Contributors:
- Jeffrey C. Witt, Transcription Editor
Edition: 0.0.0-dev | June 17, 2023
Authority: SCTA
License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
1
124QVAESTIO sEXTA.
125De passione corporum damnatorum.
2
126Thom. 4. Dist. 44. q. 3. art. I. &. 2.
3
127QVAERITVR sexto quantum ad damna
128tos, vtrum corpora damnatorum post
resurre-
129ctionem patiantur ab igne passione
pro-
130prie dicta: & videtur quod non, quia nullum
131incorruptibile est passibile passione pro-
S471a
1prie dicta: sed corpora damnatorum post resurrectionem
2erunt incorruptibilia: ergo non erunt pasiibilia
passio-
3ne proprie dicta. Maior patet per Philosophum, quia
pas-
4sio magis facta abiicit a substantia. 6. Topicorum: &
tan-
5dem inducit corruptionem propter quod omne passibile
6finaliter est corruptibile: minor probatur per illud quod
7habetur. Apoc. 9. In diebus illis quaerent homines mor
8tem & non inuenient eam: & desiderabunt mori &
fu-
9giet mors ab eis.
4
Item sublato eo quod est
princi-
10pium omnis realis actionis, remouetur omnis realis actio:
11sed post resurrectionem cessabit motus coell qui est princi
12pium omnis realis actionis, quare & omnis realis
pas-
13sio. maior de se patet, sed minor probat, quia sicut se
ha-
14bet motus cordis in animali ad alios motus in animali:
15ita se habet motus coeli ad alios motus inferiores: sed
mo-
16tu cordis cessante necessario cessatomnis motus
anima-
17lit: ergo motu coeli cessante cessabunt omnes motus infe
18riores. minor illius pro simili clara est: sed maior patet
19per Philosophum. 8. Physicorum in principio, & per Rabbi
20Moysen qui comparat motum coeli motui cordis.
5
Item
21omnis causa vniuoca reducitur ad aequiuocam: alioquin
22posset esse processus in infinitum cum inter vniuoca non
23sit ordo per se: sed actio & passio quae inuenitur in istis
24inferioribus est secundum vniuocationem, sicut cum cali
25dum calefacit aliud: quia forma agentis & terminus actio
26nis sunt eiusdem speciei: ergo oportet quod reducatur in cau
27sam aequiuocam non nisi in motum coeli vt videtur: ergo eo
28cessante cessabit talis actio & passio, sed non ponitur
a-
29lia in damnatis, ergo &c.
6
Item contrarium arguitur,
30quia sicut corpus cooperatur ad meritum: ita
coopera-
31tur ad demeritum: sed in bonis in quibus corpus coopera
32tum est ad meritum, corpus glorificatur & non solum ani
33ma: ergo in malis in quibus corpus fuit cooperatum ad
de-
34meritum, punietur non solum quo ad animam, sed quo ad cor
35pus, hoc autem non fieret si corpus esset impassibile. ergo
36&c.
7
Respondeo, ad huius quaestionis euidentiam tria
37sunt videnda. Primo, de igne inferni. secundo, de loco. Ter
38tio, de poena quo ad corpora.
8
Quantum ad primum
39dicendum est, quod quamuis non possit conuinci infallibiliter
40per scripturam vel per creaturam ignem inferui esse
corpo-
41reum: est tamen hoc tenendum authoritate Gregorij. 4.
42Dial. dicentis, Ignem corporeum esse non ambigas in quo
43certum est damnatorum corpora cruciari. sec undo, hoc te
44nendum est ratione probabili, quia poena damnatorum
de-
45bet proportionabiliter correspondere praemio beatorum:
46sed beati non solum praemiabuntur in anima, sed etiam in cor
47pore: ergo mali non solum punientur in anima sed in corpore:
48sed ille ignis nisi esset corporalis non affligeret corpora
49damnatorum. Item ex quo ignis necessario ponitur per
au-
50thoritatem scripturae, qui cruciabit damnatos
conuenien-
51tius est ponere ipsum esse eiusdem speciei cum igne nostro
52cum talis ignis habeat ex se corpus sensitiuum affligere: quam
53fingere nouum ignem & nouam afflictionem, & hac de
54causa confitetur Augustinus ignem quo affliguntur cor
55pora damnatorum esse corporeum: & non obstat quod dicit Dam.
56lib. 4. c. vlt. tradetur Diabolus & daemones eius & homo
57eius. scilicet Antichristus & impij peccatores In ignem aeternum
58non materialem qualis est apud nos, sed qualem vtique nouit
59Deus: quia forte Damas. haesitauit an ignis inferni esset
60corporeus, & ita fatetur se nescire qualis sit. Vel potest di
61ci, quod non negat simpliciter illum esse materialem: sed quod non
62est materialis sicut ille qui est apud nos, quia non luces
63nec indiget fomentis sicut ignis noster, quamuis sit eiusdem
64speciei quo ad substantiam, sicut ignis in sua sphaera non
65nutritur: qui inferius indiget nutriri. Licet autem sit
cor-
66pus nihilominus diuersimode affliget: vnde Grego. 4.
67Dial. Vnus quidem est gehennae ignis: sed non vno modo
S471b
68omnes cruciat peccatores, vniuscuiusque enim quantum
69exigit culpa tantum sentiet de poena: quia sicut corpora bea
70torum erunt differentis gloriae secundum differentiam me
71rltorum: sic corpora damnatorum erunt magis vel minus
72passibilia respectu poenae, & vnus & idem ignis
aequali-
73ter agens quantum est ex parte sua, inaequaliter affliget
74corpora damnatorum propter di uersam passibilitatem eo
75rum. Vel sicut alij dicunt, ignis ille non solum aget ex
76virtute naturae suae: sed vt instrumentum diuinae
iusti-
77tiae propter quod actum eius modificabitur a
principa-
78li agente, vt plus crucientur qui plus peccauerunt.
