Librum I, Prologus, Quaestio 1 [Oriel 15 Transcription]

Diplomatic Transcription

By Richard FitzRalph

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 2015.09 | September 29, 2015

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, September 29, 2015

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

rfr-quaestio1

1
Utrum possibile sit viatori scire demonstrative deum esse
et arguo primo quod non quia si sic tunc posset viator scire
demonstrative aliquid esse summe bonum cum hoc includatur in significa
to huius termini deus ut patet per augustinum primo de doctrina christiana capitulo ii ubi dicit
quod omnes hoc deum esse consentiunt quod ceteris rebus omnibus ante ponunt
falsitas consequentis probatur quia si aliquis posset scire ad esse summe bonum
ipse posset scire ad esse sine malum et ita malum sicut deus
est bonus consequens falsum quia tale malum nullam bonitatem includeret
consequentia probatur quia per commentatorem primo de caelo commento 43 contraria sunt aequalia in nulla contrarieta
tis et si unum sit infinitum reliquum neccessario est infinitum scit
bonum et malum sunt contraria malum est ergo etc.

2 Secundo arguitur quod possibile
sit scire aliquid esse summe et simpliciter malum quia aliquid est magis ma
lum alio et aliquid est minus malum et consequentia probatur per modum arguendi aristotelis
et commentatoris 4to metaphysicae commento 18 ubi probans quod aliquid fit simpliciter verum arguit sic
aliquid est magnis verum et aliquid est minus verum ergo aliquid est simpliciter verum et maxime
sit arguitur in proposito

3 Tertio tunc possibile esset scire aliquid esse sum
me bonum omni quae sunt sicut Anselmus dicit se demonstrare monologion capitulo 1 sed illud argumentum non probat quia accipit in argumento quod omnia quae dicuntur aliquid adinvi
cem
secundum magis et minus ait aequaliter per aliquid dicuntur ita quod non aliquid et aliud sed id intelligitur in diversis ergo dicit ipse omnia bona dicuntur adinvicem secundum m
gis et minus per aliquid unum repertum in istis et illud neccessario est omnem
bonum omni quae sunt Sed sic potest probari quod est alia una res numero per quam
duo alba dicuntur adinvicem secundum magis et minus et per eadem rationem illa res
et alia albedo habent aliquam unam rem eis communem et sic infinitum simile principium
innuit Aristoteles et etiam commentator 2 de anima commento 68 ubi dicit quod aer et aqua
et corpora caelestia sunt dyaffona sed nullum illorum secundum quod talem sed
per materiam existentem in eis haec illi

44to sic tunc hoc esset
possibile sciri ex motu cum ex motu sit via evidentissima
probans deum esse cum non sit alia sicut dicit commentator sed ex motu non
potest sciri demonstrative quia nullus potest sciri motum esse quia quocumque in
stanti accepto ipso dubitat an deus in illo instanti incipi
at ferre res omnes quosdam ergo dubitat an termini moveantur quia si tunc incipiant quiescere non moventur tunc assumptum patet quia deus
potest hoc ferre et ipse non scit quod non vult quia scriptum est corinthios 2
quis novit sensum domini aut quis conciliarius eius fuit

5
Quinto tunc homo posset scire demonstrative ex cognitione substantiarum
sensibilium consequens falsum quia nullus potest scire aliquam substantiam sensibilem extra
se esse ergo nec potest aliquid aliud scire ex cognitione illarum assumptum
probatur quia nullus scit utrum facit de omnibus apparentibus sicut facit
in sacramento altaris nisi sunt accidentia absque substantia sensibili et idem
potest argui similiter de homine quocumque respectu sui corporis proprii quod
non sciat illud esse substantiam quia hoc non scit nisi ex cognitione sensitiva
sed in illa non est certus quia et si omnia accidentia in ipso ita manerent
sicut accidentia in sacramento altaris ipse ita indicaret de suo
corpore facit et tunc esset deceptus ergo nunc non est certus sequitur
ergo quod nullus homo potest scire aliquam substantiam sensibilem esse ergo multo
fortius nec aliquam abstractam cum substantiae abstractae sint diffi
cilioris cognitionis quam substantiae sensibiles sicut dicit commentator 2o metaphysicae
commento 2
et ratio est quia substantiae sensibiles sunt propinquiores sensum

