Quodlibeta

Quaestio 1 Utrum eadem sit actio qua Deus producit res in esse et qua conservat easdem in esse per eiusdem esse continuationem
Quaestio 2 Utrum operatio qua Deus iustificat impium sit perfectior operatio Dei circa creaturas
Quaestio 3 Utrum in Christo sint duae filiationes reales; una qua dicitur filius Patris ab aeterno et alia qua dicitur filius matris ex tempore
Quaestio 4 Utrum materia prima creata fuerit vel creari potuerit omnino informis sive carens omni forma
Quaestio 5 Utrum scientia theologica habeat pro obiecto Deum simpliciter et absolute vel sub aliqua ratione speciali
Quaestio 6 Utrum lex habeat facere homines bonos et virtuosos
Quaestio 7 Utrum intellectus possibilis ad ipsum actum intelligendi sit aliquo modo activus, sive utrum ad ipsum se habeat aliquo modo in ratione causae efficientis et agentis vel solum in ratione recipientis et patientis
Quaestio 8 Utrum intellectus possit simul intelligere plura ut plura
Quaestio 9 Utrum intellectus possibilis necessario informetur aliqua specie intelligibili alia ab ipso actu intelligendi, quae sit necessaria ad hoc quod ipsa operatio intelligendi eliciatur
Quaestio 10 Utrum unus amicorum debeat alteri amico velle maxima bona
Quaestio 11 Utrum testamentum hominis quo disposuit ut eius corpus sepeliretur in aliquo loco sacro, in quo etiam patres sui communiter sunt sepulti, possit ab aliquo immutari in hoc quod aliqua eius pars in alio loco sepeliatur
Quaestio 12 Quis illorum gravius peccat, vel qui omnino non vult baptizari, vel qui baptismum circa seipsum vult iterari
Quaestio 13 Quis illorum gravius peccat qui simulat sanctitatem vite propter bonum utile vel ille qui simulat sanctitatem propter bonum honorabile
Quaestio 14 Utrum liceat religiosis inducere novicios signo, nutu vel verbo ad hoc quod ante lapsum anni probationis profiteantur
Quaestio 15 Utrum monasterium aliquod habens sub se aliquem prioratum fundatum de bonis alicuius defuncti hac intentione ut de illis ministrantes in illo prioratu sustententur et ut etiam hospitalitates et eleemosynae in illo loco possint fieri, convenienter possit tali prioratui de novo imponere aliquod onus
Quaestio 16 Utrum licite possint laici tenere decimas titulo fidei vel quocumque alio modo ius et proprietatem in illis habendo
Quaestio 17 Utrum principes et potestates seculares ad mandatum Ecclesiae teneantur cercere et punire brachio seculari in excommunicatione permanentes per annum et claves Ecclesiae contemnentes
Quaestio 18 Utrum exceptionem super maiore excommunicatione a reo contra actorem propositam admittere teneatur iudex secularis
Quaestio 19 Utrum uxor sciens maritum suum consanguineam suam cognovisse, ratione cuius facti est affinis factus sue uxori, possit licite debitum exigere a suo marito
Quaestio 20 Utrum alicui accidenti conveniat per naturam habere esse sine subiecto
Quaestio 1 Utrum anima Christi in triduo fuerit aliquo modo impedita a plenitudine beatitudinis ratione suae separationis a corpore
Quaestio 2 Utrum essentia creature sit aliquid indifferens ad esse et non esse
Quaestio 3 Utrum mundus sive aliqua creatura potuit esse vel existere ab aeterno
Quaestio 4 Utrum aliqua substantia creata possit esse immediatum principium alicuius operationis
Quaestio 5 Utrum angeli superiores intelligant per universaliores species et pauciores quam inferiores
Quaestio 6 Utrum in materia prima virtute supernaturalis agentis possit fieri forma et species ad quam non est in potentia naturali
Quaestio 7 Utrum homo habeat esse ab una forma substantiali vel a pluribus
Quaestio 8 Utrum animam respectu necessariorum et respectu contingentium aliter se habere sit ponere plures potentias intellectivas realiter differentes
Quaestio 9 Utrum voluntas vel intellectus sit excellentior potentia
Quaestio 10 Utrum caritas sive quicumque habitus possit augeri per essentiam
Quaestio 11 Utrum possit haberi una virtus moralis perfecte absque hoc quod perfecte prudentia habeatur
Quaestio 12 Utrum avaritia sit vitium deterius quam prodigalitas
Quaestio 13 Utrum liceat religiosos inducere divites ad eligendum sepulturam in cemeteriis vel in claustris eorum
Quaestio 14 Utrum sacerdos curatus possit dare licentiam ut parochianus defunctus, qui extra parochiam suam non elegit sepulturam, in loco religioso extra suam parochiam sepeliatur
Quaestio 1 Utrum creatura possit dici ens ratione sue essentiae, cum ipsa est non ens quantum ad esse existentiae