9
79
Quantum ad. 3. de loco inferni consimiliter
dicen-
80dum est, quod non potest sciri per certitudinem vbi sit: vt
pa-
81tet per Aug. in litera, & per Greg. 4. Dial. Dicit enim de
82hac re temere definire nihil audeo. Quidam tamen
di-
83cunt infernum esse in superficie terrae ex parte opposita
84nostrae habitabili, quam partem vocant orbem tristem, &
85hoc videtur sensisse Isido. qui dicit, quod sol & Luna
post-
86resurrectionem in ordine quo creati sunt stabunt ne im
87pij in tormentis positi fruantur luce eorum, quae ratio
88nulla esset si infernus esset infra terram, quia cum terra
89sit opaca vbicumque staret sol & Luna impossibile esset
lu-
90men eorum ad infernum pertingere. Ista tamen opinio
91non tenetur communiter, quin potius creditur quod ex op
92posito nostrae habitabilis non sit nisi aqua, quae secundum
93naturam circularem ambit tetram, nisi quantum ex proui
94dentia diuina nostra habitabilis est aquis discooperta
95propter vitam hominum, & aliorum animalium respirantium
96conseruandam. Vnde communiter tenetur quod infernus est
97intra terram, cui alludit dictum scripturae in pluribus
lo-
98cis. Dicitur enim Isai. 14. Infernus subtus conturbatus
99est in occursum tui. Item articulus dicit, quod Christus
de-
100scendit ad inferna, quem quasi exponens Apostolus ad
101Ephe. 3. dicit de Christo quid est quod ascendit uisi quia de
102scendit primum ad inferiores partesterrae: hoc est ad
in-
103fernum? in quo insinuatur infernum esse infra terram.
104Ipsum etiam nomen hoc sonat inferus vel infernus, quia
105inferius iacet. Persuadetur etiam probabili ratione: quia
106sicut se habent grauitas & leuitas in corporibus, sic
laeti-
107tia & tristitia in spiritualibus: letitia enim & tristitia sunt
108quasi pondus in spiritualibus & inclinatio, sed per
gra-
109uitatem corpora tendunt deorsum: per leuitatem vero
110sursem: ergo locus conueniens similiter spiritibus
exi-
111stentibus in perpetua laetitia maxime resumptis corpori
112bus debet esse sursum: locus autem conueniens
spiriti-
113bus existentibus in perpetua tristitia debet esse
deor-
114sum: beati autem nunc & post resurrectionem erunt in
115perpetua laetitia: damnati vero in perpetua miseria &
116tristitis: propter quod sicut locus conueniens beatorum
117erit sursum in coelo: sic locus damnatorum erit deorsum
118in profundo terrae: & istum locum communiter
voca-
119mus infernum. Hanc persuasionem tangit beatus
Au-
120gustinus super Gene. ad literam. Ned obstat quod
ipse-
121met Augustinus dicit. 12. super Gene. ad literam,
spiri-
122tualem arbitror esse locum ad quem defertur anima post
123mortem non corporalem: quia Augustinus loquitur de
124anima separata quae non exigit necessario locum corpo
125ralem. Nam Deus potuit tam angelos, quam animas pro
126duxisse ante mundum corporeum: & sic si semper
rema-
127neret anima: ita quod nunquam corpori reuniretur,
128non oporteret ad eius punitionem assignare locum cor
129poralem. Vel potest dici, quod locus ille ad quem
ani-
130mae deferuntur post mortem: dicitur ab Augustino non
131esse corporeus, non quidem secundum se, sed ratione
132continentiae: quia anima in eo corporaliter non existit.
133vel dicendum est secundum alios, quod Augustinus
lo-
134quitur non determinando sed opinando, quamuis ver-
S472a
1ba eius videantur sonare assertionem.
10
Quantum
2ad tertium quod principalius quaeritur sciendum est,
3quod quaestio ista apud fideles non est dubia quantum
4ad conclusionem, quia fides tenet quod damnati
grauissi-
5me affligentur non solum in anima sed in corpore: & non
6solum vna poena sensibili sed pluribus, secundum illud
7Iob. 24. Transibunt ab aquis niuium ad calorem nimium:
8de modo autem passionis est diuersitas. Et circa hoc sic pro
9ceditur, quia primo ponetur vna Distinctio de passione
10alia a supradicta saltem quo ad verba, & deinde
ponen-
11tur diuersae opiniones circa modum patiendi.
11
Quan
12tum ad primum dicitur sic, quod cum pati sit quoddam
reci-
13pere: duplex est modus passionis secundum quod aliquid in ali
14quo potest dupliciter recipi. Vno modo materialiter secun
15dum esse naturale, sicut calor ignis recipitur in aere vel
16in ligno, & secundum hunc modum receptionis est vnus mo
17dus passionis qui dicitur passio. Alio modo recipit
ali-
18quid in aliquo secundum modum intentionalem: sicut simi
19litudo coloris recipitur in aere vel in oculo, & secundum
20hunc modum receptionis est alius modus passionis qui
21vocatur passio animae.
