Librum I, Prologus, Quaestio 2 [Oriel 15 Transcription]

Diplomatic Transcription

By Richard FitzRalph

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 2015.11 | November 04, 2015

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, November 04, 2015

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

rfr-quaestio2

1
Utrum theologia scientia sit scientia speculativa vel practica

2arguitur
primo quod haec scientia ordinatur ad aliquem finem quam ad speculationem
ergo est practica consequentia patet per philosophus 2 metaphysicae et commentatorem commento 3
ubi dicunt quod finis scientiae speculativae est veritas assumptum probatur quia finis scientiae huius
est dilectio dei et proximi quia in hiis duobus mandatis pendet tota
lex et prophetae
unde etiam augustinus de laude caritatis dicit ille tenet
quicquid latet et quicquid patet in divinis sermonibus qui caritatem servat
in moribus

3 Item primo de doctrina christiana capitulo 40 dicit omne ergo quae dicta sunt
posquam de rebus tractavimus haec s?ma est ut intelligatur legis
et omnium diversarum scripturarum plenitudo et finis esse dilecto
rei quam fruendum est et rei quae nobiscum ea frui potest
haec ille

4 2o
sic ultimus finis huius scientiae est beatitudo ergo finis huius scientiae est fruitio
dei ergo speculatio non est finis eisu ultimus ergo non est speculativa et per consequens
est practica

5 3o sic in hac scientia et per hanc primo intenditur ut boni
fiamus non ut sciamus ergo haec scientia non est speculativa consequentia patet 2 ethicorum
capitulo 2
ubi dicitur quod moralis scientia non est gratia contemplationis sed ut boni effici
amur non ut sciamus quid est virtus et ideo dicunt commentatores quod philosophus intendit
quod non est speculativa assumptum probatur per augustinus de laude caritatis ubi dicit secundum quod prius allegatum est quod iste tenet quicquid latet et quicquid patet in divinis
sermonibus qui caritatem servat in moribus
ergo totus sermo divinus
sine the?a ad haec tendat ut servat homo caritatem in moribus et per consequens
ut fiat bonus

6 4o sic finis legis est dilectio Romanos 13 et ple
nitudo legis est dilectio et per consequens non est speculatio ergo lex ista
scilicet theologia non est scientia speculativa

7 5o sic tota theologia est lex nova et
antiqua sed lex manifestum est est scientia moralis et non speculativa ergo etc

8 6o
sic Romanos 19 quaecumque scripta sunt ad aedificationem nostram scripta sunt aedificatio aut maxime pertinet ad mores corrigendos ergo propter mores corrigendo omnia scripta sunt

9 Item scribitur Iaco
bi
primo
estote factores verbi non auditores tantum ubi manifestum est quod
apostolus intendebat quod finis auditionis sacrae scripturae non deberet
esse auditio vel scientia sed bona operatio ergo theologia est propter operationem principaliter ergo
est practica

108 sic evangelium principaliter est ad mores corigen
dos
sicut patet in spiriti per totum et illud est pars principalissima theologiae ergo etc

11
ad oppositum arguitur sic augustinus 12 de trinitate in fine et 13 in principio dicit
quod haec scientia est sapientia est ergo speculativa consequentia probatur per philosophum primo metaphysicae ubi dicit
quod sapientia est scientia speculativa et 6 ethicorum sapientia est suppremus
habitus speculativus

12 2o ista scientia de deo est scientia speculativa sicut
dicitur 2 metaphysicae commento 2 in fine

13 3o omnis scientia practica est principaliter
circa contingens ut patet primo ethicarum et 3o de anima sed haec scientia principaliter est
de aeternis scilicet de deo et angelis ergo etc

14 4o ista scientia scilicet
divina est nobilissima sicut dicit philosophus 6 metaphysica et commentator commento 2 in
fine
ergo est speculativa consequentia patet per philosophus primo metaphysicae ubi dicit quod nobilissima
sua debet esse speculativa

155o boetius de trinitate numerat istam inter scientias
speculativas

16 Item finis ultimus huius scientiae est contemplatio secundum au
gustinum
primo de trinitate capitulo 22 et 17

17 7o augustinus 9 de trinitate capitulo 10
haec scientia proprie est sapientia ego est speculativa multae auctoritates aliae
possent adduci pro hac parte

18 In ista quaestione sicut est procedendum
primo videndum est numquid theologia sit scientia 2o utrum vita contempla
tiva sit melio quam accidentia 3o videndum est unde alia scientia dicitur speculativa
vel practica 4o dicendum est ad quaestionem

19
Primus articulus est utrum theologia sit scientia arguitur quod non

20
quia principia eius sunt credita tamen cum sint articuli fidei
ergo conclusiones non sunt scitae demonstrative

