QUESTIO VII.

By Gratian

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | August 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

gd-p2c1q7

QUESTIO VII.

1 GRATIANUS.

2 I. Par Si Nunc autem de septima tractandum est questione , an renuncians suae heresi sit recipiendus in episcopali dignitateuel non*?

3 De his ita scribit Ciprianus ad Stephanum [lib. II. epist. i.]:

C. I

Qui redeuntes ab heresi in suis ordinibus recipiantur .

4 Si qui presbiteri et diaconi in ecclesia catholica prius ordinati fuerint, et postmodum perfidi et rebellesextiterint contra ecclesiam, uel apud hereticos a pseu-doepiscopis et antichristis contra Christi dispositionemprofana ordinatione promoti sunt*, et contra altare atque s diuinum uerbum sacrificia foris falsa et sacrilega offerre conati sunt, eos quoque hac conditione suscipiconuenit*, cum reuertuntur, ut communicent laicis, etsatis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacisextiterint; nec debere eos reuertentes ea apud nos ordinationis et honoris arma retinere, quibus contra nos rebel-lauerunt.

C. II

De Ms *, qui pro muneribus ordinationem faciunt, et qui redeuntes ob heresi in suis ordinibus recipiuntur.

5 Item ex VII. Sinodo.

6 Si quis* omnem traditionem ecclesiasticam scriptam uel non scriptam uiolat, anathema sit. §. 1. Omnis episcopus**, aut presbiter, aut diaconus, conuictus quodpro muneribus ordinationem dederit uel acceperit, a sacerdotio cadat. §. 2. Sed dicunt quidam, quia penitentiamagimus pro peccato, et Deus indulget illud; ita et ego dico, quia omnem penitentiam recipit Deus, et indulget per penitentiam peccata., que iam facta sunt. Noui enim, quodDauid fornicatorem et homicidam per penitentiam receperit Deus, et dixerit de eo: „Inueni uirum secundumcor meum.“ Noui rursum eundem audientem a Deo:„Non edificabis mihi domum, quia uir sanguinum es.“ ScioManasse per confessionem dimissam inpietatem suam.Scio meretrices et telonarios per penitentiam receptos, nullum tamen horum s, qui ante baptismum*** peccauit, sacerdotibus connumeratum. Scio quosdam, dum essentin mundo, in multa fornicatione mansisse, monachos uerofactos quasi luminaria mundi resplenduisse; nullum tamenad sacerdotium ascendisse. Quod, etsi rarof contigit*

7 nulla tamen lex ecclesiae fuit. Nouimus primum peccatricem Mariam; post conuersionem, quamuis sancta et casta, tamen inter diaconissas conputata non est. Sedquid hoc dico? Sequens sanctos apostolos et uenerabilesPatres cum omni fiducia clamo: Quod qui per symo-niam ordinatus est, siue episcopus, siue presbiter, siuediaconus, alienus est a sacerdotio, neque enim uenalis estgratia Spiritus sancti; Cayphae traditio et adinuentio Sy-monis a sancto sacerdotio est aliena. §. 3. Et si in fornicationem lapsus aliquis post baptismum, in sacerdotiumnon recipitur; canones enim hoc prohibent. Si quis uerocum hoc peccato ad sacerdotium prouectus est, cognitusdegradetur. item:4. Ipsum, qui per pecuniam

8 ordinatus est, confiteor, quia per penitentiam recipit Deus. Bonus est in omnibus, et aperta uiscera eiusomni homini penitenti. Sed quoniam iuxta Apostolumoportet episcopum esse inreprehensibilem, quicumque perpecuniam uel ordinauit°P aliquem uel ordinatus est, abomni sacerdotio sit alienus. §. 5. Tarasius+t patriarchadixit: Quicumque per pecuniam++f uel ordinant, uel ordina-uerunt, uel ordinantur q, uel ordinati sunt episcopi, uel presbiteri, uel diaconi, uel quilibet de numero sacerdotali, repellantur omnino a sacerdocio, sicut Symon magus aPetro. Quicumque per pecuniamftt? dispensationemuel curam sortiti sunt monasteriorum uel ecclesiarum, uelreligiosarum domorum, ierocomiorum, seniorum, orphanotrophiorum, cum depositione expellantur a dispensatione illa et cura. Qui post baptismum cadens in fornicationem ordinatus est, si postmodum confessus fuerit, cesset a ministerio; si uero conuictus ab aliquo, deponaturomnino. §. 6. Percussor episcopus, aut presbiter, autdiaconus per se uel per alium aliquem, quasi timeri per hocuolens, deponatur, item: §. 7. Qui per seculares potestates ordinatus fuerit aut ecclesiam obtinuerit, deponatur;si uero religiosam++++ domum, expellatur.

9 [PALE A.

10 C. III. De eodem.

11 Item ex Concilio Mei densi, c. 43.

12 Cauendum est et summopere studendum, ac per uirtutem Christi sanguinis interdicendum et episcopis et

13 regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus, atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcumque atque consen-soribus, seu ordinatoribus m gradu ecclesiastico, ut nemoper symoniacam heresim regiminis locum obtineat quacumque factione, calliditate, promissione, seu commoditateaut datione per se aut per submissam personam.]

C. IV

Qui redeuntes ab hereticis recipi possunt uel qui^ non.

14 Item de eadem Sinodo [VII., actione i.]88b*

15 II. Pars. Conuenientibus apud Nicenam Bithiniae, et consedentibus Petro archiepiscopo, et Petro presbiteroet abbate monasterii sancti Sabae, locum tenentibusAdriani Papae, et Tharasio archiepiscopo Constantinopoli-tano, et Iohanne et Thoma apocrisariis apostolicarumsedium orientalium, et ceteris episcopis, episcopi Siciliaedixerunt: Dignum est**, ut de futuris inquiramus. §. 1. ItemBasilius episcopus Anchirae dixit: Constitutio*** ecclesiastica habet canonice tradita ab antiquo a sanctis apostoliset successoribus eorum, sanctis Patribus nostris etmagistris, et sanctis uniuersalibus sex sinodis, et localibussinodis orthodoxis, ut qui ab aliqua heresi reuertuntur adorthodoxam fidem et traditionem catholicae ecclesiae, scripto negare debeant heresim suam et confiteri catholicam fidem. §. 2. Item Tharasius patriarcha dixit: Videturuobis, ut sedes suas recipiant qui ab heresi reuertuntur?§. 3. Religiosissimi monachi dixerunt: Sicut receperuntuniuersales sinodi sex ab heresi reuertentes, ita et nosrecipimus. §. 4. Sancta sinodus dixit: Placet omnibus nobis °. Et iussi sunt Basilius episcopus Anchirae, et Theodorus episcopus Mirreae ciuitatis, et Theodosius s sedere in gradibus suis et sedibus. §. 5. Item Constantinus**** episcopus Cypri dixit: Non oportet nos, qui episcopi sumus, indigere doctrina, sed aliorum esse doctores.§. 6. Item Tharasius episcopus dixit: Malorum f doctorummala doctrina. Ecclesia de malis doctoribus sacerdotesnon recipit. §. 7. Item Iohannesff apocrisarius orientaliumsedium dixit: Heresis separat omnem hominem ab ecclesia.§. 8. Item Tharasius episcopus dixit: Ecce multi canofiicilibri, et sinodici, et paterni lecti sunt, et ab heresi reuertentes docuerunt nos recipere, si alia aliqua causaftf non