12
Hac Distinctione supposita
22sciendum est, quod duplex modus dicendi est circa passionem
23damnatorum. Vnus est, corpora damnatorum patientur passio
24ne animali non reali, qua aliquid transmutatur a sua na
25turali dispositione: vnde non calefient ab igne sed solum
26intentionaliter immutabuntur recipiendo eius similitudi
27nem, & quia appraehendent eum vt nociuum, ideo
affli-
28gentur. Corpora verogloriosa quamuis recipient similitu
29dinem eius: non tamen erunt passibilia, quia nihil recipient
30per modum afflictiui val laesiui. Ratio autem per quam
31probant quod corpora damnatorum non immutabuntur ab
32igne naturali immutatione, sed solum spirituali, est ista, quia
33primum alterans in cuius virtute omnia alia alterantia
34agunt, quasi ab ipso mota, est corpus coeleste per motum
35suum, sed motus coeli cessabit post resurrectionem: ergo
36tunc cessabit omnis actio naturalis corporum inferiorum
37ab inuicem: ita & nullum possit alterum transmutare a
38sua naturali dispositione. sed quia cessante motu coeli
39adhuc aer a sole illuminabitur, & differentiam colorum
40ad visum deferet: ideo remanebit passio animalis quae
41consistit in receptione specierum sensibilum, per quam solum
42affliguntur corpora damnatorum, quia sensibile non solum
43natum est delectare vel affligere sensum, secundum quod agit
44actione naturae confortando vel corrumpendo organum:
45sed etiam secundum quod agit actione spirituali seu intentionali:
46quia quando sensibile est in debita proportione ad sentientem
47delectat: econuerso autem se habet in superabundantia & de
48fectu: vnde & colores medij & voces consonantes sunt de
49lectabiles, & inconsonantes offendunt auditum.
13
Con-
50tra modum istum arguitur ab aliis. Primo contra conclu
51sionem quae ponitur, & secundo contra causam, qnae
as-
52signatur. Contra conclusionem arguit primo sic, Illud quod
53nihil reale abiicit sed solum ponit illud quod est naturae
54conueniens: non affligit nec inducit veram passionem quae
55sit vere afflictiua, sed per immutationem spiritualem nihil
56reale abiicitur sed solum ponitur id quod est naturae
con-
57ueniens, quia talis receptio est perfectio sensuum: ergo per
58talem immutationem nihil affligitur, nec talis receptio est
59passio vere afflictiua. Vtraque praemissarum de se patet.
14
60
secundo sic, Per illud quod est commune beatis &
da-
61mnatis non potest poni afflictio damnatorum: sed
immuta-
62tiospiritualis sensuum a sensibilibus est communis beatis &
63damnatis: ergo per illam non potest fieri afflictio damnatorum.
64Maior patet, quia posita causa comm uni ponitur effectus
65communis: & ideo si causa afflictionis esset similitor in bea
66tis & damnatis, sequeretur quod afflctio similiter esset eis
commu-
67nis, quod non est verum. Minor vero similiter de se patet,
S472b
68quia sensus beatorum similiter immutabuntur a
sensibili-
69bus sicut sensus damnatorum. Alioquin non cognoscerent
70sensibilia quae damnati cognoscunt, quod est inconueniens.
71si autem dicat sicut tactum est, quod beati appraehendent ignem
72seu immutabuntur ab ipso sicut damnati, non tamen
appraehen-
73dent ipsum vt nociuum sibi vel laesiuum quomodo damnati ipsum
74appraehendent.
15
Contra, quia aut ille igniserit in cor
75poribus damnatorum laesiuus aut non: si non &tu dicis quod
76appraehendent eum vt laesiuum: ergo ista appraehensio erit
77falsa: & sic non affligentur secundum veritatem ab igne, sed
78solum ex sua falsa appraehensione seu existimatione: quod
79est inconueniens. Et iterum, vnde inerit damnatis haec falsa
80existimatio quod iudicent ignem eis nociuum, si in veritate non
81sit eis nociuus. Non potest dici qui a Deo, quia Deus nulli
82immittit falsum iudicium, sicut nec peruersum appetitum,
83nec ex seipsis, quia damnati postresurrectionem erunt aeque
84perfecti seu perfectiores sicut nunc sunt: & ideo sicut nunc
85possunt recte iudicare de igne vtrum sit eis nociuus vel
86non, ita tunc poterunt vt videtur. Et iterum, quicquid sit
87de aliis sensibus aliorum sensuum maxime visus: quod possunt
88immutare sensum intentionaliter sine reali & naturali
89immutatione quod non omnes concedunt: sensibilia
ta-
90men tactus & maxime calor non videtur immutare sen
91sum tactus nisi naturali immutatione, vel saltem non si
92ne causa. Calor enim non videtur causare in medio vel in
93organo nisi calorem: vel si causet aliud non tamen sine calore
94propter quod non bene apparet quomodo calor ignis possit
95sensum tactus immutare spualiter & non naturaliter. si
96vero ille ignis sit vere eis laesiuus: habetur propositum. scilicet quod
97damnati affliguntur vera passione naturali illata ab igne:
98quod patet sic: Obiectum tempore vel natura praecedit
99actum potentiae, sed ignis vt vere laesiuus imo vtactu
lae-
100dens est obiectum actualis appraehensionis, uel actualis
101afflictionis sequentis. In damnatis ergo prius tempore vel sal
102tem natura ignis laedit corpora damnatorum, quam appraehen
103datur & quam sequatur dolor in eis: sed illa laesio ex quo prae
104cedit omnem immutationem spiritualem non potest esse nisi per
105immutationem reale & naturalem. quare &c. sic igitur
pa-
106tet quod dolor sensibilis vel qualis ponitur in damnatis non po
107test causari per solam immutationem spiritualem seu intentio
108nalem. Et quod dicitur quod sensibilia proportionata delectant,
109improportionata vero offendunt dato quod non immutens
110immutatione naturali, vt colores & soni non valet: quia
111quamuis tristitia possit causari ex omnibus illis quae
no-
112bis nolentibus accidunt, vt dicit beatus Aug. 14. deciui
113tate Dei, dolor tamen sensibilis secundum eundem non est nisi
114ex laesione carnis proueniens. Praedicta igitur sensibilia
115quantumcunque improportionata causare possent tristitiam
116seu displicentiam, sed dolorem sensibilem nihil potest causare ni
117si quod immutat corpus realiter.
16
Contra rationem
118etiam quam isti assignant arguitur. Dicunt enim, quod quia coelum
119per motum suum est primum alterans: ideo cessante motu
120coeli cessabit omnis alteratio. Istud enim non potest
tene-
121ri saltem Parisiis, cum sit articulus condemnatus. Dicit
122enim articulus quod dicere quod cessante motu coeli si ignis es
123set iuxta stuppam non conbureret eam, error. Item ratio
124videtur repugnare positioni, quia primum alterans est cau
125sa omnis alterationis, & non cuiusdam tantum. si ergo per
126cessationem motus caeli tanquam primi alterantis cessent aliae
127alterationes: potest dici quod omnes cessent non quaedam & quae
128dam non, quod est contra eos qui dicunt quod cessa bit
o-
129mnis actio naturalis non autem intentionalis. Ista etiam
di-
130stinctio alterationum seu passionum est satis dubia: quia
o-
131mnis alteratio quam facit sensibile in medium vel in
sen-
132sum, videtur esse naturalis & realis. Naturalis quidem est,
133quia est ex principiis naturalibus & naturaliter
agenti-
134bus. Realis vero, quia per eam fit vera & realis forma in
S473a
1susceptiuo, quae habet totum suum esse, circunscripta
o-
2mni operatione animae. Verum quia immutatio talium sensi
3bilium non corrumpit aliquid per se: sed solum illa quae
4est a sensibilibus tactus, quia consistentia corporis per se
5dependet ex qualitatibus tangibilibus & non ex aliis sensi
6bilibus: ideo immutationes qualitatum tangibilium possunt
7per se pertinere ad corruptionem corporis: non autem illae
8quae fiunt ab aliis, propter hoc tamen non debet dici quod immu
9tatio quae fit a qualitatibus tangibilibus sit realis &
na-
10turalis: illa vero quae fit ab aliis sensibilibus non sit
rea-
11lis & naturalis sed solum intentionalis. Omnes enim sunt
12reales & naturales & aequaliter dependent a primo alte
13rante: & ideo si immutatio aliorum sensibilium puta co
14loris & soni potest esse cessante motu coeli: eandem ratione
15poterit esse immutatio naturalis secundum qualitates tan
16gibiles.
17
Praeterea nullo modo videtur quod coelum
ra-
17tione sui motus localis sit causa alicuius alterationis, nec
18illius quae est ab illo immediate nec cuiuscumque alterius.
19Primo, quia principium quo alterans alterat naturaliter est
20aliqua qualitas alterantis siue vniuoca cum termino al
21terationis siue aequiuoca: sed motus localis non est
ali-
22qua qualitas corporis coelestis nec aliqua forma
absolu-
23ta: ergo non potest esse principium seu ratio alicuius
altera-
24tionis. Maior patet, quia sola forma potest esse principium quo
25aliquid agit, illa autem respectu alterationis non potest esse
26forma substantialis, vt patet per Aristo. lib. de sensu & sen
27sato: nec quantitas, quia illa nullius actionis est principiunt
28imo abstrahit ab omni actione & passione: nec relatio,
29vt patet ex. 5. Physi. relinquitur ergo quod sit aliqua qualitas:
30& sic patet. Minor de se est manifesta: & nihilominus ha
31betur. 4. Physic. vbi dicitur qui motus localis nihil variat
32in coelo: & ideo solus ille motus ei attribuitur.
18
secun-
33do, quia impossibile est quod aliquid habens principium
agen-
34di aequae perfectum vt prius, & passum aeque dispositum vt
35prius non possit agere sicut prius, sed cessante motu
coe-
36li ignis remanebit ita calidus sicut prius, & stuppa aeque
37disposita vt calefiat sicut prius: ergo eis approximatis ne
38cessario ignis conburet stuppam sicut prius. Et eodem
mo-
39do cum corpora damnatorum sint vere passibilia, carent enim
40dote impassibilitatis quam habent corpora beatorum, potue
41runt vere calefieri & immutari ab igne sicut nunc immu
42tantur. Cessatio ergo motus coeli non impediet veram &
43naturalem alterationem corporum: quia motus eius ead eam
44non requiritur quamuis requiratur ad alterationem generationis
45& corruptionis & aliarum mutationum: per hoc quod adducit
46alterans. scilicet solem & alia astra respectu diuersarum
par-
47tium terrae, quae sui praesentia agunt vbi prius non
age-
48bant, & propter absentiam suam non agunt vbi prius
age-
49bant.
19
Dicunt igitur alij, quod corpora damnatorum
50vere patientur ab igne per veram & naturalem alteratio
51nem calefactionis, quae tunc esse poterit vt probatum est:
52nihilominus tamen nunquam corrumpentur virtute
di-
53uina faciente, quod alteratio talis praecise maneat in
limiti-
54bus suis, ita quod ad eam non sequatur corruptio. Et quod hoc
55sit possibile, probatur sic, quia quandocunq, duae
actio-
56nes sunt diuersae, & ad diuersos terminos virtute diuina
57potest fieri quod vna sit sine alia & maxime prior sine poste
58riore: sed alteratio & corruptio formae substantialis in
59materia sunt duae actiones habentes diuersos terminos.