6
Sexto tunc hoc posset sciri ex cognitione sensitiva sensibilium O1vb
quia omnis cognitio nostra intellectiva habet ortum a sensu ut dicit philosophus conclusio
falsum quia per sensum nichil possumus scire omnino sicut probat augustinus 83
quaestiones
quaestione 9
sic omne quod corporeus sensus attingit quod corporeum
dicitur sine ulla intermissione temporis commutatur velut cum ca
pilli capitis nostri crescunt vel corpus scitur in oductutem aut
efflorescit perpetuo illud fit nec intermittit omnino fieri quod aut
non manet percipi non potest illud enim percipitur quod scientia comprehenditur
comprehendi aut non potest quod sine intermissione mutatur non est igitur
ex petenda sinceritas si?tis a sensibus corporis haec ille Et
ce quam plane dicit quod omnia sensibilia sunt in continua mutatione
et ideo nullum potest scientia comprehendi ergo per consequens nec sciri

7 Ad oppositum
arguitur sic Romanos 1 invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta con
spiciuntur sempiterna quoque virtus eius et divinitas ita ut sint inex
cusabiles
ubi dicit glossa autentica quod deus nulla invisibilils posset sciri opus
fecisse quod visibilitate sui opificem manifestavit ut per in
certum certum posset sciri haec illi unde apostolus dicit ibi contra gentiles philosophos
ut dicit glossa quod fuerunt inexusabiles quod non essent nisi scivissent
ipsum esse deum

8 praeterea potest scire aliquod est primum efficiens in entibus per
hoc quod causae efficientes ordinante non sunt infinitae quia si essent in
finitae non esset inter ipsas ordo sicut arguit philosophos 2 metaphysicae sed hoc
est inpossibile m?m et scitum esse inpossibile scilicet quod inter 8 causas essentiales
in mundo non sit ordo

9 praeterea per eundem modum potest demonstrari quod sit
alia prima causa formalis in mundo sicut probatu philosophus 2 metaphysicae et talis est deus

10 praeterea potet probari demonstrative aliquem esse finem ultimum per eundem modum
demonstrandi et per modum demonstrandi aristotelis primo ethicorum in principio
ubi agitur sic nisi esset aliquis finis ultimus quem desideraremus propter
se et non propter aliquem finem tunc in finibus procedentur infinitum et ita desi
derium naturale hominis esset otiosum quod est impossibile

11 praeterea potest demonstrari aliquis simpliciter aeternum et in mobile sicud philosophus probat 8 physicorum et tale
nichil primum inter talia est deus

12 praeterea alia fuerunt facta in an
tiqua lege et similiter in nova unde potuerunt illa facta scientes
scire deum esse sicud genesis 11 de subita divisione linguarum et illud exodus
14
de submertione aegipciorum et divisione aquarum maris et de
subversione uxoris loth instatuam sab genesis 19 et iafi?a
alia Et in nova lege quod omnes discipuli subito loquebantur linguis
omnium nationum actuum 2 et alia in numerabilia

13 In ista quaestione
sic ex procedens primo tractabo utrum deum esse sic per se notum
secundum utrum fides et scientia eiusdem rei possunt simul esse in eodem / 3o
dicam ad quaestionem recitando opinionem doctorum

14
Ad primum articulum scilicet quod deum esse sit per se notum arguo per
Iohannem damascenum 1 libro Sententiarum capitulo 1 dicit enim ibidem quod cognitio
existendi deum omnibus ab ipso naturaliter inserta est sed omne notum
naturaliter omnibus esse notum per se ergo etc

152o sic augustinus primo de doctrinae christianae
capitulo 11
dicit omnes enim hoc deum esse consentiuntur quod omnibus aliis rebus ante
ponunt
Sed esse illud in quo omnes conveniunt est notum per se ergo dum
esse optinum omnium est notum per esse ergo multo magis deum esse est
notum per se

16 3o sic hugo primo libro de sacramentis dicit quod deus
sic ab initio suam cognitionem temperavit ad hominem ut sicut quidem
nunquam totum poterat comprehendi sic quia est numquam prorsus posset ignorari

17 4to sic Iudicium respectu cuiuscumque in omni genere debet
attendi penes optimum iudicans de illo sicut patet primo ethicorum et 4
metaphysicae
sed apt optime iudicantes aliam deus est sicut apt beatos
est illa nota per se notis igitur simpliciter debet dici non per se

18
Quinto m?um esse unitatem esset et sapientiam et veritatem
esse est notum per se se deus est unum principium quod intelligitur et numerus et
sapientia et veritas sicut dicit augustinus 2o libro de libero arbitrio capitulo 14
18 et 19

19 6o alia veritas est per se nota intellectui m?ra
sed non est alia veritas in propositione quam deus ergo etc mi patet per anselmum
de veritate capitulo ultimo
ubi dicit quod una est veritas omnium nec propter hoc sunt
plures veritates quia plura sunt vera sicut nec plura sunt tempora quia
plura sunt in tempore
haec ille

20 7o sic 8 de trinitate capitulo 7 dicit augustinus
quod audito hoc nomine veritas et scito quid significatur statim cognoscitur ipsa veritas quae deus est et 8 capitulo nisi esset nobis inpressa notio boni secundum quod proba
remus aliquid et aliud alii propositio veremus non duceremus recte in
iudicando aliquid melius altero ergo cognitio boni simpliciter scilicet dei sicut ipse
in commenti c dicatur est nobis naturaliter inpressa ergo eum esse est per se no
tum

21 8vo deus est maxime praesens intellectum ergo facilime et max
ime notus intellectum consequentia patet per augustinus 10 de trinitate 22 capitulo ubi dicit quod meus
cognoscit seipsam non ob aliud nisi quia sibi praesens est
assumptum patet per augustinus
8 super genese ad litteram capitulo 33
ubi dicitur quod deus est interior cuilibet omni
re et per consequens maxime prius omnium rei

22 ad oppositum deum esse est
articulus fidei ergo non est notum per se

23 praeterea nichil est notum per se O2ra
nisi quod cognoscitur statim notis terminis sicut patet per boetium libro de ebdomadibus dicit enim quod
illa propositio debet dici communis conceptio quam quisque probat auditam Sed certe ista propositio
deus est non est huiusmodi quia multi scientes terminos ignorant eam ergo non est per se
nota

24Thomas in prima parte summae conclusione et articulo primo et prima parte scripti distinctione
3 questione 2
dicit quod propositionem esse per se notam est dupliciter in se vel quo ad nos
primo modo dicit ipse est quaelibet propositio nota per se cuius probatum includitur in praedicato subiecti
sicut ista homo est animal quia cognitis terminis dicit ipse illa scitur et sic est haec nota per se
deus est quia praedicatum est idem subiecto sed 2o modo non.

25 Contra istum se istud
res maxime ignotae naturaliter essent notae per se quod est inpossibile probatur consequentia quia
tales res esse est notum per se probo per medium suum esse praedicatum de tali
bus rebus est idem cum eis vel includit in eis ergo praedicando esse de illis
est propositio nota per se.

26 praeterea tunc propositiones maxime latentes naturaliter esse notae
per se quod est manifeste falsum probatur consequentia quia secundum ipsum propositiones in quibus ponatur diffinitio
nes substantiarum de eis sunt notae per se et tales sunt difficilioris
cognitionis omnibus propositionibus praedicantibus accidentia de subiecto ut patet per philosophiam et commentatorem
7 metaphysicae commento 59 scilicet commento penultimo

27 praeterea tunc propositio falsa esset nota
per se posito possibili sicut haec omnis rosa est substantia posito quod nulla rosa sit quia
in ista praedicatum includitur in subiecto

28 Ideo dicitur aliter henricus dicit in summa
articulo 22 quaestione 2
quod deum esse convenit dupliciter in generali sicut sub hiis
nominibus ens bonum veritas et similibus et aliter in speciali sub hoc nomine
deus primo modo dici ipse est quaestio vera in sensu diviso sed non secundo modo sed quia ista
quaestio dicit ipse q?tur in sensu composito ideo dicendum est quod ista propositio deus est non est
nota per se quia ad hoc quod alia propositio sit nota per se oportet quod illa habeat ex se
evidentem notitiam cognitis terminis sicut dicit Boetius in libro de ebdomadibus de
communibus conceptionibus quia communis conceptio est quae probat se auditam sed ita aut
ipse non est in hac deus est quia multi dubitant istam cognitis terminis unde
iste doctor recte Respondet et ideo dico cum ipso ut dictum est sed ad
dam unum verbum in Responsione ad 6 argumentum istius articuli

29 ad primum sic
quod damascenus libro 1 Sententiarum capitulo primo loquitur de cognitione confusa sine generali et sic
concedo sicut dictum est in quaestione quod cognitio dei est nobis inserta naturaliter ita scilicet quod
non est habita a nobis in primis conceptionibus communibus qui dupliciter esse inser
te
nobis naturaliter quia nescimus quando nullo quomodo iunt in nobis ut dicit commentator
3 anima commento 36