Quaestio 2 Utrum prius creetur essentia quam esse
Quaestio 3 Utrum natura angelica sit composita ex vera materia et vera forma
Quaestio 4 Utrum anima separata existat eodem esse quo existit totus homo
Quaestio 5 Utrum dicere quod corpus Christi mortuum et alterius hominis mortuum fuerit corpus aequivoce sit erroneum
Quaestio 6 Utrum dicere quod corpus Christi non potuit comburi sit inconveniens secundum fidem
Quaestio 7 Utrum confessus ab aliquo habente potestatem audiendi confessiones et absolvendi confitentes virtute privilegii Martini IV teneatur eadem peccata proprio sacerdoti iterum confiteri
Quaestio 8 Utrum habens talem potestatem possit absolvere in casibus episcopi de iure et consuetudine et retentione reservatis
Quaestio 9 Utrum aliquis specialis vel particularis praelatus sive episcopus possit aliquam positionem habitam prius pro opinione tanquam haereticam vel erroneam condemnare
Quaestio 10 Utrum doctor in theologia possit determinare ea quae ad solum papam pertinent
Quaestio 11 Utrum liceat decimas vendere carius ratione solutionis differendae
Quaestio 12 Utrum uxor possit dare eleemosynam invito et contradicente marito
Quaestio 13 Utrum omnes habitus morales sint in voluntate ut in subiecto
Quaestio 14 Utrum peccatum originale sit maius quam actuale
Quaestio 15 Utrum voluntas sit magis libera potentia quam intellectus
Quaestio 16 Utrum voluntas facta in actu respectu finis possit seipsam, absque adiutorio intellectus, facere in actum respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio 1 Utrum in Deo sit idea propria et distincta respectu cuiuslibet singularis
Quaestio 2 Utrum ponere res praedicamentales esse aeternas secundum esse quidditativum sit ponere mundum esse aeternum
Quaestio 3 Utrum in perfectionibus essentialibus rerum sive ordinem essentialem habentibus sit processus in infinitum
Quaestio 4 Utrum, supposito quod Deus posset facere angelum angelo perfectiorem in infinitum, oporteret quemlibet pertinere ad aliquam determinatam hierarchiam nunc existentium
Quaestio 5 Utrum aliquod corpus possit simul esse in diversis locis
Quaestio 6 Utrum posset extra mundum istum fieri altera terra eiusdem speciei cum terra huius mundi
Quaestio 7 Utrum panis confectus de blado quod dicitur spelta sit materia conveniens sacramento eucharistiae
Quaestio 8 Utrum voluntas humana contineat duas potentias sicut intellectus humanus
Quaestio 9 Utrum in prima productione rerum mulier debuit produci in esse a Deo
Quaestio 10 Utrum possit haberi certa scientia de conclusione elicita ex principiis solum creditis vel opinatis
Quaestio 11 Utrum illud quod per se est malum possit aliquo modo fieri bonum
Quaestio 12 Utrum statuto generalis concilii possit per consuetudinem contrariam derogari
Quaestio 13 Utrum magister theologiae questionem cuius veritatem scire est necessarium ad salutem, debeat reputare esse litigiosam et ob hoc eam repellere et nolle determinare
Quaestio 14 Utrum illi qui examinati et electi a certis personis habeant potestatem praedicandi ex privilegio vel delegatione, debeant recipi ad praedicandum in locis praelatorum ordinariorum
Quaestio 15 Utrum habentes potestatem a papa audiendi confessiones et absolvendi, possint absolvere poenitentes venientes ad ipsos de licentia sacerdotum parochialium in casibus qui episcopis de iure vel consuetudine vel retentione reservantur
Quaestio 16 Utrum habere aliquid in communi diminuat de perfectione religionis
Quaestio 17 Utrum qui vovit simpliciter se intraturum aliquam religionem si intret cum proposito exeundi satisfaciat et a voto absolvatur
Quaestio 18 Utrum qui vovit solemniter continere possit per dispensationem matrimonium contrahere
Quaestio 19 Utrum religiosus qui vovit obedire praelato teneatur contra praeceptum praelati exire ad subveniendum necessitati parentum
Quaestio 20 Utrum subditus qui scit aliquod secretum vel quodcumque occultum peccatum praelato praecipienti ut revelet teneatur revelare
Quaestio 21 Utrum in pecunia usuraria sic transeat dominium in usurarium quod habens centum libras legitime et alias centum libras per usuram, absque periurio possit iurare se non habere nisi centum libras
Quaestio 22 Utrum aliqua qualitas possit habere esse absque omni subiecto sive sine quantitate

About

No Description Available
Is Part Of Quodlibeta
Question Listed edited by
Question Listed encoded by Jeffrey C. Witt