60Nam terminus alterationis est qualitas: terminus vero
61corruptionis est priuatio formae substantialis: alteratio
62etiam est praeuia corporum: ergo virtute diuina potest
63fieri quod sit vera alteratio, & non sequatur corruptio:
64sic fiet in poena damnatorum vt perpetua vita naturae
65sit eis ad perpetuam durationem poenae.
20
Ad primum
66argumentum principale in oppositum, patet responsio ex
67hoc quod statim dictum est.
21
Ad secundum dicen-
S473b
68dum est, per interpretationem minoris, quia motus
coe-
69li per se non est principium alicuius actionis realis, sed
70requiritur ad alterationem actionum: puta
generatio-
71nis & corruptionis, quia adducit & abducit generans, vt
72dicitur in fine. 2. de Generatione. Et quia in tali
altera-
73tione stat consistentia mundi secundum distinctionem
74quam videmus: ideo motus coeli comparatur motui cor
75dis in animali, & non propter hoc quod motus coeli sit
76per se causa alicuius actionis, quis nec motus cordis
ta-
77lem causalitatem habet.
22
Ad tertium dicendum, quod
78causa aequiuoca ad quam actiones inferiores
reducun-
79tur: non est motus coeli, sed ipsum coelum cuius actio
80non totaliter cessabit cessante eius motu. Nam si cessaret
81totaliter forte nihil corporale saltem mixtum stare
pos-
82set, siue remanere naturaliter loquendo, & si remaneret
83hoc non esset per naturam sed per miraculum: & tunc si
84cut haberet naturam quam prius, & non a coelo posset
85agere & pati sicut prius non obstante cessatione totali
86influentiae coeli, quae non requiritur ad actiones
infe-
87riorum nisi quia conseruat virtutes eorum.
23
si quis
88autem vult sustinere primam opinionem potest sic
ar-
89guere contra secundam, quae ponit corpora affligenda
90per passionem naturae non animae a Deo corruptionem
91impediente, quia calor immissus aut differt specie a calo
92re naturali, aut non. si differt specie ergo non sentitur
93a sensu eiudem rationis: sicut a visu non perciperetur
cla-
94ritas gloriosa si differret a luce communi. si autem sensus il
95lum calorem non perciperet nec appetitus doleret. si
au-
96tem eiusdem speciei cum calore communi: per consequent
97est eiusdem speciei cum calore mixti & naturalis corporis
98humani: nam sicut grauitas quam contrahit corpus hu
99manum est eiusdem speciei cum grauitate elementorum
100grauium, a quorum praedominio secundum quantitatem
101eam trahit: sic & calor quam trahit ab elementis leuibus
102praedominantibus secundum virtutem est eiusdem speciei
103cum eis: duo autem accidentia elusdem speciei non sunt in
104eodem subiecto, vt calor febrilis non est alius numero a
105calore naturali cum sit idem specie, quia eodensensu
perci-
106pitur & est in eodem subiecto: vnde quando febricitans est in ca
107lore non est aliud quam calor naturalis innaturaliter &
im-
108moderate & improportionabiliter intensus: similiter quando
109haereticus conburitur non est alius calor quam corporis intensus
110cum quaelibet pars mixti sit mixta & per consequens calida:
111sicut si tepidum calefiat non est caloris immissio sed intensio
112supposito quod tepiditas sit eiusdem speciei cum calore: hoc au
113tem est inconueniens ponere in corpore damnatorum. scilicet quod
ha-
114beat febrem continuam: & quod naturalis calor eorum ponatur
ex-
115tra naturam suam in quibus naturalia debent manere inte
116gra: & sicut membra ita & quatuor humores in debita pro
117portione perpetuo conseruari.
24
Tenendo autem istam
118opinionem potest responderi ad. 5. rationes factas contra conclu
119sionem.
25
Ad primam qua dicitur passio non affligit quae
120non abiicit sed perficit. solutio, verum est per se vel de se:
121sed ratione suae causae sic quia posita remota: sicut manente
122luce in Luna, annullato sole ipsa illuminaret aerem:
123ignis autem mediante calore impresso causat sensationem
124& illa mediante dolore, quando est calor immoderatus.
sup-
125posito ergo quod calor impressus desit si tamen adsit illa
sen-
126satio quam solet causare calor immoderatus: sequitur idem
127effectus, sicut sol solet illuminando calefacere & calesa
128ciendo generare. si ergo profundum terrae non
illumi-
129nat, quia opacum non est illuminabile: illud tamen
calefa-
130cit & calefaciendo generat mineralia in visceribus terrae:
131ita calor ignis qui calefaciendo solet sensum immutare,
132& per hoc appetitum contristare si non calefaciat sed
im-
133mediate sentire faciat aequaliter affliget. Quod autem
af-
134flictio immediate causei a sensatione non a calefactione
S474a
1apparet: quia appetitus animalis a nullo mouetur nisi
2mediante appraehensione. Et quod Deus possit facere
3sensationem sine calefactione probabitur in quinto argu
4mento: sed quod ignis hoc possit diuina virtute apparet, quia
5vtrunque est in virtute ignis licet ordine quodam: vnde
si-
6cut dispositione subiecti praecedente lucem solis sol
fa-
7cit secundum effectum, & tertium sine primo aequalem in vi
8sceribus terrae generando mineralia: pari modo virtute
9diuina vel ordinatione impediente primum effectum ignis
10qui est calefacere: nihilominus habebit secundum qui est
11sensum immutare, & tertium qui est dolor appetitus.
26
12
Ad secundum dicendum, cum dicitur quod est commune
13damnatis & beatis, non est causa afflictionis damnatis.
