Acceptio personarum

By Thomas Hybernicus

Contributors:

- Chris Nighman, Editor - Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | May 22, 2018

Authority: SCTA and Manipulus floreum Project : http://www.manipulusflorum.com/

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

timf-acce

Sources:

Pb: Bnf 15985

Pc: Bnf 15986

Acceptio personarum

a

1 "Si hanc distanciam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus, non est putandum leue esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini glorie. Quis enim ferat eligi diuitem ad sedem honoris ecclesie contempto paupere instructiore et sanctiore?" [a] Augustinus et est in glossa Iacobi II. super illud: Fratres mei nolite in personarum acceptione et cetera.

b

2 "Absit, Domine, ut in tabernaculo tuo pre pauperibus accipiantur persone diuitum aut pre ignobilibus nobiles quando pocius infirma mundi elegisti ut confunderis forcia." [b] Augustinus in quodam sermone.

c

3 "Inter omnia peccata sacerdotum maximum est quod non causas sed personas considerant et despecto iusto paupere iniustos diuites honorant." [c] Ambrosius super Malachiam.

d

4 "Non sanguinis necessitudo sed uirtutis cognacio proximos facit." [d] Ambrosius ibidem (super Malachiam).

e

5 "Quicumque aut consanguinitate aut amicicia, uel econtrario hostili odio uel inimiciciis, in iudicando ducitur, peruertit iudicium Christi qui est iusticia." [e] Ieronymus in originali super Amos.

f

6 "Multa nos facere cogit affectus et, dum propinquitatem respicimus corporum, et corporis et anime offendimus creatorem." [f] Ieronymus in epistolis in epistola ad Fabiolum.

g

7 "Nec bonis aduersariorum, si honestum quid habuerint, detrahendum, nec amicorum laudanda sunt uicia et unumquodque non personarum sed rerum pondere iudicandum est." [g] Ieronymus ad Pammachium.

h

8 "Personam hominis accipere est hominem non quia homo sed propter aliquid quod circa ipsum est honorare." [h] Gregorius in omelia et in moralibus.

i

9 "Iudicare digne de subditis nequeunt qui in subditorum causis non merita sed odium uel graciam consequntur." [i] Gregorius in omelia.

k

10 "Iudices iniqui errant a ueritate sentencie dum intendunt qualitatem persone et exulcerant sepe iustos, dum improbe defendunt iniquos." [j] Ysidorus III. de summo bono.

l

11 "Diues cito muneribus corrumpit iudicium. Pauper autem, dum non habet quod offerat, non solum audiri contempnitur, sed etiam contra ueritatem opprimitur." [k] Ysidorus ibidem (III. de summo bono).

m

12 "Acceptio persone est quedam fatua reuerencia exhibita alicui non causa debita, sed propter timorem uel utilitatem." [l] Hugo.

n

13 "Vos non attenditis merita causarum sed personarum, non iura sed munera, non quod racio dictet sed quod uoluntas affectet, non quod senciat sed quod mens cupiat, non quod liceat sed quod libeat. Nunquam in uobis est ita simplex oculus ut totum corpus sit lucidum, sed aliquid semper admiscetis fermenti quo totam massam corrumpitis." [m] Innocencius libro II. de uilitate condicionis humane.

o

14 "Pauperum causam cum mora negligitis, diuitum causam cum instancia promouetis. In illis rigorem ostenditis, in istis ex mansuetudine dispensatis. Illos cum difficultate respicitis, istos cum facinore tractatis; illos negligenter auditis, istos subtiliter ascultatis." [n] Ibidem (Innocencius libro II. de uilitate condicionis humane).

p

15 "Si forte pauperum causam suscipitis, illos remisse fouetis; cum autem diuitum causam suscipitis, illos pertinaciter adiuuatis. Pauperes despicitis, diuites honoratis; istis reuerenter assurgitis, illis despicabiliter communicatis." [o] Ibidem (Innocencius libro II. de uilitate condicionis humane).

q

16 "Clamat pauper et nullus exaudit; loquitur diues et quilibet applaudit. Diues locutus est et omnes tacuerunt et uerbum illius usque ad nubes perducunt. Pauper locutus est et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subuertent eum. Clamat uim paciens et nullus exaudit; uociferatur et non est qui iudicet. Diuiti dicunt: Tu sede hic bene; pauperi uero: Tu sta illic uel sede sub scabello pedum meorum." [p] Innocencius ibidem (libro II. de uilitate condicionis humane).

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus