Contributors:
- Jeffrey C. Witt, TEI encoder
Edition: 0.0.0-dev | August 16, 2017
License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International
1 I. Pars. Quod iuramentum prestandum non sit, auctoritate scripturae canonicae probatur. Ait enim Christus in euangelioapostolis : „ Sit sermo uester: Est est, non non; quod autemamplius est a malo est. Item Iacobus in epistola: , , Anteomnia, fratres mei, nolite iurare omnino. Utraque auctoritateiuramentum prohibemur prestare. Sed aliud est ad iuran-dum sponte accedere, aliud uel ad asserendam innocentiamsuam, uel ad federa pacis confirmanda , uel ad persuadendumauditoribus, quando pigri sunt credere quod eis utile est, iuramentum offerre. Pi'imum prohibetur, secundum conceditur. Nonenim iurare omnino peccatum est.
2 Unde in Tollet ano Concilio VIII. [c. 2.] legitur :
3 Omne, quod in federa pacis uenit, tunc solidius subsistit, cum iuramenti hoc interpositio roborat. Sed et omne, quod amicorum animos conciliat, tunc fideliusdurat, cum eos sacramenti uincula ligant. Omne enim, quod testis adstipulatur, uerius constat, cum idiurationis adiectio affirmat. Quod et si testis* deficiat, innocentis fidem sola iurisiurandi taxatio manifestat.
4 Item Augustinus super epistolam ad Galathas,
5 [cap. 1. in fine].
6 Non est contra preceptum Domini iuratio, que a malo, non iurantis est, sed increduli a quo iurare cogitur.Nam hinc intelligitur, ita Dominum prohibuisse a iure-iurando, ut, quantum in ipso est, quisque non iuret;quod multi faciunt, in ore habentes iurationem tamquammagnum atque suaue aliquid. Nam utique Apostolusnouit preceptum Domini, et tamen iurauit. Non enimaudiendi sunt qui has iurationes esse non putant. Quidenim facient de illa: „Cottidie morior, per gloriamuestram, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro quam greca exemplaria manifestissimam iurationemesse ostendunts. Prohibemur ergo* iurare cupiditateaut dilectione iurandi. Quamuis enim iuramentum amplius sit, quam est est, non non, et ideo a malo sit, nontamen a malo tuo, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum, qui non aliter mouentur ad fidem.
7 Item Augustinus in epist. [CLIV.] ad Publicolam .
8 In nouo testamento dictum est, ne omnino iuremus. Quod michi quidem propterea dictum uidetur, non quiaiurare peccatum est, sed quia periurare inmane peccatum est, a quo nos longe esse uoluit qui omnino ne iuremus conmonuit,
9 Idem [sermone XXX. de uerbis Apostoli]:
10 Ut noueritis, uerum iurare non esse peccatum, in-uenimus etiam apostolum Paulum iurasse: „Cottidie morior ego, per uestram gloriam, fratres, quam habeo inChristo Iesu Domino nostro.“ Per uestram gloriam iuratioest; non enim sic ait, per uestram gloriam morior, quasiuestra gloria me facit mori, quomodo, si diceretur peruenenum*, per gladium, per bestiam, per inimicum mortuusest, intelligeretur faciente inimico, faciente gladio, facienteueneno mortuus est.
11 C. V. iVec tamquam bonum appetendum, nec tamquam malum iuramentum est uitandum.
12 Idem de sermone Domini, [lib. I. c. 30.]Ita ergo intelligitur precepisse Dominum, ne iurare-tur, ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum, etassiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem delabatur. Quapropter qui intelligit non in bonis, sed in necessariis iurationem habendam, refrenat se quantum potest, ut non ea utatur, nisi necessitas cogat, uidelicet, cum uidetpigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere, nisi iuratione firmetur. Ad hoc utique pertinetquod sic dicitur: , , Sit autem sermo uester: Est est, nonnon.“ Hoc bonum est et appetendum, „quod autem ampliusest a malo est;“ id est: si iurare cogeris, scias de necessitate uenire infirmitatis eorum, quibus aliquid suades, queinfirmitas utique malum est, unde nos cottidie liberari deprecamur, cum dicimus:, , Libera nos a malo.“ Itaque nondixit, quod autem amplius est malum est. Tu enim nonmalum facis, qui bene uteris iuratione.
13 Item Augustinus de sermone Domini in monte lib. 7 .Tu malum non facis, qui bene uteris iuratione, que, etsi*non bona, tamen necessaria est, ut alteri persuadeas quodutiliter suades. Sed a malo est illius, cuius infirmitateiurare cogeris.
14 Item leronimus in Iheremia, [ad c. 4.]^
15 Et iurabunt*, uiuit Dominus in ueritate, et in iudicio, et in iustitia, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Quomodo ergo euangelium iurare nos prohibet?Sed hic: iuramentum!, pro confessione dicitur, et adcondempnationem idolorum, per que iurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et mrat per Dominum, quodque dicitur: „uiuit Dominus; in testamento ueteri iusiu-randum est ad condempnationem mortuorum, per quosiurauit omnis idolatra.
16 Item leronimus super Mattheum in lib. [in c. 5.]Considera, quod Saluator non per Deum iurare prohibuerit, sed per celum, et per terram, et per Iheroso-limam, et per caput tuum. Et hoc quasi paruulis fuerat legeconcessum, ut quomodo uictimas inmolabant Deo, ne easinmolarent idolis, sic et iurare permitterentur in Deum;non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deoid exhibere quam demoniis.
17 Item ex Concilio Cartaginensi /E, [c. 61. et 62.]Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgan-dum; si perstiterit in uicio, excommunicandum. Interepulas uero cantantem supradictae sententiae seueri-tate cohercendum.
18 Item Pius Papa *.
19 Si quis per capillum Dei uel caput iurauerit, uel alio modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si ex ecclesiastico ordine est, deponatur; si laicus, anathematizetur.Et si quis per creaturas iurauerit, acerrime castigetur, et iuxta id, quod sinodus diiudicauerit, peniteat. §. 1. Siquis autem talem hominem non manifestauerit, non estdubium, quin diuina condempnatione coherceatur. §. 2.Et si episcopus ista emendare neglexerit, acerrimecorripiatur.
20 II. Pars. Gratian. Queritur, quis magis teneatur, an ille, qui per Deum, an ille, qui super sacra euangelia iuratf Huicquestioni Iohannes Crisostomus respondet, dicens :
21 Si aliqua causa fuerit, modicum uidetur facere qui iurat per Deum. Qui autem per euangelium, maius aliquidfecisse uidetur. Quibus dicendum est: Stulti, scripturae propter Deum sanctae* sunt, non Deus propterscripturas.
22 Item leronimus'*'.
23 Habemus in lege Dei scriptum: „Non periura-bis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui in uanum. Ideo ammonendi sunt omnes, ut diligentercaueant periurium, non solum in altari seu sanctorum reliquiis, sed etiam in communi loquela.
24 Item Ysidorus Sententiarum lib. II., [c, 31.]
25 Non est contra Dei preceptum iurare; sed dum iurandi usum facimus, periurii crimen incurrimus.
26 Item Augustinus de uerbis Apostoli, sermone 28. [al. 30.]
27 Si peccatum esset iuratio, nec in ueteri lege diceretur: „Non periurabis; reddes Domino iuramentatua.“ Non enim peccatum preciperetur nobis. Item: §. 1. Non uobis dicimus, nos non iurare. Si enim hoc dicimus, mentimur. Quantum ad me pertinet, non iuro, sed quantum michi uidetur, magna necessitate conpulsus, cum uideo, nisi faciam, michi non credi, et ei, qui michinon credit, non expedire, quod non credit. Hac perpensaratione et consideratione librata cum magno timore dico:„ Coram Deo, “ aut, „ testis est michi£ Deus, “aut, „scitChristus, quod sic est in meo animo/ et uideo, quodplus est, id est quod amplius est quam est est, nonnon. Sed hoc quod est amplius a malo est, non iurantis, sed non credentis.
28 111 . Pars. Gratian. Ex premissis colligitur, quod iurare non est peccatum; non tamen tamquam bonum est appetendum, ne consuetudine iurandi labamur in periurium. Sed cum dicaturprocedere a malo non credentis, uidetur, quod, etsi iurare peccatum non sit, iuramentum tamen recipere malum sit. Sednomine mali non malicia, Sted pena peccati intelligitur. Ex penalienim infirmitate incredulitas illa processit, qua ad iurandum
29 conpellimur. Ipsum autem iurare sicut peccatum non esi, ita iuramentum ab aliquo recipere malum non est.
30 Unde Augustinus scribit ad Publicolam,
31 [epist. CLIV.]