16 est in eis. §. 9. Item Petrus f++f apocrisarius Papae dixit: Romae exiliatus est Macharius hereticus a sancta sextaSinodo, et quadraginta dierum inducias dedit illi pater noster Benedictus Papa, et cottidie mittebat ad eum Bonifatiumconsiliarium suum, et instruebat eum conmonitoriis uer-bis ex diuina scriptura, et nullatenus uoluit emendari. Hocautem faciebat, ut eum reciperet in suo ordine. §. 10.Item Tharasius patriarcha dixit: Quid dicitis de Ana-tholio? Nonne etiam in quarta Sinodo factus estprinceps? et ecce ab inpio Dioscoro ordinatus est. Etnos igitur recipiamus eos, qui ab hereticis ordinatisunt, sicut Anatholius receptus est. S. 11. Item: Vereuox Dei est, quoniam non moriuntur filii pro patribus, sed unusquisque in suo peccato moritur P; et 1 quoniamordinatio ex Deo est. §. 12. Item Tharasius patriarcha dixit:Audiuimus mandata paterna. Quid igitur? oportet recipereab hereticis ordinatos? §.13. Sancta sinodus dixit: Audiuimus, domine, et oportet nos recipere. §. 14. Tharasiuspatriarcha dixit: Plures eorum, qui in sexta Sinodo conuene-runt, a Sergio, Pirro, Petro, Paulo ordinati sunt, qui fuerunt principes hereseos Monoscelitarum, quoniam isticontinuatim in Constantinopolitanasede sederunt, et ab ultimoeorum, Petro scilicet, usque ad sextam* sinodum non fuerantplus quam duodecim anni. Thomas uero, et Iohannes, et Constantinus ab hereticis illis archiepiscopi facti sunt, ettamen propter hoc non sunt reprobati. §.15. Sancta sinodus dixit: Hoc manifestum est. §. 16. Constantinus episcopus Cipri dixit: Sufficienter ostensum est, quod ab hereticisuenientes recipiendi sunt. Si uero quis sponte ad hereti-cum uadit et accipit ordinationem, non recepiatur. §. 17.Item Tharasius patriarcha dixit: Et ego refuto eos, qui obhuiusmodi causam ad fidei subuersionem ordinati sunt, etmaxime, cum presentes essent orthodoxi episcopi, a quibuspoterant ordinari. Sic est paternus intellectus. Si uerosinodalis** consonantia fuerit, et unitas ecclesiarum deorthodoxis, qui presumpserit ab inmundis hereticisordinari, depositioni subiaceat. Sancta sinodus dixit: Hocest iustum iudicium.

17 III. Pars. Gratian. Ex hac auctoritate datur intelligi, quod qui ab unitate catholicae fidei in hereticorum societatemtransierit , ut de manibus eorum ecclestiasticae dignitatis sacramenta percipiat, uel qui contemptis orthodoxis ab hereticis ordinaridesiderauerit, etsi postea suae abrenuncians heresi ad ecclesiamredierit, offitio tamen accepto fungi non poterit. Auctoritateuero Cipriani prohibentur ab administratione ecclesiastica, quiintra catholicam ecclesiam ordinati ad fidei inpugnationem dila-buntur. Porro symoniaci nec ab hereticis ordinantur ad fideisubuersionem, nec intra ecclesiam catholicam ordinati aduersusfidem armantur. Quamuis enim nonnullos per pecuniam ordinent, non tamen fidem inpugnant, nec gratiam Spiritus sancti uenalempredicant. Unde cum heresim suam ueraci penitentia detestatifuerint, premissis auctoritatibus non prohibentur recipi in suis | gradibus. Verumtamen capitulo illo Nicenae sinodi : , , Siquis per pecuniam etc. et illo alio septimae sinodi, , , Si quisomnem traditionem etc. et Innocentii , et aliorum multorumauctoritatibus inreparabiliter dampnari iubentur.

18 Hinc etiam Leo IV. Episcopis Brittanniae *.

C. V

In ordine male accepto symoniaci penitentiam agere non possunt.

19 Requiritis de his, qui turpissimo lucro columbas in templo Domini uendere non pertimescunt, et sua actainproba temeritate Symonis heresi coniungunt °, utrumpossint in ordine penitentiam agere, an tantummodo extraordinem et sacerdotalem fieri gradum? Quod nosquidem conuictis et his, qui tam detestabile nefas (quodiam multis est dampnatum conciliis} peregisse noscuntur, nulla possumus penitentia subuenire, et tot spiritualibusPatribus obuiare, sed in illorum Patrum me sententia conuenire omnibus certum sit.