Re-
14spondeo, verum est nisi per aliquod adiunctum vel amo
15tum ex altera parte. Potest enim effectus alicuius causae
16impediri dupliciter. Vno modo propter agens
contra-
17rium. Alio modo propter dispositionem contrariam. Vnde
18ignis qui combussit Chaldaeos non combussit pueros:
19sed eorum vincula, & contristauit Chaldaeos &
laetifica-
20uit pueros: hoc autem non fuit quia non esset calor
eius-
21dem rationis, vel quia non fuerit perceptio caloris hinc
22& inde: sed quia natura ignis quae est conburere fuit
impe-
23dita in pueris a Deo, non in ministris Regis propter
eo-
24rum saeuitiam, in illis propter eorum innocentiam: ita & hic
25corpus beati positum in igne non minus sentiret tactu ca
26lorem ignis immoderatum quam corpus damnati: sed non
se-
27queretur afflictio in iusto Deo impediente propter eius
28innocentiam, quae sequeretur in altero propter suam
na-
29turam Deo non impediente, sed permittente propter culpam.
30secundo modo propter contrariam dispositionem: sicut ad
31calefactionem cerae sequitur rarefactio: quia natura
calefa-
32ctionis est rarefacere subiectum non contrario modo di
33spositum: sed in ouo non sequitur rarefactio sed condensa
34tio propter contrariam dispositionem, ita & in damnatis
sen-
35satio immoderati caloris sequitur afflictio naturaliter,
36quia non est ibi dos impassibilitatis qui impediat
forma-
37liter, sed non sic in beatis propter dotem impedientem.
27
38
Ad tertium dicendum, quando dicitur quod appraehendent ve
39ro vel falso &c. Potest solui dupliciter. Primo, non
pro-
40pter diuersimode appraehendere sed propter
diuersimo-
41de recipere. Nam corpus beati recipit sensationem non vt
42laesiuam: sed vt laetificatiuam Deo impediente vel dispositio
43ne sibi inhaerente: corpus vero damnati vt laesiuam Deo
44non impediente nec dote qua carent, ita quod prius est affli
45ctio & laesio quam appraehendant, & sic non affliguntur nec
46laeduntur per hoc quod iudicantse laedi vel affligi. Vel
po-
47test dici secundo, quod beatus si manum poneret in igne
iu-
48dicaret ignem laesiuum aptitudine non laedentem aut
lae-
49surum actu, & sic nec timet nec dolet. scit enim quod nec
50laedit nec laedet propter alteram de causis dictis vel vtranque.
51Tactus autem damnati percipit calorem ignis coniuncti
52non sibi impressi, & iudicat quod laedet ipsum semper in
53futurum, & ideo semper horret & timet respectu futuri.
54Item ad istam sensationem sequitur posterius natura, sed
55simul tempore afflictio vel dolor.
28
Tertio
apprae-
56henditur & vt laedens actu, vel laesionem ipsam veram &
57sic non est falsum iudicium, nec obiectum est post actum
58sed ante: sicut etiam homo prius dolet quam percipiat se do
59lere: non tamen prius dolet quam percipiat materialiter
il-
60lud quod est causa doloris: in quo tamen non oportet quod
iu-
61dicet ipsum esse causam doloris quousque experiatur.
29
62
Ad quartum cum dicitur, quod tactus non est sine
natura-
63li immutatione &c. dicendum est, quod ista ratio est contra eos
64quia tunc sensus corporis glorificati non perciperet id a
65quo non potest calefieri: vnde dicendum est, quod omnis sensatio fit
66per mutationem intentionalem per se & formaliter etiam in
67sensu tactus: quia manifestum est quicquid sit de specie calo
S474b
68ris quod sentire calorem non est calefieri: sed quidam sensus
69cum immutatione spirituali habent etiam naturalem & substam
70tialem vel praecedentem sicut olfactus: quia odor non defer
71tur ad organum nisi cum quadam fumali euaporatione,
72vel sequentem, sicut gustabile per nutritiuam corrumpitur sed
73prius gustatur: auditus vero cum motu locali immutatur
74a sono quem tamen aliquando deserit, & vbi cessat motus
lo-
75calis species soni vltra transit: sicut species odoris vltra
76euaporationem, vt commentator dicit foetorem
cadaue-
77rum de vltra mare vultures sensibile vsque ad quem locum
78non potuit quaecunque resolutio se extendere. similiter
79multi dicunt corpora sanctorum sine resolutione odoran
80da per solam immutationem spiritualem, ita & hic quamuis per
81naturam calor non immutet tactum sine calefactione: super
82naturaliter tamen sic: imo quandoque naturaliter, sicut ces
83sante posteriore quandoque durat prius, sicut quandoque etiam
84durat posterius in actionibus & effectibus priori
subla-
85to: sic cursus naturae est nutriri primo, augeri secundo,
ge-
86nerare tertio: naturale autem est quod cessantibus duobus vl
87timis manet primum: sicut animalia semper nutriuntur:
88non semper autem augmentantur, sed qum deficit
augmen-
89tum quod est secundum potest esse generatio: sic & hic calor
90potest ad sentiendum immutare, quando non potest ad calefacien
91dum. Ad quintum cum dicitur dolor sensibilis non est
ni-
92si ex laesione carnis proueniens, verum est secundum
cur-
93sum naturae, sed Deus potest aliter facere, quia laesio carnis
94quae est calefactio non est causa formalis doloris sensibi
95lis, cum dolor sensibilis non possit esse nisi in appetitu:
96calor autem est in elemento & mixto & in animato:
er-
97go non est effectus formalis eius qui nunquam potest sub
98trahi a sua causa. Vbicunque enim est calor, ibi est calere:
99licet non vbicunque est, sit rarescere vel huiusmodi, qui sunt ef
100fectus differentes & non formales. Item non est causa
ma-
101terialis quare appetitus non sit natus informari dolore
102nisi disponatur per calefacere, quia proprium susceptibile
103non recipitur mediante extraneo & communi: vnde cum
104proprium susceptiuum visionis sit potentia visiua: commune
105autem speciei quae est in aere sicut in oculo: male dicitur quod
106species disponat oculum passiue ad visionem, sicut lux
di-
107sponit ad speciem passiue & receptiue secundum quosdam:
108quamuis alij hoc negent. Et similiter si in organo tactus
109recipiatur calor non est dispositio passiua ad
recipien-
110dum dolorem, maxime cum cognitio cadat media: & quia
111ille calor non est noua qualitas addita sed naturalis
in-
112tensa: Deus autem potest facere effectum sine causa formali
113& materiali: ideo virtute Dei dici potest esse dolor
sensibi-
114lis sine alia laesione carnis.