30 ad 2m dico quod augustinus vult dicere quod omnes aestiman
tes deum esse hoc esse deum consentiunt quam omnibus aliis rebus anteponunt
sed non omnes certe aestimant naturaliter divina esse

31 ad 3 dico sicut ad
primum quia hugo loquitur de cognitione confusa cum dicit quod numquam deus prorsus post
ignorari scilicet ab hominbus qui cognosceret alia per intellectum quia tunc necessario cognos
cunt deum confuse

32 ad 4 dico quod haec non est nota per se apud angelos
quia et si angeli in prima apprehensione terminorum istius propositionis deus est sci
ant istam tamen hoc non est ex evidentia suorum terminorum sed ex alia causa
scilicet quia vident deum clare scilicet ex dispositione cognitis non ex evidentia
cogniti ymmo nec sic est nota per se apud deum scilicet ex sua evidentia

33
ad 5 patet quod istae intentiones unum numeris sapientia veritas et huiusmodi
sunt intentiones generales et sub talibus concessum est deum esse esse
per se notum

34 ad 6 de dicto augustini concedo quod alia veritas est per
se nota sub hac intentione veritas et etiam sub intentione alia singu
lari sicut est haec intentio haec veritas demonstrata veritate huius ens est ens et cum
accipitur quod non est alia veritas quam deus dico quod intelligitur sic quod non
est alia veritas prima in alia re quam deus sed una est prima veritas omnium quae vera
sunt tamen aliae veritates secondariae sed certe nulla res mundi dicitur veritas
proprie nisi solus deus sicut videtur ex dicto augustini 83 quaestionibus quaestione prima ubi dicit quod
veritas non potest recipere falsitatem sed anima dicit ipse saepe falsitas ergo anima
non est vertas eodem modo probari potest de omni anima re quod nulla sit veritas oportet
sive aliud in propositione ista ens est ens dicatur veritas quam deus sine solus
deus est nota per se haec veritas est demonstrata veritate huius prima ergo ut videtur deus est
per se notus sub hac intentione siglum haec veritas huius et concedo con
clusionem sed dico quod haec cognitio est confusa et indistincta et non est inconveni
ens quod deus sit per se notus cognitione tali confusa et indistincta et hoc
est verbum quod dixi in positione fore addendum

35 ad 7 dico quod augustinus
8 de trinitate capitulo 7 et 8
loquitur de cognitione generali et indistincta sicut patet in
hiis tales quibus utitur veritas et bonum

36 ad ultimum dico quod deus est
maxime praesens intellectum et cuilibet rei sicut probatur quia interior omni re
sed non semper eset praesens in ratione obiecti cognoscibilis et hoc sub conceptu
distincto quia est obiectum voluntarium sed talis praesentia requiritur ad hoc quod aliquid
propter suam praesentiam cognoscatur et sic dico de anima quod ipsa est sibi praesens
saltem quando cognoscit aliqua alia utrum aut sit ibi praesens in ratione obiecti
posito quod non noscat alia alias tractabitur

37
Secundus articulus huius quaestionis est utrum fides est scientia eiusdem
rei possint esse simul in eodem arguitur quod non quia tunc fi
des posset manere in patria consequens falsum sed potest respondere sicud henricus respondet in summa articulo 13 quaestione 7 quod non sequitur quia clara visio
et fides de eos repugnant pro eo quod fides cognitio obscura

38O2rb
Sed contra eundem in angelis sunt duae cognitiones omnium creaturarum quarum una
est obscurior altera clara scilicet cognitio matutina quae est in verbo cogni
tio obscurior est cognitio in genere proprio scilicet vespertina sicut dicit augustinus
4 super genesem ad litteram capitulo 28 20 27 et per totum
ergo eiusdem potest
esse cognitio duplex clara et obscura non repugnant

39 Secundo
si sic tunc nulla foret difficultas in credendo aliquem articulum fidei
et per consequens nec meritum prima consequentia patet quia numquam accidit difficultas
in credendo illud quod est scitum cum homo credat illud velit nolit consequentia
patet per magistrum 2 sententiarum distinctione 23 versus finem ubi monet quaestionem an
homo potuit mereri per gratiam creationis cum ipse potuit per gratiam
declinare malum vel a malo et solint quod non fecisset illi
meritum et si declinasset a malo et non consensisset quia nichil
erat tunc in eo quod ad malum mpelleret unde nobis dicit non est
meritum est si malum non facimus ubi non est causa nos inpellens ad
agendum haec illi Ex quibus dictis apparet quod est meritum nisi uib est impul
sus et per consequens difficultas