20 IV. Pars. Gratian. Nisi rigor disciplinae quandoque relaxetur ex dispensatione misericordiae. Multorum enim crimina sunt dampnabilia, que tamen ecclesia tollerat pro tempore, pro persona, intuitu pietatis, uel necessitatis, siue utilitatis, et proeuentu rei . Pro tempore: sicut Gelasius, qui, cum necessitate temporis uideret Italicam ecclesiam propter bellifamis que incursionem fere omnium clericorum offitio destitutam, adeo ut plerisque populis subsidia regendarum deessent animarum, concessit de monachis uel de laicis clericos assumi, itadicens [Episcopis per Lucaniam, epist. I. c. i.];

C. VI

Pro temporum necessitate apostolicae sedis decreta temperantur .

21 Necessaria rerum dispositione constringimur, etapostolicae sedis moderamine conuenimur sic canonumpaternorum decreta librare, ut ea que presentiumnecessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxandadeposcit, diligenti consideratione (quantum potest fieri)temperemus.

22 Gratian. Item: „ Priscis igitur, etc. Require supr. in tractatu ordinandorum. Item Innocentius Papa, cum pronecessitate temporis, ne nimium scandalum esset in ecclesia, ordinatos a Bonoso heretico susciperet, ait in decretis suis, [epist.XXII. ad Episcopos Macedoniae, c. 5.]:

C. VII

Cessante necessitate, debet cessare, quod urgebat.

23 Quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est constat primitus non fuisse. Quod ergo necessitaspro remedio reperit, cessante utique necessitate debetcessare pariter quod urgebat, quia alius* est ordolegitimus, aliud, quod usurpatio ad presens fieri tempusinpellit.

24 Gratian. Similiter ex dispensatione in Ni ceno Concilio [c. 8.] de Nouatianis statutum est, ut ad ecclesiam redeuntesordinentur:

C. VIII

Iterum ordinentur, qui ex Nouatianis ad ecclesiam redierint .

25 Si qui uoluerint uenire ad ecclesiam catholicam ex Nouatianis, placuit sancto concilio, ut ordinentur* et sicmaneant in clero, Ante omnia autem hanc ab eis confessionem per scripturam exigi oportet, ut fateantur secommuni consensu catholicae ecclesiae statuta obser-uaturos.

C. IX

Iuramentum a scismate redeuntium .

26 Quociens cordis oculus nube erroris obductus supernae illustracionis lumine fit serenus, magna cautela nitendum est, ne latenter auctor scismatis irruat, et abunitatis radice eos, qui ad eam reuersi fuerint, telo iterumerroris abscidat, Et ideo postquam ego N.* ciuitatisepiscopus, conperto diuisioms laqueo, quo tenebar, diutina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea uoluntate ad unitatem sedis apostolicae diuina gratiaduce reuersus sum, et ne non pura mente, sed simulate s reuersus existimer, spondeo sub ordinis mei casu et anathematis obligatione, atque promitto tibi N. et per te sancto Petro, apostolorum principi, atque eius uicario N.beatissimo uel successoribus eius, me numquamquorumlibet suasionibus uel quocumque alio modo ad sci-sma, de quo redemptoris nostri gratia liberante ereptussum, reuersurum; sed semper me in unitate sanctae ecclesiaecatholicae et communione Romani Pontificis per omnia permansurum. Unde iuratus dico per Deum omnipotentem, et hec sancta quatuor euangelia, que inmanibus meis teneo, et salutem N.° dominorum nostrorumrempublicam gubernantium, me in unitate, sicut dixi, ecclesiae?, ad quam Deo propitio sum reuersus q, etpommunione Romani Pontificis semper et sine dubio permanere. Quod si (quod absit) ab hac me unitate aliquaexcusatione uel argumento diuisero, periurii reatum incurrens eternae penae obligatus inueniar, et cum auctorescismatis habeam in futuro seculo portionem. Hanc autemconfessionis promissionisque meae cartulam N.notario meo cum consensu presbiterorum et diaconorumet 199 u clericorum, qui me in hac unitate obligantes sein suprascriptis omnibus prona similiter uoluntate secuti atque propriis manibus subscripti sunt, scribendamdictaui, et propria manu subscribens tibi tradidi. Actain loco N.y, die illa, et consulibus suprascriptis.Subscriptio episcopi. Ego * episcopus ciuitatisN. 212 cc^ hi confessioni promissionique meae prestito deconseruandis suprascriptis omnibus sacramento subscripsi.