21 2o arguitur sic
in ista sacra scriptura continentur manifesta falsa ergo ista scriptura non est
scientia consequentia patet quia nulla scientia constituitur ex falsis assumptum probatur
multipliciter primo quia genesis 19 scribiur qod uxor loth versa est in sta
tuam salis pro eo quia ipsa fecit contra praeceptum dei sed hoc videtur falsum
quia si ipsa vertebatur in statuam tunc non fuit punita sufficienter
pro suo peccato mortali consequens inpossibile et consequentia patet per anselmum monologion
capitulo 70
ubi dicit sic nullatenus admittit ratio quod aliquis amittit
esse pro peccato quia tunc sicut se haberet ante omnem culpam scilicet quando non
fuit et post culpam maximam et sic non discerneret summe sapiens
iustitia inter illud quod millum bonum potest et mullum malum vult
et illud quod maximum bonum potest et maximum malum vult ac haec satis
patet quam inconveniens sit
haec ille unde manifeste sequitur quod ille qui omnino O3rb desinit esse pro suo peccato non sufficienter punitur

22 3o sic primo regis et ecc[?]
46
dicitur quod post mortem samuelis una phyconissa id est mulier
prophetans in spiritu dyamanico ad praeceptum saulis regis susatavit
samuelem et ipse indicavit regi finem suum et filiorum suorum
haec ille sed libro 2o de miraculis sacrae scripturae capitulo 11 probat augustinus quod ille
suscitatus fuit dyabolus non samuel per hoc quia primo Regis 28 post nar
rationem de suscitatione dicit scriptura quod samuel suscitatus per
saulem dixit ea cras tu et filii tui mecum eritis haec illi
quod non dixisset dicit augustinus sanctus samule de saule rege per
verso quae numquam ad samuelem venturus fuerat sed ad dyabolum
haec
augustinus

23 4o sic Iudicum 10 scribitur sic Ierunt ligna ut unguer
ent super se regem dixeruntque olivae impera nobis
etc cum tamen
hoc sit manifeste falsum quod lingua loquebantur seu consuluerunt

24 5to sic Ionem dicit translatio Iero? claman?t Ionas adhuc tres
dies et ninive subvertetur cum tamen subversa non fuerit / Alia translatio
septuaginta interpretrem habet aliquod xl dies et minue sub
litetur quorum alterum est falsum quia non clamantur utrumque quia tunc nullus credi
disset ei

25 6o sit dominus in evangelio narrat de filio prodigo et
vitulo saginato cum tamen hoc non fuerit factum sicut dicit augustinus 6
super genesem ad litteram capitulo 6

26 7o sic in omni scientia demonstrantur alia per alia
in ista theologia non sed solum narrantur sicut sicut patet in toto veteri testimento
et in evangelio ergo ista theologia non est scientia

27 ad oppositum est augustinus enim de Trinitate capitulo 20 et 14 in multis locis et ad oppositum sunt argumenta in
oppositum principalis quaestionis facta

28 Ad istum articulum dico quod scientia accipitur
3r uno modo pro evidenti certitudine complexa alicuius veri circa quod non potest habens
illam certitudinem errare stante causa suae evidentiae et isto modo sumuntur
principia communia et dignitates et sic scit homo se muere et se nolle
decipi et se nolle ese bonum et alia de quibus loquitur augustinus in de trinitate capitulo 3
et secundum hunc modum est scientia de actibus sensibus per se sicut de albedine et
ingredine et aliis et sic non est scientia de substantis sensibilibus extrinsecis
sicut fuit probatum in 5o argumento principali prioris quaestionis

292o modo accipitur
scientia pro evidenti notitia complexa alicuius viri circa quod potest esse error stan
te causa suae evidentiae circa quod tamen non potest esse error stantibus omnibus
rebus naturalibus in dispositione cursus communis et sic sumuntur secundae sensibiles et
illo modo locuntur omnes philosohi de scire

303o modo accipitur scire communius pro ad
haesione firma respectu cuiuscumque veri firmiter crediti et isto modo loquitur
augustinus de trinitate capitulo 31 ubi dicit absit ut nos negemus nos
scire fidem nostram et illa quae hystorica lectione didiscimus sicut de pa
tribus nostris et matribus qui fuerunt et de qua patria sumus nati
haec
ille

31 Per hoc dico ad articulum loquendo primo modo ista sacra scrioptura non est scientia
nec in secundo modo nisi forte in aliquibus paucis partibus a quibus non denomina
tur tota facultas sed secundum modo est scientia sicut ostendunt auctoritates alius

