Lectura super quattuor libros Sententiarum

Sermo Facies eius sicut sol lucet, scribitur Apocalypsis 1 capitulo reverendi patres etc. Sicut scribit Doctor Egregius Hyspalensis Ysydor, libro Ethicorum 11, capitulo 1: "Facies dicta est ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis et uniuscuiusque persone cognitio."
Sermo Facies eius sicut sol lucet, Apocalypsis 1 capitulo. Resummendo thema quod sumpsi in primo cursu meo et in primo sententiarum...
Questio collativa Iuxta thema collationis formo talem tytulum questionis: utrum facies solis infinite relucentie ab eterno splendorem adequatum immensitati sue potentie potuit quovismodo producere.
Sermo Facies eius sicut sol lucet, Apocalypsis 1 capitulo. Viri doctrina merito appelari potest meritior eius facies…
Questio collativa Iuxta thema collationis formo talem tytulum questionis: utrum facies solis infinite relucentie umbram corporalis deficientie sibi potuit ypostatice unire.
Questio collativa Iuxta thema collationis formo talem tytulum questionis: utrum facies solis infinite relucentie virtutem spiritualis efficientie sacramentis communicaverit effective.
Sermo Facies eius sicut sol lucet, Apocalypsis 1 capitulo. Cum a doctrina sua cognoscitur vir, Proverbiorum 12 capitulo, et in facie prudentis reluceat sapientia…
Questio 1 Utrum a viatore naturali industria concurrente solum Dei generali influentia possit de aliquo certitudinaliter acquiri notitia scientifica.
Questio 2 Utrum theologia que de communi lege habetur a theologis sit scientia proprie dicta.
Questio 3 Utrum habitus theologicus possibilis viatori de communi lege distinguatur realiter a fide.
Questio 4 Utrum articuli fidei sint principia theologie.
Distinctio 1, Questio 1 Utrum delectatio sit perfectior dilectione.
Distinctio 1, Questio 2 Utrum fruitio sit essentialiter dilectio vel delectatio.
Distinctio 1, Questio 3 Utrum fruitio proprie dicta in creaturis sit solius voluntatis formaliter et subiective.
Distinctio 1, Questio 4 Utrum aliqua creatura possit esse debite ac ordinate fruitionis obiectum.
Distinctio 1, Questio 5 Utrum creata voluntas per suam ingenitam libertatem et sua propria efficacia possit non frui obiecto beatifico clare viso in patria.
Distinctio 1, Questio 6 Utrum non fruendo personis possit voluntas creata ordinate frui divina essentia.
Distinctio 2 Utrum ‘Deum esse trinum et unum’ sit naturaliter demonstrabile.
Distinctio 4, Questio 1 Utrum potentia generandi in Deo sit vera potentia productiva.
Distinctio 4, Questio 2 Utrum potentia generandi sit in Filio.
Distinctio 7 Utrum essentia divina generet vel generetur.
Distinctiones 9, 10 Utrum generatio Filii sit realiter prior spiratione Spiritus Sancti.
Distinctio 13 Utrum generatio et spiratio in divinis realiter distinguantur.
Distinctiones 33, 34 Utrum divina essentia sit eadem realiter et formaliter proprietatibus relationis.
Distinctio 38, Questio 1 Utrum futurum possit evidenter a Deo sciri esse futurum.
Distinctio 38, Questio 2 Utrum eterne predestinationis aliquorum et reprobationis aliorum ex parte predestinati et reprobati sit aliqua causa totius effectus predestionationis et reprobationis.
Distinctio 42 Utrum omne fieri possibile Deus sua absoluta potentia possit facere.
Distinctio 37 Utrum presentialitas qua Deus est presens omnibus creaturis dicat rationem positivam vel privativam.
Distinctiones 45, 46 Utrum sic semper impleatur divina voluntas quod non sit impedimenti eius per creaturam possibilitas.
Distinctio 48 Utrum quelibet voluntas creata teneatur se conformare voluntati divine.
Distinctio 1, Questio 1 Utrum rerum creatio sit possibilis naturaliter ab eterno.
Distinctio 1, Questio 2 Utrum ab eterno plures possent fuisse creatores per aliquam potentiam.
Distinctio 1, Questio 3 Utrum cuiuslibet entitatis producte vel producibilis ad extra solus Deus sit causa principalis effectiva.
Distinctio 1, Questio 4 Utrum anima rationalis convenienter sit unita corpori formato de limo terre et corporali.
Distinctio 2, Questio 1 Utrum angeli sint in loco.
Distinctio 2, Questio 2 Utrum angelus possit se movere localiter et succesive et in instantia.
Distinctio 3 Utrum angelus in aliquo instanti primo peccare poterat vel mereri.