27 Gratian. Ceterum ex canonum rigore contra scribit Felix Papa [III.] omnibus Episcopis , [epist. I. c. 5.]:

C. X

Qui extra ecclesiam baptizati uel rebaptizati fuerint, ad ecclesiasticam miliciam non admittantur.

28 Qui in qualibet etate alibi quam in .ecclesia catholica aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam miliciamprorsus non permittantur accedere. Quibus satis debet esse, quod in catholicorum numero sunt recepti.Quoniam de suo ordine et communione uidebitur ferreiudicium quisquis hoc uiolauerit institutum, uel qui nonremouerit eum, quem ex eius cetu ad ministerium clericale obrepsisse cognouerit.

29 Gratian. Pro persona: sicut B. Gregorius scribens Ianuario Episcopo, [lib. VII. Indict. 2. epist. 1.] ait ;

C. XI

Rigor canonum pro persona aliquando relaxatur^.

30 Tanta nequicia ad meas aures de tua senectute peruenit, ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa iam maledictione feriremus. §. i. Et quidem penae fueratin te sententia iaculanda; sed quoniam simplicitatemtuam cum senectute nouimus, interim tacemus.

31 Gratian. Pietatis intuitu: sicut de illitteratis et corpore uiciatis Gelasius ait [Episcopis per Lucaniam, epist. I.c. 18.]

C. XII

Canonum decreta pietatis intuitu nonnumquam relaxantur.

32 Si qui uel propria 1 temeritate uel incuria pre-sidentium tales suscepti sunt, nichil ultra promo-, tionis accipiant, satisque habeant, hoc sibi pronimia miseratione concessum.

33 Gratian. Necessitatis intuitu: sicut Ylarius Papa, qui, cum de quodam episcopo preter noticiam ^e ordinato metro-politani in utroque graue scandalum fieret, ait in epistolasua [ad Ascanium et uniuersos Episcopos Tarraconensisprouinciae]:

C. XIII

Necessitatis causa quedam in ecclesia tollerantur.

34 Quoniam quicquid ab alterutra parte est indicatumomni uidemus peruersitate confusum, temporum necessitate perspecta hac ratione decreuimus ad ueniam pertinere quod gestum est, ut deinceps preter noticiam nullus*uel o consensum metropolitani ordinetur antistes.

C. XIV

De eodem.

35 Item Innocentius [Episc. Macedoniae, ep. XXII. c. 6.]

36 Quociens a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem uindicari non potest, inultumsolet transire. Priora ergo dimittenda dico Dei iudicio, et de reliquo maxima sollicitudine precauenda.

C. XV

Ex dispensatione quedam tollerantur, que rigor canonum condempnat.

37 Item ex epistola Cirilli missa Maximo Diacono An-tioceno *

38 Didici a diligendo mihi Paulo monacho, quia recusat pietas tua usque hodie communionem reuerentissimi episcopi Iohannis amplecti, pro eo, quod quidam in Antiocenaecclesia male adhuc cum Nestorio uel sentiant, uel iam senserint quidem, sed forsitan resipuerint. Probet igiturtua modestia, utrum aliquando colligi nude ac inreue-renter cum Nestorio sentiant et inuicem colloquantur;licet aliquando cauteriatam habuerint conscientiam, colligantur autem nunc acta penitentia super his, inquibus subrepti sunt, quamuis confiteri fortassis reuereanturexcessum. §. i. Ut autem non existimemur amarecontentionem, amplectamur episcopi reuerentissimi Iohannis communionem, indulgentes ei, et causa dispensationiseius negotium non subtilius uel districtius siue uehe-mentius erga se recognoscat agitari. Dispensationis enimgratia (sicut dixi) eget negotium multum.