30
si quis autem vellet susti
115nere rationem positionis, quod cessationis passionis maxime
116sit causa efficiens cessatio motus coeli, potest responderi
117ad quinque argumenta contraria.
31
Ad primum de
118articulo dici potest, quod error est dicere quod cessante motu
119coeli ignis non combureret stuppam etiam virtute diui
120na, quasi ignis aliquid possit in virtute motus coeli quod
121non potest in virtute Dei, & sic intendebant illi qui con
122tra argumentum de igne inferni probabant, quod cessante
mo-
123tu coeli ignis nullo modo posset affligere: sed docere quod
124ignis non possit hoc per naturam suam: non est erroneum
125sicut nec dicere virginem non posse parere per naturam
126suam: dum tamen non dicatur quod nec etiam pervirtutem
diui-
127nam: quia etiam non iudicatur erroneum quod aliqui dicunt, nul
128lam creaturam posse effectum aliquem producere, sed Deum
129omnia agere: & creaturam esse solum causam sine qua Deus
130non vult agere, & non causam agentem vel dantem esse, sed
131solum transmutantem: vt Auicem. ponens omnes formas ab ex
132trinseco.
32
Ad secundum cessante prima causa omnis alte
133rationis cessat omnis alteratio, sicut cessante actione Dei
134cessaret omnis actio. solutio, coelum est primum agenare
S475a
1spectu omnis actionis corpore sed differenter, quia actio
2nis quae est motus vt alteratio proprie dicta, & quae per
3se est terminus motus coelum est causa per suum motum:
4vnde quia motus localis coeli per se est primus motus, &
5primum est causa aliorum: inde est quod illo motu cessante
6cessaret omnis motus naturalis, non autem motus violen
7tus vel progressiuus, vel quo angelus mouet corpus qui
8non sic habent ordinem ad illum, sed illarum actionum
9quae non sunt motus, nec per se sed per accidens termini
10motus: coelum est causa per simplicem influxum suae
lu-
11cis siue magis alterius virtutis, talis autem est immutatio
12spiritualis. Vnde durante illuminatione poterit esse visio,
13quae nullam aliam immutationem requirit: hanc autem non
14requirunt alij sensus: alias non haberent operationes suas
15in tenebris, quod falsum est. sed sicut visibile non nisi in
16virtute lucis coeli a quo est omne lumem immutat visum,
17sic & in coelo est aliqua virtus in cuius virtute sensibilia
18alia immutant intentionaliter, quae virtus agit non per mo
19tum sicut nec lumen. Nam quod influxus Lunae sit
conflu-
20xus & refluxus maris, non est per lumen suum secundum
21quosdam, quia etiam in defectu lucis habet hunc effectum: &
22non erit post diem iudicij quando erit lux Lunae sicut lux solis:
23licet posset dici, quod illud erit propter aliam dispositionem ma
24ris quae ambiet ex omni parte terram: vnde tunc erit tanta
25profunditas aquae vt radius non pertingat vsque ad profun
26dum: propter quod in profundissimo mari non est salse
27do: radio solis non potente penetrare vsq, ad profundum:
28ad eleuandum vaporem terrae cuius admixtio est causa
sal-
29sedinis. Nam quod dispositio diuersa sit, causa patet, quia
30propter hoc mare Mediterraneum non habet fluxum nec
31refluxum. Nec illa solutio bona est, quia aqua erit ita lim
32pida & perspicua quod superficiem terrae illuminabunt sol &
33Luna: sed vtrum est quod ex superficie terrae solidatae nullus
34vapor resoluetur, qui sit causa salsedinis vel fluxus sicut
35nunc: tamen quicquid sit de hoc, non est Luna per lucem
cau-
36sa omnium, sed etiam per aliam virtutem, quia cum nulla sub
37stantia destituai sua propria operatione: corpora coelestia
38quae aliquando destituuntur lumine habent aliam virtutem a
lu-
39mine. sicut ergo illuminatio non dependet a motu
coe-
40li: sicut nec influentia aliarum virtutum quae respicit
actio-
41nes, quae non sunt motus sed simplices mutationes, & quae
42sunt salus & perfectio.
33
sed tunc videtur quod cessante
43motu coeli non possit esse aliqua sensatio alia a visu: cum
44oens aliae sint cum motu naturali quod est vel corruptio vel
45alteratio, vel motus localis, sicut etiam cessabit generatio
46& corruptio, quae non sunt motus sed per se termini mo
47tus.