32 ad primum argumentum concedo quod principia huius scientiae saltem multas credi
ta tantum ita quod non sunt scita primo modo vel secundo quia sunt articuli fidei
sed non omnia sunt articuli fidei sicut deum esse unde hoc principium deum esse non
est articulus fidei Intendo per hoc nomen deus significatum commune omnibus scilicet illud quo non
est aliquid melius quia hoc scitur ex naturalibus istam sententiam dicit thomas et bene
prima parte summae quaestione 4a articulo 2o
sed certe intendendo per hoc nomen deus sicut
christiani intelligunt scilicet ens optimum quo nichil magis vel melius
cogitari potest sic haec propositio deus est est articulus fidei qui non potest sci
ri ex naturalibus et ideo concedo conclusione huius argumenti scilicet quod haec facultas non
est scientia primo modo vel secundo sed 3o modo et eandem conlusione porbat 7m principale et
non plus

33 ad 2 dico quod aliquam scientiam constitui intelligitur dupliciter
uno modo quod illa falsa fuit asserta ab auctore veltraditore
illius scientiae alio modo tamquam alia quae asserimus ab auctore esse dicta
vel facta aliorum sicut genesi 18 dicitur ego non risi de sarra
cum tamen ipsa risit unde auctor scripturae tantum asserit quod ipsa
dixit se non risisse non quia ipsa non risit unde assertio scripturae vera
est similiter dicitur genesis 27 ego sum primogenitus tuus esau quod est falsum
nec hoc asserit scriptura sed scriptura sive auctor illius verum asserit Iacob dixisse
ego sum primogenitus tuus esau et similiter non asserit auctor scripturae
Iudicum 10 quod lingua ierunt ut unguerent super se regem etc quae ibi dupliciter solum asserit ionatam filium iezoboal istam parabolam
ad duos vi?bis sichem et vib? mello acclamasse quando ste
tit
in vertice montis garizini contra sichem et ita est e inn?rabilibus
talibus

34 Si aut loquimur de hiis quae continentur in alia facultate tamquam asser
ta ab eius auctore dico tunc quod auctorem alicuius scientiae aliquid assere intelligitur
dupliciter uno modo sensum ha?lem alio modo quod ad sensum spiritualem hoc loquendo
de 4or sensibus scripturae unde dico quod sacra scriptura nihil asserit nisi illud
quod est verum secundum alterum sensum sed de hoc quod arguitur de uxore loth genesis 19
dico quo haec asserit scriptura et dico quod ipsa fit versa secundum hoc corpus non secundum
animam nec procedit argumentum contra hoc

35 ad 3 dico quia auctor per sammelem O3va
intelligit dyabolum habentem corpus s?i assensum simili corpori samuleis sicut dicit augustinus

36
ad 4m scilicet quod lingua fecerunt consilium etc dictum in ratione ad
secundum argumentum quoniam auctor scripturae non asserit hic sed hoc esset dictum a ionatam
filio ieroboal et verum est quod ipse dixit hoc

37 Ad 5 dico quod io
nas
clamavit adhuc tres dies et ninive subvertetur et dico
quod alia translatio quae habet quadraginta dies simul vera est secundum suum intellectum nec
intelligitur ad litteram unde augustinus 18 de civitate dei capitulo 43 dicit de isto dicto
quod duabus translationibus spiritus sanctus per hos scribentis loquebatur et
potuit alia dicere et idem significare et ita utraque translati verum secundum omnium
intellectum unde augustinus ibi potuit unam expositionem moralem de hoc ad ex
cludendum illam contrarietatem

38 Ad 6 patet sicut dicit augustinus 8 libro super
genesem
capitulo 6
quia illud dictum salvatoris est parabola tantum et non debet
intelligi ad litteram nec evangelista asserit istam parabolam sed tantum asserit
illam deum dixisse et verum est quo deus dixit illam

39Utrum vita contemplativa sit nobilior quam activa

40arguitur primo
quod activa sit nobilior quia nullus alico praecepto tenetur
magis bonum sive melius dimittere propter minus bonum
sed homo tenetur dimittere contemplationem propter actionem ergo actio meliorem contemplatine
et per consequens vita activa est melior quam contemplativa maior patet quia a?ter
praeceptum obligaret aliquem ad diminutionem sui meriti quod non
videtur vera minor patet posito quod aliquis qui contemplatur percipiat aliquem hominem
moriturum nisi ipse sibi subveniat et quod ipse possit ei sub
venire tunc ipse tenetur ei subvenire et dimittere contemplationem ergo
etc

412o per activam vitam potest homo magis bonum facere et
pluribus proficere quam per contemplationem ergo activa est melior consequentia
probatur per philosophum primo ethicorum capitulo 1 ubi dicit sic animale quidem uni soli vi
ro melius a et divinius genti et civitati
haec illi ubi patet quod bonum illud
quod communicatur pluribus melius est quam bonum partitive assumptum probatur quia
per praedicationem et informationem et elemeosinarum largitionem quae sunt
actiones vitae activae potest homo prodesse pluribus sed s?o?a Iusticras
sibi soli prodest sicut dicit Ieromus in prologo bibliae capitulo 4 intelligit
per scam? rusticitatem vitam contemplationem ergo activa est melior