40 Tertio si sic fides esset
apparentium quod est contra apostolum hebraeos 11 ubi describit fidem quod ipsa
est argumentum non apparentium

41 Quarto tunc evacuaretur meritum
articuli sciti per gregorium quia fides non habet meritum ubi humana ratio prae
bet experimentum

42 Quinto fides includit incertitudinem scientia vero
certitudinem sed certitudo et incertitudo eiusdem repugnant

43
Item paulus post raptum scivit articulos fidei quia ipse dicit 12 quod ipse hominem in christo et post pauca et
archana quae non licet homini loqui et multum est quod postea fuit fide
lis et habuit fidem ergo etc

44 ad oppositum adhaerere alicui
articulo sufficienter per demonstrationem et sufficienter propter auctoritatem scripturae non
repugnant ergo fides et scientia non repugnant consequentia plana est assumptum
probatur quia et si aliquis ad aliquem articulum haberet demonstrationem ipse tamen posset
illi articulo adhaerere propter auctoritatem sic quod et si non haberet demonstra
tionem ad hoc propter auctoritatem ipse adhaereret ergo tunc ipse sufficienter ad
haereret propter demonstrationem et si?cut sufficienter sufficienter propter auctoritatem

45 2o
christus habuit scientiam claram omnium quae scit deus ergo etc magister patet 3 libro
sententiarum distinctione 14 capitulo 4
ubi probat quod christus secundum animam humanam omnia scivit magister
probatur quia christus habuit spem gratiae habuit fidem consequentia patet quia spes praesupponit
fidem assuptum patet per diffinitione spei 3 libro distinction 20 ubi dicitur quod spes
est virtus qua spiritualia et aeterna bona cum fiducia exspectantur sed sic
manifestum est christus expectavit glorificationem sui corporis et in pas
sibilitatem ergo etc

46 3o aliquis potest ita finitis adhaerere alicui ar
ticulo propter fidem et auctoritatem sicut alius propter demonstrationem non propter hoc tollitur
adhaesio per fidem tamen illa sit ita fortis sicut adhaesio demonstrationem

47henricus in summa 13 articulo 7 dicit quod scientia est duplex una quae
vocatur visio haec est in beatis et in raptis alia quae est
ex evidentia rei vel ex discursu prima scientia evacuat fi
dem quo ad actum et habitum in beatis et in raptis evacuat ac
tum et non habitum scientia secundo modo dicta quae vocatur abstrativa non eva
cuat fidem haec est sententia suae positionis

48 Contra istud si
in beatis scientia evacuaret fidem quo ad actum et habitum hoc
esset tunc ex contrarietate eius ad habitum fidei quae est secundum claritatem et ob
scuritatem
sicut ipse declarat communiter ergo raptus amitteret fidem cum
sua visio sit suam clara et ita sequitur quod ipse post raptum non haberet
fidem posito quod deus non infunderet novam ergo nec caritatem quia ca
ritas non est sine fide et sic aliquis innitus similiter sua culpa
amitteret caritatem quod est falsum quia talis raptus et alius consimilis

49
2o si illud esset verum tunc sic aliquis adquireret scientiam abstracti
vam de alico articulo ita continue minueretur habitus fidei in ipso et conti
nue sicut plus perficeret in scientia illius ita si des plus minueretur
et per consequens non expediret proficere in thema et prima consequentia probatur quia si
plena et perfecta scientia propter contrarietatem eius ad fidem corrumpat fidem
totaliter sequitur quod scientia minor a??liter corrumpat unde minuat consequentia
ista probatur per similem modum arguendi philosophi et commentatoris 3o de caelo commento
72
dicit quod si ignis calefaciat propter angelos eius acu
tos calefaciant a??liter quia dicit commentator a causis diversis secundum magis
et minus proveniunt neccessario causata diversa secundum magis et mi
nus

50 3o contra eum tunc in angelis non essent duae tales cognitio
nes sicut est in primo argumento istius articuli scilicet matutina et ves
pertina quia ex quo matina est clara ipsa corrumpit obscuram et non
patitur aliam obscuram cum ea secundum ipsum