32 Quamuis dictum sit, ne iuremus, nusquam in scripturis sanctis me legisse memini, ne ab aliquo iura-tionem recipiamus.
33 IV. Pars. Gratian. Sed queritur, an sii utendum fide eius, qui per demonia iurat? De his ita scribit Augustinus [eadem epist. CLIV.] ad Publicolam :
34 Mouet te, utrum eius fide utendum sit, qui, ut eam seruet, per demonia iurauerit. Ubi te uolo prius considerare, utrum si quispiam per Deos falsos iurauerit se fidem serua-turum, et eam non seruauerit, non tibi uidetur bispeccasse? Si enim tali iuratione promissam seruaretfidem, ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per Deosfalsos iurauerit. Illud autem nemo reprehenderet, quia fidem seruauit. Nunc uero, quia et iura-uit per quos non debuit, et contra pollicitam fecit fidemquod non debuit, bis utique peccauit, ac per hoc qui utiturfide illius, quem constat iurasse per falsos Deos, et utiturnon ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccatoillius se sociat, quo per demonia iurauit, sed bonopacto eius, quo fidem seruauit. Neque hic eam fidemdico seruari, qua fideles uocantur qui baptizantur in Christo* Illa enim longe alia est longeque discreta a fidehumanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sineulla dubitatione minus malum est per Deos falsos iurareueraciter, quam per Deum uerum fallaciter. Quanto enimper quod iuratur magis sanctum est, tanto magis penale estperiurium. §. i. Alia s questio est, utrum non peccetqui per falsos Deos sibi iurari facit? quia ille*, qui eiiurat, iurat per falsos Deos, quos colit. Cui questionipossunt illa testimonia suffragari, que ipse conmemorasti deLaban et Abimelech, si tamen Abimelech per Deos suosiurauit, sicut Laban per Deum Sabaoth**.
35 Gratian. Sic etiam cum in libro Machabeorum Romani legantur pacem firmasse cum Iudeis, intelligendi sunt iurasseper falsos Deos, sicut et Iudei iurauerunt per Deum uerum.Sic etiam de iuramento, quod fit per creaturas, inielligendumest, quod ipsum quidem iurare per creaturas, malum est, quia aDeo prohibitum est; sed seruare quod iuratur, bonum est, uteuitetur peccatum mendacii et dolositatis. §. i. Sed obicitur, quod Ioseph, uir sanctus, per creaturas iurauit, dum dixit fratribus suis : „Per salutem Pharaonis, non exibitis hinc. §. 2. Sed sciendum est, quod sancti non tam per creaturas , quam perauctorem creaturarum iurabant, nec in creaturis aliud quamcreatorem ipsarum uenerabantur, sicut Ioseph, qui per Pharaonemiurando hoc in eo ueneratus est, quod Dei iudicio positus erat ininfimis. Unde Apostolus ait: „ Omnis potestas a Domino Deo estP Item Christus Pilato : „ Non haberes in me potestatem, nisi esset tibi datum desuper .“ Deus autem per creaturasiurare prohibuit, ne uel more gentilium aliquod numen deitatiscreaturis inesse crederetur, uel ne creaturas contemptibiles iudi-cando per eas promissa pro nicliilo duceremus. §.3. Sed queritur, quid grauius sit, an per creaturas, an per creatorem iurarefallaciter? Dupliciter enim reus est qui per creaturas iurat mendaciter, quia et contra prohibitionem iurat per quod sibi iurarenon licet, (a quo peccato est inmunis, qui non nisi per creatoremiurat, ) et proximum dolo capit, quod facit etiam per creatoremmendaciter iurans. Sed si periurium tanto magis penale est, quanto sanctius illud , , per quod iuratur, apparet, quod, etsiper creaturas mendaciter iurans dupliciter peccet, grauiori tamense subicit penae qui per creatorem iurat mendaciter.
36 V. P a r s. §. 4. Periurii autem pena grauissima est, quam si quis timens ad confessionem uenire noluerit, a fidelium consortio est abiciendus.
37 Unde Euticianus Papa*.
38 Predicandum est etiam, ut periurium fideles caueant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelusesse, et in lege, et in Prophetis, et in euangelio prohibitum. Audiuimus autem, quosdam paruipendere hocsceluS, et leuem quodammodo periuris penitenciae moduminponere; qui etiam nosse debent, talem de periuriopenitenciam inponi debere, qualem et de adulterio, de fornicatione, et de homicidio sponte conmisso, etde ceteris criminalibus uiciis. §. 1. Si quis uero perpetratoperiurio aut quolibet criminali peccato, timens penitenciam longam, ad confessionem uenire noluerit, ab ecclesiarepellendus est, siue a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat**, neque insua domo eum recipiat.