C. XVI

De eodem.

39 Idem™ ad Ianuarium Presbiterum et Archi-mandritam.

40 Dispensationes rerum nonnumquam cogunt parum quidem a debito quosdam foras exire, ut maius aliquidlucri faciant, Sicut enim hii, qui mare nauigant, tempestateurgente nauique periclitante anxiati quedam exonerant, ut cetera salua permaneant, ita et nos, cum non habemussaluandorum omnium negociorum* penitus certitudinem, despicimus ex his quedam, ne cunctorum patiamur dispendia**.

41 Gratian. Utilitatis intuitu : sicut in Meldensi Concilio, [c. 64.] perhibetur de filiis uirginum per mmraptarum et sic ad coniugium raptorum applicatarum :

C. XVII

Utilitatis intuitu quedam in ecclesia tollerantur .

42 Tali coniugio generati ecclesiasticis ordinibus non applicentur, nisi forte eos aut maxima ecclesiae utilitas uelnecessitas postulet, uel euidens meritorum prerogatiua commendet.

43 Gratian. Huic Petrus concordans ait: „In ueritate conperi, quia non est personarum acceptor Deus , etc. §. 1. Pro eu en tu etiam rei quedam in ecclesia tollerantur, sicutLeo ait in decretis suis de laicis subito contra decreta canonumordinatis episcopis, [ep. LXXXV. al. LXXXVII. c. 1. EpiscopisAfricae]:

C. XVIII

Laicis, qui contra canonum decreta ad episcopatum promonentur , ex misericordia susceptum offitium relinquitur.

44 Exigunt causae*, ut non solum in tales presules, sed etiam in ordinatores eorum conpetens ultio proferatur.Sed circumstant nos hinc mansuetudo misericordiae , hinccensura iusticiae, ut credamus quedam delicta utcumque

45 tolleranda, quedam uero penitus amputanda. Illos ergo, quorum prouectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quodex laicis ad episcopale offitium electi sunt, locumsuum tenere permittimus, non preiudicantes apostolicaesedis statutis, nec beatorum Patrum regulas soluentes, quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, necquod potuit aliqua ratione concedi fas erit amplius inpunecommitti, ne quod ad tempus** pia lenitate concessimusiusta post modum ultione plectamus.

C. XIX

Donatistae et Nouatiani, quamuis reprehensibiliter ordinati, tamen ex necessitate tollerantur.

46 Idem ad Mauros episcopos Maximum quoque ex laico, reprehensibiliter licet ordinatum, tamen si Donatista iam non est et a spiritu scismaticaeprauitatis alienus est, ab episcopali, quam quoquo modoadeptus est, non repellimus dignitate, ita ut ipselibello ad nos directo catholicum se esse manifestet.

C. XX

De eodem .

47 Idem [ibidem initio c. 3.]Donatum autem Seiacensem ex Nouatiano (ut con-perimus) cum sua plebe conuersum ita dominico gregiuolumus presidere, ut libellum suae fidei meminerit adnos dirigendum, quo et Nouati dogmatis dampnet errorem, et plenissime confiteatur catholicam ueritatem. Queautem nunc certa remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempuspia lenitate concessimus iusta post hac ulcione plectamus.

C. XXI

Redeuntes ab Tieresipost publicam professionem^ in suis ordinibus recipi possunt .

48 /dem Ianuario Episcopo Aquilegiensi, [epist. III.]Saluberrimum enim et spiritualis medicinae utilitateplenissimum est, ut siue presbiteri, siue diaconi siuesubdiaconi aut cuiuslibet ordinis clerici, qui se correctos uideri uolunt atque ad catholicam fidem, quampridem amiserant, rursum reuerti ambiunt, prius erroressuos et ipsos auctores erroris a se dampnatos sineambiguitate fateantur, et sensibus prauis etiam peremptisnulla desperandi supersit occasio, nec s ullum membrum talium possit societate uiolari, cum per omnia illisprofessio propria ceperit obuiare. Circa quos etiam canonumillam constitutionem precipimus custodiri, ut in magnohabeant beneficio, si adempta sibi omni sepe promotionis inquo inueniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, sitamen iterata unctione non fuerint maculati.