51 doctor subtilis
3 libro distinctione 24 quaestione unica
dicit loquendo de scientia sicut philosophus primo pos
teriorum
sic est possibile quod idem de eodem scientiam habeat et fidem et cum
det ad 4m argumentum de petro et iohanne quia tunc in passione non O2va
habuerit fidem de isto articulo et respondet ad secundum argumentum quod habito medio de termino medium
dialect?um nichil operatur quia inpeditur a medio de termino

52 Contra
istum si dicat verum sequitur quod paulus in raptu amisit fidem ergo post
raptum non habuit fidem posito quod deus aliam non creasset et per consequens post
raptum propter hoc quod vidit deum fuit infidelis

53 Eodem modo potest argui
de thomas apostolo

54 2o sequitur contra ipsum quod ipse sine suo demerito in in
vitus amisit caritatem tamen caritas non sit sine fide inpossibile
est placere deo
ut dicit apostolus ad hebraeos 11

553o sequitur quod quicquid pau
lus
postea fecit fuit peccatum quia omne quod non est ex fide est peccatum ad
Romanos
14 in fine

56 De hoc quod dicit ad 2m argumentum quod habito medio demonstra
tivo
medium dyalecticum nichil sed inpeditur hoc est falsum quia per demonstratio
nes
dyalecticas inducit ad confirmans sicut dicit commentator post media demonstrativa
ergo tale medium aliquid operatur propter demonstrationem

57 2o aliquis potest adhaerere propter auc
toritatem ita firmiter sicut alius per demonstrationem et firmius medium est quam alius de facto
adhaeret per demonstrationem ergo si talis adquirat per demonstrationem plus ad hoc operabitur
medium dyalecticum quam demonstratum

58 de hoc quod dicit ad 4m argumentum quod pe
trus
et iohannes non habuerunt fide de illo articulo quia quod hoc quod ipsi sciverunt
per visum non fuit articulus fidei scilicet quod ipse homo visus fuit crucifixus
sed quod deus homo fuit sicut patet in symbolo quod sciverunt tunc medium est
tum quia nescierunt utrum accidentia quae ibi videbantur fuerunt sine subiecto tum quia nesciebant utrum christus aliquem alium in tantum quod non posset ab eo
desterni loco omni statuisset non plura urentis transeam

59 ad
istum articulum dico quod sic quia habitus fidei et scientia non repugnat secundum
se sicut probant argumenta adducta contra doctorem solempnem et propter hoc quod pau
lus
ut ipse testatur 2 corinthios 11 scivit multa archana quae non habet homini loqui ubi glossa dicit quod ipse intimationem percepti de secreta
dei essentia ipse ergo recoluit se talia vidisse et per consequens scivisse
ergo tunc scivit se scivisse ergo tunc scivit quando coluit dico tamen quod non
manebit in patria de facto sed corrumpetur non a scientia tamquam a contrario
sed a deo quia si esset sine dubio superflueret vel fieret cognitio clara
ex quo nunc respectu eiusdem obiecti habebit aliam cognitionem immediatam
et per se et post hoc dico propter cognitionem matu?nam angelorum quia certe ipsa
non est cognitio creaturae primo et immediate sed est immediate cognitio dei et ex hoc quod per
istam cognitionem cognoscitur deus immediate ex consequenti per ipsum deum cognitum cognos
cuntur c?e istud declarat angelus diffuse 4 libro super genesem ad
litteram
propter hoc certe alia cognitio scilicet despertina non superfluit cum non alia ab illa prima cognitio respectu creaturarum et immediata in angelis praeter
illam

60 ad primum concedo quod posset fides manere in patria sed non
manebit sicut dictum est in positione

61 ad 2m concedo quod habita suam
alicuius articuli non est difficultas alia sibi adhaerere Et cum arguitur ergo in
adhaerendo non est meritum dico quod non sequitur sed sequitur in adhaeren
do illi articulo propter fidem vel auctoritatem magistri quod in loco contradicit
anselmum et aliquis auctoritatibus et ideo ibi negatur potest tamen dici quod non est meri
tum proprie nisi ubi est difficultas et ideo primi parentes in statu innocentiae
nec etiam angeli potuerunt mereri proprie et sic potest concedi quod habens scientiam alicuius
articuli non meretur proprie et hoc non est inconveniens

