Quodibeta

Quaestio 1 Utrum id quod concipitur nomine entis concipiatur uno simplici conceptu vel quod in idem reddit, utrum de ente communiter accepto possit formari unus conceptus simplex
Quaestio 2 Utrum Deus possit facere species infinitas secundum omnem modum, scilicet ad superius et ad inferius et in medio et in latum
Quaestio 3 Utrum creatio et conservatio sint idem
Quaestio 4 Utrum posset salvari creatio si non differret in creaturis realiter essentia et esse
Quaestio 5 Utrum essentia creature, antequam habeat esse in effectu, sit verum ens reale
Quaestio 6 Utrum potentia generis, quam scilicet genus importat et a qua sumitur, dicatur per comparationem ad esse essentiae vel ad esse actualis existentiae
Quaestio 7 Utrum motus voluntatis in finem sit actus voluntatis vel intellectus
Quaestio 8 Utrum beatitudo principalius consistat in actu intellectus quam in actu voluntatis, vel e converso
Quaestio 9 Utrum sit unum aevum omnium aeviternorum
Quaestio 10 Utrum angeli moveant corpora per intellectum et voluntatem solum
Quaestio 11 Utrum scilicet si anima esset corruptibilis, esset capax scientiae vel subiectum scientiae ; et hoc est querere, utrum ex eo quod anima est subiectum scientiae possit argui eius incorruptibilitas
Quaestio 12 Utrum intellectus agens sit aliquid animae
Quaestio 13 Utrum anima in statu vie intelligat substantiam per speciem propriam ipsius substantiae
Quaestio 14 Utrum anima intelligat se per speciem a se genitam
Quaestio 15 Utrum in corpore humano sit aliqua pars minima secundum speciem
Quaestio 16 Utrum felicior sit mulier nupta quam virgo nuptura
Quaestio 17 Utrum papa possit absolvere aliquem usurarium absque hoc quod usuras restituat; hoc est querere, utrum papa possit remittere et condonare illud quod quis lucratus est ex contractu usurario
Quaestio 18 Utrum aliquis existens in ultimo necessitatis articulo, non valens habere alium cui confiteatur nisi sacerdotem excommunicatum, teneatur ei confiteri
Quaestio 19 Utrum aliquis faciens partem poenitentiae sibi iniuncte existens in gratia, aliam vero partem perficiens vel omittens, iam per aliquod peccatum privatus gratia, teneatur iterum peragere partem illam quam prius fecerat existens in gratia, vel, ut brevius dicatur, utrum satisfactio poenitentialis interrupta per peccatum debeat iterari
Quaestio 20 Utrum procuratores usurariorum teneantur ad restitutionem
Quaestio 21 Utrum, si anima in resurrectione resumeret alios cineres, esset idem homo numero qui prius erat
Quaestio 22 Utrum corpora resurgentium resurgent ibidem ubi sepulta fuerunt
Quaestio 1 Utrum Deus posset facere quodcumque accidens sine subiecto
Quaestio 2 Utrum unum et idem possit esse in diversis speciebus
Quaestio 3 Utrum accidentia suscipiant magis et minus secundum essentiam vel secundum esse
Quaestio 4 Utrum si esset calor separatus haberet omnem perfectionem caloris
Quaestio 5 Utrum in materia sint rationes seminales eorum que fiunt ex ipsa
Quaestio 6 Utrum intellectus possit aliquid intelligere per formam quae non est sibi coniuncta secundum esse
Quaestio 7 Utrum ad obiectum voluntatis pertineat apprehensio per se et essentialiter vel solum sit causa sine qua non
Quaestio 8 Utrum operatio sit appetenda propter delectationem vel econverso delectatio propter operationem
Quaestio 9 Utrum diligere Deum sit maius bonum quam diligi a Deo vel econverso
Quaestio 10 Utrum si angelus produceretur a Deo ex necessitate nature esset necesse esse
Quaestio 11 Utrum angelus possit uti simul actualiter pluribus speciebus, intelligendo scilicet per plures species plura simul
