. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 30 Octavo, an agens creatum possit formam iam corruptam eandem numero educere in esse. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 31 Nono, an omnia quae educuntur de potentia materiae sint ibi prius secundum suas essentias seu secundum rationes seminales vel secundum potentias activas. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 32 Primo, an substantia angeli sit in loco corporali. Ubi in quadam additione ibi subiuncta probatur quod ubi seu esse in loco addit aliquid ad rem locatam realiter diversum ab ipsa. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 33 Secundo, an in quolibet angelo sit tota species sua secundum totum ambitum suum, ita quod extra ipsum non possit esse aliud individuum eiusdem speciei. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 34 Tertio, an in angelis sint species seu similitudines rerum universales. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 35 Quarto, an intelligere substantiae creatae sit idem cum substantia sui intellectus et an Deus posset facere quod essent idem. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 36 Quinto, an angelus intelligat et videat omnia per species innatas. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 37 Sexto, an intellectus angeli vel hominis possit per virtutem suae naturae simul cognoscere plura. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 38 Primo, an angeli in primo instanti quo meruerunt fuerint glorificati. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 39 Secundo, an gloriam prius habitam possint mereri per actus subsequentes. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 40 Primo, an Deus possit facere aliquam potentiam intellectivam vel liberam essentialiter inerrabilem et impeccabilem. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 41 Secundo, quaeritur an potentia peccandi sit pars nostrae libertatis. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 42 Tertio, an angeli potuerint peccare in primo nunc suae creationis. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 43 Quarto, an sit possibile vel credibile quod angeli sic peccaverunt sicut doctrina fidei tradit. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 44 Quinto, an daemones possint aliquid addiscere et oblivisci. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 45 Sexto, an eorum habitualis malitia usque ad diem iudicii augeatur. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 46 Septimo, an citra diem iudicii habeant aliquas (a) complacentias et gaudia in iis quae (b) pro voto volnnt et agunt. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 47 Octavo, an decor et integritas angelicae hierarchiae sic fuerit per casum daemonum immutatus quod omnino eguerit restaurari. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 48 Nono, an ruinam ipsorum decuerit ex hominibus reparari. Plures quaestiones alias de angelis feci in lectura super librum Angelicae hierarchiae; non enim in hac ordinatione pono quaestiones quas super lecturas specialium librorum feci. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 49 An anima immediate informet omnes partes corporis sui draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 50 Secundo, an in corpore humano sit aliqua forma substantialia praeter animam.Cui magnam additionem adiunxi in qua quaedam rationes positionis adversae plenius dissolvuntur, ac deinde infringuntur et improbantur multae evasiones contra rationes nostras datae. Et ibi plenius declaratur quomodo positio adversa est contra naturalia principia et experimenta et contra undecim vel duodecim christianae fidei dogmata seu veritates. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 51 Tertio, an sensitiva hominis sit a generante vel a solo creatore. Ubi multipliciter probatur quod pars animae intellectiva non informat corpus immediate, quamvis ei substantialiter uniatur, et quamvis forma intellectiva et libera sit forma hominis. Cui magnam additionem adiunxi. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 52 Quarto,an immortalitas spiritus rationalis possit per rationes probari. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 53 Quaeritur an aliquid de alimento convertatur in veram speciem carnis et ossis et ceterarum partium corporis. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 54 Quaeritur primo unum commune omnibus potentiis: an scilicet potentiae animae vel angeli sint totaliter eaedem cum substantia eorum aut totaliter diversae aut partim eaedem partim diversae. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 55 Primo, an in nobis sint plures potentiae intellectivae et volitivae praeter appetitivam sensualem. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 56 Secundo, an pars animae rationalis quae dicitur mens sit eiusdem speciei cum parte intellectiva angeli vel an nostrae potentiae intellectuales sint eiusdem speciei cum potentiis intellectualibus angelorum. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 57 Tertio, an in homine sit liberum arbitrium. Et hic, scilicet in responsione ad undevicesimum, tangitur quaestio quomodo in beatis et in purgatorio immobilitetur voluntas ad bonum et in damnatis ad malum. Et improbantur septem errores circa hoc dictum. Primus est quod intellectus in statibus alterius vitae nihil apprehendit cum discursu rationis. Secundus est quod voluntas in omnibus sequitur modum apprehensionis ita quod, si intellectus habet modum immobilem in apprehendendo, voluntas id (a) ipsum habet in volendo. Tertius quia voluntas angeli suo solo actu acquirit immobilitatem in bono vel in malo, voluntas vero nostra acquirit hoc ex eo quod per mortem datur sibi altitudo consimilis altitudini substantiarum separatarum et simul cum hoc ex defectu divinae influentiae seu gratiae trahentis ipsam ad bonum. Quartus est quod voluntas totaliter convertitur, quandocunque convertitur, quia est simplex. Quintus est quod sensitiva habet statum immobilem in omni statu alterius vitae. Sextus est quod error circa finem non potest emendari nisi per causam superiorem, potentem immediate influere in intellectum et voluntatem. Septimus est quod error circa finem non potest esse nisi perverso habitu voluntatis acquisito vel innato. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 58 Quarto, quaeritur an liberum arbitrium seu voluntas libera sit potentia passiva vel activa. Et in hac multae quaestiones aliae continentur: nam in responsione ad tertium decimum argumentum tangitur quaestio an corpora sensibilia possint per se generare species simplices et intellectuales in potentia nostrae mentis; et iterum an hoc possint per irradiationem intellectus agentis; et iterum, an quantitas aliquid reale addat ad formas aliorum praedicamentorum. Item, in responsione ad quartum decimum tangitur quaestio an omnes potentiae apprehensivae sint passivae. Et ad huius evidentiam pertractantur septem. Primo scilicet, quod actus potentiarum non sunt immediate ab obiectis. Secundo, quod non sunt a solis speciebus. Tertio, quod non partim ab eis et partim a potentiis. Quarto, quod ipsi actus sunt species seu similitudines obiectorum. Quinto, quod anima non potest in se generare species quae sint principia effectiva suorum actuum. Sexto, quod potentiae non possunt excitari ab (a) obiectis ad generandum huiusmodi species aut ad producendum suos actus. Septimo, quod potentiae sunt sufficientes ad efficiendum suos actus absque coefficentia facta ab obiectis vel speciebus. Haec tamen clarius et sanius pertractantur in tribus primis quaestionibus de actibus potentiarum animae infra scriptis. Item, in responsione ad duodecimam supprobationem quarti decimi argumenti tangitur quaestio an species imaginariae sint incorporales et inextensae. In responsione vero ad tertiam decimam tangitur quadruplex causa quare potentiae sensitivae (b), quamvis sint activae suorum actuum, indigeant organo. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 59 Quinto, quaeritur an infantes et dormientes et furiosi possint exercere opera liberi arbitrii. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 60 Primo, an sensus particulares sint plures potentiae vel una. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 61 Secundo, an tactus habeat in se plures potentias tactivas. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 62 Tertio, an sensus communis sit potentia differens a sensibus particularibus. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 63 Quarto, an sensus communis sit eadem potentia cum imaginativa quae imaginatur absentes formas sensibilium. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 64 Quinto, an istae sint eadem potentia cum aestimativa. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 65 Sexto, an hae tres sint eadem potentia cum memorativa. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 66 Septimo, an cogitativa quae omnium quatuor praedictarum obiecta ad invicem componit et confert sit eadem potentia eum praedictis. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 67 Octavo, an potentia intellectiva includat in sua essentia omnes nostras potentias sensitivas, ita quod intellectus noster sit nostra potentia visiva et auditiva et sic de aliis. Et in hac responsione, scilicet ad tertium, pertractatur quaestio an intellectus angelicus habeat sub se potentias sensitivas vel ipse solus sufficiat ad omnia sensitiva sentienda. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 68 Primo, an appetitus sensualis sit alia potentia ab appetitu intellectivo. draft No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 69 Secundo, an vis concupiscibilis et irascibilis, prout spectant ad appetitum sensitivum, sint eadem potentia. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 70 Tertio, an secundum numerum sensitivarum apprehensivarum sint tot potentiae appetitivae (a) sensuales. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 71 Duodecimo (b), queritur an vegetativa animalium differet ab anima sensitiva eorum. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 72 Primum, an corpora possint agere in spiritum et in eius potentias apprehensivas et appetitivas. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 73 Secundo, an aliqua virtus cognitiva vel quaecunque alia secundum suam essentiam exterius non emissa possit ab extrinseco et distanti medio vel obiecto absque eorum influxu mutari vel pati. Per mutationem autem intelligo protensionem virtutis ad extra vel retractionem sui ad intra vel pertransitionem medii vel fractionem sui incessus aut reflexionem vel diverberationem aut resistentiam vel prohibitionem aut fixionem vel terminationem sui in obiecto. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 74 Tertio, an principium effectivum actus cognitivi sit species repraesentativa obiecti aut habitus aut potentia vel omnia tria in simul sumpta. Circa finem autem huius tangitur Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 75 Quarta quaestio, an scilicet quando Deus videtur ab intellectu creato, divina essentia teneat locum speciei repraesentatis Deum. Postquam et subditur Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 76 Quinta, an scilicet anima sciat se ipsam per speciem sui aut per essentiam suam et an per immediatam reflexionem sui aspectus super se aut primo dirigendo aspectum ad phantastica, id est, ad species imaginarias per actus sensuum exteriorum acceptas. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 77 Sexto, quaeritur an habitualis dilectio sui et suae beatitudinis sit accidens. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 78 Septimo, an unico simplici actu sciantur plures termini eiusdem propositionis aut plura extrema eiusdem correlationis aut plures partes eiusdem totius. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 79 Octavo, an actus scientiae vel amoris possit se ipsum habere pro obiecto, utpote cum scio me scire vel amo me amare seu meum actum amandi. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 80 Nono, quaeritur an aspectus beatorum sic feratur super creatorem et creaturas in proprio genere visas quod uno aspectu et uno actu iudicet mutuas correlationes Dei et creaturae. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 81 Decimo, an conscientia dicat potentiam unam vel plures aut actum aut habitum et an synderesis sit quaedam pars conscientiae et iterum in quo differat recta conscientia a prudentia, fide et caritate regulata. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 82 Undecimo, an lex naturalis dicat aliquid concreatum in intellectu vel voluntate aut aliquid aliud. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 83 Duodecimo, an sit verum quod Aristoteles in Ethicis dicit de actu electionis, scilicet quod electio non est de fine sed de iis quae sunt ad finem et quod semper sequitur actum consilii seu deliberationis. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 84 Tertiodecimo, an sit falsum dictum quorundam, scilicet quod actus electionis factus propter aliquem finem est idem actus numero cum velle illius finis, quamvis iste cum primo sumptus sit perfectior. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 85 Quartodecimo, an sciens actu et in particulari hoc vel illud esse agendum tanquam honesto necessario habeat illud agere et an nesciens actu et in particulari illud esse (a) agendum non possit illud agere, immo necessario habeat illud non agere. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 86 Quintodecimo, an habitus scientiae bonorum et honestorum ligetur per passionem pravae conscientiae vel irae, ne scilicet his perdurantibus possit exire in actualem considerationem boni honesti in singulari sumpti et obiecto praefate concupiscentiae contrarii. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 87 Primo, an motus animalium voluntati vel appetitui sensitivo subiectus causetur immediate ab intrinseco actu appetitus, quo scilicet sufficientur vult et appetit se movere. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 88 Secundo, an in motu corporis processivo seu voluntario moveatur ab appetitu aliqua una pars corporis primo et immediate ac postmodum reliquae per primam ut motae ab ea. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 89 Tertio, an quandocunque anima movet unam partem corporis, aliqua alia stet fixa, ut a fixa inchoetur motus partis quae movetur Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 90 Primo, an species et genera vitiorum sumantur a positivo in quo fundantur vel a sua privatione. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 91 Secundo, an genus vitii sumatur suo proximo obiecto. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 92 Terto, an idem actus numero possit esse in duabus speciebus vitiorum et an diversae vitiositates eiusdem actus se habeant sicut genus et differentia speciei eiusdem vitii. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 93 Quarto, an omnis circumstantia vitiosa variet speciem vitii. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 94 Quinto, an species unius vitii possit esse pars integralis alterius vitii seu an unus actus vitiosus possit integrari ex pluribus actibus vitiosis habentibus vitiositatis specie differentes. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 95 Sexto, an omne vitium sit extremitas opposita medio alicuius virtutis et hoc sic quod extremitas illa remisse sumpta sit pars ipsius virtutis tanquam medii ab extremis compositi. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 96 Septimo, an morale bonum et malum sint genera omnium moralium virtutum et vitiorum. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 97 Octavo, an malus finis sit circumstantia vitii vel potius sit principale vitium. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 98 Nono, an distinctio septem capitalium vitiorum data a Gregorio sit solius congruentiae vel necessariae sufficientiae. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 99 Decimo, an omnia vitia sint spiritualia vel omnia sint (a) carnalia. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 100 Undecimo, an spiritualia sint peiora quam carnalia. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 101 Duodecimo, an quaedam vitia sint virtutibus magis similia vel minus contraria quam alia. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 102 Tertiodecimo, an ab uno extremo vitiorum sit recedendum ad aliud extremum, ut tandem perveniatur ad virtutis medium. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 103 Quartodecimo, an inordinatus amor sui sit primum peccatum cuiuscunque qui primo incidit in peccatum. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 104 Quintodecimo, an in omni peccato sit privatio modi, speciei et ordinis. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 105 Sextodecimo, an omnis imperfectio moralis seu in moralibus sit peccatum. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 106 Septimodecimo, an omne imperfectum ex (b) genere sit imperfectum ex circumstantia et e contrario; an omne perfectum ex circumstantia sit perfectum ex genere et e contrario. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 107 Duodevicesimo, utrum peccatum, in quantum malum, possit ab aliquo appeti. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 108 Undevicesimo, an peccatum sit poena sui ipsius et ultra hoc aliquando alterius peccati et an, in quantum habet rationem poenae (c), sit a Deo plus quam in quantum habet rationem culpae. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 109 Vicesimo, an reatus culpae possit esse in aliquo in quo non est nec fuit aliquis actus vel habitus pravus. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 110 Primo scilicet, quae sit quidditas peccati originalis. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 111 Secundo, quae sit causa eius effectiva. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 112 Tertio, qua iustitia vel ratione permisit Deus animas a corporibus infici aut quomodo iuste potuit animas talibus corporibus infundere aut quare permisit corpus infectum propagari aut quare genitorem infectum permisit filios propagare. Hic autem quaedam aliae duae quaestiones circa opus primae conditionis includuntur; inter quas est quare Deus fecit hominem potentem peccare et quare per intermediam Evam. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 113 Quarto, qua iustitia vel ratione huiusmodi infectio imputetur proli ad culpam et ad reatum poenae aeternae. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 114 Quinto, an culpa originalis et actualis habeant univocam rationem culpae. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 115 Sexto, quomodo originalis culpa probetur per novum et vetus testamentum. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 116 Primo scilicet, an Deus sit causa immediata totius entitatis quam realiter ponit peccatum vel culpa. Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 117 Secundo, an negatio seu deformitas culpae includatur substantialiter in actu vel habitu sibi substrato (a). Not Started No Review View on GitHub
Liber II, Quaestio 118 Quaeritur an sit contra Dei praeceptum. Et in hac multae difficultates et quaestiones includuntur. Inter quas est: an veniale sit contra caritatem et contra virtutum rectitudinem et contra animam et an includat aliquem contemptum Dei et aliquam aversionem ab ipso et aliquam perversionem a fine et aliquam fruitionem boni commutabilis. Item, in responsione ad duodevicesimum tangitur an peccata venialia in tantum possint augeri vel multiplicari quod faciant mortale. Item, in responsione ad undecimum tangitur an unus fidelis minus peccet faciendo aliquod veniale quam unus infidelis vel e contrario et an infidelibus non baptizatis omnia venialia sint mortalia vel non. In responsione ad undevicesimum tangitur an mendacium vel rancor, quae sunt venialia vulgo, sint aliquando mortalia viris perfectis. In responsione vero ad vicesimum tangitur an originale sit contra praeceptum. In hac quaestione monstratur quod in statu innocentiae quodcunque peccatum nobis veniale esset ibi mortale. Not Started No Review View on GitHub

About

Commentary on the Sentences by Peter Jean Olivi
Is Part Of Sententia Work Group
Question Listed edited by
Question Listed encoded by Calix G. O'Hara