62ad 3m dico quod ex
isto articulo sequitur quod fides sit apparentia naturaliter quomodo loquitur apostolus quia nullus potest
scire aliquem articulum fidem dico ex puris naturalibus

63 ad 4m deduco
gregorius patet per idem quod ipse vocat humanam rationem rationem naturalem scilicet quam
potest homo ex puris naturalibus habere quomodo non potest habere aliquem articulum fidei

64
ad 5 dico quod fides non excludit certitudinem nec includit
incertitudinem sed includit solum non habere certitudinem ex se

65 ad argumenta alterius partis ad oppositum ad primum cum arguitur etc dico quod probat intentum

66 ad 2 dico sicut dicit magister 3 libro distinctione 26 quod
christus non habuit fidem nec specie quae sunt virtutes infusae unde in dif
finitione spei alligata ponitur virtus tamquam genus et ideo non compe
tit christo secundum illam particulam quamvis competat sibi secundum aliam particulam ut probatur

67 ad 3m patet quod probat propositum

68 ad 4m patet de petro et iohanne quod non sciverunt tunc aliquem articulum fidei ad propositum scilicet de passione hominis habuissent aliam cognitionem et si sic tunc argumentum est probans propositionem 5m argumentum de paulo probat propositionem

69 ad quaestionem dicit henricus in summa articulo 21 quaestione 4ta quod aliquem esse
demonstrabile est dupliciter vel ex natura rei vel dispositione intellectus nostri primo modo
dicit ipse non probat demonstrari deum esse quia deum esse dicit ipse non est cognoscibile
per medium non eest medium dicit ipse inter eius esse et essentiam sed idem
est in ipso esse et essentia in creaturi vero non est idem esse et essentia ut ipse
dicit quaestione immediate praecedente secundo modo dicit ipse deum esse est demonstrabile

70 contra
iste de diversitate inter esse et essentia in creaturis arguo primo sic esse
in creatura simplici sicut in angelo aut est substantia vel accidens si accidens
ergo et si deus adnichilaret illud est adhuc angelus esset substantia perfectissima post
deum et tamen non quia esse eius foret corruptum et sequitur similiter
quod esset quia tota sua substantia maneret si esse angeli sit substantia O2vb
est angelus ipse et erit idem esse et essentia angeli cum essentia angeli sit ipse angelus
si alia substantia aut ergo creata vel increata si deus si creata
quaerendum est de eius esse sicud se esse angeli et erit processus in infinitum
si substantia increata tunc nihil est medium inter esse et essentia medium est quia etiam sicut
deus est esse t?e ita est eius essentia sicut dicit beatus dyonisius de caelesti
ierarchia
et similiter linconiensis capitulo 4 commento 3o et per consequens sic esse et essentia

71
2o sic esse c?e est aliquod ens creatum ergo per ipsum potest demonstrari
esse de?ne propter quid et ita est aliquod medium inter ipsum esse et eius essentiam

72
3o tunc quaestio si est esset quaestio composita quia quaerit diversum de
diverso quod negat philosophum 2o posteriorum Thomas dicit et recte ad quaestionem
prima parte summae quaestione et articulo 2o demonstratio est duplex quae
quaedam propter quid quae procedit a prioribus seipsa Et alia est quia quae procedit
ab effectu primo modo demonstrationis non potest demonstrari deum esse Sed secundum modo
potest haec ille unde dico sicut ipse dicit

73 Ad primum argumentum concedo quod homo potest
potest scire aliquid esse summe bonum loquendo de bonitate naturae sed loquendo
de bonitate morum dico quod non quia sic deus non est bonus
cum non habeat mores nec aliquid aliud a deo est summe bonum ita scilicet quod
melius esse non potest et ideo nichil est sicut summe bonum et sic loquendo
de bono dico quod non sequitur ex hoc quod aliquid sit summe malum nullae
quia nihil quod est malum nullae est pura privatio sicut dicit augustinus en
chiridion
capitulo 7
et 3 libro de libero arbitrio capitulo 31 si vero loquimur de ma
lo moraliter sicut est aliquid summe malum sicut lucifer et non
sequitur quod ipse sit ita malus moraliter sicut deus est bonus bonitate
naturae quia sic bonum et malum non sunt contraria Si vero dicatur deus
bonus bonitatee moris adhuc non sequitur quod dyabolus sit ita malus
sicut deus est bonus et ad auctoritatem dico quod intelligitur de contrariis
naturalibus inter quae potest esse motus et sic non est ad propositum illa auc
toritas contrariis

