Liber naturalis de rebus principalibus naturarum [Alonso Transcription]

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanicus

Edited by José Higuera

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev-master | November 09, 2018

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vnad2h-d1e67

Sources:

A: Alonso Edition

1Hic est liber naturalis de rebus principalibus naturarum, compositus per magistrum Petrum Yspanum , qui in tres dividitur partes et quelibet pars dividitur in plures; sed primum quod in eo explicatur, est de natura animalis prudentie, secundo de mineralibus, tertio de vegetabilibus secundum naturam.

2In nomine summi et altissimi protectoris qui est altitude et profunditas, omnium factorum fons et origo, omnium miraculorum, cuius potentiam invoco, supplicans suam pietatem cum debita reverentia, ut gratiam ostendere dignetur et suam subiungere beatitudinem in cordibus benigne dignorum et felicitatem ad umbram beatificari dignitatis alme intelligentur illustrari, saporem mellifluum valeant quoque gustare et in gratiam adimplere, ut industria et meis sermonibus scientie ardue naturalis possint iustificari fideles.

3Universorum Deus sive exemplum singularis, conditor primordialis materie in quatuor dirigens elementa creavit celum et terram, et ipsum celum constituit mobile, quod multitudine stellarum immobiliter adornavit . Quedam earum fixe et quedam erratice describuntur , vive quedam dicuntur , septem planete , qui erratici dicuntur eo quod motui semper deputantur ad velocem cursum viriliter firmamenti restaurandi ; et omnes signorum nature virtutes in harum septem naturis et virtutibus includuntur. Deinde terram constituit in medium celi ad similitudinem superiores spere rotunde immobilem at quietam . Consequenter vero omnes criaturas igneas, aereas, aquaticas et terreas solo officio verbi breviter (?) concreavit .

4Quelibet earum ex dignis dotavit virtutibus sigillatim; sed inter creaturas digniorem humanam constituens creaturam ex limo creavit, quam discrete anime, spiritus quoque subtitlis prudentia rationabiliter ornavit et sub ipsius imperio omnia mancipavit. Ex cuius latere mulierem formavit ad societatem ipsius ex quibus multi filii nati sunt multiplicantes idem voluntate .

5Creavit enim ex semine masculino in visceribus feminis secundum dispositionem et constellationem , dico suis temporibus operantur. Nam in fetu primo mense, cum semen in matrice conceptum est, saturnus operatur congelando et constringendo sua frigiditate et siccitate [W41v] ipsam materiam massam unam. Secundo mense iupiter sua caliditate et huminitate dirigendo et in quamdam massam carneam.

6Tertio mense operatur mars sua caliditate et siccitate; et dividens et coequestrans ipsam massam in membra disponit. Quarto mense operatur sol ut dominus planetarum et mittens spiritus; sic incipit viva creatura. Quinto mense mercurius operatur qui facit spiracula et foramina. Sexto mense venus ordinat et disponit ac etiam oculos et testiculos et alia similia .

7Septimo mense luna sua frigiditate et humiditate ad expellendum fetum laborat, et tunc si nascitur vivere potest; si vero non nascitur, debilitatur. Octavo mense iterum saturnus incipit operari constrigendo fetum in matrice et tunc si nascitur, vivere non postest. Nono mense iupiter operatur sua caliditate et humiditate; nutriendo redit ipsum fetum . Sic completo mense ipsam creaturam provocat ad vitam secundum dispositionem elementorum.

8Dico quod ista talis forma terrea ab aqua tribus mensibus in matrice nutritur et ab igne totidem creatur fovetur. Secundum vero dispositionem locorum dico quod receptacula seminis in matrice sunt septem: tria a parte dextra masculina et tria a parte sinistra femenina, unum vero tenens utrumque sexum in medio permanet. Quorum de illis namque dextris primum regitur a saturno, secundum a iove et tertium a marte; de aliis vero sinistris primum regitur a venere; secundum a mercurio, tertium a luna. Medium vero atribuitur soli et ideo dico ipsum esse masculum aliquando feminam aspiciens , et aliquando accidit hermofroditam creari et hoc secundum dispositinem seminis [W42r] ; quia, si virtus masculina superat, generatur natura femenina; et si pariter agunt virtutes, hermafrodita generatur. Et etiam multiocens accidit quod neuter corrumpitur; que si tunc in eo spermate conciperetur, leprosam facient creaturam.