42 3o una operatio vitae activae melior est quam una actio vitae ergo
contemplativae omnibus conditionibus existentibus paribus ergo tota vita melior
consequentia probatur quia eadem est proportio vitae ad vitam et actionis ad actionem
assumptum probatur quia in una actione vitae activae additur operatio extrinseca
omnia in do?dae sunt paria ut ponatur in operatione et in contemplatione
in actione ergo est magis meritum vel aliter operatio extrinseca nichil
prodesset

434to homo magis tenetur ad activam saltem si sit
dives et maxime si sit dispensator bonorum ecclesiae quam ad
contemplationem ergo faciens secundum illam magis meretur vel aliter homo qui o
peratur ex noto non plus meretur in operando quam operans con
silia sine voto quod est contra anselmum in libro de similitudinibus capitulo 83 assumptum
patet quia rector non tenetur ad contemplativam ut videtur et tenetur ad activam
quia tenetur informare subditos et pascere sicut patet ezechielis
34
ubi dicitur sic vae pastoribus israel qui pascebant semet
ipsos nomine greges pascuntur a pastoribus
et additur post
gregem meum non pascebatis quod infirmum fuit non consolidastis
etc et post pauca ecce ego super pastores dicit dominus et requi
ram regem meum de manu earum
haec illi Ecce quam plane patet quod te
nentur ad vitam activam

44 5to vita apostolorum fuit optima sicud
tenet ecclesia cum secuti fuerunt vestigia christi in praeceptis et in
consiliis sed vita eorum fuit partim practica quia paulus laboravit
manibus sicut ipse dicit prima ad corinthios 4 et idem ad Romanos 15 nunc igitur
proficiscar ierusalem ministrare sanctis
et certum est quod vita apostolorum non
fuit melior quam vita contemplativa ratione suae partis contemplativae quia tunc
ipsa foret melior se ergo vita eorum fuit optima ratione partis
activae ergo activa melior est quam contemplativa

45 6 ducens vitam
mere contemplativam sicut religiosus debet secundum rectam rationem eligere
vitam praelatorum quae pro magna parte est activa ergo iuxta vita est me
lior sed non est ratione contemplationis ergo ratione partis activae quod est oppositum

46
7mo per totum evangelium christus reprobat non bene operantes erga proximos
magis quam non contemplantes consequentia probatur quia si unum oppositorum sit magis
malum sicut philosophus dicit topicis 1

47 8 merces aeterna fidelium
magis debet communsurare operi quam contemplationi ergo opus melius est assumptum
patet in primo apocalypsis reddit unicuique secundum opera sua idem Romanos 2 et unus
quisque secundum ?prium laborem mercedem recipiet ergo vita est melior
quam contemplativa

48 Oppositum lucas 10 maria optimam elegit quae non
auferetur ab ea super quod dicit augustinus alloquens martham sic non tu
malam sed illa meliorem

49 praeterea beda in omelia super eodem non
pars marthae reprehenditur sed pars mariae praeponitur

50 praeterea gregorius
super 6 moralium
magna sunt activae vitae merita sed contemplativae O3vb
potiora

51 praeterea gregorius super eodem non haec mala est sed illa melior est

52
praeterea observantia primi mandati est melior observatione aliorum
mandatorum secundum quod huiusmodi sunt sed observantia primi mandati
pertinet ad contemplationem manifestum est diligens deum tuum ex toto corde
tuo et observantia aliorum mandatorum pertinet ad vitam activam
manifestum est inducendo non furabis non metabis et sic de ceteris
ergo etc

53 praeterea philosophus 10 ethicorum capitulo 8 optima operatio hominis est operatio
intellectus intrinseca scilicet fe?tas speculativa

54 praeterea ib?m? vita quae consistit in speculatione
est melior quam vita quae secundum homine scilicet activa

55 praeterea capitulo 10 14 est
amantissimus deo qui maxime curat intellectum et eius actionem et ta
lis est sapies scilicet qui contemplatur aeterna ut ibidem declarat ergo
etc

56 ad istum articulum supposita significatione terminorum quam ponit augustinus
13 de trinitate in principio scilicet quod vita contemplativa quam ipse vocat effectum
portionis superioris intellectus sit contemplatio aeternorum et vita ac
tiva quam ipse vocat effectum portionis inferioris mentis humanae sit
cognitio ordinandi temporalia et per quam illa actu rectae ordinantur sic
dico quod contemplativa vita est quae deum informis cuius finis est
speculatio tantum q?us erat philosophorum vita et alia est vita contemplativa
formata causatae cuius finis est contemplatio cum amore contemplati et
haec est vita christianorum

