Liber IV, Distinctio 26 [Penn Transcription]

Diplomatic Transcription

By William de Rothwell

Edited by: Jeffrey C. Witt

Edition: 0.0.0-dev | May 18, 2016

Original Publication: Lombard Press, Baltimore, MD, May 18, 2016

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

wdr-l4d26

P124rb

1
Quaeritur utrum matrimonium sit de iure
naturali Responsio sic non quod sit de neccessitate naturae
si quia ad ipsum natura inclinat Educatio
enim filiorum inpediretur si non esset certa parentum adinvicem obligatio

2
Quando
matrimonium fuerit instititum Responsio magister
in littera cui concordat augustinus in littera quaedam
in paradiso ante peccatum fuit institutum
in officium tantum et sic fuit tantum sacramentum
large ratione signi post peccatum autem
etiam in remedium et sic proprie est sacramentum

3P124va
a quo fuerit institutum matrimonium
Responsio ab homine scilicet adaadam divinitus inspiratio
quia etiam ibi est aliquod carnale aliquod spirituale scilicet significatio

4
utrum matrimonium et usus eius
fuerit in praecepto ante peccatum
Responsio sic genese primo crescite et multiplicamini et hoc
propter multiplicationem speciei et ad complendum numerum electorum

5
utrum post peccatum sit in praecepto
Responsio post peccatum est duplex neccessitas matrimoni
nii scilicet multiplicatio naturae humane et conservatio
et sic fuit in praecepto usque ad sufficientem
multitudinem Alia in tanto fornicationis
et sic semper fuit indulgentia et numquam praeceptum hoc in littera

6
utrum adhuc illud
praeceptum maneat Responsio non quia cum
affirmativum sit non obligat ad semper nunc
autem non est necessitas praecepti

7
Utrum matrimonium sit sacramentum
Responsio sic secundum apostolum ibi est remedium
effective contra peccatum in signesignis sensibilibus
est enim ibi actus exterior sacramentum tantum coniunctio
animorum vel indivisibilitas sacramentum et res effectus gratiae ibi collatae res tantum

8
utrum matrimonium
sit causa gratiae Responsio quidam dicunt
quod tantum signum est quia sacramenta veteri legis in nova
approbant alii quod gratia tantum perservans a malo
quia excusat actum Alii verius quod etiam convert
gratiam in operatione boni tum sit sacramentum
novae legis et haec ordinantur ad honestum usum matrimonii

9
utrum carnalis
copula sit de integritate matrimonii
Responsio non est de essentialibus matrimonii quantum
ad prima perfectionem sed est de integritate secunda
quae est incompleta significatione et secundum hoc P124vb
hinc inde locuntur diversimode sancti in littera