C. XXII

Ab Jieresi redeuntes heresim et eius auctores publice detestentur.

49 Item ex Concilio Martini Papae, [c. 36.]Si quis episcopus, siue alicuius episcopi presbiter autdiaconus in alicuius heresis opinionem offenderit, et ob hanc

50 causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus in communionem eum recipiat, nisi prius in communi concilio porrecto fidei suae libello satisfaciat omnibus, et ita liberamteneat suam purgationem. Hoc idem et de fidelibus laicissit decretum, si in aliquam heresis opinionem fuerintnominati.

51 V. Pars. Gratian. Ecce, quibus de causis quedam inecclesia tollerantur, que eisdem cessantibus pia seueritate uindi-cantur. Quando autem tolleranda sint , quando resecanda, Gelasius Papa distinguit, dicens [Episcopis per Lucaniam, epist. L c. ii.] :

C. XXIII

Quando in ecclesia aliqua sint tolleranda .

52 Etsi illa nonnumquam sinenda sunt, que, si ceterorum constat integritas, nocere sola non ualent, illa tamenmagnopere precauenda sunt, que recipi sine manifestadecoloratione non possunt. Et si ea ipsa, que nullodetrimento aliquociens indulgenda creduntur, uel rerum ueltemporum cogit intuitus, uel acceleratae prouisionisexcusat respectus, quanto magis illa nullatenus sunt mutilanda, que nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas?

53 Aliquando enim pro necessitate uel ecclesiae utilitate mutilantur et laxantur precepta canonica.

54 VI. Pars. Gratian. §. 1. Breuiter ostendimus, qui re-uertentes ab Jieresi in suis ordinibus ualeant recipi, uel qui non . Nunc autem queritur de his s, qui ab hereticis ordinati sunt, si ad unitatem catholicae matris ecclesiae ab heresi^ redierint, utrum in eodem ordine iterum ualeant ordinarif „ Semel enimconsecratus “ (ut ait B. Gregorius ) , iterum consecrari nondebet . §, 2. Item sacramenta, que ab hereticis in forma ecclesiaeministrantur (sicut Augustinus testatur) reiterari non debent, ne non homini, sed sacramento uideatur iniuria fieri. §. 3. Sedillud Gregorii de his intelligitur , qui consecrationem sacerdotalemuel episcopalem acceperunt , qui aut per manus inpositionem, cum ad ecclesiam redeunt, effectum suae unctionis accipiunt, autab eius amministratione perpetuo cessare iubentur. Similiter illudAugustini de eadem mistica unctione et de sacramento baptismatisintelligitur. §. 4. Sunt autem in ecclesia alii ordines, qui sinesacramentali unctione, sola episcopi benedictione, cum quadamuasorum uel indumentorum distributione prestantur; ut suntLeuitae et ceteri infra eos constituti . Hi quamuis ab hereticisordinentur, tamen ad ecclesiam redeuntes in eodem ordine (si aliasdigni fuerint) ab ecclesia ordinentur, nec fiet in eis reiteratiomuneris, cum nichil ab hereticis eis doceatur fuisse collatum.