57 Simili modo dico quod duplex est activa
vita formis et formata loquendo secundo modo de vita contemplativa
christianorum dico quod aliquam sic esse contemplativam est dicentis vel quia semper
intendit contemplationem pro posse nisi quando pro posse nisi quando excusatur ab actionibus naturalibus
neccessariis scilicet sompno et refectione et talis vita est religiosorum per
fectorum alio modo quia ipsa principaliter intendit contemplationem et finaliter admis
cendo aliquas actiones rerum temporalium aliquando propter recreationem quam neccessario
exigit humana fragilitas ut posse uberius et feruentius vacet
contemplationem sicut fecerunt apostoli et prophetae et nunc faciunt boni praelati
in ecclesia sequentes vestigia prophetarum et apostolorum et aliquando admis
cendo actiones temporalium propter aliquod aliquod praeceptum sicut allegatum fuit in
4o arguit de libro ezechielis quod pastores tenentur vestiare infirmes
et pascere esurientes etc Isto modo sicut fecerunt prophetae et apostoli
et nunc boni pastores in ecclesia faciunt et certe ista vita est
optima in homine viatore propter contemplationem suae nullae corruptae quia
enim non potest continue contemplari indiget ideo tempore recreationis
et certe in tempore recreationis magis meretur quam religiosus in tempore re
creationis quia occupationem in melioribus actionibus habet et forte propter eam
dem causam magis meretur contemplando quia magis potest perservare et
feruentius propter meliorem dispositionem corporis quam habet ex meliori re
creatione unde patet quod ista vita non est melior quam illa vita in via
tore quae est totaliter contemplativa per posse et vita religiosorum propter
hoc quod eius pars activa est melior quam contemplativa sed quia est me
lior quam vita quasi otiosa scilicet vita religiosorum quo ad tempus suae
recreationis quia in illo tempore sunt fere otiosi per hoc dico ad articulum
quaestionis loquendo de vita contemplativa formata et hoc sive primo modo sive secundo modo
sic dico quod contemplativa est melior et hoc pro tempore contemplationis et etiam com
parando illas secundum totum tempus ipsarum sic adhuc dico quod contemplativa melior
est et magis meritoria aliis conditionibus existentibus proportionibus in
una vita et in altera qualiter aut circumstantiae debent proportiona
ri in actionibus istarum vitarum dicetur in responsione ad 3m argumentum

58
Ad primum argumentum dico quod numquam propter activam vitam tenetur homo dimittere
contemplationem sed concedo quod aliquando tenetur homo amittere contemplationem sed dico quod illa actio pertineat tunc ad contemplationem si ille agens rectissime in
tendat non operatur nisi intendendo contemplari actione contemplata sicud
facit boetius praelatus pluriens et habendo illam intentionem in agendo tantum
meretur Dico in tempore actionis talis sicut prius meruit in contemplatione
quia non convertit se ad actionem nisi obediat praecepto pro tempore pro quo
obligat vel ad quod obligat et ut post convertatur ad contemplationem
suam nisi enim posset sic obediendo tantum mereri sicut contemplando prius
certe praeceptum esset per se causa diminutionis sui meriti quod non
credo sanum dicere Et si tu dicas si ista actio talis dimittentis contemplationem ex praecepto pertineret ad vitam contemplativam
ergo posito quod illa actione completa concurrere casus consimilis ubi ex praecepto teneretur operari et post illum statim alius consimilis casus et sic per totam
vitam suam Quaeritur dicis tu quod haec vita foret contemplativa etiam esset
vita alia tunc contemplativa cuius nulla pars in tempore esset contemplatio consequens in
possibile

59 Ad id dico quod non sequitur quod ista non dicetur contemplativa nisi ante
aliquam actionem intendat finaliter reverti ad contemplationem et nisi tunc
contempletur deum per cuius saltem dirigendo actionem eius ad ipsum
propter eius amorem unde argumentum non probat plus nisi quod possibile est aliquam vitam
esse contemplativa et tamen quod pro maiori parte temporis vitae suae in
??em et concedo conclusionem et certe addo unum quod homo confirmat quod quilibet O4ra
perfectus faciens talem actionem absque interruptione actionis potest
habere interruptionem cogitationis quasi momentaneam ut per talia
momenta in agendo saltem deum contempletur et fortassis simul potest
deum contemplari et actionem cogitare licet non ita distincta sicut oim hoc
quod ipse agat pluries non facit vitam contemplativam non esse si
ipse velit bonam intentionem habere.

60 Ad 2m dico quod homo non
potest tantum proficere per activam sicut per contemplationem ymmo magis
potest per contemplationem proficere scilicet praedicando quae sunt actiones non
viles vitae contemplative sicut planus est ex vita christi Et
Iohannis baptistae unde per talem vitam contemplativam potest homo magis mer
eri quam per contemplativam tantum scilicet quae solum est contemplativa quae vocat
Ieromus scientiam rusticitatem ubi allegatur et sic verum dicit dicit Ieromus
si quod scientia rusticitas sibi soli prodest scilicet immediate quia non pro
dest aliis per operationem intrinsicam.