9In ortu vero eorum naturas recipiunt a superioribus eorumdem, aliquando ab uno, aliquando ab alio et aliquando a pluribus. Quia sicut septem sunt planete. Et quelibet planeta dominatur in prima hora ipsius diei, secundus planeta procedit secundam horam et sic deinceps. Numero vero completo, primus planeta iterum incipit dominari et sic semper planeta in octava hora ipsius refertur; et idem , sicut, ante, procedunt plenate die ac nocte. Unde nulla creatura creari potest, nisi sub dominio quinte essentie omnia creantur. Aliquando sub saturno , aliquando sib venere, aliquando sub mercurio, aliquando sub luna, aliquando sub duobus vel pluribus secundum coiunctionem earum.

10Adducuntur etiam ex utero matris quatuor sapores, quatuor odores, et duos sexus, que omnia superna potentia ac constellationibus habent , quia sexus et elementa procedunt a quinta essentia . Humores vero, complexiones, colores, sapores procedunt ab elementis, quorum partes ab invicem separantur, quantum ad, signorum aspectu, virtute planetarum dominantium horam oriri ac etiam punctum, a quibus paucitas qualitatis perficitur nutriendo et creatura virente inducit naturam secundum dispositionem eorum et sic plures ex utero uno filii erunt diversi propter separationem.

11Separantur dico humores qui sunt particulares [W42v]. Et sic humores, eque et alia derivativa, ab elementis qualiter a planetis procedunt, dictum est superius. Amodo dicendum est de elementis qualiter ab eisdem regantur, et ab ipsis elementis procedunt. Quatuor sunt gradus perfectionis mixtorum ex elementis corporum seu rerum: Primus namque gradus perfectionis est corporum originalium sive mineralium, quorum perfectio est esse, terre respondens, quia eorum regimen principale est a saturno. Secundus gradus perfectionis est plantarum seu vegetabilium quorum perfectio est vegetare, idest, nutrire et augmentare, aque respondens, quia eorum regimen principale est a mercurio. Tertius gradus perfectionis est animalium prudentium , quorum perfectio est vegetare, sentire et movere, aeri respondens , quia eorum regimen principale est iove. Quartus gradus perfectionis est animalium prudentium , quorum perfectio est vegetare, sentire, movere, intelligere, rationari, igni respondens, quia eorum regimen principale est a sole secundum naturam. Ergo bene est ut dixi. Omnes enim essentie naturaliter ad invicem colligantur in quinta essentie [que] omnia vincit et superat.

12Terra vero est corpus aque et aqua spiritus [W43r] terre, quia est corpus aeris et aer spiritus aquae. Aer est corpus ignis et ignis est spiritus aeris. Ignis quoque est corpus solis et sol est spiritus ignis. Terra in sua natura est frigida et sicca; aqua in sua natura est frigida et humida; Aer in sua natura est calidus et humidus; ignis in sua natura est calidus et siccus.

13Terra quoque est genetrix elementorum, pariens sicca remanet; aqua habet frigiditatem a terra et humiditatem ab aere; aere humiditatem ab aqua et caliditatem ab igni ; ignis habet caliditatem ab aere et siccitatem a terra. Et quia onme corpus indiget spiritu et spiritus corpore, ignis recipit influentiam a sole et aere; aer ab igne et aqua; et aqua ab aere et terra. Terra, inquit, es mater omnium elementorum, que de terra procedunt et a terra revertentur et breviter loquendo omnem essentie sunt unanimiter a natura connexe et unaqueque retinet unamquamque. Tamen quinta essentia omnia vincit et superat . Et sic omnes virtutes derivantur ab eis, et faciebus creaturarum manifeste apparet ut ait Achandreas (?) in libro De naturis planetarum.