55 Unde Urbanus II. scribit Petro Pistoriensi Episcopo et Rustico Abbati Vallis umbrosae^:

C. XXIV

Redeuntes ab hereticis sunt reordinandi

56 Daibertum aNegzelone*, licet symoniaco, non symo-niace eiusdem confessione reperimus in diaconum ordinatum; et B. Innocentii Papae sententia constat declaratum, quodNegzelon, hereticus (quem constat ab hereticis ordinatum)

57 quia nichil habuit, dare nichil potuit ei, cui manus inposuit. Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati, DamasiPapae testimonio roborati, qui ait: „Reiterari oporterequod male actum est“, Daibertum, ab hereticis corpore etspiritu digressum atque utilitati f ecclesiae pro uiribusinsudantem, ex integro (ecclesiae necessitate ingruente)diaconem constituimus. Quod non reiterationem existimari censemus, sed tantum integram diaconii dationem, quoniam quidem s, ut prediximus, qui nichil habuitnichil dare potuit.

C. XXV

De eodem.

58 Item Dama sus Papa, [epist. IV. de chorepiscopis].

59 Per illicitam manus inpositionem uulneratum caput illi qui uidebantur aliquid accepisse, habebant, et ubi uulnusinfixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixasanetur macula; id est, reiterari necesse est quod legitimeactum aut collatum minime probatur*. Nam quomodo possit honorem retinere qui ab illo accepit, quipotestatem dare non habuit legitime, inuenire nonpossum.

60 [C. XXVI.] Lib . 9. Cod. tit. ad legem Iuliam repetun-darum . Impp. Theodosius e£ Valenti-nianus [AA. Florentino.]

61 VII. Pars. Sancimus eiusmodi uiros ad prouincias regendas accedere, qui ad honoris insignia non ambicioneuel precio, sed probatae uitae et amplitudinis tuae solenttestimonio promoueri, ita sane, ut quibus hii honores persedis tuae uel nostram fuerint electionem commissi, iurati inter gesta depromant, se pro administrationibussorciendis neque dedisse quidpiam, neque daturos umquampostmodum fore, siue per se, siue per interpositam infraudem legis sacramentique personam, aut donationis uen-ditionisue titulo, aut alio uelamento cuiuscumquecontractus, et ob hoc (exceptis salariis) nichil penitus tam inamministratione positos quam post depositum offitium proaliquo prestito beneficio tempore amministrationis, quamgratuito meruerunt accepturos. Et licet neminem diuinitimoris, contempnendo iureiurando, arbitremur inme-morem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen ut ad salutis timorem ex necessitates periculisubiugetur, si quis ausus fuerit prebita sacramentanegligere, non modo aduersus accipientem, sed etiam aduersus dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicumconcedimus facultatem, quadrupli pena eo, qui conuictusfuerit, modis omnibus feriendo.

62 [PALE A.

63 C. XXVII. De eodem.

64 Item Pascalis Papa*.

65 Patet symoniacos, ueluti primos et precipuos hereticos, ab omnibus fidelibus respuendos, et si commoniti non resipuerint, ab exteris potestatibus obprimendos. Omniaenim crimina ad conparationem symoniacae heresis quasipro nichilo reputantur.]

66 Gratian. His breuiter premissis ad ea ueniamus, que ecclesia seueritate disciplinae parata est ulcisci , ostendentes, quibus accusantibus uel testificantibus quilibet sint conuincendi; quoiudice quisque debeat dampnari uel absolui; si causa uiciatafuerit , quo remedio possit subleuari; si accusatores defecerint, an reus sit cogendus ad purgationem. Et ut faciliuspateat quod dicturi sumus, exemplum ponatur sub oculis, in quoauctoritates hinc inde controuersantes distinguantur, et quidsanctorum Patrum sentiat auctoritas liquido intimetur.

Apparatus Fontium

    Apparatus Criticus

      Citation

      Gratian, Decretum (secunda redactio), Secunda pars, Causa 1, QUESTIO VII., C. XVIII, Paragraph gd-p2c1q7-d1e392 (http://scta.info/resource/gd-p2c1q7-d1e392 )

      , (http://scta.info/resource/gd-p2c1q7-d1e392/critical)

      Transcription Resource: http://scta.info/resource/gd-p2c1q7-d1e392/critical/transcription
      Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/gd-p2c1q7-d1e392/critical/transcription

      View Explanation of Citation Practices


      Available Manifestations

      Resource gd-p2c1q7-d1e392 in Critical (Currrent Focus)