61 Ad 3 cum dicitur etc Dico
quod una actio vitae activae est magis mutatio quam una actio vitae
contemplative tantum omnibus circumstantiis existentibus aequalibus sed non
eset ita omnibus circumstantiis proportionalibus eis in suis generibus quia cir
cumstantiae debent ita proportionati quod ambae actiones procedant
ab aequali conatu et tunc erit actus dilectionis in agente remis
sior
quam in contemplante quia magis impeditur propter cogitationem de
actione et tunc erit tota operatio acti minus mutatio si alia causa non impe
diat et per consequens totat vita si non aliquid aliud inpediat unde non esse
condi?bus existentibus aequaibus in actio et contemplante est actio magis
meritorie ergo vita activa est melior quam contemplativa sed deberet
accipi in antecedente proportionatas circumstantiarum et tunc esset antecedens falsum
et omnia bona

62 Ad 4 cum arguitur etc dico quod homo non tenetur ad
operationem de genere unius vitae contemplativae vel active non est habere talem
vitam quod una yrundo non facit verum una dies estatem
sicut dicit philosophus ethicorum capitulo 9 oportet tales actus per magnum cuius exercere
sed posito antecedente scilicet quod homo magis teneretur ad activam quam ad contemplativam
ex hoc non sequitur quod illa sit magis meritoria quia magis tenetur homo ad
praecepta quam ad consimilia et tunc observare consimilia este magis mer
itorium quam observare praecepta nec sequitur quod homo quod operans non ex vo
to quia meritum operantis ex voto augmentatur propter meritum e
meise
in vovendo quomodo non est in proposito

63 Ad 5 concedo quod vi
ta apostolorum fuit optima et dico quod fuit contemplativa ratio
ne finis sicut etiam iuxta ratione actioneum quae est melior Dico quam
contemplativa pure quas est in homine viatore sunt in positione
patuit

64 Ad 6 patet per idem quod religiosus habens vitam pure
contemplativam sicut homo potest in via eligendo praelati vita eligit
vita meliorem nec ex hoc sequitur quod activa sit melior sed quod vi
ta iuxta sit melior in hominibus non tamen similiter quia non in beatis
nec umquam melior sicut dictum est in positione propter hoc quod activa pars est
eius melior quod contemplativa si alia pars eius debeat dici activa
sed quia eius pars in qua vacat a contemplatione est melior parte in
qua vacant religiosi seu pure contemplati quia tunc sunt quasi
in otio ut dictum est in positione

65 Ad 7 cum dicitur etc concedo
quod christus et sicut apostoli magis reprobarunt non operantes quam non contemplantes
et potest concedi ulterius quam operantes sunt magis approbandi quam
contemplantes tantum Si tamen ibi operantes operentur intendendo post operationem
contemplari et per vices contemplentur ut dictum quod possunt absque diminutione
vel interruptione operis

66 Ad 8 cum dicitur scripturam asserere
quod merces redditur operi Dico quod opus intelligitur quodcumque meritum
non solum actio vitae activae

67
Utrum scientia sit practica a suo fine scilicet proxima
henricus in summa 8 quaestione 2 dicit sic sed contra arguo
quod non quia philosophus 3o de anima et commentator commento 49 et 6 ethicorum capitulo 2 dis?t peccatum intellectum quem ibi vocat rationatvum
a speculativo per obiecta ex hoc 6 quod speculativus sit circa neccessaria et pecca
tus circa contingentia puta circa actionis humanas et res consiliabiles
ergo distinctio est penes obiecta

68 2o arguo sicut arguit doctor
subtilis
contra solempnem primo sententiarum quaestione 7
si scientia sit practi
ca a fine scilicet actione aut ergo quia activitas ordiatur ad actionem
et tunc scientia non esset practica nisi artifex activitatis intenderet prox
imam quod est manifeste falsum aut ideo scientia est practica ratione finis quia
habet aptitudinem ad finem et si hoc tunc alia est causa intrinseca sibi qua
re ipsa habet aptitudinem ad finem talem scilicet actionem et scientia speculativa non
et alia causa dicit ipse non est finis manifestum est quia finis est naturaliter pos
terior ergo scientia non est practica primo a fine suo

69 Praeterea dicit ipse aliquis
intellectus practicus est respectu actionis in sensitiva potentia sicut ratio ne et voluntas
ergo si a fine dicatur practicus erit actio potentiae sensitivae finis intellec
tus practici et tunc actio vilioris potentiae est finis potentiae nobilioris O4rb
quod non videtur

70 ad oppositum arguitur sic philosophus 1 metaphysicae probat quod scientia speculativa est
quam practica quia ipsa est gratia sui sed practica est gratia actionis ergo ut
videtur utraque scientia denominatur a suo fine