14Ego enim indicabo manifestum optime ocuultum cognoscitur. Dictum est qualiter elementa a planetis et ab ipsis planetis humores procedunt. Amodo dicendum est de essentia quinta qualiter omnia superat et humores sequestrat. Narravi insuper ex largitate profundorum ubi de sole parumper notavi. Nunc autem solvo quam melius potero explicare: Sol spiritus corpus, ignis corpus est splendoris et, ut rex planctarum , in medio permanens eorum, dat omnibus influentiam ( sed post revolutionem inveniendo se in primo gradu arietis, et zodiacus gaudet tunc de eo et omnes creature virtutes recipiunt plenius a constellationibus eorundem) dat, dico, influentiam ceteris planetis et recipit velud lumen in speculatrice [W43v] lanterna splendore penetrante vitreata sportula , quod illuminat circumquaque, cum veo a spiraculis illustratur. Lux autem augmentat sicut radius in ense, que removetur et clarius circum se ipsum at alios et lucet per universum. Ergo bene videtur quod ipse sit spiritus omnium planetarum et sub aliarum omnibus partibus essentiarum maior et manifestior.

15Prima corpora celestia sunt nobiliora terrenorum et ideo omne rarum dicitur a quinta essentia [que] superat omnia, et naturas inducit in corporibus determinatis, eorum naturas quidem corporum seu rerum dico sub forma superiorum cosnoscere. Quia corpus saturninum est , ut dicunt sapientes, et in manifiesto terreum, in ocuulto aereum, in uno latere aqueum et in altero latere igneum. Corpus iovinale est in manifesto aqueum, in occulto igneum, in uno latere aereum in alio latere terrenum. Martiale corpus est in manifesto ingneum, in occulto aqueum, in uno latere terrenum et in alio latere aereum. Solare corpus est in manifesto aereum, in occulto terreum et in uno latere igneum, in alio latere aqueum. Venerale corpus est in manifesto igneum et in occulto aqueum, in uno latere aereum et in alio terrenum. Lunare corpus est in manifesto terreum et in occulto aereum, in uno latere aqueum et in alio igneum.

16Terra ex se generat melancoliam, aqua ex se generat flegma, Aer ex se generat sanguinem et ignis se generat coleram. Separantur itaque humores in se ipsos ad visum, quia melancolia aliquando est sub palida nigra, ut in corpore saturnino manifeste apparet et hoc accidit virtute saturni a terra et aqua, sed quia virtus terre superat in maiori gradu, diccitur esse de natura terrea .

17Corpus terra aliquando est nigrum et album tendens, ut in corpore lunari manifeste apparet et hoc accidit virtute lune ab illa parte qua tenet aquam, sed quia virtus terre superat, dicitur esse corpus tale natura terrea. Et [W 44r] aliquando nigra, ut in copore martiali apparet et hoc accidit virtute martis ab illa parte qua terram tenet ab igne, sed quia virtus ignis superat dicitur esse corpus tale de natura ignea.

18Flegma est aliquando album, ut in corpore mercuriali manifeste apparet, et hoc accidit virtute mercuriali manifeste apparet, et hoc accidit virtute mercurii ab illa parte qua tenet aquam ab aere; sed quia virtus aquae superat, dicitur esse tale corpus de natura aquea. Aliquando inter album et palidum, ut in corpore lunari manifeste apparet, et hoc accidit virtute lune a parte qua tenet aquam a terra; et quia virtus terre parum superat, tale corpus dicitur esse de natura terrea. Et aliquando subatrum , ut in corpore ioviali manifeste apparet, et hoc accidit virtute iovis ab illa parte qua tenet aquam ab aere; sed quia virtus aque superat, dicitur tale corpus de natura aquea.

19Sanguis est aliquando rubeus, ut in corpore venerali manifeste apparet , et hoc accidit virtute veneris ab illa parte qua tenet aerem ab igne; et quia virtus ignis superat, dicitur tale corpus de natura ignea. Aliquando croceus, ut in corpore solari manifeste apparet, et hoc accidit virtute solis a partibus illis quibus aerem tenet ab igne et aqua; et quia equate sunt in eo virtutes, dicitur esse tale corpus de natura aeris. Aliquando nigra, ut in corpore martiali manifeste apparet, et hoc accidit ab illa parte qua ignem tenet terra; sed quia virtus ignis superat, dicitur tale corpus esse de natura ignea.