Quaestio 12 Utrum in conversione substantie panis in corpus Christi convertatur materia in materiam et forma in formam, vel nihil de substantia panis convertatur in formam sed in materiam solam
Quaestio 13 Utrum oculus glorificatus et non glorificatus possint informari eadem specie numero
Quaestio 14 Utrum potentiae animae, scilicet memoria, intelligentia et voluntas, sint idem quam essentia animae
Quaestio 15 Utrum in parte intellectiva distinguatur memoria ab intelligentia
Quaestio 16 Utrum intellectus agens agendo in phantasmata influat aliquid formaliter inhaerens ipsis
Quaestio 17 Utrum virtutes morales sint connexae
Quaestio 18 Utrum in hac vita possit aliquis habere perfecte habitum caritatis
Quaestio 19 Utrum caritas aucta sit eadem in numero cum caritate praecedente
Quaestio 20 Utrum homo naturali dilectione magis diligat Deum quam seipsum aut econverso
Quaestio 21 Utrum prescribens rem aliquam teneatur in foro conscientie illam restituere
Quaestio 22 Utrum homini existenti in quocumque statu sit licitum sibi ablata repetere in iudicio
Quaestio 23 Utrum aliquis possit revelare id quod per confessionem poenitentialem audivit et scit
Quaestio 24 Posito quod sint duae religiones, una clericorum, altera laicorum, utrum aliquis de religione laicorum summe perfectus secundum illam religionem possit attingere ad perfectionem existentium in religione clericorum
Quaestio 1 Utrum sacra doctrina debeat dici speculativa simpliciter vel practica simpliciter
Quaestio 2 Utrum sacra doctrina vel scientia theologica sit maxime una
Quaestio 3 Utrum fundamentum relationis sit de essentia relationis vel pertineat ad ejus quidditatem
Quaestio 4 Utrum actioni voluntatis correspondeat aliqua passio
Quaestio 5 Utrum actus voluntatis realiter differat a potentia voluntatis
Quaestio 6 Utrum in Deo sit aliquid per quod distet a contrarietate, ratione cuius ei repugnet contrarietas
Quaestio 7 Utrum pluralitas vel distinctio modorum realium absolutorum in Deo repugnet eius simplicitati
Quaestio 8 Utrum duae processiones quae in Deo ponuntur, sunt ad invicem distincte realiter
Quaestio 9 Utrum in Deo sit prius et posterius
Quaestio 10 Utrum Deus potuerit facere vel producere in materia rationem seminalem ipsius anime rationalis
Quaestio 11 Utrum creatio actio et creatio passio sint idem
Quaestio 12 Utrum tempus sit aliquid in rerum natura preter operationem animae
Quaestio 13 Utrum causa particularis attingat ad effectum secundum omnem intentionem vel rationem que convenit effectui
Quaestio 14 Utrum agens naturale agat transmutando id in quod agit vel per aliquid immissum ab eo in passum
Quaestio 15 Utrum respectus ideae per quam agit artifex creatus ad ipsum artificiatura quod per ideam producitur ab artifice sit respectus realis
Quaestio 16 Utrum possint esse duae potentiae pure passive essentialiter distinctae
Quaestio 17 Utrum in Sacramento altaris seu in accidentibus sub quibus existit sacramentaliter corpus Christi, possit salvari motus augmenti nisi ponantur differre dimensiones terminate ab interminatis
Quaestio 18 Utrum duo angeli magis diligant se mutuo quam duo homines
Quaestio 19 Utrum aliqua consuetudo generalis excuset a peccatis ita scilicet ut illud quod secundum se est peccatum non existente consuetudine, propter consuetudinem introductam non sit peccatum
Quaestio 20 Utrum virtus acquisita et infusa sint eiusdem speciei vel differant specie