71 praeterea commentator 6 metaphysicae
commento primo versus finem sic dicit omnes cogitationes operantes et argu
entes sunt arguentes secundum aliquid non simpliciter quia scientia in eis non
est nisi propter opus et videtur in hac dare deum inter scientias speculativas et operativas haec commentator ergo ex intentione sua est quod prima causa diversitatis
scientiarum sit a finibus

72 praeterea 2o metaphysicae philosophus et commentator commento 3o
distinguunt speculativa et practica per hoc quod finis speculativae est veritas et
finis practicae est operatio

73 Iohannes dicit primo libro quaestione 7 quod scientia non dicitur
primo practica a fine sed a causa intrinseca priore scilicet ab eius conformante
aptitudinali ad voluntatem rectam quae aptitudo prior est ipso fine
et ideo commentator dicit quod scientia dei in beatorum est practica scilicet qud est apta
conformari volitioni rectae ipsius dei sane alterius beatiet ista commentator dicit
ipse et aptitudo inquantum talis prior est voliitione recta in deo et contra
diligit se inquantum talis est et in hoc verum dicit

74 Sed contra istum
arguitur sit si scientia dei esset practica tunc scientia maxime speculativa quae
est maxime speculativa esset practica in scientia dei sit maxime
speculativa quia est maxime gratia sui consequens falsum

75 praeterea VI metaphysicae
in principio et ideo est ethicorum capitulo 2 scientia practica non est nisi de
rebus factis a nobis scilicet vel a voluntate vel ab intellectu ergo manifestum
est quod scientia die respectu sui non est practica

76 praeterea 6 ethicorum et 3
de a scientia practica est circa contingenter et scientia dei non ergo scientia dei non
est practica nisi ipse vocet practica alter quam philosophus vocat

77 ad
istum articulum dico quod scientia immediate dicitur practica a fine et quem probat
scilicet quia probat in actum moralem ut artificialem tamquam regula direc
tiva illius actionis immediate sed probo est scientia practica ex sua forma
sicut dicit ioannes scotus scilicet quia habet conformitatem ad acitonem ex qua
conformitate intrinseca immediate sequitur ipsa posse regulare actionem
immediate non dico quacumque quia secundum hoc sicut ioannes dicit locuta esset practica cum
sit regulativa omnium sillig??orum cuiuscumque scientiae sed actionem mora
lem vel artificialem ita quod scientia practica semper est respectu actionis contin
gentis sicut dicit philosophus 6 ethicorum et solum respectu illorum quae fiunt ab in
tellectu nostro cuius sunt artificia vel a voluntate nostra cuius sunt mo
ralia sicut dicit philosophus 6 metaphysica et commentator commento id est unde patet quod non rec
te dicit scientiam dei esse practica nisi loquatur magis communiter quam philosophus

78 Ad primum argumentum concedo quod practicus intellectus distinguitur a speculativo per obiecta sed
non sufficienter quia manifestum est quod me?tina speculativa et practica sunt circa
idem obiectum sed speculativa est ex propositionibus necessariis et practica ex
contingentibus et ideo dico quod philosophus intelligit quod distantia penes obiecta
vel certe penes modum scientiae illorum obiectorum sed tamen immediate ex
fine

79 ad 2m dico quod scientia est practica propter aptitudinem
ad actionem practicam immediate producendam et illa aptitudo est
ex forma intrinseca illi scientiae scilicet quia includit in sua forma conformitatem
potentialem respectu actionis quae est quasi una relatio cuius relationis finis vel
actio est alterum extremum et ideo causa immediate quare scientia est practica
est eius finis in quem probat

80 ad 3m concedo quod aliquis habitus practicus
in intellectu est respectu actionis potentiae sensitivae et concedo quod illa actio est
finis illius habitus ut practicus est nec est hoc aliquid inconveniens scilicet quod actio potentiae vilioris non secundum se sed secundum quod potentia vilior regulatur
a superiori sit finis alicuius habitus potentiae superioris vel ipsius
potentiae quatenus practicus est quoniam sic est de pluribus habitibus morali
bus scilicet virtutibus

81
Ad quaestionem ergo principalem dico quod ista scientia est principaliter speculativa
sicut dicit Henricus in summa articulo 8 quaestione 2 licet secundum aliquas
eius partes principales sit practica