20[44v] Aliquociesque evenit quod in faciebus creaturarum manifestantur due vel plures, scilicet ex istis particulis nominatis et hoc accidit coniunctionibus planetarum in iudicatione quorum prudentia prudenter prevaleat . Dictum quoque est qualiter quinta essentia omnia superat et sequestrat.

21Amodo dicendum est de bonitate et malitia corporis, qualiter a coniunctione essentia et dominatus ipsius proveniunt . Iudicare quidem bonitatem et malitiam corporum videtur ex improviso quase impossibile esse; attamen largo modo dico quod, sicut dispositio humorum currit secundum dispositionem planetarum, ita dispositio humorum currit secundum dispositionem elementorum et secundum dispositionem planetarum. Similiter, quia sic Deus formavit hominem as comparartionem maioris mundi, et ideo dicitur minor mundus ac etiam microcosmus.

22Unde omnia corpora dico ad bonum et ad malum esse disposita et corpora bonorum planetarum virtute bonorum humorum ingredientum spiritualia membra sive principalia confirmantur ad bonum. Malitia vero bonorum humorum [virtute] malorum ingredientium [spiritualia membra] sive principalia confirmantur. Corpora vero malorum planetarum malitia malorum humorum ingredientium spiritualia membra sive principalia confirmantur, alteri disponuntur ad bonum . Proptera ubi boni humores superant, potius generant bonum quam malum; ubi vero mali humores superant, potius generant malum quam bonum. Humores enim superantes semper in faciebus manifeste apparent secundum dispositionem superantem .

23Melancolia ex sua frigiditate et siccitate generat iram, ira generat invidiam, invidia generat ypocrisiam, ypocrisia generat mendacium, mendacium generat odium , odium generat malam cogitationem, mala cogitatio perditionem, perditio bellum, bella malam conversationem, mala conversatio verecundiam, verecundia malam famam. Mala fama destructionem et etiam vite diminutionem [45r] ; et sic melancolia a saturni malitia omnia mala descendunt.

24Flegma, quod est latus iuxta melancoliam tenens medium inter melancoliam et sanguinem, participat eorum natura et generat bonam et malam naturam , bonam recipit a sanguine, malam vero a melancolia; et sic aliquando bonum, aliquando malum designat, sed malitia martis potius ad malum quam bonum tendit.

25Colera vero que est latus iuxta sanguinem, tenens medium inter sanguinem et melancoliam, participat eorum naturas et generat bonum et malum, naturam bonam recipit a sanguine, malam a melancolia; et sic aliquando bonum, aliquando malum designat sed virtute solis potius ad bonum quam ad malum tendit.

26De eorum particulis universaliter dico secundum qualites constellationum a quibus proveniunt manifesta, ad aspectum signorum iudicande sunt nature particularium dictarum tamen semper observatis cautelis nature. Cum occultum saturni teneatur a sole, latus iuxta eum mercurio et iove, et latus iuxta solem a marte et venere. Occultum iovis a marte et venere, latus iuxta eum a sole et latus iuxta martem et venerem a saturno et luna. Occultum martis a marte et mercurio, latus iuxta eum [a] saturno et luna et latus iuxta iovem et mercurium a sole. Occultum solis a saturno et luna, latus iuxta eum a marte et venere et latus iuxta saturnum et lunam a iove et mercurio. Occultum veneris a mercurio et iove, latus iuxta eum a sole et latus iuxta mercurium et iovem a saturno et luna. Occultum mercurii a venere et marte, latus iuxta eum a sole et latus iuxta venerem et martem a saturno et luna [45v] . Occultum vero lune a sole, latus iuxta eum a mercurio et iove et latus iuxta solem a venere et marte.

27Igitur, quamvis vero impossibile videatur esse, debent tamen corpora iudicare secundum superiorem naturam. Cum vero accidit nature duorum superiorum vel plurium in faciebus provenire , secundum qualitatem et qauntitatem substantie iudicentur; et cum iudiceuntur manifestum petatur ocuultum optime iudicari. Dictum est bonitate et malitia...