74 ad 2m dico loquendo de malicia morum quod
conclusio est vera scilicet quod aliquid est simpliciter malum sic quod nulla naturam boni
tatem moris includit sed loquendo naturaliter dico quod non est verum ymmo
sic est consequens falsum et similiter antecedens scilicet quod aliquod est magis malum et aliquid
minus malum quia sic nichil est malum cum omnis malitia morum sit a
voluntate sicut probat augustinus in libro unde man??m

75 ad 3 argumentum dico quod hoc
probari potest sicut probat anselmus Et dico quod ipse accipit verum scilicet quod omnia
quae dicuntur adinvicem secundum magis et minus et hoc univoce dicuntur per aliam
n??m communem eis scilicet ydeam talis naturae quae ydea est ipse deus inquantum
est ars secundum quam instituta est ita nulla et sic deus dicitur sensitam virtus
numerus candor et simili modo de omnibus rebus mundi unde nomina specierum
omnium sibi conveniunt quodammodo sed aequivoce haec est enim sensa anselmus pro
slogion
capitulo 16 ubi dicit sic circumscriptit anima mea et non videt tuam
pulcritudinem ascultat et non audit armoniam tuam olfacit
et non percipit odorem tuum gustat et non cognoscit saporem tuum
palpat et non sentit levitatem tuam habens enim divinae haec in te
tunc ineffabili modo quia dedisti ea rebus suo sensibili modo haec
ille Ecce quam causam dicit quod ista attribuitur deo scilicet quia deus ista
creavit in rebus huic concordat augustinus 4 super genesem
ad litteram
capitulo 4 et 5
ubi dicit quod deus est prima mensura primum pondus primus
numerus existens in omni pondere et omni numero et mensura et ita
dicit potest intelligi in aliis sicud de albedine licet homines non sic volent
hinc etiam sine pluralitate concordant dyonisius de caelesti ierarchia
capitulo 4
et linconiensis in commento 3 ubi dicitur quod deus est prima esse cuiuslibet et prima vita
cuiuslibet viventis et prima vitus sensitiva sensientis et prima sapientia sapi
entium et primum esse cuiuslibet existentis unde dico quod deus ipse quatenus
est ydea alicuius nullae specificae et participatus ab illa natura secundum cuius participa
tionem illa null primitus existit in suo esse nullae communicat illi nullae in
nomine specie licet aequivoce et sic dicitur nulla communis per quam supposita illius
speciei communicant secundum magis et minus et in qua conveniunt et istud in
tendit anselmus anselmus et est verum si recte intelligatur

76 ad 4
quod deus esse potest sciri ex motu non ex hoc quod scitur motus esse quia
nullus potest scire motum esse sicud probat argumentum sed dicitur quod ex hoc quod homo scit
motum fuisse potest ipse probare deum esse ita unde sicut sciret motum
esse Contra video et sentio aliquid motum ergo scio vel possum
scire aliquid moveri ergo possume scire motum esse

77 ad 5 icitur
quod aliquis potest hoc scire ex subiectis sensibilibus sive sciat ipsas esse sine
non dum tum sciat alia accidentia sensibilia esse sed de hoc quod argumentum petit
numquid aliquis potest scire aliquam substantiam sensibilem ex se esse dicitur quod non
et hoc dicitur de viatore sicut probat argumentum quia ita est de cognitione ista
sicut de cognitione motus sed de se fortassis homo potest scire quod
corpus suum est substantia sed non per sensum aliquem sicut probat argumentum sed per demonstratio
nem

78 ad 6m dicitur quod nos possumus scire deum esse ex cognitione
sensitiva mediate tamen non immediate et concedo quod per spiritum possumus aliquid sci
re et ad hoc quod augustinus dicit quod omne quod co?porus sensus attingit sine O3ra
intermissione mutatur et ideo non potest scientia comprehendi dico quod vult
dicere quod de nullo sensibili nisi forte de corporibus celestibus ut ipse ibidem postea exci
pit potest esse scientia certa et invariabilis et haec sub intentione singulari et casua
illius est quia omne sensibile hic existens est in continua mutatione vel aliquando erit et ideo
scientia illius sub intentione singulari non est certa et invariabilis ymmo nullo modo quasi
certa sicud dictum est ad 5m argumentum sed scientia certa solummodo est de
intelligentibus quod ipse intendit in illa quaestione probare finaliter et hoc est verum