82 pro quo dico sicut
pro parte tactum est in respondendo ad ultimum articulum quod cognitio alia dicitur practi
ca ex hoc quod ipsa potest in aliquem alium actum extrinsecum ab intellectu
vel etiam in ipsa voluntate existente tamquam regula directiva illius volitionis
vel extrinsecorum actionis dico ista duo propter artem et prudentiam
in quibus sufficienter dividitur cognitio practica sicut patet 6 ethicorum diffuse
quia ars est respectu actionis extrinsece et prudentia aliquando similiter et
aliquando respectu volitionis tantum sicut est prudentia directiva amicitiae
actus enim amicitiae est in voluntate nec habet alium principalem actum et cer
te
per privationem istius conditionis cognoscitur quae scientia sit speculativa est
ut manifestius appareat illud quod ego dico pono exemplum aliquis cognoscit a
micum suum amorem et cognoscit in quo gradu et quare et qualiter ipse debet
amare amicum suum certe prima cognitio est speculativa quia non est directiva
alicuius dilectionis erga amicum licet amore coniungatur cum illa cognitione
sed secunda cognitio est practica quia ipsa est directiva amoris secundum suas circumstantias
et similiter dico quod amore procedens a prima cognitione non tamquam O4va
a sua regula sed tamquam a causa alico modo prior est amore speculativus et non
est praxis sine actio practica eeo quod talis sed eas dilectio sine alia
procedens a secunda cognitione est praxis sive actio practica pro eo quod procedit
ab illa tamquam a regulante istam unde dico quod cognitio principaliter in thema vi
atoris est cognitio divina absoluta si non sicut directiva et similiter amore coniun
tus eo quod talis est speculativus licet aliae cognitiones praecedentes sint direc
tive amoris dei et proximi et ideo haec scientia est principaliter speculativa ut dixi

83 ad
primum argumentum principalem cum arguitur sic ista scientia ordinantur ad aliquem finem quam ad speculationem
ergo etc dico quod non sequitur ordinatur ad aliquem finem quam ad speculationem ergo non est speculativa

84
Et ad dictum philosophi 2 metaphysicae dico quod intelligit quod finis ultimus
in genere cognitionis scientiae speculativae est veritas talis scilicet quae non est directiva
volutionis vel actionis extrinsece imperatae a voluntate nec hinc repug
nat quin finis eius ultimus sic dilectio et hoc dico proprius in
via quia talis finis non facit scientiam esse practicam sicut in positione
patuit

85 ad 2m argumentum cum arguitur quod finis ultimus huius scientiae est
beatitudo et beatitudo non est contemplatio sed fruitio ergo etc dico
quod finis ultimus est duplex propinquus et remotus finis remotus
est beatitudo et non habet scientiam denominari a tali fine ymmo si haberet
adhuc talis finis non faceret ipsam esse practicam sicut prius dixi
in alio argumento quia ista scientia non est directiva illius beatitudinis

86 ad
3m argumentum concedo quod ista scientia principaliter intendit ut per istam
boni fiamus et dico quod non sequitur ex hoc quod ipsa sit practica sed
intenderet ut per illam efficeremur bona per cognitionem finalem practi
cam et amorem practicum sicut efficimur boni per scientiam mora
lem tunc sequeretur sicut patet ex positione quod ipsa esset practica sed sicut
patuit in positione non est sic quia cognitio finalis huius scientiae est speculativa
ut dixi

87 Ad 4 dico quod finis huiusmodi scientiae et finis legis
est dilectio et concedo quod speculatio non est eius finis ultimus
sed cognitio speculativa est finis eius ultimus in genere cognitionis et ideo non
sequitur quod non sit speculativa sed oporteret accipere quod eius finis ultimus
in genere cognitionis non esset cognitio speculativa cuius oppositum dictum est

88
ad 5 argumentum concedo quod tota theologia est lex nova et antiqua Dico
quod non omnis lex est scientia moralis sed solum illa quae principaliter docet moraliter
vivere non illa cuius pars principalis est speculatio sequens doctrinam morum

89
ad 6 de dicto apostoli ad Romanos 15 quaecumque scripta sunt
ad nostram aedificationem
etc dico quod vera littera habet ad doctrinam
nostram etc unde si alia littera habeat ad aedificationem debet intelligi doc
trina et doctrina pertinet principaliter ad speculationem

90 vel potest dici quod
prima littera vera est unde quod accipitur ulterius quod aedificatio principaliter pertinet
ad corectionem morum et finaliter ad speculationem et amorem die unde
augustinus de sermone de iacob et esau dicit ad haec sacro?sca mis
teria celebrantur ex hortationes ecclesiae fiunt ad haec sermo dei prae
dicatur ad corigendos mores ut oculus mentis nostrae sa
netur ab ea rem quae non inpedit ab aspectu die
haec ille unde
sequitur quod sepculatio dei cum amore sit finis ultimus

91 ad
7m de dicto iacobi apostoli estote factores etc Dico quod
ipse intendit quod audientes praedicationem ad corectiones morum non
debent esse auditores tantum sed factores nec intendit quod illa
factio vel inpletio sit finis ultimus huius scientiae sed dispositio
ad ultimi in finem

92 ad ultimum dico quod evangelum non est or
dinatum principaliter ad mores corigendos sed immediate ordinatur
ad hoc et aliquam ad dispositionem praeviam contemplationem et ideo fuit maxime
iu?tum de hoc multum praedicare quia sine hac dispositione praevia ul
timus finis non attingitur