Distinctio 4, Questio 1 Utrum angeli tam boni quam mali fuerunt in gratia et caritate creati.
Distinctio 4, Questio 2 Utrum cuiuslibet viatoris liberum arbitrium libere eliciat quemlibet actum suum meritorium vel demeritorium.
Distinctio 4, Questio 3 Utrum alicuius creature liberum arbitrium possit libere velle et similiter libere respuere quodlibet obiectum, ut verbi gratia velle malum et respuere bonum.
Distinctio 4, Questio 4 Utrum unus angelus naturaliter ex se aliorum angelorum cogitationes ac etiam materias possit distincte et intuitive noscere.
Distinctio 18 Utrum ex sola illa costa absque alicuius alterius additamento materie fuit formatum corpus Eve.
Distinctio 19, Questio 1 Utrum corpus primi hominis in statu innocentie aliquando fuisset corruptum et fuit corruptibile.
Distinctio 19, Questio 2 Utrum circumscripta speciali gratia viator aliquis possit implere preceptis de diligendo Deum super omnia.
Distinctio 19, Questio 3 Utrum virgo gloriosa Dei mater benedicta fuerit in peccato originali concepta.
Distinctio 19, Questio 4 Utrum decedentes cum solo originali puniantur aliquo sensus penali.
Distinctiones 34, 35, 36, 37 Utrum Deus creator omnium aliorum supernaturalis sit causa efficiens immediata cuiuslibet peccati actualis.
Questio circa secundum Sententiarum Utrum quodlibet divinum beneficium aggravet voluntatis demeritum sive peccatum.
Distinctio 1 Utrum, si primus parens non peccaset, Deus humanam naturam corporalem assumpsiset.
Distinctio 2 Utrum alia natura quam humana potuisset a verbo in unitatem suppositi fuisse assumpta.
Distinctiones 6, 10 Utrum Deus per assumptionem humane nature in unitate suppositi incepit esse creatura et an hic Deus factus est homo in primo instanti conceptionis sue fuisset parte vera si fuisset formata.
Distinctiones 4, 8, 9, Questio 1 Utrum beata virgo in sua conceptione generavit verum hominem active et proprie.
Questio 5 Utrum si Deus assumptam naturam dimitteret et sibi hora prime quod eliceret ‘b’ actum ante instantiam ‘a’ immediate illius Dei preciperet. Utrum stent simul quod talis natura peccavit ante ‘a’ et tamen in nullo instantia ante ‘a’ supposito quod ommitteret.
Questio 6 Utrum passio Christi satisfactoria fuit ita vite meritoria ac si non fuisset satisfactoria.
Questio 7 Utrum Filius Dei humanam naturam potuit assumere cum libertate indifferentie ad meritorie et demeritorie agere.
Questio 8 Utrum sit aliqua lex que sit omni catholico viatori certa lex seu regula iuste vivendi.
Questio 9 Utrum bene industriosus rationibus in lumine naturali concludentibus esset vere convincendus sic quod sibi rationibus naturalibus probari posset quod in viatore catholico sit necessario aliquis habitus theologicus supernaturalis ponendus.
Questio 10 Utrum melius sit aliter viatori eodem gradu dilectionis meritorie diligere proximum propter Deum quam Deum propter se.
Questio 11 Utrum aliquis diligendo alium possit sibi secundum leges statutas mereri gratie et glorie augmentum.
Distinctiones 37, 38 Utrum aliquis viator existens in gratia possit vere esse perplexus inter duo mala per preceptum prohibita.
Distinctiones 39, 40 Utrum duobus existentibus in extrema necessitate potens tantum uni eorum subvenire et non utriusque nulli eorum subveniens sit rebus homicidii utriusque.
Distinctio 1 Utrum tempore legis evangelice debeant esse tantum septem sacramenta ecclesie.
Distinctiones 3, 4, Questio 1 Utrum baptismus sit sacramentum ad salutem necessarium.
Distinctiones 3, 4, Questio 2 Utrum indifferenter propter necessitatem baptismi quilibet et quorumlibet filii possint baptizari.
Distinctiones 3, 4, Questio 3 Utrum eadem sit ante baptismum decedentis conditio parentum fidelium parvuli cum sarracei vel cuiuscumque increduli parvulo.
Distinctio 7 Utrum confirmationis sacramentum sit ad salutem necessarium et a solis episcopis ministrandum.
Questio 1 de sacramento eucharistie Utrum per transmutatione sub speciebus panis et vini sit realiter de virgine natum verum corpus et sanguis Christi.
Questio 2 de sacramento eucharistie Utrum materia conveniens huius sacramenti possit esse indifferenter quodlibet genus panis et vini et an aqua vino semper debeat ammisceri.

About

Is Part Of Sentences commentaries
Question Listed edited by Luciana Cioca
Question Listed encoded by Luciana Cioca