34
Et dicendum, quod non est simile, quia generationi
48& corruptioni per se debetur motus, non solum propter
49agens: sed propter hoc quod oportet contrarias dispositiones
50expellere & proprias inducere, omnis autem sensus est
imme-
51diate dispositus ad sensationem, quae non habet contrarium
52in sensu:& ideo sensationi accidit quod ipsa sit terminus mo
53tus ex defectu agentis vel alia causa, propter quod sine mo
54tu erunt istae immutationes.
35
Ad tertium cum dicit, quod
55distinctio nulla, quia omnis immutatio naturalis &c.
Dicen-
56dum quod considerando de quibus arguit potest dici, quod
immu-
57tatio intentionalis est immutatio naturalis vera &
rea-
58lis, sicut alia: imo magis naturalis, quia perficit naturam:
59illa destruit: & magis realis, quia nobilior res est sensatio
60qualitatis quam ipsa qualitas, sed distinguitur passio animae
61a passione naturae eo modo quo. 2. de Anima, forma quae
62est anima distinguit a forma quae est natura, quae est
ter-
63minata ad vnum, illa autem non. Vnde vocatur passio
na-
64turae quae est rei non inquantum estanimata: sed
inquan-
65tum habet aliquam conditionem etiam competentem inanimatis
66passio vero animae quae est propria animatorum: sicut
ca-
67leficri est commune animatis & inanimatis, sed sentire ca
S475b
68lorem est proprium animatorum, propter quod illa est
pas-
69sio naturae, haec animae. Dicitur autem passio haec natura
70lis, & illa animalis, vel propter hoc quia natura est
prin-
71cipium motus & quietis: vnde illa quae est per motum
vo-
72catur naturalis: quae autem per simplicem & instantaneam
73mutationem animalis, vel quia illa est destructiua naturae,
74ista saluatiua animae: sed dicitur intentionalis non realis,
75quia non est illa res quae sentitur sed eius similitudo, quia
76lapis non est in anima sed species lapidis: quae tamen
spe-
77cies est vera res siue differat ab actu siue non.
36
Ad
78quartum cum dicitur, quod non sit in coelo ratio agendi,
79quia qualitas &c. dicendum, quod sicut quantitas non
80est ratio nec principium calefaciendi: est tamen causa sine
81qua non: vnde calor separatus non est natus calefacere,
82sic licet motus localis non sit virtus coeli qua agit, nec
83etiam per ipsum acquiratur virtus coelo, sicut aliquid ex
84motu locali calefacit, & sic potest calefacere: est tamen
85causa sine qua non coelo: respectu alterationis motuum
86proprie dictorum inferius, & illorum qui perse sunt ter
87minus motuum horum: ita quod sicut cor non
viuifica-
88ret nisi moueretur: & cessante motu cordis cessaret eius
89viuificatio, quamuis non per motum viuificet ita in coe
90lo. Et quidem non oportet dicere quod si ignis non mo
91tus non calefaciat, quod similiter coelum faceret, quia
92cum sit corpus quintae essentiae potest in agendo
diuer-
93sificari sicut in essendo, vt sicut habet aliam naturam ad
94essendum: sic aliam naturam ad motum: vt, scilicet, non
95possit mouere nisi motum: vt non solum ad diuersitatem
96actionis eius requiratur motus, sed etiam propter substan
97tiam actionis quod patet manifeste in motu primi
mo-
98bilis. Constat enim quod ille motus non est frustra, aut
igi-
99tur motus ille est propter actionem illius mobilis aut al
100terius: quia cum non sit propter esse vel conseruari, opor
101tet quod sit propter operari ipsiusmet coeli Crystallini vel
102alterius, quia non potest dici quod hoc sit propter hoc, quod
ali-
103quando elongetur a terra vel ei appropinquet, sicut est
104de planetis quorum sphaerae vel circuli sunt excentrici,
105quia illa sphaera est concentrica: nec propter aliquam
106suarum partium elongandam vel approximandam, quia
107omnes sunt vniformes: vnde tantum valet pars dextera
si-
108cut sinistra: vnde cum non requiratur propter diuersita
109tem operationis: ergo propter substantiam. si dicatur quod
110motus eius est propter diuersitatem operationum non
111eius sed coelorum stellatorum: vt puta ad hunc finem qui
112firmamentum duos motus habeat, quia angelus qui mo
113uet immediate coelum Crystallinum & mediante eo
fir-
114mamentum motu raptus: multo magis posset mouere fir
115mamentum motu illo immediate: & nihilominus moue
116retur motu alio ab alio motore sicut nunc: ergo motus
117eius non solum est propter differenter agere sed propter
118agere.
37
Ad quintum cum dicitur, quod aeque perfectum
119&c. solutio. sicut elementa & mixta quod ad esse depen
120dent ab esse coeli: & extra eius continentiam non sunt
121nata conseruari, sicut nec generari: sic eorum operatio
122dependet ab operatione coeli: vnde cum operatio coeli
123quae est ad motum supponat motum, nullum agens infe
124rius est bene dispositum ad mouere nec patiens ad
mo-
125ueri, nisi supposito motu coeli sine quo non est actio illa
126coeli a qua dependent motus inferiorum.
38
Argu-
127menta ad questionem fuerunt soluta. ideo &c.
Peter of Palude, Commentarius in libros sententiarum, Liber 4, Distinctio 44, Quaestio 6 (http://scta.info/resource/khj78y-r51025 )
, (http://scta.info/resource/khj78y-r51025/cod-s1552l)
Transcription Resource: http://scta.info/resource/khj78y-r51025/cod-s1552l/transcription
Data source: http://exist.scta.info/exist/apps/scta-app/document/khj78y-r51025/cod-s1552l/transcription
Copy Full Citation to Clipboard
View Explanation of Citation Practices
Quaestio 6 [Salamanca 1552] (Currrent Focus)
No results found