Quaestio 21 Utrum inter virtutes morales acquisitas sit ponere unam in voluntate quae sit forma omnium earum, sicut inter infusas ponitur una in voluntate quae est forma omnium aliarum, cuiusmodi est caritas
Quaestio 22 Utrum virgo quae votum virginitatis emisit, videns adversum se, venientem violatorem cuius violentiam non possit effugere nisi ipsum occidendo, debeat ipsum occidere vel magis debeat permittere se violari
Quaestio 23 Utrum abbas praecipiendo possit aliquid addere supra id quod subditus vovit se servaturum secundum intentionem ipsius subditi voventis
Quaestio 24 Utrum clericus contrahens cum vidua sub titulo vidue, id est quam credit esse viduam, cuius tamen maritus adhuc vivit licet ipse nesciat, sit bigamus
Quaestio 25 Utrum clericus constitutus in sacris, carens ecclesiastico beneficio, teneatur ad officium mortuorum dicendum
Quaestio 26 Utrum sacerdos consecrans corpus Christi, omittens consecrare sanguinem, si sumpsit corpus et post sumptionem corporis sumpsit ablutionem aliquam aquae vel vini non consecrati, teneatur post huiusmodi sumptionem, iterato consecrare aliam hostiam cum qua simul consecret et vinum
Quaestio 1 Utrum Deus possit facere materiam sine forma
Quaestio 2 Utrum Filius in divinis intelligat se in quantum Filius
Quaestio 3 Utrum haec sit vera: Deus est non Pater
Quaestio 4 Utrum idem subiecto idem posset movere seipsum
Quaestio 5 Utrum probare materiam primam esse pertineat ad philosophum naturalem
Quaestio 6 Utrum lux sit realiter in medio
Quaestio 7 Utrum in motu caeli requiratur fixio polorum, sicut et centri
Quaestio 8 Utrum sub aequinoctiali sit habitatio
Quaestio 9 Utrum si minimus ignis secundum formam esset in centro terre moveretur sursum
Quaestio 10 Utrum ignis qui est in candela sit idem numero in principio et in fine
Quaestio 11 Utrum aer manens in sua puritate possit transmutare corpora nostra
Quaestio 12 Utrum aer in proprio loco habeat gravitatem simpliciter
Quaestio 13 Utrum forma specifica consequens mixtionem sit substantia vel accidens
Quaestio 14 Utrum calidum agat in humidum in animalibus et universaliter in his quae nutriuntur
Quaestio 15 Utrum ex cibo malo et intemperato possit generari sanguis purus temperatus
Quaestio 16 Utrum sit ponere spiritum radicalem
Quaestio 17 Utrum complexio Christi sic fuerit temperata quod elementa fuerint in eo mensurata secundum pondus
Quaestio 18 Utrum, si homo non peccasset, utilis fuisset consideratio medicorum et utrum indiguisset adminiculo artis medicinae
Quaestio 19 Utrum in statu innocentiae potuissent distingui aetates hominis
Quaestio 20 Utrum fetus possit vivere in utero matris, existente matre mortua
Quaestio 21 Utrum parturitio possit fieri convenienter in octavo mense sicut fit in nono et septimo
Quaestio 22 Utrum, circumscripto omni agente extrinseco, possit homo corrumpi
Quaestio 23 Utrum pater sapiens ut plurimum generet stultos filios
Quaestio 24 Utrum intellectus possibilis sit unus numero in omnibus hominibus
Quaestio 25 Utrum intellectus intelligendo patiatur ab obiecto scilicet ab intelligibili
Quaestio 26 Utrum intellectus possit naturaliter, id est ex principiis naturaliter inditis, aliquid verum cognoscere sine lumine aliquo superaddito
Quaestio 27 Utrum homicidium sit maius peccatum quam periurium vel econverso
Quaestio 28 Utrum iustitia et equitas conveniant in eumdem effectum
Quaestio 29 Utrum habitus morales sint in voluntate vel in appetitu sensitivo
Quaestio 30 Utrum melius sit regi ab optimo viro quam ab optimis legibus

About

No Description Available
Is Part Of Quodlibeta
Question Listed edited by
Question Listed encoded by Jeffrey C. Witt